Distinctio XXXII — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

 

Quomodo peccatum originale dicatur voluntarium.

Voluntarium denique est hoc peccatum, quia ex voluntate primi hominis processit.

Unde Augustinus : Illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, non absurde vocatur voluntarium, quia ex primi hominis mala voluntate contractum, factum est haereditarium. Est autem necessarium, quia vitari non potest.

Unde Propheta :

De necessitatibus meis erue me, Domine.

 

 

Qualis anima munda corpori iungatur.

Sed cum hoc sit, qua iustitia, anima a Deo munda creata, illo tenetur ? Ideo, inquam, quia eius vitio corpus corruptum, non quia carni condelectetur, dum infunditur, ut quidam volunt iam enim non originale esset, sed actuale.

Unde Augustinus : Non fuit corruptio corporis, quae aggravat animam, causa primi peccati, sed poena, nec caro corruptibilis animam feci peccatricem, sed peccatrix anima carnem corruptibilem fecit.

 

 

Utrum anima unte baptismum talis sit qualia creata exstitit ?

Quae anima cum absque vitio a Deo creetur, nunquam tamen ante baptismum talis est omnino. Protinus enim infusa maculatur, velut pollutas habens manus, nunquam tale habuisti pomum, quale tibi mundis manibus dedi.

 

 

Cur innocentem animam nocenti corpori societ Deus. An animae ex creatione sint aequales in donis naturalibus.

Non tamen est causandus Deus, cur innocentem animam corpori societ, sciens eam exinde maculandam damnandamque, si non regeneretur : hoc enim occulis suae iustitiae est.

Alias praeterea animas, aliis excellentiores in naturalibus donis creati, non improbabiliter dicitur, cum in angelis ita fuisse constet, quod tamen neque poenae neque vitae meritum est ; quia ingenii acumen vel tarditas, praemium vel poenam in futuro non collocat.

 

 

Quomodo remittatur originale peccatum in baptismo, et tamen post maneat concupiscentia.

Hoc autem peccatum in baptismo solvitur quantum ad reatum.

Unde Augustinus : Gratia per baptismum id agit, ut corpus peccati destruatur, ne concupiscentia in carne respersa, obsit mortuo, quae inerat nato. Nec tamen penitus in baptismo absumitur : remanet enim post actum in membris.

Unde Augustinus : Dimittitur concupiscentia carnis in baptismo, non ut non sit, sed ut non impuetur ad peccatum. Quomodo igitur alia peccata pereunt actu, et remanent reatu, ut homicidium et huiusmodi, ita econverso fieri potest ut concupiscentia praetereat reatu, et remaneat actu. Manet enim in vetustate carnis, non ut regnet, sed tanquam superata iaceat, quae quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, usque dum perimitur, nisi illicito consensu reviviscat. Manet etiam, quia operatur desideria, contra quae dimicant fideles. Quae igitur ante baptismum erat poena et culpa, post tantum poena est.

 

 

Quomodo a parentibus mundis proles contrahat originale peccatum.

Haec autem concupiscentia, licet regeneratis non imputetur, quaecumque tamen proles nascitur, obligatur originali peccato, a parentibus licet mundis tracto. Nec mirum ; quomodo enim praeputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi ? Quomodo etiam palea, quae tanta diligentia separatur, in fructu manet, quae de purgato nascitur tritico : ita peccatum quod in parentibus per baptismum mundatur, in filiis manet quos genuerunt.