Distinctio XL — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

De scientia Dei quantum ad speciales effectus, scilicet de praedestinatione et reprobatione.

 

 

A. Quid sit praedestinatio, et in quo differat a praescientia ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Praedestinatio vero est de bonis salutaribus, etc.

 

Hic incipit pars illa in qua Magister determinat de scientia divina secundum suam speciem.

Et dividitur in duas.

In prima determinat de speciebus praescientiae quae sunt praedestinatio et reprobatio.

In secunda autem tangit quasdam quaestiones de praescientia et scientia, communiter consequentes scientiam Dei secundum genus et secundum speciem consideratam, quae incipit in penultimo capite sequentis distinctionis XLI, ibi, F : Praeterea considerari oportet : Utrum ea omnia quae semel scit, etc.

 

Praecedens autem adhuc dividitur in duas.

In prima determinat species praescientiae, quae sunt praedestinatio et obduratio.

In secunda autem quaerit : Utrum habeant aliquam causam in praedestinato, vel praescito ? Et haec incipit in principio sequentis distinctionis XLI, ibi, A : Si autem quaerimus meritum obdurationis, etc.

 

Ista distinctio dividitur in duas partes.

In prima tangit praedestinationem,

in secunda reprobationem, ibi, D : Cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio, etc.

 

In prima parte facit quinque :

quorum primum est, quod tangit de quibus est praedestinatio.

Secundo, ostendit certum esse numerum praedestinatorum, ibi, B : Praedestinatorum nullus videtur, etc.

Tertio, obicitur contra sophistice, ibi, B, § 2 : Ad hoc autem obiciunt quidam, etc.

Quarto, obicit fortius, ibi, C : Verumtamen adhuc instant, etc.

Quinto et ultimo solvit, ibi, C, § 2 : In huius quaestionis solutione, etc.

Sententia autem patet per se, quia Littera est plana.

 

 

ARTICULUS I

Ad quod attributorum debet reduci praedestinatio, utrum scilicet ad potentiam, sapientiam, vel voluntatem ?

 

Sunt autem hic ante Litteram octo quaerenda :

quorum primum est, ad quod trium attributorum possit reduci praedestinatio, utrum ad potentiam, vel ad sapientiam, vel voluntatem ?

Secundum : Quid sit re et diffinitione ?

Tertium autem : Utrum sit entis, vel non entis ?

Quartum : Utrum sit aeterna, vel temporalis ?

Quintum : Utrum sit solius rationalis creaturae, vel etiam alterius ?

Sextum est : Utrum sit omnis rationalis creaturae, vel solius hominis.

Septimum est : Utrum sit omnis hominis, vel quorumdam hominum tantum?

Octavum et ultimum : Utrum sit praedestinatio multiplicata secundum singulos praedestinatos, vel omnes praedestinati sint in uno, scilicet in Christo.

 

Quaeratur ergo primo : Utrum sit potentiae, vel sapientiae, vel voluntatis sive bonitatis ?

Videtur autem, quod sit scientiae : quia

  1. Magister supra, in principio distinctionis XXXV ponit praedestinationem inter nomina quibus significatur scientia : ergo ad scientiam reducitur.
  2. Item, non est destinare, nisi in animo proponentis : proponere autem est praeconcipere de faciendo aliquo : conceptio vero est secundum intellectum praescientem opus : cum ergo praedestinatio sit talis praeconceptio, videtur praedestinatio cadere sub scientia.
  3. Item, in quo genere est superius ad aliquid, in eodem est inferius quod accipitur sub illo : sed praescientia est in genere scientiae : ergo praedestinatio, quae est sub praescientia, ut supra habitum est, erit in genere scientiae.

 

Sed contra videtur esse in genere potentiae :

  1. Quia, ut habetur hic, praedestinatio est praeparatio gratiae : praeparatio autem actus potentiae est : ergo et praedestinatio, ut videtur.
  2. Item, praedestinatio est aeterna, et hic supponatur, quia infra habet probari : praedestinati autem non sunt ab aeterno, nisi in potentia causae efficientis : ergo videtur, quod praedestinatio reducatur ad potentiam, quia potentia causae efficientis est.

 

Similiter videtur, quod ordinetur ad voluntatem :

  1. Quia diffinitur per voluntatem : dicit enim Augustinus, quod praedestinatio est voluntas vel propositum miserendi.
  2. Item, gratia et gloria quae sunt effectus praedestinationis, sunt indicantia bonitatem : bonitas autem est dispositio voluntatis : ergo et praedestinatio.
  3. Item, I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, etc. Voluntas autem salutis est ex praedestinatione : ergo videtur quod praedestinatio ordinetur ad voluntatem.

 

Solutio. Dicendum, quod praedestinatio est in genere scientiae effectivae sive practicae, et sic aliquid habet scientiae et aliquid voluntatis : et quia haec inclinant potentiam ad opus, ideo habet etiam aliquid de actu potentiae. Sed hoc quod est scientiae practicae, dat ei esse : id autem quod est voluntatis et potentiae, est in ipsa per modum proprietatis, secundum quod voluntas est de scito practice, et secundum quod potentia operans extendit se per opus ad faciendum id : et ideo concedendae sunt rationes primae.

 

Ad id autem quod obicitur de potentia, dicendum quod haec est praedestinationis quasi consequenter secundum intelligentiae rationem, scilicet quia scientia talis est ad opus.

Ad id autem quod obicitur de voluntate, dicendum quod talis scientia semper voluntati est coniuncta : sed tamen praedestinatio magis accipit nomen ex parte scientiae, quam ex parte voluntatis : nihil autem prohibet aliquid sic quoad diversa quae sunt in ipso, ordinari sub diversis generibus.

 

 

ARTICULUS II

Quid est praedestinatio in re ?

 

Deinde quaeritur quid sit ?

Et hoc dividitur in duo,

scilicet ut quaeratur primo : Quid sit re ?

et secundo : Quid sit diffinitione ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Videtur, quod praedestinatio sit aliquid creatum, et non Deus : quia cum dico, iste est praedestinatus, dico aliquid significando passive : ergo significo illud esse ab alio in isto : talis autem modus significandi non convenit Deo, quia nihil habet ab alio : ergo praedestinatio praedestinati non est Deus.
  2. Praeterea, nihil quod est Deus, denominat hunc praedestinatum : ergo praedestinatio non est Deus.
  3. Item, actio, et passio sunt entia quae secum habent oppositos respectus : quod patet ex eorum diffinitionibus cum dicitur, actio est secundum quam in id quod subiicitur agere dicimur : et passio est effectus illatioque actionis. Ergo non conveniunt eidem, nec possunt eidem inesse. Cum ergo Deus sit praedestinans, ipse non erit praedestinatio qua ille vel ille est praedestinatus : ergo cum praedestinatio sit praedestinati, praedestinatio non est Deus.
  4. Item, cum dicitur, Deus creat, res verbi quae est creatio, idem est quod eductio de nihilo in aliquid : haec autem eductio ut forma est in educto : ergo in creatura, et non in Creatore : ergo similiter praedestinatio erit in praedestinato, et non in Deo : ergo realiter non est Deus.
  5. Item, absurdum videtur, quod Deus dicatur damnandorum reprobatio. Cum ergo non plus ponat praedestinatio in creatura, quam reprobatio, videtur etiam praedestinatio non esse Deus.

 

Sed contra :

  1. Nihil est ab aeterno nisi solus Deus : praedestinatio autem qua omnes sunt praedestinati qui salvabuntur, est ab aeterno : ergo ipsa est Deus.
  2. Item, cum dicitur, praedestinatio est propositum miserendi, nihil cadit in diffinitione in recto quod non sit Deus. Similiter cum dicitur, praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro : praeparatio enim est Deus praeparans, quoniam Deus agens est sua actio : gratia autem et gloria cadunt ibi in obliquo : ergo videtur, quod praedestinatio praedestinatorum sit Deus ipse.

 

Solutio. Sine praeiudicio loquendo, consentio ultimis duabus rationibus, quod praedestinatio secundum id quod est accepta, sive sumatur ex parte praedestinantis, seu ex parte praedestinati, semper Deus est. Si enim accipiatur in eo quod est praedestinatio, nihil ponit in tempore aliquo : et si habeat effectum quandoque in praedestinato respectu cuius est, hoc accidit ei ex parte effectus connotati. Sciendum igitur, quod praedestinatio est quasi medium inter Deum praedestinantem et hominem praedestinatum, et praedestinatio ipsa dicit habitudinem Dei proponentis salvare ad salvandum : et ideo praedestinatio non ponitur in praedestinato, secundum quod ipse est diversus a Deo in natura propria existens, sed secundum quod ipse est in scientia Creatoris : sed secundum hoc quod ibi est, probatum est supra, quod ipse est creatrix essentia, et non natura creata : ergo quod sic ponit circa ipsum, non distinguitur ab essentia divina, sed est ipsa essentia divina, et cointelligitur respectus ad rem quam operabitur Deus in futuro.

 

Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur, praedestinatus, non significatur ibi passive nisi quoad modum quoad nos, et non secundum rem : est enim sensus, quod iste est praevisus salvari, et ly praevisus non ponit aliquid secundum rem extra praevidentem, licet ponat respectum quoad aliquid, quod in futuro erit aliud a Deo, circa quod erit effectus praedestinationis. Unde tali modo significandi active vel passive sufficit diversitas rationis quae est inter praevidentem, et praevisum non in se, sed in ratione ideali, in qua fuit ab aeterno.

Ad aliud dicendum, quod praedestinatio formaliter non est in praedestinato : quia non dicit formam cuius esse absolute terminetur in eo, sed potius respectum ad salvandum, cui sufficit ut sit secundum quid, scilicet in idea, ut talis forma significetur in ipso.

Ad aliud dicendum, quod praedestinans et praedestinatus non se habent ut simpliciter activa et passiva secundum naturam, sed tantum secundum aliquem modum significandi in quo notatur dependentia salvandi ad salvantem secundum rationem, id est, causae efficientis, et non e converso.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia cum dicitur, Deus creat, hoc non convenit Deo, nisi ex tempore : unde non nominat tantum respectum ad creaturam, sed etiam effectum in creatura, et illa potest essentialiter esse res verbi, licet sit a Deo : sed cum dicitur, Deus praedestinavit Petrum vel Paulum, non notatur nisi respectus ad creaturam, qui convenit ab aeterno, et ideo nihil ponit extra Deum.

Ad aliud dicendum, quod meo iudicio non est absurdum, ut dicatur Deus reprobatio : in reprobatione enim non dicuntur nisi duo, scilicet praevisio iniquitatis, et praeparatio poenae : et utrumque quod in recto cadit in diffinitione reprobationis, nominat essentiam divinam cum respectu ad id quod oblique cadit in diffinitione illa, scilicet iniquitatem et poenam : quorum primum non ponit in Deo speciem propriam, secundum autem habet ibi speciem. Unde non reputo absurdum, quod Deus dicatur reprobatio ipsa qua reprobantur iniqui.

 

 

ARTICULUS III

Quid est praedestinatio diffinitione ?

 

Ad secundum proceditur sic, et ponuntur multae diffinitiones praedestinationis : habemus enim unam hic in Littera in ultimo capite istius distinctionis : Praedestinatio est praescientia et praeparatio beneficiorum, quibus certissime liberantur quicumque liberantur.

Alia est Augustini in libro de Fide ad Petrum haec : Praedestinatio est gratuitae donationis praeparatio.

Alia est Augustini in libro de Praedestinatione Sanctorum haec : Praedestinatio est propositum miserendi.

Item, Praedestinatio est alicuius in finem destinatio.

Item, Magistri ponunt aliam : Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro.

 

Obicitur autem contra primam : quia

  1. Praedestinatio non videtur ponere praeparationem quae addat aliquid supra praescientiam : cum enim sunt tria, essentia divina, et respectus ad creaturam, et effectus in creatura : praescientia dicit duo priora, et non tertium : eadem autem duo etiam dicit praeparatio, et non tertium, quia cum praeparatio sit ab aeterno, non dicit effectum in creatura : ergo videtur, quod unum nihil addat super alterum : ergo unum superflue coniungitur alteri.
  2. Praeterea, beneficia multiplicia sunt, quae non omnia cadunt in ratione gratiae gratum facientis : quae tamen liberant ab aliquibus malis : numquid igitur istorum est praedestinatio ? Videtur quod non : quia non dicimus flagellatorum esse praedestinationem, cum tamen dicatur, II Machab. VI, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, extremi beneficii indicium est.
  3. Item, Damascenus dicit, quod Deus non compellit ad virtutem, nec suadet vitium. Ergo videtur, quod non certissime liberat praedestinatio.
  4. Item, certissimus modus, est modus necessitatis demonstrativae : sed praedestinatio non habet hunc modum in liberando, eo quod non tollit libertatem a libero arbitrio : ergo videtur, quod non certissime liberat praedestinatio.

 

Similiter obicitur de secunda, quod dicitur, gratuitae donationis praeparatio.

  1. Non enim dicitur praeparari res quando non est, nisi in causa efficiente, ut patet : cum enim dicitur, domus praeparatur, non intelligitur praeparari per hoc quod habetur artifex sciens et potens, sed potius quando dolantur ligna et eriguntur partes domus : ergo similiter gratuitae donationis praeparatio, non est nisi quando iam praeparatur liberum arbitrium ad suscipiendum, et quando infunditur gratia : haec autem non sunt ab aeterno : ergo praeparatio gratuitae donationis non est ab aeterno : sed praedestinatio est ab aeterno : ergo male per praeparationem diffinitur.
  2. Item, gratuita donatio est id quod datur sine meritis, quia gratuita donatio non est nisi id quod datur gratis : ergo videtur, quod secundum illam diffinitionem non sit nisi gratiae primae, et non gloriae, vel gratiae subsequentis quae datur post praevenientem : quod est contra diffinitionem ultimam.

 

Similiter obicitur de tertia.

  1. Praedestinatio enim est ab aeterno : ergo videtur, quod non causatur ab aliquo temporali : miseria autem temporalis est : ergo videtur, quod praedestinatio non respicit statum miseriae, nisi per accidens : ergo non est propositum miserendi, ut videtur, nisi per accidens : ergo per hoc non erit diffinienda praedestinatio.

Item, secundum hoc non omnibus convenit, qui tamen praedestinati sunt, ut Angeli et Christus : nulla enim miseria sublevata est in eis.

Item, homo esset praedestinatus etiamsi non peccasset : et tamen non esset ablata ab eo aliqua miseria.

  1. Praeterea quaeritur : Utrum intelligitur de miseria culpae vel de miseria poenae, vel utraque ? Et videtur, quod de miseria culpae : quia consuevit dici, quod praedestinatio necessario ponit gratiam finalem, haec autem non relevat nisi culpam et non poenam. Sed contra : Gratia et gloria tollunt poenam et culpam : praedestinatio autem est praeparatio gratiae et gloriae in futuro : ergo videtur, quod intelligitur de utraque miseria.

 

Eodem modo obicitur de sequenti, quod praedestinatio est alicuius in finem destinatio.

  1. Si enim ponitur ibi finis in quem est destinatio, necessario praesupponit principium eiusdem destinationis, et medium per quod est destinatio : quae ergo sunt illa ?
  2. Item, cum destinare sit aequivocum ad proponere et mittere, videtur magis sumi pro proposito, quam pro missione. Probatio. Non enim mittitur nisi qui est : sed praedestinatur qui non est : ergo praedestinare non est destinare aliquem, sed potius destinare aliquid ante in proposito, sicut dicitur, II Machab. VI, 20, de Eleazaro, quod destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. Hoc etiam videtur per Ioannem Damascenum, ubi vocat praedestinationem, praedeterminationem : praedeterminatio autem potius est praemeditantis, quam praemittentis aliquem in aliquid.
  3. Item, si praedestinatio esset destinatio alicuius in aliud, non diceretur praeparatio gratiae et gloriae : quia gratia et gloria non diriguntur ad aliquid : sed potius diceretur praeparatio Angeli vel hominis qui dirigitur.

 

Tandem obicitur etiam contra ultimam : quia

  1. Praesens gratia et gloria in futuro dicunt aliquid in tempore, cum tamen praedestinatio nihil dicat in tempore.
  2. Item, Damascenus dicit, quod providentia et praedestinatio sunt eorum quae non sunt in nobis, sive in potestate nostra : sed gloria aliquo modo est in potestate nostra per gratiam, cadit enim sub merito, quod est in potestate nostra : ergo videtur, quod gratiae et gloriae non sit praedestinatio ?

 

Praeterea, cum unius rei unica sit diffinitio, quaeritur, Penes quid sumantur assignatae diffinitiones ?

 

Solutio. Dicendum, quod praedestinatio quoad aliquid sui in omnibus illis diffinitionibus diffinitur : et quia plura sunt in ipsa, ideo plures dantur diffinitiones. Potest enim praedestinatio diffiniri in se, vel secundum statum aliquem praedestinari. Si in se : tunc habet in se genus remotum, et coarctationem illius generis per actum causae operantis, et effectus suos. Vel etiam potest attendi nomen praedestinationis. Dico ergo quod prima datur per genus remotum quod est praescientia, et contrahitur per actum operantis causae, et effectum proximum qui est beneficia certissime liberantia. Secunda autem non considerat nisi actum causae operantis et effectum. Ultima autem effectum proximum et remotum, qui efficitur mediante alio : quia gratia aliquo modo efficit gloriam. Tertia autem datur secundum statum praedestinati eiusdem qui est in miseria, ut homo post peccatum. Quarta autem est ratio explanans nomen praedestinationis. Et per hoc patet solutio ad ultimum.

 

Ad primum autem dicendum, quod licet praedestinatio non dicat effectum in creatura, tamen per modum significandi aliquid addit supra praescientiam : quia praescientia de se non ponit causalitatem ad praescitum, sed praeparatio dicit sufficientiam causalitatis ad actum et effectum.

Ad aliud dicendum, quod praedestinatio non est proprie nisi gratiae, et gloriae, et alia sunt indirecte operantia ad liberationem, sicut satisfaciendo, vel humiliando, vel tantum reddendo : directe autem operatur liberationem gratia, quae facit dignum vita aeterna, et dirigit in regnum : unde etiam alia beneficia sunt communia praedestinatis et non praedestinatis, sed non gratia gratum faciens finalis : et ideo patet, quod illa est effectus praedestinationis.

Ad aliud dicendum, quod praedestinatio non compellit ad virtutem, sed tamen finaliter facit eam in libere acceptante et volente : quia licet non cogatur accipere eam, tamen inevitabiliter inclinabit voluntatem ad accipiendum eam.

Ad aliud dicendum, quod non est in praescientia et praedestinatione certitudo demonstrationis : quia non sunt causae per quas inferri possit salus de necessitate rei, sed de necessitate consequentiae tantum, ut supra diximus de infallibilitate praescientiae divinae, et iterum infra ostendetur, cum quaeretur de certitudine numeri praedestinatorum.

 

Ad id quod obicitur de secunda diffinitione, dicendum quod aliter est in artifice creato, et artifice increato : quia artifex creatus non producit materiam, sed praeparat eam tantum, accipiendo eam ab extrinseco. Deus autem et producit id quod est necessarium ad opus, et operatur praeparando in ipso. Sunt enim tria, scilicet ars, natura, et Deus. Ars operatur super materiam imprimendo speciem artis, non dando materiae virtutem conservativam formae quam imprimit, ut patet in figura incisionis, quam lapis continet non ex virtute quam accipit ab artifice, sed per virtutem quam habet ex natura. Natura autem dat formam et conservantia formam : cum enim generans dat formam et transmutando materiam a forma quam prius habuit, et ab accidentibus et virtutibus quas prius habuit, dando formam, dat omnia accidentia composito ex forma illa quae conservant formam in materia. Deus autem agit totum, et materiam, et formam, et proprietates : et ideo praeparatio sufficiens est in ipso solo sciente, potente, et volente etiam antequam agat : sed non sic est in materia, et adhuc minus in arte : unde non erat simile quod pro simili inducebatur.

Ad aliud dicendum, quod quidam dicunt cum Damasceno, quod praedestinatio per se non est nisi gratiae, et gloriae per consequens, et non primo, eo quod datur nostro operi quod est in potestate nostra. Sed melius potest dici, quod verum dicit Damascenus : sed tunc praedestinatio est trium, scilicet gratiae, et meriti, et gloriae. Et gratia quidem non est in potestate nostra, ita quod sit a nobis secundum id quod est, licet possimus aliquid operari ad ipsam, scilicet faciendo quod in nobis est. Meritum autem non est in potestate nostra in quantum est meritorium, quia hoc est a gratia : sed tamen est a potestate nostra alio modo, scilicet quia actus meritorius est a nobis : liberum enim arbitrium dat actum, et gratia informat eum. Sed gloria non est in potestate nostra secundum quod est abundans supra meritum : est enim relata ad id quod est in potestate nostra, per hoc quod datur actibus meritoriis : et hoc non in omnibus, quia in parvulis effectus praedestinationis non est opus, sed gratia et gloria tantum.

 

Ad id quod obicitur de tertia dicendum, quod bene potest dici, quod haec diffinitio respicit statum ex parte praedestinati, quem praevidet Deus : et quod hac diffinitione praedestinatio non convenit omnibus praedestinatis, sed homini cadenti tantum. Vel si velimus generaliter extendere praedestinationem, tunc dicimus, quod miseria in diffinitione non respicit miseriam quae sit in praedestinato, sed quae esset nisi esset effectus praedestinationis : misericordia enim praevenit miserendo, ne incidat in miseriam : et hac miseria miser esset Angelus et etiam natura humana in Christo assumpta, si a gratia unionis separaretur, vel non tunc fuisset assumpta : et nullum dubium habet diffinitio.

Ad ultimum autem quod contra illam diffinitionem obicitur, dicendum quod bene potest intelligi de utraque miseria secundum ordinem, ut primo tollatur culpa per gratiam, et poena per gloriam.

Ad id quod obicitur contra sequentem diffinitionem, dicendum quod in veritate ibi est finis destinationis et medium et principium. Principium autem est propositum, et praeparatio gratiae est quasi medium quod opponitur in cursu qui est in tempore, et gloria est ut finis : et ideo incipit ista destinatio ab aeterno, et dirigitur per tempus totius cursus, iterum in aeternitatem.

Ad aliud dicendum, quod utroque modo intelligitur cadere destinatio in ratione praedestinationis. Uno modo ratione propositi destinantis, et alio modo ratione directionis. Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod licet non destinetur nisi qui est, tamen praedestinari potest qui non est in propria natura, licet sit in Dei notitia : quia praepositio composita verbo, notat antecessionem aeternitatis ad tempus.

Ad aliud dicendum, quod in utrisque intelligitur praeparatio : Deus autem praeparat eligendo quos dirigit, et praeparat eis bona quibus habiles fiunt directioni : tamen effectus solius gratiae et gloriae exprimitur, quia illa dicunt medium et finem directionis, quam importat praedestinatio in abstracto significata.

Ad id quod obicitur contra ultimam diffinitionem, dicendum quod praeparatio gratiae et gloriae non ponit gratiam et gloriam secundum actum, sed tantum ex parte praeparantis : et ideo non sequitur, quod praedestinatio aliquid habeat ex tempore.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

 

 

ARTICULUS IV

An praedestinatio sit entis, vel non entis ?

 

Tertio quaeritur : Utrum praedestinatio sit entis, vel non entis ?

 

Videtur autem, quod entis : quia

  1. Dicitur, ad Roman. I, 4 : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Ibi ponit Origenes talem litteram : Qui praedestinatus est in virtute; et dicit super illud in Glossa : Destinatio est eius qui est. Ergo videtur, quod praedestinatio sit entis.
  2. Item, praedestinatio est praeparatio : sed praeparatio est entis : ergo et praedestinatio.
  3. Item, electio est propositis duobus, unius praeoptatio, ut vult Damascenus : ergo electio est entis : ergo et praedestinatio : quia praedestinatio non est nisi electorum.
  4. Item, praedestinatio est sciti tantum : scitum autem est ens : ergo et praedestinatio est entis.

 

Sed contra :

  1. Ad Ephes. I, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ; sed ante mundi constitutionem non eramus : ergo praedestinatio non videtur esse entis.
  2. Item, praedestinatio est aeterna : praedestinati autem non sunt ab aeterno : ergo, etc.
  3. Item, supra habitum est ab Augustino, quod eliguntur qui non sunt : nec errat qui elegit, nec vane elegit : ergo videtur, quod non sit entis.

 

Solutio. Dicendum, quod praedestinatio ut praedestinatio non est entis simpliciter, sed secundum quid entis, hoc est, in notitia divina, sicut saepius expositum est.

 

Ad primum autem dicendum, quod praedestinatio quidem non est nisi entis : sed praedestinatio dicit ordinem antecessionis ad praedestinatum, et ideo potest esse non entis : et huic non contradicit Origenes. Si autem tu dicas, quod ipse sumit pro eodem destinationem et praedestinationem : tunc respondeo, quod destinatio sic scripta non ponit ens simpliciter, sed secundum quid in notitia divina.

Ad aliud dicendum, quod praeparatio non ponitur hic nisi secundum habitum penes sufficientiam praeparantis, et non penes actum qui ponit gratiam in creatura.

Ad aliud dicendum, quod electio non ponit hic nisi existentes secundum quid, scilicet in notitia eligentis : et praeoptatio est eorum quos scit bene recepturos gratiam, et bene usuros ea : non tamen ponuntur absolute esse.

Ad aliud dicendum, quod scitum in nobis ponit ens prius natura vel tempore : sed in Deo est e converso : quia sua scientia non dependet ab ente ut a causa, sed potius e converso ens dependet ab ipsa, quia causatur ab ea.

 

 

ARTICULUS V

Utrum praedestinatio sit aeterna vel temporalis ? et : An ponat aliquid in tempore in praedestinato ?

 

Quarto quaeritur : Utrum sit aeterna, vel temporalis ?

 

Videtur autem esse aeterna : quia

  1. Est species praescientiae : cum ergo praescientia sit aeterna, et ipsa praedestinatio erit aeterna.
  2. Item, probatum est, quod ipsa est Deus praedestinans : nihil autem est Deus nisi aeternum : ergo praedestinatio est aeterna.
  3. Item, propositum miserendi non dicit nisi aeternum : cum igitur praedestinatio dicat propositum miserendi, ipsa erit aeterna.

 

Sed contra :

Nihil aeternum diffinitur per temporale : praedestinatio diffinitur per temporale, quia per gratiam et gloriam : ergo non est pure aeterna.

 

Iuxta hoc quaeritur : Utrum ponat aliquid in tempore in praedestinato ?

Videtur autem, quod sic : quia, Ioan. I, 47 et seq., dicit Glossa, quod melius fuit Nathanaeli utramque naturam in Christo cognoscere, quam esse praedestinatum. Cum igitur comparatio sit inter bona univoca, et cognitio duarum naturarum in Christo fuerit bonum temporale, videtur quod aliquid temporale ponat in praedestinato.

Item, videtur falsum quod dicit Glossa, quia utramque naturam in Christo potest cognoscere etiam malus et damnatus : ergo cum praedestinatio non sit nisi salvandorum, ut habetur in Littera, videtur praedestinatio melius aliquid, quam cognitio duarum naturarum in Christo. Si forte dicas, quod hoc est ideo, quia praedestinatio nihil ponit in praedestinato, sed cognitio aliquid ponit. Contra : Secundum hoc non potest esse comparatio : quia eius quod non est, nulla est comparatio ad id quod est.

Item, ad minus ponit gratiam finalem : et illa aliquid est et melius quam cognitio duarum naturarum in Christo.

 

Solutio. Dicendum, quod praedestinatio nihil ponit in praedestinato ut nunc, sed relinquit gratiam finalem ut effectum : tamen semper dicit respectum ad praedestinatum, licet non necessario connotet effectum ut nunc : et ideo de se aeterna est, et non temporalis : effectus enim qui est gratia et gloria, cadit in diffinitione praedestinationis oblique, et nihil sunt de essentia praedestinationis, licet sint ea ad quae notatur respectus causalitatis eius.

Et per hoc iam patet solutio ad obiectionem : quia aeternum denotans respectum ad creaturam, potest bene diffiniri per illam creaturam, dummodo oblique cadat in diffinitione ipsius.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod nihil ponit de se in creatura, nec etiam creaturam praedestinatam ponit esse, sed tamen denotat respectum ad ipsam.

Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod secundum intentionem Glossae comparantur duo ad alterum illorum per se acceptum, et hoc secundum statum, et non secundum gratiam personalem vel bonum personale : praedestinatio enim currit in veteri lege, et lege gratiae, sive lege Christi : cognitio autem duarum naturarum in Christo per praesentiam Redemptoris, non fuit nisi in nova lege : et ideo cognitio naturarum non excludit praedestinationem, sed potius per effectum gratiae conducit ad eam : et ideo comparatur in novae legis gratia, quae ostendit gratiam ad quam praedestinati sumus, ad statum in quo non eramus nisi praedestinati ad gratiam, et non habebamus eam, hoc est, gratiam redemptionis, per quam valet nostra gratia quidquid valere potest, ut dicit Magister in III Sententiarum. Et sic plana est Glossa.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequentia.

 

 

ARTICULUS VI

An praedestinatio sit solius rationabilis creaturae, vel etiam alterius ?

 

Quinto quaeritur : Utrum sit solius rationalis creaturae, vel etiam alterius ?

 

Videtur autem, quod etiam alterius : quia

  1. Hoc dicitur in Littera in principio lectionis, quod praedestinatio est de bonis salutaribus, ut sunt virtutes, et gratia, et gloria, quae non sunt creaturae rationales.
  2. Item, Augustinus dicit, quod malis praedestinatae sunt poena : ergo videtur esse de bonis et malis, rationabilibus et irrationabilibus.

 

Sed contra :

Non destinatur nisi rationabilis creatura : ergo videtur, quod nec praedestinatur nisi illa.

Item, videtur non esse praedestinatio ad gloriam : quia qui est praedestinatus, semper est praedestinatus : constat autem autem, quod destinatus ad aliquid quando est in illo, non est amplius praedestinatus, sicut Sancti in gloria existentes non habent ulterius quo destinentur : ergo si gloria esset ultimum eorum, non essent praedestinati, quando iam glorificati sunt, quod falsum est, quia semper sunt praedestinati : ergo videtur, quod praedestinatio non sit.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod praedestinatio dupliciter sumitur, scilicet communiter, et proprie. Communiter dicit praevisionem et praeparationem mansionis tantum, non determinando hanc mansionem vel illam : et sic dicuntur poenae praedestinatae malis. Proprie dicit praevisionem et praeparationem mansionis, et causam mansionis, sicut gratia est causa mansionis. Unde Augustinus super illud : Vado parare vobis locum : dicit, quod praedestinavit mansiones. Hoc autem modo adhuc dupliciter sumitur. Dicitur enim praedestinatio ut cuius, sive quis praedestinatus : et dicitur ut per quid, et ut ad quid. Primo modo non est nisi rationabilis creaturae. Secundo modo est bonorum quibus liberatur rationabilis creatura, et ad quae dirigitur. Et per hoc patet solutio ad primam partem quaestionis.

 

Ad aliud dicendum, quod praedestinatus, potest sumi participialiter et nominaliter. Si participialiter : tunc etiam adepta iam gloria dicitur aliquis vere praedestinatus, quia de praeterito verum erit dicere, quod Deus praedestinavit illum. Si autem sumitur nominaliter, et est quasi nomen verbale : tunc adhuc gloria quam adipiscitur, potest considerari dupliciter, scilicet in se prout est finis praedestinationis : et sic non satis proprie dicetur adhuc praedestinatus. Potest etiam considerari continuatio gloriae et immensitas ex parte obiecti in quo est gloria, quod non potest finiri : et sic continue beati intrant gloriam, et possunt adhuc dici praedestinati.

Et per hoc patet solutio ad sequentem partem quaestionis.

 

 

ARTICULUS VII

An praedestinatio sit omnis rationabilis creaturae, vel hominis tantum ? et : An Christus sit praedestinatus ?

 

Sexto quaeritur : Utrum sit omnis rationabilis creatura, vel tantum hominis?

 

Et videtur, quod non sit Angelorum : quia

  1. Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro : in Angelis autem secundum quosdam gratia non praecessit gloriam : ergo videtur, quod non sint praedestinati.
  2. Item, si praedestinatio est propositum miserendi, videtur non competere Angelis, in quibus aut numquam fuit miseria, aut si inest, irremediabilis est, ut in daemonibus.
  3. Item, destinari est distantis : distans autem quoad actum contemplationis, non est nisi utens speculo et aenigmate : Angelus autem non utitur speculo et aenigmate, sed videt facie ad faciem : ergo nec convenit ei nomen praedestinationis, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Nulla gratia gratum faciens habetur a creatura rationabili, quae a Deo non sit praeparata et praevisa : cum igitur Angeli stantes acceperunt gratiam, erat eis praeparata et praevisa : et haec duo sunt sub alia praedestinatione : ergo ipsi sunt praedestinati, ut videtur.
  2. Item, non accipit mansionem beatitudinis, cui ipsa mansio non est praevisa et praeparata : ergo cum Angelus acceperit mansionem, erat sibi praeparata et praevisa : ergo ipse est in eam praedestinatus ab aeterno, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur iuxta hoc : Utrum Christus sit praedestinatus ?

Videtur, quod sic : Ad Rom. I, 4 : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, Domini nostri. Item, hoc dicunt Augustinus et Ambrosius. Item, Origenes ibidem dicit, Destinatur qui est. Ergo videtur, quod non tantum praedestinatus sit, sed etiam personae competat praedestinatio quae ab aeterno fuit.

Sed contra :

  1. Ad aeternum non potest notari antecessio : Filius Dei est ab aeterno : ergo respectu sui non potest notari antecessio : praedestinatio autem notat antecessionem ad praedestinatum : ergo Filio Dei non competit. Si forte dicas, quod competat ei quoad naturam humanam quae non fuit ab aeterno : hoc nihil esse videtur : quia praedestinatio personae proprie est, et non naturae : unde dicimus Petrum et Paulum, non animas vel corpora eorum, praedestinatos.

Praeterea, Augustinus exponit hoc de persona, et non de natura.

  1. Item, detur etiam, quod de natura intelligatur, adhuc videtur non competere : quia in III Sententiarum dicitur gratia homini fuisse naturalis : ergo videtur, quod natura non habuit antecessionem ad gratiam, nec ordine, nec tempore : ergo non fuit destinatus ad gratiam.
  2. Item, ipse semper fuit comprehensor : ergo semper fuit gloria plenus : numquam ergo in illam fuit destinatus.

 

Solutio. Dicendum, quod praedestinatio omnis creaturae rationabilis est, tam hominum quam Angelorum, et est etiam Christi hominis in quantum est homo ita : quod fiat distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum : sed hoc bene concedo, quod non habet se uno modo creatura rationabilis ad praedestinationem : sed homo habet antecessionem aeternitatis ad personam et naturam, et ordinem naturae ad gratiam, et statum viae in gratia proficiendo ad gloriam. Angelus autem habet quidem antecessionem aeternitatis ad personam et naturam, et ordinem naturae ad gratiam secundum quosdam natura tantum, secundum quosdam etiam in tempore : sed non habuit distantiam viae gratiae ad gloriam : secundum quosdam habuit tamen distantiam viae a confirmatione quae fuit gloriae complementum et perfectio beatitudinis. Christus autem non habuit antecessionem aeternitatis ad personam, sed ad unam naturarum suarum, nec antecessionem naturae ad gratiam unionis vel habitus animae, etiam nec distantiam viae inter gratiam et gloriam animae in se, sed in membris : in se autem habuit distantiam viae inter gratiam et gloriam corporis. Et ita patet, qualiter ea quae sunt praedestinationis, per prius, et posterius inveniuntur in homine praedestinato et Angelo et Christo.

 

Dicendum ergo ad primum, quod gratia in Angelis secundum omnes praecessit gloriam quoad confirmationem, licet non quoad habitum gloriae.

Ad aliud dicendum, quod misericordia praeservans a miseria salvatur in Angelis et in homine secundum primum statum, ut dictum est supra.

Ad aliud dicendum, quod distantia est multiplex, scilicet in modo contemplationis et in via proficiendi ad beatitudinem. Primo modo non habuit distantiam, sed secundo modo, si dicatur beatitudo vel beatitudinis pars confirmatio.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de Christo, dicendum quod praedestinatio convenit personae in natura, et non secundum se : et sic salvantur omnia dicta, scilicet Origenis, Ambrosii et Augustini : quia tunc quoad personam est, et convenit ei quoad personam destinari et in naturam et gratiam simul et gloriam : non autem convenit ei sic praedestinari : sed quoad naturam solam convenit ei praedestinari in gratiam unionis : quoad personam autem in natura convenit ei, ut dicit Augustinus, praeordinari in gratiam reconciliationis, ut praeordinatio referatur ad personam, non gratia personae, sed gratia naturae.

 

Ad obiecta autem dicendum, quod licet praedestinatio sit personae, non tamen oportet quod conveniat ei gratia personae, sed gratia natura.

Ad aliud dicendum, quod gratia dicitur illi homini naturalis, non quod sit natura eius, sed quia est ad esse personam : unde etiam praedestinatio proprie refertur ad suppositum hominis in quantum est hic homo.

Ad aliud dicendum, quod licet distantia viae non fuerit gratiae ab habitu gloriae, fuit tamen secundum aliquid in corpore et in anima : et in corpore quoad gloriam corporis, in anima autem quoad hoc quod ante mortem compatiebatur corpori, post resurrectionem autem non : et in III Sententiarum dicit Magister, quod Christus meruit sibi impassibilitatem in anima et immortalitatem in corpore.

 

 

ARTICULUS VIII

Utrum praedestinatio sit omnium hominum, vel quorumdam tantum ?

 

Septimo quaeritur : Utrum praedestinatio sit omnium hominum, vel quorundam tantum ?

 

Videtur autem, quod omnium : quia

  1. Dicit Apostolus, I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem sui nominis venire. Ergo omnibus paravit gratiam et gloriam : quia praeparatio (ut prius habitum est) non est nisi de voluntate praeparantis.
  2. Item, Anselmus dicit, quod non est causa quare quidam non habent gratiam, quia Deus noluit dare : sed potius, quia illo porrigente, illi nolunt accipere : ergo videtur, quod quoad se omnibus aequaliter paravit.
  3. Item, Iacob. I. 5 : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Ergo omnibus paratus est dare.

Item, ad Rom. X, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

  1. Item, aeternum, ut dicit Anselmus, claudit in se omne tempus et omnia quae sunt in tempore : sicut praesens tempus claudit in se omnem locum, et omnia quae in loco sunt : ergo aequaliter se habet ad omnia temporalia : cum ergo praedestinatio sit aeterna, videtur quod aequaliter se habeat ad omnes.
  2. Item, Dionysius dicit et etiam Philosophus, quod primum aequaliter se habet ad omnia : sed non omnia aequaliter se habent ad ipsum.
  3. Item, Apocalyp. III, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso. Ergo videtur, quod omnibus paravit.

 

Sed contra :

Multi sunt vocati, pauci vero electi. Cum ergo electio sit praedestinantis, quosdam rejicit, quosdam praedestinat.

Item, Baruch, III, 27 : Non hos elegit Dominus.

Item, Malach. I, 2 et 3 : Dilexi Iacob, Esau autem odio habui. Et hic multa induci possunt de hoc.

 

Solutio. Dicendum, quod praedestinatio non est omnium, sed quorumdam tantum, scilicet praeparatorum ad gratiam et gloriam. Quae autem sit ratio huius, in sequenti distinctione habet determinari, ubi quaeretur : Utrum praedestinatio habeat causam aliquam ?

 

Ad primum ergo dicendum, quod secundum Damascenum, hoc intelligitur de voluntate antecedente, et non consequente. Dicitur autem voluntas antecedens, quae non habet relationem, nec ponit effectum ad nostram causam, hoc est, ad nostra merita : sic enim considerata voluntas nihil producit, nisi ad salutem : voluntas autem consequens est, quae est ex nostra causa, secundum quam praevidendo malitiam, quosdam reprobat, et quosdam eligit, ut bene gratia utantur.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quoad : se quia aliter non essemus culpabiles gratiam non accipiendo : sed praedestinatio non dicit tantum voluntatem dandi, sed etiam praeparationem gratiae illis quos praevidit quod volent accipere : unde dicit relationem ad accipientem. Licet ergo voluntas dantis una sit respectu omnium, non tamen una est relatio ipsius ad accipientem et non accipientem, et hanc relationem nominat praedestinatio. Patet igitur, quod nec destinatio se habet uno modo.

Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas loquitur de appositione gratiae in praesenti : illa enim nulli congrue petenti eam negatur.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de aeternis quae accipiuntur ut aeternitas est mensura excellens totum tempus : sed non est verum de aeternis relatis ad quaedam temporalia : et tale aeternum dicit praedestinatio, et ideo non est uno modo se habens ad omnes.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod non adiuncta relatione primum uno modo se habet ad omnia : sed si apponatur relatio ad hoc vel illud, hoc modo vel illo, non est verum : et idem modus solvendi est ad sequentia.

 

 

ARTICULUS IX

An praedestinatio multiplicetur secundum singulos praedestinatos, vel omnes praedestinati sint in uno ?

 

Octavo et ultimo quaeritur : Utrum praedestinatio multiplicetur secundum singulos praedestinatos, vel omnes praedestinati sint in uno ?

 

Videtur autem, quod omnes in Christo simus praedestinati : quia

  1. Dicit Apostolus ad Ephes. I, 4, quod elegit nos in ipso, hoc est in christo, ante mundi constitutionem : cum igitur electio sit praedestinationis, videtur quod praedestinavit nos in ipso.
  2. Item, ad Ephes. I, 10, dicit, quod in ipso restauravit quae in caelis et quae in terris sunt : et nihil restauravit quod ab aeterno non praevidit et praeparavit : ergo videtur, quod in ipso etiam omnia restaurata praedestinavit : omnes autem praedestinati sunt restaurati : ergo omnes praedestinati sunt in ipso, ut videtur.

 

Sed contra :

Praedestinatio est praeparatio gratiae, etc. : praeparatione autem una non praeparatur Christo et Petro : ergo nec praedestinatio una. De hoc autem alibi, scilicet in III Sententiarum satis dictum est.

 

Solutio. Dicendum est, quod non simpliciter, sed quoad aliquid praedestinati sumus in Christo : est enim gratia formaliter gratificans, et quoad hanc non sumus praedestinati in Christo : quia gratia nostra numquam essentialiter fuit in Christo. Est etiam gratia expediens nostram gratiam ad actum quoad hoc ut possit nobis valere, et quoad hanc praedestinati sumus in Christo : quia, ut dicit Magister in III Sententiarum non valeret nobis poenitentia, nec opera nostra, nisi Christus satisfecisset pro nobis : et sic intelliguntur auctoritates inductae : et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS X

An praedestinatio potest esse sine praescientia ? et : Quare reprobatio potius dicitur praescientia, quam praedestinatio ?

 

Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera primi capituli, A, ubi dicit : Quod sine praescientia esse non potest, etc.

 

Videtur enim hoc esse falsum : quia sunt species scientiae ex opposito divisae, eo quod praescientia dicitur esse malorum, praedestinatio vero bonorum.

 

Praeterea quaero : Quare nomen generis retinuit potius reprobatio, quam praedestinatio ?

 

Solutio. Ad hoc dicendum, quod hic in Littera praescientia sumitur ut genus ad praedestinationem, et praescientiam stricte acceptam : et sic verum est, quod praedestinatio non est sine praescientia.

 

Ad aliud dicendum, quod reprobatio respectu iniquitatis praevisae non dicit aliquid causalitatis vel effectus in Deo : sed praedestinatio addit, et ratio per differentiam additam contrahit genus : sed non reprobatio, et ideo retinet nomen generis.

Et si tu obicias, quod addit causalitatem ad poenam, dicendum quod poena praeparatur non ita ex voluntate sicut gloria : sed praeparatur per respectum ad opus nostrum, et Deus non vult eam nisi voluntate consequente.

 

 

 

B. An aliquis praedestinatorum possit damnari, vel reproborum salvari ?

 

 

ARTICULUS XI

Utrum tam numerus numerans quam numerus numeratus electorum certus sit ? et : Utrum scriptus in libro vitae deleri possit de ipso ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundo capitulo B : Praedestinatorum nullus videtur posse damnari.

 

Ibi enim tangit de numero electorum,

circa quem primo quaerendum est : Utrum tam numerans quam numeratus numerus electorum certus est ?

Secundo : Qua certitudine certus est ?

Tertio : Utrum unus possit accipere coronam alterius ? quia hoc videtur dicere in Littera.

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Super illud Luc. V, 6 : Rumpebatur rete eorum : dicit Glossa : Non tot intrant de Iudaeis, quot praedestinati sunt ad vitam. Ergo videtur, quod numerus numerans et numeratus possit minui. Ergo eadem ratione potest etiam augeri.
  2. Item, Deuter. I, 11 : Addat Dominus ad hunc numerum multa millia. Glossa ibidem dicit, Ad hunc numerum, scilicet praefinitum in scientia Dei, qua novit qui sunt eius. Ergo illi numero praefinito est aliquid addibile : ergo videtur, quod non sit certus.
  3. Item, Iob, XXXIV, 24 : Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Glossa Gregorii ibidem dicit : Locum vitae aliis cadentibus, alii sortiuntur. Ergo videtur, quod ad minus numerus numeratus non sit certus.
  4. Item, Apocal. III, 11, super illud : Tene quod habes, etc., dicit Glossa : Aliis cadentibus, alii in locum eorum subinducuntur.
  5. Item, Exod. XXXII, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Ergo aliquis est delebilis de numero praedestinatorum : ergo mutari potest numerus.
  6. Item per rationem probatur idem sic : Pone numerum signatum quem vis, et unus illorum sit modo : aut ille est liberi arbitrii aut non. Si non : ergo mereri non potest, nec demereri : ergo non erit in regno caelorum propter meritum : ergo non est de numero praedestinatorum, et hoc est contra propositum. Si autem est in statu liberi arbitrii flexibilis : ergo potest transgredi. Transgrediatur ergo, quoniam possibili posito nihil accidit impossibile : et si transgreditur, possibile est eum mori in tali statu. Moriatur ergo, adhuc nihil debet sequi impossibile : sequitur autem tunc diminutum esse numerum praedestinatorum : ergo possibile est praedestinatorum numerum diminui.
  7. Eodem modo penitus probatur, quod possibile est eum augeri. Ponatur ergo aliquis de his qui non includuntur in illo numero, esse nunc : ille habet liberum arbitrium : ergo potest facere quod in se est : faciendo autem hoc, Deus inevitabiliter dabit ei gratiam. Ponamus ergo eum decedere in gratia illa : constat, quod salvabitur : ergo augeri potest numerus praedestinatorum.

 

Sed contra :

Nihil est omnium futurorum quod secundum numerum et speciem et materiam et suppositum Deus ignoret : ergo ipse scit quot et qui salvabuntur : impossibile ergo est, quod numero salvandorum finaliter possit fieri additio vel subtractio : ergo impossibile est numero praedestinatorum posse aliquid adici vel subtrahi.

 

Praeterea, quaeramus de opinione quorumdam dicentium, quod numero quo numerat Deus praedestinatos, non potest fieri additio vel subtractio, sed numero numerato : dicunt enim illi, quod eodem modo numerat Deus plures et pauciores sine variatione ipsius, sicut unitas numerat multitudinem maiorem vel minorem, secundum quod dicit generaliter Philosophus, quod numerus est multitudo mensurata per unum.

 

Videtur autem hoc impossibile : quia

  1. Absurdum est Deo dare scientiam fallibilem et imperfectam, imperfecta autem est quae non cognoscit omnia etiam in suppositis propriis, quibus distinguuntur res a se invicem : ergo Deus iam novit personaliter omnes salvandos.
  2. Item, quidquid novit infallibile est, ut habitum est in praecedentibus : ergo impossibile est illi fieri additionem et subtractionem, et sic certus est sibi numerans et numeratus numerus, etiam quantum ad personas.

 

Solutio. Sine praeiudicio dicendum puto, quod numerus apud Deum certus est utroque modo : scilicet et formaliter secundum quantitatem discretam, et materialiter quantum ad supposita eorum qui numerati sunt : quia aliter fallibilis et imperfecta esset divina scientia. Et dico, quod sicut dupliciter est certus quoad numerum, ita etiam dupliciter est certus quoad numerantem : quia in praedestinatione duo sunt, scilicet scientia tot, et voluntas tot : et voluntas respicit aliquid in opere nostro, quia vult tot quot bene usuri sunt gratia danda ab ipso, et non plures : et si plures essent bene usuri gratia, tunc ab aeterno voluisset plures, et modo vellet plures.

 

Dicendum ergo ad primum, quod Glossa illa intelligitur in casu, et non universaliter : et est sensus : Non tot intrant de Iudaeis tunc, hoc est, in primitiva Ecclesia, quot sunt salvandi Iudaei universaliter in toto tempore mundi : quia multi intrabunt in fine temporum, quando se videbunt deceptos in Antichristo.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa intelligitur de praefinitione praesentis iustitiae : ille enim numerus certus est, et augetur tamen, et minuitur de die in diem : quia possunt esse plures et pauciores : licet etiam ille certus sit Deo.

Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de iustitia praesenti, quae facit locum vitae, non simpliciter, sed quantum ad conditionem status ut nunc.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur etiam illud de corona temporalis iustitiae : infra tamen magis quaeretur de hoc.

Ad aliud dicendum, quod non intelligitur sic, quod aliquis deleatur de libro qui per praevisionem gratiae finalis inscriptus est : sed Moyses loquebatur ex impossibili supposito. Quasi diceret : Sicut impossibile est ut me deleas, ita impossibile est ut noxam non dimittas vel dixit hoc de electione gloriae quae debetur duci, quae non haberetur, si non fuisset dux populi : et non de electione simpliciter.

Ad id quod obicitur per rationem, iam saepius responsum est : quia si tu ponas quemcumque praedestinatum nunc, dico quod possibile est eum peccare et mori in peccato : sed si moriatur sic, numquam fuit praedestinatus : istae enim duae sunt possibiles, praedestinatus potest peccare, et praedestinatus potest mori in peccato. Tamen istae duae sunt impossibiles, iste est praedestinatus, et mortuus est in peccato : sicut istae duae, iste moritur sine gratia finali, et praevisus est mori in gratia finali. Unde cum dicitur : Praedestinatus potest mori in peccato, conceditur propter potentiam liberi arbitrii : sed tamen haec potentia numquam ad actum potest reduci : quia sic verificarentur contradictoriae simul, scilicet iste praevisus est mori in gratia finaliter, et iste non est praevisus mori in gratia finaliter : quia Deus praevidet quidquid fit : et per hoc patet solutio ad sequens, quia simile est isti.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de opinione illa, dicendum quod si bene intelligatur, vera est : vocat enim numerum unum divinam praescientiam praeparantem gratiam : et haec quidem est una, et non recipit variationem a rebus ipsis quae praedestinantur, nec iteratur proprie in omnibus praedestinatis : sed potius praedestinati per varios effectus gratiae referuntur ad ipsum sic numerantem. Quia tamen ille numerus non dicit essentiam divinam absolute, sed secundum significationem scientiae praeparantis, et haec ponit respectum ad rem : si res semper accipiatur sub illo respectu, impossibile est non esse certum illum numerum numeratum : sed si res numerata consideretur in se, tunc potest esse de numero, et potest non esse, propter flexibilitatem liberi arbitrii. Non autem sic intelligitur, quod scientia Dei transeat super aliquem salvandum, et ille non salvetur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XII

Qua certitudine est certus numerus electorum ?

 

Secundo quaeritur : Qua certitudine certus sit numerus electorum ?

 

  1. Certitudo enim est species veritatis quae est immutabilitas vel necessitas in veritate : omnis autem veritas est rei veritas : ergo videtur si certus est numerus electorum, quod certus sit certitudine rei, hoc est, quantitate salvandorum.
  2. Item, nos videmus veritatem rei, et videmus veritatem signi : et videmus, quod veritas signi est a veritate rei, et necessitas signi a necessitate rei : et vocamus rem generaliter, secundum quod est in simplicibus et compositis : sicut etiam dicit Philosophus, Ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : et vocat esse et non esse compositionis vel divisionis. Cum igitur scientia sit assimilatio rei intellectae, videbitur veritas scientiae sequi veritatem rei : ergo et certitudo et necessitas sequitur necessitatem rei, et contingentia contingentiam, ut videtur.
  3. Item, cum dicitur, Scientia vel praedestinatio Dei vera est : aut intelligitur de veritate rei, aut de veritate signi. Videtur, quod non de veritate rei : quia veritas rei non refertur ulterius ad aliud significandum, nec est proprie de alio. Cum autem dicimus, scientia Dei est certa, vel praedestinatio Dei est vera, illud refertur ad rem ulterius : ergo habet veritatem signi, et non veritatem rei. Inde arguo ulterius : Veritas signi, in genere veritatis et specie sequitur rei veritatem : veritas praedestinationis est veritas signi : ergo sequitur veritatem rei in genere veritatis et specie. Si hoc detur. Contra : Res ipsa tota contingens est : quia tota est sub libero arbitrio. Probatio : Quia hoc totum universale quod in singulis particularibus est contingens gratia quorum attribuitur ei praedicatum, etiam in universali est contingens : sed haec universalis, omnes praedestinatos esse salvandos, in singulis particularibus est contingens, et gratia singularium redditur praedicatum : ergo ipsa universalis est contingens : iste enim et ille contingenter se habent ad salutem, et iterum adeptio salutis participatur a singulis, et non in universali ab omnibus, ita quod a nullo : ergo videtur haec tota esse contingens, omnis praedestinatus salvabitur. Inde arguo ulterius : Nullus contingens numerus est certus : numerus electorum est contingens, ut probatum est : ergo non est certus aliqua certitudine.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod numerus electorum certus est certitudine aliqua immobilitatis vel necessitatis cuiusdam, quam supra vocavimus necessitatem consequentem vel respectivam : quia eadem ratio est hic, et in praescitis.

 

Ad id autem quod quaeritur : Qua certitudine certa sit praedestinatio ? Dico, quod sicut praescientiae, ita et praedestinationis est certitudo secundum aliquid habens convenientiam cum certitudine principii. Quod sic videri potest : Praedestinatio Dei causa est gratiae in libero arbitrio, et praescientia Dei aliquo modo est causa : et quia utraque est causa aeterna, necesse est, quod sit immobilis. Quia vero effectus est temporalis, ideo non potest accipere proprietates causae et ideo remanet causa necessaria, et effectus contingens. Quantum ergo ad hoc quod causa est, habet veritatem principii : quantum vero ad habitudinem effectus contingentis ad ipsam, habet similitudinem cum veritate signi, quia non infert nisi ex suppositione : sicut signo posito ponitur signatum, et signato in quantum huiusmodi posito infertur signum, et non simpliciter. Unde dicendum, quod aliter est in scientia causata a re, et in scientia quae est causa rei : quia in scientia causata a re, scientia accipit veritatem a re, et speciem veritatis quae est contingentia vel necessitas : unde etiam potest quandoque non accipere speciem, licet accipiat genus veritatis, quia contingenter potest sciri id quod est necessarium. Scientia vero quae est causa rei nihil accipit a re, sed res a scientia : et accipit quidem veritatem, sed non speciem veritatis, quia Deus immaterialiter et necessario modo scit temporalia et mutabilia et contingentia : et ideo illae rationes inductae non minuunt certitudinem ex parte Dei praedestinantis, sed ostendunt unumquemque praedestinatorum in se contingenter se habere ad esse praedestinatum, et ad esse de numero electorum.

 

Ad id autem quod obicitur, quod veritas scientiae refertur ad rem, dicendum quod hoc verum est : sed refertur ut ad id de quo est, non ex quo sicut ex causa : et ideo non sequitur speciem veritatis rei : et si dicatur esse signum, hoc non erit simpliciter, sed quoad convenientiam cum signo : quia posita ponit rem, propter habitudinem scientis ad scitum, eo quod in omnibus scientia et scibile habent aliquam proportionem, quaecumque sit illa. Et per hoc patere potest responsio ad totum.

 

 

ARTICULUS XIII

Quomodo debet haec auctoritas intelligi qua dicitur : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam ?

 

Tertio : Quaeritur de hoc quod dicit in principio capitis B : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.

Ex hoc arguit Augustinus certum esse numerum electorum dicens : Si alius non accipit nisi iste perdiderit, est certus numerus electorum. Sed secundum hoc non videtur esse certus nisi numerus numerans, et non numerus numeratus : et hoc est contra praedicta, quia sic Deus haberet scientiam imperfectam.

Praeterea, eadem difficultas nascitur de uno et de omnibus : aut enim certus est Deus de isto praedestinato in scientia sua, quod scit utrum salvabitur, aut non. Si non : ergo aliquid ignorat futurorum : quia alterum illorum immutabiliter futurum est, quod salvabitur, vel damnabitur. Si autem est certus, cum eadem ratio sit de quolibet, concluditur propositum, quod ipse certum habet numerum numeratum salvandorum : et sic nihil videtur esse quod dicit Augustinus.

 

Item, aut intelligitur de corona praesentis iustitiae, aut de corona iustitiae finalis. Et primo modo : hoc non videtur : quia illa destruitur propter sequens peccatum, et non datur alteri : mortua enim iustitia praesenti, non est corona eius. Si autem de corona iustitiae finalis : hoc adhuc minus videtur : quia illa non datur nisi ei qui meruit, et qui praevisus est habere eam : si igitur est huiusmodi, nullus est praevisus eam habere nisi ille : ergo non datur alteri.

 

Solutio. Ad hoc dici potest, quod Augustinus satis congrue utrumque numerum certum esse probat ex illa auctoritate : et est sensus : Si alius non accipit, nisi iste perdiderit, etc., hoc est, si non iste perdiderit alius non accipiet : ut notetur in hoc possibilitas ad perditionem ex parte praedestinati, non tamen perditio secundum actum, secundum quod stat sub praedestinatione : et similiter notatur possibilitas accipiendi ex parte non praedestinati, sed non actus accipiendi, secundum quod est sub relatione praescientiae : sicut enim dictum est, uterque numerus est certus : sed Dominus loquitur de possibilitate liberi arbitrii secundum quod in propria facultate consideratur.

 

Ad hoc autem quod quaeritur : Utrum intelligatur de corona praesentis iustitiae, vel gloriae beatitudinis ? Dicendum, quod utrumque satis probabiliter potest sustineri : sed communiter dicitur, quod intelligitur de corona praesentis iustitiae : et hanc accipit alius, dum alii de corpore mystico valet opus factum : et iste qui peccat, moritur. Si autem de aeterna corona accipiatur : intelligitur sic, quod alius accipit dum sancti et beati de hoc gaudent : quia talia opera per illum Spiritus sanctus est operatus, cui tamen finaliter nihil contulerunt : sic enim Sancti de omni opere bono in charitate facto per quemcumque gloriabuntur in aeternum.

 

 

ARTICULUS XIV

An praedestinatus potest damnari, et praescitus salvari ?

 

Deinde quaeritur de hoc dicit, ibi, B, § 2 : Ad hoc autem obiciunt, etc.

 

Videtur enim ista obiecto non valere, nec etiam solutio quam postea ponit distinguendo, quod possit intelligi de re vel de dicto, cum dicitur : Praedestinatus potest damnari : quia

  1. Si albedo esset inseparabilis a subiecto aliquo, non distingueremus hanc, album possibile est esse nigrum, ex eo quod possit esse de re vel de dicto : sicut non distinguimus hanc, possibile est cygnum esse nigrum : quia sive sit de re, sive de dicto, semper est falsa. Eodem modo cum praedestinatio sit forma vel respectus inseparabilis a praedestinato, non erit subiectum praedestinationis possibile umquam ad formam contrariam praedestinationi : haec autem est damnatio : ergo videtur, quod haec omnibus modis impossibilis sit : Praedestinatus potest damnari.
  2. Item, respectus aeternus eodem modo se habet re ad quam est existente, et non existente, et ente in peccato et in gratia : praedestinato autem dicit respectum aeternum, ut habitum est : ergo ille respectus est immobilis, etiam quocumque modo varietur res : illo autem respectu immobili existente numquam potest esse damnato : ergo videtur, quod impossibile sit aliquem praedestinatum damnari, sive accipiatur de re, sive de dicto.
  3. Item, si hoc esset possibile : tunc esset possibile, quod praedestinatus fieret praescitus : ergo praevisus ad vitam aeternam, esset praevisus ad mortem aeternam : quod nullo modo potest esse, quia tunc magna esset deceptio in divina praevisione.
  4. Item, hoc videtur dicere Glossa super illud Psalmi LXVIII, 29 : Deleantur de libro viventium; ubi sic dicit : Non est hoc sic accipiendum, tamquam Deus aliquem scribat quem postea deleat. Cum igitur non fiat aliqua transmutatio praescientiae, videtur omnino impossibile esse et de re, et de dicto, quod praedestinatus possit damnari.

 

Sed contra :

Causa prima non tollit causalitatem ab aliqua secundarum : videmus enim ad oculum naturam contingenter, temporaliter, et materialiter operari, licet Deus operetur ad idem immutabiliter, et immaterialiter : ergo nec in voluntate tollit causalitatem voluntatis : ergo effectus damnationis et salutis adhuc dependet a libero arbitrio : ergo non necesse est alterum determinate fieri.

 

Solutio. Dicendum, quod praedestinatio non infert necessitatem, nisi illam quae est conditionis, ut prius habitum est : nihil enim prohibet, ut dicit Boetius, quod aliquid comparatum diversis, habeat in se possibilitatem et necessitatem, non rei, sed consequentiae.

 

Unde dicendum ad primum, quod praedestinatio non inest absolute rei, sed rei comparatae ad aliud : et praeterea eo modo quo inest, non tollit potentiam ad contrarium : quia non tollit liberi arbitrii flexibilitatem : sed sic non est cum dicitur, cygnus potest esse niger. Iste enim terminus, cygnus, dicit subiectum pariter et causam ad albedinem cum impossibilitate ad oppositum, et nullam potentiam relinquit ad oppositam formam.

Ad aliud dicendum, quod respectus aeternus se habet eodem modo : sed res multis modis se potest habere ad ipsum : et ideo cum subiectum sit cum potentia contrarii, habet ad contrarium aliquam possibilitatem.

Ad aliud dicendum, quod illa obiectio procedit in sensu compositionis : bene enim conceditur, quod praevisus salvari in eo quod huiusmodi, non damnabitur, alioquin praevisio falleretur.

Ad id quod obicitur de Glossa, dicendum, quod Deus nullum delet. Sed tamen Scriptura possibilitatem damnationis non aufert, ut prius dictum est.

 

 

ARTICULUS XV

Quid intelligitur per conditionem implicitam, cum dicitur : Praedestinatum necesse est salvari ?

 

Postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Intelligentia enim conditionis implicitae veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in vero.

 

Quid enim vocat conditionem implicitam ?

Item, Non videtur verum quod dicit, quia nullum verum est impossibile : ergo nihil facit impossibilitatem in vero.

 

Solutio. Ad hoc dicendum, quod per conditionem implicitam intelligit hypothesim praedestinationis in praedestinato, scilicet quod praedestinatio semper implicetur circa istum : ut sit locutio de dicto, et non de re, cum dicitur, praedestinatum necesse est salvari : vel, si iste est praedestinatus, ipse necessario salvabitur : quia tunc intelligentia istius conditionis implicans praedestinationem circa istum, et includens modum necessitatis, facit veritatem in dicto, id est, in locutione illa, secundum quod est de dicto, et non de re, et per consequens facit impossibilitatem in vero, quia facit verum impossibile aliter habere se : et hoc est quod intendit.

Et per hoc patet solutio ad obiectum.

 

 

 

C. Quomodo adhuc instant quaestioni ?

 

 

ARTICULUS XVI

Utrum praedestinatum necesse est salvari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Verumtamen adhuc instant, etc.

 

Videtur enim ratiocinatio esse necessaria : quoniam

  1. Dicit Philosophus, quod maiori existente de necessario, et minori de inesse, sequitur concluso de necessario sic, Omne A necesse est esse B : omne C est A, vel quoddam C est A : ergo, omne C vel quoddam C necesse est esse B. Similiter hoc, Omnem praedestinatum necesse est salvari : Petrus est praedestinatus : ergo necesse est Petrum salvari. Si forte dicatur, quod dictum Philosophi intelligitur de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc : non enim sequitur, Omnem hominem necesse est esse animal : quoddam album est homo : ergo quoddam album necesse est esse animal : hic autem minor est de inesse ut nunc. Contra : Minor est ista, Petrus est praedestinatus : haec autem est de praeterito vera : ergo est necessaria secundum rem, licet non apponatur modus necessitatis : ergo est de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc, ut videtur : ergo sequitur conclusio, quod Petrum necesse est salvari.
  1. Item, modo praedestinatum necesse est semper fuisse praedestinatum et semper fore praedestinatum : aliquis est modo praedestinatus : ergo semper fuit et erit praedestinatus : sed qui semper fuit et est et erit praedestinatus, non potest damnari : ergo qui modo est praedestinatus, non potest damnari : ergo iterum minor fuit de inesse simpliciter : et sic sequebatur conclusio.

 

 Item, non videtur esse solutio quam Magister ponit in Littera, scilicet quod Deus nunc potuit, et potest quidquid potuit ab aeterno, et differentiae temporis non abiciunt vel adiciunt aliquid ad sui potentiam : potuit autem ab aeterno istum qui modo est praedestinatus, non praedestinasse : ergo et modo potest facere, quod numquam fuerit praedestinatus, et ita ille qui modo est praedestinatus potuit non esse praedestinatus, et potest modo non esse praedestinatus : et si ipse potest modo non esse praedestinatus, ipse potest damnari : ergo ipse qui modo est praedestinatus, potest damnari. Haec est solutio Magistri in Littera, et ratio solutionis.

  1. Et videtur nihil solvere : quoniam nos quaerimus quid Deus fecerit circa istum quem modo ponimus esse praedestinatum, et non quid Deus possit facere.
  2. Item, licet Deus potuerit eum ab aeterno non praedestinasse, quia tunc non supponebatur in eo praedestinatio, tamen quia iam supponitur esse, non potest facere non fuisse praedestinatum : quia aliter contradictoriae verificarentur de eodem, scilicet istum ab aeterno fuisse praedestinatum, et istum ab aeterno non fuisse praedestinatum : et similiter istae duae, istum ab aeterno fuisse praevisum salvari, et non ab aeterno fuisse praevisum salvari : et istum ab aeterno fore salvandum, et istum ab aeterno non fore salvandum : et multa alia inconvenientia quae sequuntur : ergo videtur, quod ista solutio nulla sit quam ponit in Littera.
  3. Item, licet potentia Dei in se non habeat aliquid praeteritum vel futurum, sed eodem modo se habeat : tamen potentia significata cum connotato, non eodem modo se habet ad omne tempus, nec ad omnia : cum autem dicitur, Deus praedestinavit istum, quocumque praedestinato demonstrato, vel indefinite supposito, significatur potentia cum determinatione directionis istius in salutem et praevisionis salutis istius : cum igitur haec non uno modo se habeat, nihil videtur esse quod dicit Magister in solvendo.

Ideo veniunt alii salvantes solutionem Magistri, et dicentes, quod in syllogismo praehabito, scilicet, omnem praedestinatum necesse est salvari : iste est praedestinatus, etc., minor est de inesse ut nunc et de contingenti, ut dicunt. Unde sicut Aristoteles dupliciter exponit hanc : Omne A contingit esse B : sed omne quod contingit esse A, contingit esse B : et sic non ponit inesse, sed contingere inesse et omne quod est A, contingit esse B, et sic ponit inesse : ita volunt exponere istam, Iste est praedestinatus, ita ut sit sensus, istum quem contingit esse praedestinatum : et tunc non sequitur conclusio, quod iste necessario salvabitur. Sed illa solutio nihil habet rationis inter omnes solutiones : quia licet illa de contingenti ab Aristotele dupliciter exponatur, non tamen exponitur dupliciter illa de inesse : ista autem, Iste est praedestinatus est de inesse, et non de contingenti.

Si forte dicas, quod ipsa est de inesse contingenter, adhuc erit contra hanc solutionem, quod non potest dupliciter exponi.

Item, si ipsa est de inesse contingenter, contingit non inesse postquam infuit : ergo istum postquam est praedestinatus, contingit non fore esse praedestinatum : quod est impossibile secundum omnes : quoniam numquam fuit illarum relationum mutatio circa rationes quas important praedestinatus et praescitus : ergo patet, quod solutio illa non solvit.

Ideo iterum alii veniunt et instant probationi minoris supra positae, scilicet quod cum dicitur : Iste est praedestinatus, hoc est factum quoddam in praeterito verum : ergo est necessarium : et dicunt, quod hoc non sequitur, quia multiplex est instantia illius dicti : si enim sit negativa de praeterito, non erit verum : sicut Antichristum non fuisse non est necessarium, quia falsificari potest. Item, si sit affirmativa et cum signo universali, dicunt, quod non est verum : sicut, omne animal fuisse in arca Noe non est necessarium. Item, si sit praeteritum dependens ad futurum, iterum non est verum : sicut hic cum dicitur, Iste est praedestinatus, hic est praevisus salvari, salus istius est de futuro adhuc : et ideo dicunt, quod illa probato qua probatur esse de inesse simpliciter et non ut nunc, non valuit : et ista soluto multos habet consentientes sibi. Sed quod nulla sit, de facili probatur sic, primo de instantiis quas afferunt : quia illae sophisticae sunt et non instant. Prima enim nihil est ad propositum : quia regula datur de dictis et factis : et haec nominantur in Littera : negationes autem nec dicta nec facta sunt. Secunda autem instantia absolute falsa est : quia si ponatur universalis affirmativa vera de praeterito, ipsa erit necessaria sicut particularis. Tertia autem instantia cui tota innititur solutio, omnino nulla est : quia si dicam sic : Ego cogitavi de Antichristo futuro, ista est de praeterito ratione actus importati per verbum, licet obiectum vel materia actus sit dependens ad futurum : et cum veritas sit in compositione verbi, veritas locutionis iudicabitur secundum tempus consideratum (alias, consignificatum) in verbo : hoc autem est praeteritum : ergo veritas istius locutionis iudicabitur de praeterito, et erit necessaria propositio : quoniam si ego cogitavi Antichristum futurum, impossibile est me non cogitasse illud. Si autem tu aliter velis instare et dicere, cum dicitur, Antichristus fuit futurus, ista est de praeterito et vera : et tamen potest falsificari, quia potest Antichristus non fore : et si non erit, non fuit futurus : tunc non erit ista instantia ad propositum : quia in ista propositione, Antichristus fuit futurus, nihil ponitur dictum vel factum in praeterito, sed tantum enuntiatur ibi ordo futuri ad tempus praeteritum. Cum autem dicitur, Iste est praedestinatus, ibi ponitur visionem Dei esse directam super salutem istius : et si directa est, impossibile est non esse directam. Sed verum est, quod esset instantia, si nihil importaretur in ista propositione, Iste est praedestinatus, nisi ordo futuri ad tempus praeteritum : et non est verum, ut iam patuit.

Ideo sunt iterum alii, et dicunt, quod in ista, Iste est praedestinatus, nihil sequitur ratione praeteritionis : quia si tollamus praeteritum, adhuc idem sequitur : quod sic patere potest, Deus modo praevidet istum salvandum, vel Deus modo praedestinat istum : et hoc ponatur esse verum, adhuc sequitur idem quod prius : ergo ratione praeteriti non potest inferri, quod illa sit de inesse simpliciter, vel de inesse ex necessitate : unde si ista est contingens, Deus praevidet istum salvandum, erit etiam ista contingens, Deus praedestinavit istum salvandum : et si ista est contingens, iste praedestinatur, erit etiam ista contingens, iste est praedestinatus : cuius ratio est, quia praeteritio ponitur circa actum divinum aeternum, cui non convenit nisi in modo significandi quoad nos : et ideo sicut istae sunt compossibiles, Deus praedestinat istum, et potest non praedestinare : ita istae duae sunt compossibiles, Iste est praedestinatus, et potest non esse praedestinatus. Sed Contra : Licet aeternitas in se nullam ponat antecessionem et futuritionem, tamen ordo aeternitatis ad res temporales de necessitate ponit post et ante, et prius et posterius. Cum autem dicitur, Iste est praedestinatus, non ponitur aeternitas ut in se significatur, sed potius habitudo ipsius ad rem temporalem : ergo necessario ponit aliquid fuisse prius respectu illius temporalis : ergo ratione illius causabitur necessitas, sicut et in praeterito dicto vel facto, et multo amplius.

Praeterea, sit, quod sequatur necessitas salutis a praesenti : ut cum dicitur, Iste praedestinatur, cum hac impossibile est verificari istam, Iste praescitur, vel iste non salvabitur : quia cum dicitur, Iste praedestinatur, hoc est idem quod salvandus praevidetur, et salus sibi praeparatur, et in finali gratia morietur, et gratia sibi data bene utetur : cum quibus omnibus impossibile est verificari suas contradictorias : ergo videtur, quod nulla istarum solutionum sit conveniens.

 

Solutio. Sine praeiudicio dicendum, quod hic exclamandum est cum Apostolo, ad Roman. XI, 33: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius ! Dicimus tamen asserendo duo, scilicet nullum cogi ad peccandum, vel ad faciendum bonum, et Deum in sua scientia non posse falli : et ideo redeundum est ad priorem solutionem, et dicendum, quod maior est duplex, scilicet quod potest esse composita, vel divisa : sive de re, vel de dicto, scilicet, omnem praedestinatum necesse est salvari : et si in sensu compositionis assumitur minor sic, aliquis est praedestinatus, vel iste est praedestinatus, non valebit illato, nisi cum reduplicatione sic : ergo iste in quantum praedestinatus, salvabitur de necessitate : quoniam si aliquod praedicatum per se convenit medio sicut salus praedestinato, et assumitur sub medio, non sequitur conclusio per se, nisi cum reduplicatone formae medii circa ipsum : sicut, Omne album necessario disgregat visum : equus et albus : non sequitur : ergo necessario disgregat visum, nisi in quantum albus reduplicatur : et hoc modo non infert praedicta argumentatio : unde patet, quod procedit in sensu divisionis.

 

Ad hoc autem quod quaeritur de ista, Iste est praedestinatus, utrum sit de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc ? Videtur mihi esse dicendum, quod si est praedestinatus, hoc est, si hoc ponitur, tunc est de inesse simpliciter : sed tamen non sequitur, quod necessario salvabitur : et huius causa supra determinata est : quia licet praedestinatio sit ordo necessarius ad salutem, non tamen a subiecto tollit potentiam contrarii ordinis quae radicatur in flexibilitate liberi arbitrii : sed hoc non faciunt aliae formae positae circa subiectum, ut supra dictum est.

Notandum tamen, quod quidam Magistri dicunt supra improbatas solutiones, quod si possunt defendi, faciliores sunt quam ista solutio.

Alii etiam dicunt, quod scientia Dei eodem modo se habet ad plura scita et ad pauciora, et ad diversa et opposita et ideo dicunt, quod scientia Dei eodem modo invariabilis permanet, si praevisus salvari non salvatur, sicut si salvatur : et si plures salvantur quam praevisi sunt salvari, et si tot, et si pauciores : et hanc solutionem non possum intelligere, eo quod praescientia et praedestinato non dicunt scientiam ex parte scientis tantum, sed connotant respectum ad hunc et ad illum determinatum in numero. Tamen quilibet potest eligere sibi opinionem ex his quae sibi magis placent.

 

 

 

D. Quid sit reprobatio Dei ? et : In quibus consideretur, et quis sit praedestinationis effectus ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio, etc.

 

Hic incipit secunda pars huius distinctionis, in qua agit de reprobatione : et dividitur in duas partes.

In prima tangit causam eius.

In secunda tangit effectus, D, § 2 : Sicut ergo praedestinatio Dei proprie est praescientia, etc.

Incidit autem dubium primo de hoc quod dicit in principio, ibi : Cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio, id est, divina electio, etc.

 

 

ARTICULUS XVII

An Deo conveniat eligere ?

 

Quaeritur enim de electione : An Deo conveniat eligere ?

Et secundo, Quid sit electio ?

Et tertio : Utrum electio secundum rationem intelligentiae sit ante praedestinationem, vel post ?

Quarto : Ad quid sit ?

Quinto : Cuius sit ?

 

Circa primum proceditur sic :

  1. Dicit Damascenus, quod electio non cadit in Deum : quia natura divina non est possibilis ad ignorantiam : ergo videtur, quod non conveniat eligere.
  2. Item, eligere, est duobus vel pluribus propositis, unum alteri praeoptare : ergo electio est dissimiliter se habentium : voluntas autem Dei aeterna similiter se habet, qui sicut dicitur, I ad Timoth. II, 4 : Omnes homines vult salvos fieri : ergo electio non convenit ei.
  3. Item, plus elongatur a natura corrupta aeternitas, quam aliquod temporale : sed status innocentiae si perstitisset, fecisset omnes bonos : ergo non fuisset electio : ergo cum aeternitas plus elongetur, aeternitati repugnat electio, ut videtur. Quod autem statu innocentiae perseverante non esset electio, videtur dicere Augustinus dicens, quod si omnes essent boni vel mali, non esset electio.
  4. Item, ibi nulla est distantia unius ab alio, ubi omnes sunt creatrix essentia : ab aeterno autem non fuerunt aliquid nisi in mente divina, in qua omnes sunt creatrix essentia : ergo non fuit electio ab aeterno, quia omnis electio est dissimiliter se habentium.

 

Sed contra :

  1. Ad Ephes. I, 4, : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Ergo videtur, quod electio sit.
  2. Item, Ioan. XIII, 18 : Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim. Et multis aliis locis.
  3. Item, distinctio a massa perditionis non fit sine electione : cum ergo nullum distinguat quem ab aeterno distinguendum fore non praevidit, electio convenit Deo ab aeterno.

 

Solutio. Dicitur electio multis modis. Dicitur enim electio actus rationis sequens consilium et inquisitionem et deliberationem de faciendis, et haec electio non convenit nisi naturae quae subiecta est ignorantiae : et hanc electionem removet Damascenus a Deo.

Alia est electio ponens tantum discretionem in electis, et non inquisitionem et dubium in eligente : quae electio est separatio eius quod scitur bonum esse vel futurum esse, ab alio quod scitur esse malum vel futurum malum : et haec est electio aeterna non temporalis quae convenit Deo : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei antecedens nostrum opus similiter se habet : et haec voluntas non habet connotatum in nobis, nisi naturam rationalem solam quam dedit nobis : et haec in omnibus ordinatur ad vitam aeternam et salutem. Sed est alia voluntas consequens quae ponit respectum praescientiae ad meritum futurum bonum, vel malum : et illa est dissimiliter se habentium, et illi convenit unum alteri praeoptare.

Ad aliud dicendum, quod aeternum in eo quod aeternum, plus elongatur a statu corruptionis quam temporalis status innocentiae : sed quoad praevisionem peccati et meriti, magis certificatur de differenter se habituris ad gratiam : et ideo magis convenit ei eligere : electioni enim neutrum coniungitur substantialiter, scilicet nec magis elongatum a statu corruptionis, nec minus elongatum : sed tantum certificatio eorum quae dissimiliter se habituri erant ad gratiam.

Nec hoc est verum quod si non fuisset peccatum, quod non fuisset electio : licet enim non fuisset electio boni a malo, fuisset tamen magis boni a minus bono : et hoc est quod dicit Augustinus : Si omnia essent aeque bona, non ostenderetur in optimo divina pulchritudo.

 

Ad aliud dicendum, quod in notitia Dei non solum omnes, sed omnia etiam sunt similiter se habentia : sed notitia Dei non solum est de eis prout ibi sunt : quia ut ibi sunt, non est unum melius alio, sed omnia unum optimum : sed notitia est etiam de eis prout futura sunt, ut saepius dictum est supra : et quoad hoc cadit inter ea electio.

 

 

ARTICULUS XVIII.

Quid est electio ?

 

Secundo quaeritur : Quid sit electio ?

  1. Dicit autem Damascenus, quod eligere est duobus vel pluribus propositis, hoc illis praeoptare. Dicit autem Glossa, ad Roman. VIII, 1 et seq., quod certus est numerus electorum. Ergo videtur electio dicere gratiam finalem. Sed contra hoc videtur esse electio Iudae inter duodecim : sicut dicit Dominus : Nonne ego vos duodecim elegi ? et ex vobis unus diabolus est ?
  2. Item, ad Roman. VIII, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit. Vocare autem etiam dicit per clamorem interiorem unius ab alio separationem : quae est ergo differentia vocationis, et electionis ?
  3. Si vero tu dicas, quod vocatio est temporalis : unde Glossa ibidem dicit, quod vocare est cognitionem de fide adiuvare. Tunc quaero : Quid sit illud adiutorium ? Aut enim est gratia gratis data, aut gratum faciens. Si gratis data : tunc illud multis datur, quod non potest esse : quia sequitur, ibidem, ad Roman. VIII, 30, quod quos vocavit, hos et iustificavit. Si autem est gratia gratum faciens : hoc non videtur, quia illa iam praecedit iustificationem. Ergo videtur, quod non possit esse nisi electio aeterna.
  4. Item, inter gratiae appositionem quae iustificat, et aeternam praedestinationem non videtur esse nisi electio unius ab alio sive separatio, ut discernatur cui apponenda est gratia, ab alio cui non est apponenda : cum igitur vocatio praecedat iustificationem, videtur electio esse idem cum vocatione.

 

Solutio. Potest dici, quod electio secundum rationem non est idem cum vocatione. Vocatio enim non dividitur a Sanctis nisi tripliciter, scilicet vocatio non entis ad esse : et haec est creationis, secundum quod dicitur, ad Roman. IV, 17 : Qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Et vocatio per gratiam interiorem, secundum quod dicit Glossa, ad Roman. VIII, 30, quod vocare est cognitionem de fide adiuvare. Et tertio vocare per praedicationem exteriorem, sicut dicitur, Matth. IV, 19 : Vocavit eos, scilicet Petrum et Andream dicens : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Unde nullus modus vocationis competit aeterno. Sed electio non est nisi tripliciter accepta a Sanctis, scilicet pro aeterna praevisione separationis, et pro separatione quae fit per appositionem gratiae in praesenti sive sit finalis, sive non : et per electionem ad principatum sive apostolatum vel dignitatem. De prima, ad Ephes. I, 4: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. De secunda, Ioan. XV, 16 : Non vos me elegistis : sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, etc. De tertia, Ioan. VI, 71 : Nonne ego vos duodecim elegi, ex vobis unus diabolus est ? Et patebit, quod unum istorum dividentium est aeternum. Potest igitur dici, quod electio non respicit nisi gratiam finalem separantem secundum propositum eligentis, et non nostrum : vocatio autem est ad exitum, ut scilicet nos exeamus de massa perditionis, et sic respicit gratiam interiorem cum motu nostrae rationis discernentis fidem et gratiam : et sic in duobus differt, scilicet et in hoc quod temporalis est, et in hoc quod coniunctum habet sibi motum rationis, quia non vocatur proprie nisi id quod utitur ratione : in tertio autem convenit, scilicet quod ponit gratiam finalem, sicut et electio quando accipitur proprie. Posset etiam dici, quod differunt non in obiecto, sed in ratione obiecti : quoniam electio generaliter sumpta est boni finalis : vocatio autem est eius quod ratione utitur ad bonum finale.

 

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad aliud dicendum, quod adiutorium illud intelligitur de adiutorio gratiae gratum facientis : et est gratia informans liberum arbitrium ut citius consentiat motui fidei, et non praecedit iustificationem tempore, sed natura, sicut etiam motus fidei : et sic patet qualiter est inter electionem aeternam, et iustificationem quam praecedit non tempore, sed natura.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XIX

Utrum electio secundum rationem intelligentiae sit ante praedestinationem, vel post ?

 

Tertio quaeritur : Utrum electio secundum rationem intelligentiae sit ante praedestinationem, vel post ?

 

Videtur autem, quod ante : quia

  1. Non eligitur in regnum, nisi separatus a massa perditionis : ergo praedestinatio praesupponit factam electionem. Sed contra. : Dilectio secundum rationem videtur sequi praedestinationem. Probatio : Dilectio est boni : bonus autem non est nisi per gratiam : et gratia est ex praedestinatione : ergo et dilectio : dilectionem autem sequitur electio, quia non eligit nisi quos diligit : ergo electio etiam sequitur praedestinationem : quod enim est prius priore, prius est etiam posteriore.
  2. Item, Ad Ephes. I, 4 et 5 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, …qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae; ergo propositum voluntatis, ratio est electionis : ergo est prius ipsa secundum rationem intelligentiae : propositum autem voluntatis est praedestinatio : ergo praedestinatio est prior electione, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum mihi videtur, quod electio absolute sumpta praecedit praedestinationem, ut dicit prima ratio, et dilectio simpliciter dicta praecedit utrumque : et hoc sic patet : Dilectio declinat ad separandum unum ab alio, et ad diligendum in finem salutis : ergo praecedit dilectio electionem, et electio praedestinationem ex parte diligentis et eligentis et praedestinantis. Similiter dilectio est boni electio autem finaliter boni : praedestinatio autem boni finaliter, et in finem salutis directi : et sic patet qualiter obiectum unius addit super obiectum alterius : et sic iterum dilectio prior et simplicior est electione, et electio praedestinatione.

 

Ad id quod in contrarium obicitur, dicendum quod illa dilectio de qua obicit, est dilectio ex praesenti iustitia, non dilectio aeterna.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus non intendit, quod praedestinatio sit ratio electionis in se, sed potius e converso : sed vult dicere, quod sit ratio electionis ex parte effectus qui est appositio gratiae, quia illius non est causa nisi propositum Dei. Unde, ad Roman. IX, 11 et 12, dicit e contra : Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex voluntate dictum est ei : Quia maior serviet minori : ubi expresse innuitur, quod electio propositi sive praedestinationis est ratio.

 

 

ARTICULUS XX

Ad quid est electio ?

 

Quarto quaeritur : Ad quid sit electio ?

 

Videtur autem, quod ad manifestandam rationem divinae bonitatis : quia ita dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : Bene dispensavit Deus, ut non omnes damnaret, nec omnes liberaret : si enim omnes liberarentur, lateret quid per iustitiam deberetur : si omnes damnarentur, lateret quid gratia largiretur. Ergo videtur, quod optima dispensatio bonitatis Dei manifestetur per electionem.

 

Sed contra : Quia tunc aliquid commodum videtur creatura rationalis accipere ex lapsu.

 

Solutio. Ad huiusmodi quaestiones non est difficile respondere, nec utile diu disputare. Quia electio propter multa potest fieri : fit tamen meo iudicio ad iustitiae ostensionem quae aperitur in usu liberi arbitrii sequente, quando electus sponte gratiae adhaeret, et non electus sponte a gratia avertitur.

 

Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod Augustinus potius ostendit optimum modum sapientiae ordinantis, quam bonitatem, licet utrumque ibi appareat.

Ad aliud dicendum, quod ex lapsu personae non acquiritur commodum, sed per accidens, in quantum per gratiam lapsus ordinatur in bonum : sicut dicit Glossa, ad Roman. VIII, 28, super illud : Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti : dicit Glossa : Etiam lapsis.

 

 

ARTICULUS XXI

Cuius est electio ?

 

Quinto et ultimo quaeritur : Cuius sit electio ?

 

Videtur autem omnium : quia

  1. Gratia Dei nulli deest, dummodo velit eam : ergo omnes eligit.
  2. Item, Saul electus erat, et Iudas electus. Et si tu dicas, quod illa erat electio praesentis iustitiae. Contra : Ponamus, quod in gratia mortui fuerint : ergo illi habebunt iam gratiam finalem : ergo vere electi sunt. Si autem dicas, quod praescientia ponit in eis peccatum finale futurum, et hoc non potest stare cum gratia finali. Contra : Iam habitum est, quod electio secundum rationem est ante praedestinationem : ergo necessitas consequentiae quae est ex praedestinatione, non infert necessitatem electionis : et ita videtur esse aliquorum non finaliter bonorum.

 

Sed contra : Electio ponit gratiam finalem : ergo non potest esse nisi finaliter bonorum.

 

Solutio. Dicendum, quod electio ponit gratiam finalem.

 

Sed ad id quod primo obicitur, dicendum quod licet gratia nobis omnibus adsit aequaliter, nos tamen non habemus nos ad ipsam aequaliter, et respectus gratiae ad nos non est unus, sicut supra dictum est.

Ad aliud dicendum, quod electio secundum rationem intelligentiae sequitur praescientiam in genere acceptam : quia aliter nesciret quos vel ad quid eligeret : sed verum est, quod praecedit praedestinationem : et ex illa accipit necessitatem conditionis, ut supra saepius disputatum est.

 

 

ARTICULUS XXII

An praedestinatio sit causa appositionis gratiae ? et : An causa necessaria, contingens, communis, vel propria ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoc capitulo, D, § 2 : Praedestinationis effectus est gratiae appositio, etc.

  1. Si enim praedestinatio est causa appositionis gratiae : aut erit necessaria causa, aut contingens, aut communis, aut propria, sive sit necessaria sive contingens ? Videtur quod sit necessaria et propria : sed posita tali causa semper ponitur effectus : cum igitur praedestinatio sit ab aeterno, appositio gratiae etiam erit ab aeterno, quod falsum est : ergo non est necessaria et propria.

Si autem dicas, quod est necessaria communis : ergo per aliquid additum potest fieri propria : aut ergo illud est temporale, aut aeternum. Si temporale : ergo illud erit creatum a praedestinatione et praeparatum : et quaero de illo, utrum praedestinatio illius fuerit causa necessaria et propria, vel non ? Si non : tunc oportuit iterum aliquid addi : et iterum quaero de illo, et hoc ibit in infinitum : ergo illud temporale primum habebit praedestinationem causam necessariam et propriam. Cum igitur illud intercidat inter praedestinationem et appositionem gratiae, videtur quod appositio gratiae sit quando illud additur praedestinationi : illud autem ab aeterno additur, quia illius praedestinatio est causa necessaria et propria : ergo appositio gratiae est ab aeterno.

Item, secundum hoc sequitur, quod temporale esset ab aeterno, quod non potest esse : ergo illud additum non est temporale. Si autem est aeternum : sed aeternum additum aeterno, non facit nisi aeternum : ergo ab aeterno praedestinatio est causa gratiae necessaria : ergo appositio gratiae est ab aeterno, quod falsum est.

Si vero dicatur, quod est causa contingens, sive sit propria, sive communis, sequentur duo inconvenientia, scilicet quod aliquid contingens sit in Deo, et quod nulla necessitate nec consequentiae nec consequentis causabitur gratia a praedestinatione : et hoc falsum est.

  1. Item, si causa est, non erit causa nisi voluntaria : voluntas autem omnis ad opposita se habet : ergo videtur, quod non magis sit causa appositionis gratiae, quam non appositionis.
  2. Item, si causa est : aut est causa materialis, aut formalis, aut efficiens, aut finalis. Constat, quod non materialis : quia materia in Deo non est. Si autem dicatur efficiens. Contra : Praedestinatio non est sine praescientia : praescientia autem est secundum ideales formas : ergo reduci habet ad formalem. Sed contra : Voluntas Dei volitorum est causa efficiens : praedestinatio autem Dei est secundum voluntatem : ergo est causa efficiens.

 

Solutio. Dico, quod est causa necessaria et propria : sed haec duplex est, scilicet quae exigit aliquid in altero ut dispositionem : et quae nihil exigit, eo quod dispositiones supponantur in materia, sicut ignis propria et necessaria causa est ignitionis : non tamen sequitur ignitio in glacie, quia contraria dispositio est in materia : non tamen diceremus quod hoc ideo esset, quod ignis esset causa contingens vel non propria ignitionis : quia causa contingens est cui aliquid deest de necessariis ad causalitatem : aut cui aliquid deest ad proportionem ad effectum. Ita dici potest Deum esse causam necessariam vel praedestinationem, non necessitate coactionis, sed necessitate indeficientiae quoad se, et hoc secundum habitum : quia secundum actum non semper est causatum et dispositio necessaria in creatura rationali ad receptionem gratiae, quae est effectus praedestinationis. Et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod est causa voluntaria, sed determinata ad volitum : hoc enim non tollit libertatem a voluntate. Unde voluntas indisposita est oppositorum, sed disposita per conceptionem et determinationem voliti, est ad unum, et potest averti ab illo. Sed non sic est in Deo : quia sua voluntas non mutatur a volito in volitum contrarium, eo quod hoc est imperfectionis et defectus, sicut in III Sententiarum determinatum est.

Ad aliud dicendum, quod potest reduci in tres causas, scilicet efficientem quoad voluntatem, et formalem exemplarem quoad praescientiam, et finalem quoad dispositionem voluntatis : quia est sua voluntas propter quam apponit gratiam.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XXIII

Utrum obduratio sit effectus reprobationis aeternae ? et : An Deus sit causa reprobationis ?

 

Deinde quaeritur de sequenti verbo ubi dicitur : Reprobationis aeternae quodammodo effectus videtur esse obduratio.

 

Hoc enim non videtur : omnis enim effectus habet aliquid causalitatis a causa : ergo iam Deus aliqua causa esset peccati : et hoc impium reputo. Si autem tu dicas, ut videtur in Littera dicere, quod Deus est causa non impartiendo gratiam : hoc nihil videtur esse : quia Anselmus dicit, quod non est causa quare iste non habet gratiam, quia Deus eam non vult dare, quia omnibus gratiam porrigit : sed potius quia ille non vult accipere : ergo non est causa non impartiendo, cum ipse omnibus impartiatur quantum est de se.

Si forte dicas, quod Deus est causa sicut absentia nautae causa est periclitationis navis, praesentia autem salutis : hoc iterum nihil est : quia dicit Augustinus, quod Deus omnibus praesens est : sicut lux etiam cum caecis est, licet caeci non sint cum lumine : si autem nauta quantum est de se semper esset praesens navi, non diceretur umquam esse causa periclitationis navis, sed semper salutis, et periclitatio navis causaretur ab alio semper.

Si autem tu dicas, quod est causa obdurationis, sicut natura est causa quietis, scilicet non movendo : hoc adhuc absurdius est : quia natura est causa quietis per se, et motus propter quietem, ut probatur in V Physicorum : ergo patet, quod hoc haereticum esset attribuere Deo.

 

Solutio. Dicendum, quod nullo modo, nec per se nec per accidens, est causa obdurationis : sicut necessario probatum est, ut mihi videtur.

 

Ad dictum autem Augustini quod est in Littera, dicendum quod est de permissione glossandum, id est, permittit obdurari, ex eo quod nolunt accipere gratiam eis semper paratam : ordinat tamen obdurationem in multa bona, ne omnino indecora sit : et quoad hoc dicitur, Induravit Dominus cor Pharaonis, etc., ita quod non notetur causalitas ad obdurationem, sed permissio : causalitas autem retorqueatur ad ordinationem obdurationis in bona quae eliciuntur ex obduratione a Deo, nolente etiam obdurato.