Distinctio XXXVIII — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXXVIII
De modis divinae scientiae vel cognitionis. Utrum Deus cognoscat mutabiliter, vel immutabiliter, et quomodo ?
A. Hic redit ad propositum, repetens superius dicta ut addat alia.
B. Inconvenientia ostendit quae sequerentur, si diceretur scientia vel praescientia causa omnium rerum quae ei subsunt.
DIVISIO TEXTUS
Nunc ergo ad propositum revertentes, coepto insistamus, etc.
Hic incipit pars illa, in qua Magister determinat quasdam proprietates sequentes scientiam divinam, sicut non posse falli, et esse causam, et non posse augeri.
Et ideo dividitur in duas partes :
in quarum prima Magister determinat : Utrum scientia divina sit causa rerum ? et : Utrum possit falli vel non ?
Et in secunda quaerit : Utrum possit augeri ? quae incipit in sequenti distinctione XXXIX, ibi : Praeterea solet quaeri : Utrum scientia Dei, etc.
Prima dividitur in duas.
In prima inquirit : Utrum scientia Dici sit causa rerum ?
In secunda, Utrum possit falli ? ibi, E : Ad hoc autem quod supra dictum est, etc.
Prima harum habet tres partes :
In prima probat, quod sit causa rerum.
In secunda, obicit in contrarium, ibi, B : Quod si ita est, est ergo causa omnium malorum, etc.
In tertia vero determinat, ibi, D : Hanc igitur quae videtur repugnantiam, etc.
ARTICULUS I
An praescientia Dei sit causa rerum ?
Incidit autem hic dubium : Utrum praescientia Dei sit causa rerum ?
Et videtur quod sic :
- Quaecumque enim sic se habent, quod unum antecedit aliud, et posito ipso ponitur sequens, et sublato aufertur : illa se habent ut causa et causatum : praescientia Dei sic se habet ad hoc quod scit quod est antecedens ad illud, et posita ipsa ponitur res in futuro, et ablata aufertur : ergo praescientia Dei est causa rerum. Prima probatur inducendo in omnibus.
Si forte dicas, quod solvit hoc Augustinus per exemplum memoriae praeteritorum : sequitur enim, si meministi alicuius, quod illud necessario fuit : cum tamen memoria tua non sit causa praeteriti. Ista solutio nulla est : quia adhuc illa se habent ut causa et causatum : sed praeteritum antecedit memoriam, et causat illam, et ideo tenet illa consequentia ab effectu ad causam : sed praescientia Dei penes res in futuro antecedit eas : ergo videtur, quod sit causa earum.
- Item, futurorum omnium productio spectat ad naturam large sumptam, ita quod includat etiam causam per accidens, quae est casus, vel propositum large sumptum, et includat fortunam : cum igitur natura nihil operetur, nisi quod Deus immediatius operetur : nec liberum arbitrium nisi Deus immediatius operetur idem, erit Deus causa omnium futurorum : non autem est causa per necessitatem naturae operans : ergo per artem et scientiam : ergo scientia Dei est causa omnium futurorum.
- Item, in artifice ita est, quod scientia practica est causa operis : ergo etiam in Deo erit ita.
- Item, scit hoc futurum : ergo de necessitate erit : aut sequitur, aut non. Si non : ergo oppositum consequentis verificari potest cum antecedente, scilicet aliquid non esse futurum, quod tamen Deus scivit esse futurum : quod non potest esse : quia sicut dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, haec non esset scientia de futuris, sed opinio fallax : ergo videtur hoc sequi necessario.
- Si vero dicas illud verum esse de necessitate consequentiae, et non consequentis. Hoc nihil videtur esse dictum : quia nos videmus in omnibus in quibus antecedens de natura sua coniunctum est consequenti semper, et est necessarium in se quod causat non necessitate consequentiae tantum, sed etiam consequentis : sicut cum dicitur, si homo est, animal est : sed verum est, quod ubi antecedens in se contingens est, ibi non causatur nisi necessitate consequentiae. Istud autem antecedens Deum praescire omnia futura necessarium est in se, et semper positum. Si ergo habitudo sui ad sequens est necessaria, videtur consequens habere necessitatem rei, et non habitudinis tantum.
- Item, ab omnibus conceditur, quod quam habet Deus, nobilissima scientiarum, et dea scientiarum est, ut dicit Philosophus : nobilissima autem scientiarum est scientia per causam necessariam, et praecipue causam simplicissimam et altissimam, et quae scit ipse sciens : ergo Deus scit per illam : ergo sua scientia est causa sciti : ergo sua scientia est causa rei futurae.
- Item, sicut se habet scitum ad scientiam, ita futurum ad praescientiam : sed scitum in ipsa causatur a scientia, ut supra habitum est in Littera : praecipue quod est scitum per se, sicut quodcumque quod non est malum : ergo futurum se habet hoc modo ad praescientiam : ergo futurum causatur a praescientia sua.
- Item, videtur nihil valere instantia quam ponit Magister de malis, quia malorum scientia non est per causam propriam : malum enim non habet causam et reducitur ad causam per accidens in hoc quod scitur per causam habitus : sicut dicimus medicum scire aegritudinem : ergo videtur, cum scientia Dei sit scientia omnium habituum futurorum et scientia per causam, quod debeat concedi quod sua scientia sit causa omnium, licet non eodem modo, ut videtur.
- Item, omnis scientia aut est per causam, aut per effectum, aut per signum. Si autem per signum : tunc facit opinionem fallibilem, et ut dicit Boetius, hanc nefas est in Deo ponere. Aut ergo erit per causam, aut per effectum. Non autem per effectum : quia Deus scit per seipsum, et ipse non est effectus alicuius sciti : relinquitur igitur, quod sit per causam. Non autem est causa nisi respectu sciti : ergo praescientia Dei directe dicetur causa rei futurae.
Sed contra :
- Detur, quod sit causa : aut erit mutabilis, aut immutabilis. Si immutabilis in causando, sequetur quod omne causatum ab ipsa immutabiliter eveniat : et sic omne contingens necessarium erit, quod falsum est.
- Item, scit se posse facere quae numquam faciet : ergo sua scientia non est causa necessaria rerum.
- Fortius obicitur sic : Nihil praecedens aliud, nullam de suis proprietatibus ponens circa illud, est causa illius : praescientia Dei praecedit res futuras, ita quod nullam de proprietatibus suis ponat circa futura : ergo non est causa necessaria futurorum in quantum futura sunt. Probatur autem prima per hoc quod a necessaria causa est necessarius effectus, et a contingente contingens : et sic necessitas et contingentia ponuntur circa effectum a causa. Secunda probatur ex hoc. quod praescientiae est aeternum esse et immutabile et intemporale : et omnes oppositas dispositiones circa effectus rerum futurarum nos videmus.
Solutio. Sine praeiudicio dico, quod praescientia sicut etiam scientia Dei, causa est quarumdam rerum futurarum, et non est causa quarumdam. Non enim placet mihi solutio quorumdam dicentium, quod scientia Dei non est causa aliquorum : quia scientia Dei potest esse duplex, scilicet simplicis notitiae, et approbationis : quia simplex notitia non dicit ordinem ad futurum, secundum quod est de his quae possunt esse, sed non erunt : et ideo respectu illorum non potest sumi praescientia. Hic autem magis quaeritur, si praescientia est causa, quam si scientia est causa ? Unde videtur mihi, quod quorumdam sit causa, et quorumdam non : ad omnia tamen habet ordinem antecessionis et certitudinis, ut infra patebit : sicut enim dicit Augustinus, Omnium quae naturaliter sunt et naturam servant et non vitiant, praescientia causa operativa et productiva est : malorum autem non est causa : sed tamen praeordinat et praevidet ea : sed hoc verum est, quod necessarium et contingens absolutum sive rei in nullo causatur ex illa, sed potius ex causis proximis, quarum dispositiones sequitur effectus, eo quod illae causae per essentiam sunt in effectu.
Si autem quaeritur : Utrum praescientia Dei universaliter sit causa futurorum ? bene concedo cum aliis, quoniam futura sunt mala, quorum praescientia Dei causa non est : sicut nec ars vitii contra artem, quod tamen ars praescit et corrigit. Sic ergo intellecta quaestione, utrum universaliter sit causa futurorum responderi potest obiectis.
Ad primum dicendo, quod procedit a diminutione eorum quae ad causam rei exiguntur : exigitur enim antecessio tempore vel duratione, vel ordine naturae : et exigitur habitudo unius ad alterum, et exigitur efficientia sive constitutio sequentis per causalitatem praecedentis et illud ultimum deficit in praescientia et praescito. Et instantia est, quod si ponas me scire futura contingentia : sequitur enim : Si scio futurum, illud erit : quia aliter meum scire non esset scire, sed opinari : et tunc mea scientia antecedit et habet ordinem ad illud quod infertur ex illa : et tamen non omnino erit causa, sed potius causatur ab alia causa quae est liberum arbitrium. Et similiter praescientia a nullo quod sub ipsa operatur, tollit rationem causandi : et ideo aliquid fit ab his quae sub praescientia operantur, quod non fit ab ipsa.
Ad aliud dicendum, quod nihil existens potest fieri in futuro cuius Deus non sit causa et praescius : sed defectus aliquis ut malum, potest incidere in futuro cuius quidem ipse est praescius, et non causa, eo quod incidit ex defectu causae secundae, et non sui, sicut saepius supra dictum est.
Ad aliud dicendum, quod etiam in arte ars non est causa vitii, sed potest praenoscere ipsum : sicut ars operans in ligno nodoso, scit quod non obedit lignum pulchritudini imaginis imprimendae : et tamen non facit defectum illum, sed accidit ex defectu ligni. Sed pro tanto est differentia, quod in potestate liberi arbitrii est permanere in defectu, vel obedire artifici in perfectam pulchritudinem : et ideo scientia divina utrumque praenovit, sed alterum tantum facit.
Ad aliud dicendum, quod cum dicis, Deus scit hoc vel praescit : ergo de necessitate erit : dico quod si est necessitas consequentiae, bene sequitur propter ordinem praescientiae ad praescitum. Si autem est consequentia necessitatis vel consequentis vel rei, quod idem est : dico quod non sequitur, nec in bono cuius praescientia est causa, nec in malo cuius non est causa.
Ad hoc autem quod obicitur, quod antecedens est necessarium necessitate rei, et non positionis tantum, possemus dicere quod cum dicitur, Deus praescit hoc, quod haec propositio ex parte praesciti adhuc pendet ex futuro : et ideo non omnia accipit in praesciente tantum, et ideo oportet ipsam habere necessitatem positionis, ut scilicet illud sit futurum quod praescit : et ita dicunt communiter omnes Doctores : et ideo falsum est quod ponitur pro vero. Si tamen aliter vellemus dicere, possemus concedere, quod hoc antecedens est necessarium in se, Deus praescit quod est futurum et tamen in consequente non causatur nisi necessitas consecutionis, et non rei : et hoc ideo, quia quando consequens causatur ab antecedente, ita ut det ei causam rei et necessitatem, oportet ipsum habere non solum ordinem necessarium ad ipsum, sed etiam dare ei esse et proprietates et dispositiones suas : et hoc non facit causa prima alicui causato : et hoc contingit duabus de causis : quarum prima est, quia causatum nullum potest suscipere proprietates causae primae propter infinitam eius distantiam et nobilitatem super omne causatum. Alia causa est : quia illa causata contingentia essentialiter a quibusdam causis proximis contingentibus causantur, a quibus modum causalitatis non tollit causa prima per suam influentiam super causatum, et ideo in illo non sequitur, quod si causa huius effectus est necessaria, quod effectus est necessarius et immutabilis. Et est simile ut si accessus solis in obliquo circulo est causa necessaria generationis, non tamen necessarium est generationem fieri : quia potest esse impedimentum ex parte proximarum causarum, sicut in loco perpetuae frigiditatis : et ideo dicit Philosophus quoad has causas non proximas, quod futurus quis incedere non incedet, et Ptolemaeus in Centilogio, quod sapiens homo dominabitur astris : quia contrariis dispositionibus disponuntur causae proximae : et ideo patet quod causa prima non ponit necessitatem absolutam, sed ordinis : vel non consequentis, sed consequentiae per praevisionem.
Ad alia duo potest absolute concedi, quod praescitum quod naturaliter est, causatur illo modo causalitatis qui dictus est, a praescientia.
Ad aliud dicendum, quod instantia Magistri bona est, eo quod supra probatum est, quod Deus non scit malum nisi scientia speculativa : et ideo non reducitur ad habitum qui privetur in ipso Deo, sed potius qui privetur in causa quae est liberum arbitrium et actus malus, cuius sic coniunctim Deus non est causa : et ideo nullam Deus efficientiam habet ad malum : sed longe videt per accidens, sicut privatio videtur : et verum est, quod hoc modo per causam in actu deficientem cognoscitur : sed haec non est Deus, sed potius liberum arbitrium : sed liberum arbitrium sic in actu deficiens cognoscit Deus per seipsum.
Ad aliud dicendum, quod scientia Dei est per causam quae est ipse : sed non oportet propter hoc, quod ipsa sit sciti causa : quia scitum non habet causam quandoque nisi deficientem, ut saepe dictum est.
ARTICULUS II
An aliqua veritas fuit ab aeterno praeter Deum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus, etc.
- Cum enim omne verum sciatur a Deo, et nihil sciatur nisi verum, videtur posse probari aliquod verum vel plura vera fuisse ab aeterno : nihil autem scitur a Deo nisi omne verum : ergo omne verum scitur ab aeterno a Deo : quidquid autem scitur, est verum : et quidquid verum, illud est : ergo omne verum est ab aeterno, ut videtur. Si forte dicas, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum, et non e converso : unde cum omnia non fuerint ab aeterno, non omnia erunt vera etiam ab aeterno. Contra : Nihil scitur nisi verum : et omnia sciuntur ab aeterno : ergo sunt vera ab aeterno : veritati autem praeintelligitur esse sicut causa causato : ergo omnia fuerunt ab aeterno, ut videtur.
- Praeterea, Augustinus sic videtur probare animam immortalem : quia si illud quod inest, est incorruptibile, et non potest esse sine subiecto, erit subiectum eius proprium perpetuum : sed veritas est aeterna, et est in anima, sicut in subiecto : ergo anima est immortalis et perpetua. Quod autem veritas sit aeterna, probat sic : Aut veritatem esse ab aeterno est verum, aut non. Si est verum, habeo propositum. Si non : ergo contradictorium est verum, scilicet veritatem non fuisse ab aeterno. Si contradictorium est verum, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est : ergo veritate posita non esse ab aeterno, sequitur veritatem esse ab aeterno. Similiter autem est de destructione veritatis, si potest destrui : aut enim veritas durabit sine fine, aut non. Si non : detur oppositum, et tunc destructa veritate, erit aliquid verum : et non nisi veritate : ergo ad veritatem non esse, sequitur veritatem esse : ergo est perpetua ante et post : et ita videtur, quod respectu ipsius praescientia poni non possit.
- Item, si in principio mundi, quando mundus incepit, dico sic : mundus fuit, constat quod falsum est : ergo contradictoria fuit vera, mundus non fuit : ergo aliquid erat verum ante mundum. Idem sequitur de instanti inceptionis cuiuslibet rei quae incipit.
- Item, haec propositio, mundum fore, vel mundum esse futurum est verum, aut est vera ab aeterno, aut non. Si sic, habeo propositum : quia tunc sequitur multa vera ab aeterno fuisse. Si non : ergo contradictoria est vera, scilicet mundum non esse futurum : quod autem non est futurum, non erit umquam in aliquo praesenti vel praeterito : ergo numquam fuit vera haec, mundus est, vel mundus fuit, quod falsum est : ergo constat, quod prima est vera mundum esse futurum : et similiter Socratem esse futurum. Cum autem omnia haec ab aeterno sint vera, ut videtur, scientia Dei non erit ante ea, et ita praescientia proprie non vocabitur respectu illorum. Hoc autem concessum est quandoque, quod multae veritates sint ab aeterno quae non sunt Deus.
Sed contra :
Omnis oppositio est circa aliquod idem et unum, ad quod reducitur ut ad subiectum de quo est : ergo si sequitur talis reductio, haec propositio non est vera : ergo eius contradictoria est vera : oportet dicere, quod oppositio contradictionis est ab aeterno : cum autem non possit esse in se, reducitur ad aliquod unum, ut materiam : ergo necesse est etiam illud ponere ab aeterno : nihil autem est circa quod omnis oppositio sit, nisi materia prima : ergo materia prima erit ab aeterno : materia enim prima subiicitur in omni eo quod per se est subiectum, ut dicit quidam Philosophus : hoc autem est haeresis : ergo et illud ex quo sequitur, scilicet veritates esse multas quae non sunt Deus ab aeterno. Nec potest aliquis dicere, quod illae veritates non sunt nisi relationes : relatio enim oppositionis non est nisi in oppositis : ergo si relatio est, subiectum relationis erit : et ita oportet esse ipsas propositiones ab aeterno, quod falsum est.
Solutio. Non puto esse catholicum, ut dicatur multas veritates fuisse ab aeterno, quae non sunt Deus.
Unde respondeo ad primum, quod quidquid scitur est verum, illa propositio est vera de duplici scientia, scilicet de illa quae est causa sciti, et de illa quae est causata a scito. Et cum conceditur de illa quae est causa sciti, quia sciens est agens per intellectum et voluntatem, non sequitur ulterius, quod quidquid est verum, est : quia cum dicebatur, quidquid scitur est verum, non ponebatur scitum nisi secundum conditionem scientis, et non secundum proprietatem naturae sciti : et ita patet qualiter impeditur ille processus. Si verum est de scientia quae causatur a scito, ibi verum sequitur ad esse, et scire sequitur ad verum sicut causatum ad causam : et in illo non tenet processus : quia talis scientia non est ab aeterno.
Ad obiectum Augustini dicendum, quod unum sophisma est, nec dicit asserendo, nisi hoc modo quo ponitur veritas enuntiabilis in mente divina tantum : sic enim non est nisi veritas una, quae tamen est multorum per relationem ad ipsa, sicut supra diximus de ideis.
Dicendum igitur, quod sicut privatio non intelligitur nisi per habitum, ita negatio non intelligitur nisi per affirmationem : et ideo nulla accepta affirmativa, nulla accipietur negativa. Unde dico, quod haec est falsa, veritatem fuisse ab aeterno, duabus de causis, scilicet quia non fuit propositio : et quia non tenet compositio ratione determinationis : et cum infertur, ergo contradictoria est vera : dico, quod non sequitur nisi supposita propositione : illa autem non est, quia impossibile est negativam esse primam : et ideo cum ante hanc, veritatem non fuisse ab aeterno, nulla potest accipi affirmativa, ipsa non erit accepta : et ideo nullam habet contradictoriam, tali facta positione.
Similiter dico de hac, mundus fuit, et de eius contradictoria, et eodem modo de omnibus aliis.
Quod autem quaeritur de hac, mundum futurum esse est verum, utrum vera fuerit ante mundum ? Dico quod non : quia non fuit propositio : si enim nihil est ante mundum, non poterit esse subiicibile aliquid et praedicabile ante mundum : ergo non potuit esse propositio : quia ab eo quod res est, vel non est, secundum Aristotelem oratio dicitur vera vel falsa. Tamen si de re et non de veritate propositionis quaeratur, bene concedo, quod mundus erat futurus, et quod mundus potuit esse : sed hoc refertur ad rationes ideales, et ad potentiam causae efficientis.
C. Quod res futurae non sunt causa scientiae vel praescientiae Dei.
D. Quid ex praedictis tenendum sit, cum determinatione auctoritatum.
ARTICULUS III
An scientia Dei causetur a rebus ?
Postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Origenes tamen super epistolam ad Romanos, etc.
Hic enim videtur velle Origenes, quod scientia Dei causetur a rebus : aliter enim nullam habitudinem notaret coniunctio causalis quam ponit.
Ad hoc etiam opponitur sic :
- Quidquid est, quod nec in se nec in aliqua causarum habet immobilitatem, illud nec in se nec in aliqua causarum scitur, nisi cum est : contingens de futuro est tale : ergo non scitur, nisi cum est. Probatur autem prima sic : Detur, quod habeat immobilitatem in aliqua causarum : cum ergo causa illa influat super causatum illud, secundum quod illud causatum est in ipsa, erit immobilitas etiam in causato : et sic iam non esset contingens, quod est contra positum. Nec est instantia de generatis floribus et plantis et sole : quia sol secundum ordinem immobilem non influit super ea, sed potius secundum diversum modum : actus enim solis antequam veniat ad ipsa, permiscetur virtutibus contingentibus et mutabilibus : et illae influunt contingenter : et ideo etiamsi sol haberet intellectum, non posset scire causatum nisi causato existente.
- Item, quaecumque sequuntur se invicem necessario, aut ambo sunt ab eadem causa, aut unum est ab alio praescientia autem et praescita res sequuntur se invicem : ergo aut ambo sunt ab eadem causa, aut unum est ab alio : non autem ambo sunt ab eadem causa : ergo unum est ab alio : cum ergo praescientia non semper sit causa praesciti, praescitum aliquando erit causa praescientiae vel scientiae, ut videtur.
- Item, Deus scit me legere, bene sequitur : ergo ego lego. Quaero ergo, unde locus ? Videtur, quod sit non a causa : quia etiam sequitur, Deus scit me mentiri : ergo ego mentior : et non potest esse locus a causa : ergo erit ab effectu, ut videtur : ergo res est causa scientiae.
Sed contra :
- Nobilissima scientia datur Deo : sed nobilissima est per causam : ergo sua scientia non est causata ab aliquo.
- Item, si sua scientia esset causata, cum sua scientia sit sua essentia, sua essentia esset causata, quod falsum est.
- Item, cum sua scientia sit aeterna, scitum autem temporale, sequitur quod in sua scientia temporale esset causa aeterni, quod falsum est.
- Item, non potest dici, quod sit causa sine qua non : quia etiam illa nobilior est quam effectus : nihil autem nobilius est scientia divina.
Solutio. Dico, quod Origenes non intendit de causa rei, sed de causa consequentiae : et illa sumitur ab effectu ad causam, sicut e converso.
Dicendum ergo ad primum, quod scientia Dei vincit omnem scientiam : artifex enim licet praeconcipiat formam totius operis, et non accipiat ipsam ex opere, tamen multa incidunt contra opus ex factura instrumentorum, et inaequalitate materiae, quae ipse non potest cognoscere nisi per effectum : sed summus artifex in hoc omnem scientiam transcendit, quod ipse praescit omne quod faciet, et quidquid illi eveniet ex mutabilitate et defectu causarum secundarum quae operantur sub ipso : quia aliter imperfecta esset eius scientia. Unde patet, quod simile acceptum de sole et aliis agentibus non est simile, quia artifex non potest scire exitum sui operis in actum et eventum eius : sed Deus scit hoc totum propter infinitam potentiam in sciendo.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod illa sequuntur se invicem : sed hoc est gratia ordinis scientiae ad scitum, et e converso : et non gratia causalitatis, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod in divinis locus generaliter est a convertibili, sed in quibusdam est locus a causa : aliter enim est in divinis, et aliter in humanis, propter diversimode dictam scientiam, ut supra habitum est.
E. Contra hoc quod dictum est praescientiam Dei non posse falli, oppositio.
ARTICULUS IV
An praescientia Dei imponat rebus necessitatem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Ad hoc autem quod supra dictum est, scilicet praescientiam Dei falli non posse, etc.
Hic est quaestio generalis valde : habet enim locum in fide, et prophetia, et praescientia, utrum scilicet possint falli ? Et per easdem rationes disputatur.
- Videtur autem, quod imponat necessitatem rebus : quia sic dicit Boetius in ultimo de Consolatione Philosophiae : Si aliorsum quam praevisae sunt detorqueri valent res praevisae, non iam erit firma futuri praescientia, sed opinio potius incerta : quod de Deo credere nefas reputamus. Ergo videtur, quod praescientia rei imponat necessitatem.
Item, ibidem : Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus quae futura firmitur ille praescierit. Et alia plurima sunt ibi de hoc.
- Item. Anselmus in libro de Concordia praescientiae et liberi arbitrii dicit sic : Si quis intellectum verbi proprie considerat, hoc ipso quod praesciri quidem dicitur, futurum esse pronuntiatur : non enim nisi quod futurum est, praescitur, quia scientia non est nisi veritatis : quare cum dico, quod cum praescit Deus aliquid, illud necesse est esse futurum : idem est ac si dicam, Si erit, ex necessitate erit. Sed haec, si erit, ex necessitate erit, est quaedam conditionalis vera, cuius antecedens verificatur sine consequente : ergo est necessaria : ergo et haec, Si praescit Deus aliquid, illud ex necessitate erit : ergo praescientia infert necessitatem.
- Hoc etiam in Littera, habetur ab Augustino, quod impossibile est falli Dei praescientiam : ergo videtur, quod ipsa rei imponat necessitatem.
Hoc etiam videtur per rationem posse probari sic :
- Cum dicitur, Deus praescit hoc futurum : ergo illud erit de necessitate : aut sequitur de necessitate consequentis, aut non. Si sequitur, habeo propositum. Si non sequitur : ergo potest illud non evenire : ergo dari potest, quod non eveniet : quia posito falso et non impossibili, quod accidit erit falsum, et non impossibile. Si autem non eveniet, et Deus praescivit illud : ergo fallitur in praesciendo, quod est contra Litteram.
- Item, cum dicitur, Deus praescivit hoc, haec est vera ab aeterno : sed nihil contingentium est aeternum : ergo ista propositio non est contingens. Si ergo contingens sequitur ad hoc, poterit contingens sequi ad necessarium : contingat igitur aliter se habere, tunc oppositum verificabitur cum ipso, quod non potest esse : ergo antecedens infert necessitatem consequentis.
- Item, haec est vera de praeterito, Deus praescivit istum peccaturum : ergo est necessaria : ergo Deum praescivisse hoc, necessarium est : quod autem scitur ut necessarium, ipsum est necessarium in se, vel male scietur : ergo istum peccaturum est necessarium.
- Item, istum peccaturum est ab aeterno praescitum : sed res non est ab aeterno : ergo si mutatur ista propositio, illa mutatio non erit a parte rei : ergo mutabilis erit a parte scientis : hoc autem est impossibile, ut habetur ex Littera : ergo nec ex parte rei, nec ex parte Dei mutabilis est : ergo habet necessitatem, ut videtur.
Sed contra sunt inconvenientia Boetii, quod pereunt preces, et efficitur iustus ut impius : quia omnia erunt de necessitate : et iam peccata non erunt peccata, et perit casus, et perit liberum arbitrium, et nihil erit contingens : quae omnia falsa sunt : ergo praescientia rebus praescitis non infert necessitatem.
Solutio istius quaestionis sumenda est a Boetio et Anselmo.
Boetius determinans eam dicit sic : Respondebo namque idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium : cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Duae sunt etenim necessitates. Una simplex, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales. Altera conditionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est : quod enim quis novit, id esse aliter quam notum est nequit : sed haec conditio minime secum illam simplicem contrahit : hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio. Et infra : Haec igitur futura ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per conditionem divinae notionis : per se vero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. Redit ergo solutio Boetii ad hoc, quod si intelligitur necessitas conditionis, quod tunc verae sunt istae : quod praevidit, de necessitate eveniet : si Deus praescivit hunc peccaturum, de necessitate peccabit, et huiusmodi. Si autem intelligatur necessitas absoluta et per se et secundum naturam propriam in se consideratam, tunc falsa sunt omnia.
Hoc intendit etiam dicere Anselmus per alia verba sic dicens : Necessario omne futurum est futurum, sed necessitate sequente quae nihil esse cogit, cum futurum dicitur de re non semper necessaria, quamvis sit futura. Redit ergo ad hoc quod est quaedam necessitas naturae rei, et haec sequitur rem in se : quaedam autem est positionis quae est sequens rem ex hoc quod sic vel sic ponitur futura, vel non futura : et illa quia sequitur habitudinem rei potius quam rem, nihil dicitur cogere.
Ad idem redit quod dicunt Magistri, quod est necessitas consequentis, et necessitas consequentiae : et conceditur bene, quod Dei praescientia causat consequentiae necessitatem, sed non consequentis.
Hoc habito, potest responderi ad primum, quod Deus quidem praescit omnia, et operatur etiam ea quae naturaliter sunt : sed quia non accipiunt proprietates suae causalitatis, ideo nihil prohibet quin in se sint contingentia et mutabilia : et quod in illis mutabilibus scientia Dei certa potest esse, hoc non est ex hoc quod auferat eis mutabilitatem, sed potius ex infinita potentia praevidendi quocumque se vertat ipsum quod mutabile est : et per hoc patet solutio etiam ad omnes auctoritates consequenter inductas.
Ad primum quod obicitur per rationem, dicendum quod cum dicitur, Deus praescit hoc : ergo necessario erit : non sequitur de necessitate consequentis, et causa huius dicta est : sed sequitur de necessitate consequentiae, et quia habitudinis antecedentis ad consequens est necessitas, ideo licet oppositum consequentis in se sit possibile, tamen antecedenti est impossibile : et ideo si ponitur oppositum iam destruens antecedens, sequitur, si illud non erit, quod Deus numquam praescivit illud.
Ad aliud dicendum, quod haec quidem ab aeterno est vera, Deus praescivit hunc peccaturum si peccabit : tamen scitum dependet ad futurum : et ideo non simpliciter, sed secundum quid accipit necessitatem, scilicet secundum quod cadit sub scientia : haec autem non est nisi necessitas conditionis, et non absoluta : et hoc modo non verificatur oppositum consequentis cum antecedente.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod licet illa quoad actum praesciendi sit de praeterito, tamen quoad actum qui significatur egressurus a scito, dependet ad futurum : et ideo ex parte illa absolute potest esse contingens, licet conditionatam habeat necessitatem.
Ad aliud dicendum, quod licet istum peccaturum sit ab aeterno praescitum, tamen ex parte rei potest dependere ad futurum : et ideo ex parte illa potest esse contingens, sicut saepius dictum est.
Et haec de ista distinctione.
