Distinctio XIII — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

 

 

Distinctio primos diei.

Primae itaque diei opus fuit formatio lucis. Unde consequenter Scriptura dicit :

Dixit : Deus, Fiat lux, et facta est lux, et divisit lucem a tenebris.

Congrue autem mundi ornatus incoepit a luce, per quam caetera quae creanda erant, viderentur.

 

 

Qualis illa lux fuit.

Quae lux spiritualis intelligi potest, scilicet angelica natura, ut Augustinus ait ; Quae prius tenebrae erant, cum informis creata fuit lux vero facta est, conversa ad Creatorem, eique caritate adhaerens. Vel etiam corporalis fuisse intelligitur : quod probabilius est, velut lucida nubes, cum qua dies esse incoepit.

 

 

Ubi lux sit facta.

Quae credi potest ibi facta esse, ubi nunc corpus solare locatur. Vicem enim solis usque ad diem tertiam tenuit, quae motu suo circumacta noctem discernebat ; et diem, velut sol quotidiano cursu nunc vehitur, eademque distinguit, sequitur. Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem.

 

 

Quot modis accipiatur dies. Ordo computationis dierum.

Denique dies multis modis accipitur. Dicitur enim dies lux ipsa, sicut praemissum est, et aeris illuminatio, ut saepe occurrit, et spatium viginti quatuor horarum, secundum quod dicitur.

Et factum est vespere et mane dies unus,

 quod sic intelligendum est : Factum est vespere prius, dum exacto cursu diurno, lux vergebat in occasum, et postea mane secundae scilicet diei, eadem luce cursu nocturno revoluta ad ortum. Prima enim dies non habuit mane, quod est aurora, sed a plena luce inchoavit, et terminata est in mane secundae diei.

Sic computabatur, ut dies praecederet, et sequeretur nox, quod usque ad tempus sepulturae Domini factum est. Quod mysterio non vacat. Homo enim a luce iustiliae per peccatum corruit in tenebras ignorantiae. A resurrectione autem Domini a vespera computatur dies in vesperam, ita ut praecedat nox, et sequatur dies. In mysterio etiam, quia per Christum a tenebris ad lucem redit homo.

Unde Apostolus :

Eramus aliquando tenebrae : nunc autem lux in Domino.

 

 

Quare sol sit factus. Qualiter accipiendum sit illud : Deus dixit. Quomodo Deus operetur in verbo et per verbum.

Quod si quaeritur cur factus est sol, cum lux illa diem faciebat ? Dici potest lux illa partes superiores illuminare : inferiores vero non, ideoque sol factus est, ita ut vel in eadem parte caeli, ea lux sibi adiuncta remaneat, vel de ea forsan formatum est solis corpus.

Sciendum est hinc Deum non dixisse temporaliter, ut fieret lux, quia non mutabiliter, ut Augustinus ait : Nec sono vocis, cum non esset lingua, qua loqueretur. Ad naturam ergo verbi refertur, quasi non sono vocis, sed in verbo sibi coaeterno dixit, hoc est, verbum genuit, in quo ab aeterno disposuit, quod in tempore facturus erat in eodem verbo.

Operatur enim Pater in verbo et per verbum, ut frequenter Scriptura dicit, non quasi artifex per instrumentum, sed quia opificem omnium genuit.

Unde Chrysostomus : Sicut iudicare per Filium Pater dicitur, quia iudicem genuit, sic et operari per Filium, quia constat eum opificem genuisse. Vel per Filium operari, id est cum Filio. Nec tamen similiter dicitur Filius operari per Patrem, licet cum Patre operetur, propter auctoritatem principii in Patre servandam. Eadem de Spiritu sancto intelligenda sunt.