DISTINCTIO X
Ex singulis ordinibus angeli mittuntur. Confirmatio a minori.
Credi etiam potest fideliter caelestes spiritus de omni ordine mitti ad hac exteriora nuntianda.
Unde Apostolus :
Et in Psal. :
Isaias etiam ait :
qui ordo supremus est. Nec debet indignum videri, si etiam superiores mittuntur, cum et ipse Filius Dei ad haec inferiora sit missus. Aliter tamen putant, quia in Daniel, scriptum est :
quasi in exterioribus istis, quod de inferioribus ordinibus dictum aiunt.
hoc de superioribus, quasi qui nunquam per ministerium a Deo cedunt.
Unde Dionysius : In caelesti hierarchia, quae sacer dicitur principatus,
superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent, usum exterioris officii nunquam habent
. Sed intelligantur officii ordinarii. Eorum enim ordo officio non censetur. Aliquando sane causa extra communem dispensationem oborta, pro maioris rei eminentia vel significatione mittuntur.