Distinctio XLI — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XLI
His ergo exceptis quae per se mala sunt, alia generaliter ex fine iudicantur.
De quibus dicit Ambrosius : Affectus tuus finem operi imponit tuo.
Et Augustinus : Nemo computet opera sua bona ante fidem, quia ubi fides non est, bonum opus non est. Bonum enim opus intentio facit, intentionem vero fides dirigit Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit intendat.
Sane videtur Augustinus sibi contrarias, qui alibi dicit : Bonum aliquando non bene fieri ait, nemo invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. Ad quod distingue multiplicem huius nominis, bonum, acceptionem.
Bonum est multipliciter dictum.
Dicitur enim bonum conditione, ut quaecumque facit Deus ; et licito, quaecumque mandat vel consulit : et signo, ut Veteris Testamenti sacramenta, et utili, qnod cuilibet quocumque modo prodest ; et fine, ut quod pro vita aeterna sit habenda, quod proprie et vere dicitur bonum. Hoc ergo vocabulo sic distincto, agit nonnunquam quis aliquid, quod recte negatur bonum, uno praedictorum generum, recteque affirmatur alio. Ut si quis offerat sacrificium causa quaestus, quod agit bonum est licito. Non est autem bonum fine, lege scilicet generum est bonum, non privilegio singulorum.
Quod autem frequenter dicitur : Omne peccatum voluntarium est, et quod non nisi voluntate peccatur. De mortali et actuali dicitur. Quod ideo verum est, quia nullum tale peccatum absque voluntate fit, vel peccati ipsius, vel saltem eius, quod est peccatum.
