Distinctio XLIII — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

 

De potentia Dei in comparatione ad quantitatem : ostendens eius immensitatem, sive quantum Deus possit.

 

 

A. Opinio quorumdam dicentium Deum nihil posse nisi quod facit.

 

B. Secunda ratio.

 

C. Responsio ad prius dictum.

 

 

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS

Quidam de suo sensu gloriantes, etc.

 

Haec distinctio in qua Magister inquirit infinitatem potentia divinae, dividitur secundum ea quae obiciunt qui infinitatem potentiae divinae improbare nituntur.

Sunt autem tria, ut dicitur in Littera,

scilicet rationes verisimiles, per quas obiciunt primo.

Secundo, ponuntur causae commentitiae, per quas obiciunt, ibi, D, § 3 : Addunt quoque illi dicentes : Nihil facit Deus aut dimittit, nisi optima et rationabili causa, etc.

Tertio, obiciunt per auctoritates perverse intellectas, ibi, E : His autem illi scrutatores qui, etc.

 

Sunt autem in prima parte tria capitula :

in quorum primo et secundo, scilicet A et B, inducit Magister duas rationes verisimiles,

quarum prima est haec : Non potest Deus facere nisi quod iustum et bonum est fieri ; quidquid autem iustum et bonum est fieri, illud totum facit, quia aliter argueretur omissionis : ergo quidquid potest facere, facit : ergo non potest plus facere quam facit.

Secunda est haec : Non potest Deus facere nisi quod iustitia exigit ; iustitia autem non exigit facere, nisi quod facit : ergo non potest facere nisi quod facit.

In tertio autem capitulo C, solvit Magister istas duas rationes : et intentio suae solutionis consistit in distinctione huius propositionis, non potest Deus facere, nisi quod iustum et bonum est fieri. In hac enim locutione ponitur hoc verbum, potest, quod habet vim ampliandi, et ponitur circa Deum ut potentem : et hoc quod dico, iustum et bonum est fieri, cadit sub hoc verbo, potest, sicut materia in qua terminatur actus illius potentiae quam copulat verbum est : ergo duplex est locutio, scilicet quod potest intelligi, quod prius cadat sub verbo habente vim ampliandi antequam restringatur a verbo est, ad praesens iustum et bonum : et tunc ly est non copulabit praesens tempus, sed tempus confusum, respondens potentiae : et tunc vera est sub sensu quem ponit Magister, non potest Deus, etc., id est, non potest facere nisi quod bonum et iustum esset, si fieret. Si autem e contra iustum et bonum intelligatur restringi prius a verbo, est, ad praesens bonum et iustum : tunc falsa est locutio : quia tunc sequeretur, quod nihil posset facere Deus, nisi quod modo iustum et bonum est fieri.

 

Eadem penitus solutio est in argumento secundo et tertio, quod ponit in eodem capitulo C, § 2. Et habet duos ramos, quorum primus est hic : Non potest Deus facere, nisi quod decet : et non decet facere, nisi quod facit, quia aliter omitteret : ergo non potest facere nisi quod facit. Alius ramus est : Aut debet dimittere quod dimittit ne faciat, aut non. Si sic : sed nihil facere potest quod non debet : ergo nihil potest facere quod non facit. Si non : ergo de debito aliquid dimittit, quod falsum est. Et applicat Magister eamdem solutionem quae prius est posita : et addit, quod hoc verbum, debet, male sonat de Deo : quia non obligatur nisi forte ex promisso. Dicitur autem iste error fuisse Magistri Petri Abaelardi.

Item, notandum quod ista obiecta quidam aliter solvunt per aequivocationem potentiae, dicentes, quod cum dicitur : Non potest Deus facere nisi quod facit, si intelligatur de potentia coniuncta actui, vera est locutio : si autem de potentia absoluta, falsa est. Sed haec solutio non dissolvit : quia obiectio procedit de potentia simpliciter.

Per hoc ergo patet dissolutio et sententia primae partis.

 

 

ARTICULUS I

An potentia Dei sit infinita ?

 

Incidunt autem hic tria dubia,

quorum primum est : An potentia Dei sit infinita, sicut videtur supponere in Littera ?

Secundum est : Utrum potest finiri ad actum, vel non ?

Tertium est de hoc quod dicit in Littera : Utrum extendat se ad alia, quam bonum et iustum sit fieri in opere ? hoc est quaerere : Utrum aliqua faciat, quae nec bonum nec iustum est fieri ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit Hilarius : Quod impossibile est intelligere homini, Deo possibile est : sed impossibile est intelligere infinitum : ergo secundum potentiam ipse est infinitus.
  2. Item, Hilarius : Parum est ut Deus possit facere quod vult, quin etiam possit facere quod dicit : perfectae enim potestatis est id naturam posse facientis, quod significare potest sermo dicentis.
  3. Item, Basilius : Plus potest Deus facere, quam tu possis cogitare.
  4. Item, super illud Psalmi CXVIII, 81 et 114 : Et in verbum tuum supersperavi ; dicit Glossa Potentia Dei est super omne quod potest homo intelligere.
  5. Item, Damascenus dicit, quod infinitum est, quod nec loco, nec tempore, nec intellectu circumscribitur : potentia autem Dei nullo istorum circumscribitur : ergo est infinita.
  6. Item, potentia Dei respondet essentiae : essentia autem infinita est : quia non finitur ad aliquid, eo quod nec habeat principium, nec finem : ergo et potentia.
  7. Item, omnis virtus (ut dicitur in libro Causarum) quanto magis est unita, tanto magis est infinita : sua autem maxime est unita ergo, etc.
  8. Item, etiam Philosophi dicunt, quod motor caeli est infinitae virtutis, quia movet motu infinito et tempore infinito : ergo videtur, quod multo magis Deus erit potentiae infinitae.
  9. Item, si est finitae potentiae, finitur ad aliquid : istud ergo finitum est : ergo potest cogitari eo maius : ergo Deus non est maius quam cogitari possit, quod improbatum est ab Anselmo : ergo videtur, quod Deus sit infinitae potentiae.

 

Sed contra :

  1. Nihil omni modo infinitum est perfectum, ut dicit Philosophus : sed omni modo est infinitae potentiae : ergo nullo modo est potentiae perfectae. Si forte diceres, quod dictum Philosophi non esset verum, probatur sic : Omnis perfectio aut est finis, aut a fine : constat autem, quod Deus non habet perfectionem potentiae ab alio fine : ergo ipse est perfectus, quia finis essentialiter est secundum potentiam : finis autem nullus infinitus est, quia nihil finiret si infinitus esset : ergo probatum est, quod infinitum est imperfectissimum : ergo non competit Deo, nec secundum essentiam, nec secundum potentiam.
  2. Item, invenimus in naturis infinitum finibile, et hoc est imperfectum perfectibile : ex illa parte enim qua est finibile, est perfectibile : et ex illa parte qua est infinitum, est imperfectum ut materia prima : ergo si aliquid est infinitum nullo modo finibile, illud erit imperfectius imperfectissimo : si igitur Deus in essentia vel in potentia est infinitum nullo modo finibile, ipse erit imperfectior omnibus.
  3. Item, infinitum est passio continui vel discreti : Deo autem nec continuum nec discretum est : ergo, etc.
  4. Item, conditio potentiae materialis est : ergo non competit Deo, vel potentiae ipsius.
  5. Item, nobilius est semper Deo attribuendum : finis autem nobilior est : ergo melius est ut sua potentia dicatur finis, quam ut dicatur infinita.

 

Solutio. Dicendum, quod infinitum multipliciter dicitur. Dicitur enim negative, ut dicatur non finitum : et sic diximus supra, quod si vis fiat in verbo, Deus est infinitum, id est, non finitum : et punctum est infinitum, et forma, et locus, et omne illud quod est finis, et nullo modo finitur : tamen aliter Deus quam alia : quoniam Deus non finitur tripliciter, scilicet intellectu diffiniente, cuius est diffinire, eo quod circumspicit totam rem per terminos essentiae rei : et sic solus Deus finit se, quia suum intellectum nihil sui latet : et sic comprehendit se Deus, quia aliter suus intellectus esset minor quam ipse : unde sibi non est infinitus. Hoc modo autem non finitur ab aliquo alio intellectu, nec loco, quantumcumque sit in expansio sive re, sive intellectu, etiamsi ponantur multi mundi quotcumque, non finitur illis Deus, sed magis finit et continet, ut supra dictum est. Nec tempore finitur : quia nunc suae aeternitatis durando excellit tempus ante et post. Sed alio modo dicitur infinitum secundum diffinitionem Philosophi in III Physicorum, quod infinitum est cuius partes accipienti semper est aliquid extra accipere : et hoc potest dici dupliciter, scilicet secundum potentiam passivam, et sic est in continuo et discreto : et secundum potentiam activam, et sic est in sola potentia Dei ita ut dicatur, quoniam sicut infinitum in continuo consideratur secundum divisionem quae non stat ad partes intra continuum, ita infinitum in potentia activa est, non stare potentiam in aliquo effectu supposito secundum magnitudinem et secundum multitudinem.

 

Dicendum ergo ad primum, quod obiectio illa non procedit nisi de infinito secundum potentiam passivam, et non activam : quia activa potentia non accipit aliquam perfectionem ab actu, sed potius per actum dat perfectionem aliis. Nec tamen dicimus Deum esse infinitum, ita quod non sit finis : sed potius finitione qua finis dicitur finitus, finitissimus omnium Deus et potentia sua, et quidquid ipse est : et eadem solutio est ad alia.

 

 

ARTICULUS II

An potentia Dei possit finiri ad actus vel non ?

 

Secundo quaeritur : Utrum potentia Dei finiri possit ad actus, vel non ?

 

Videtur autem, quod non : quia

  1. Nihil infinitum ex parte illa potest finiri, qua est infinitum : habitum autem est potentiam Dei esse infinitam ad actus : ergo ad actus finiri non potest.
  2. Item, Magister Hugo de sancto Victore dicit : Sicut aeternitatem Dei non aequat tempus, nec immensitatem locus : sic nec sapientiam sensus, nec bonitatem virtus, nec omnipotentiam opus. Ergo non est finibilis ad opus aliquod.
  3. Item, nos videmus quod infinitum secundum quod est in continuo numquam finitur, eo quod suus actus semper est permixtus potentiae ad actum ulteriorem eiusdem rationis, ut dicit Philosophus : ergo nec omnipotentia finietur, eo quod semper quolibet effectu accepto ratio potentiae agentis ulterius adhuc relinquitur.
  4. Item, si finibilis est, finiatur in instanti : ergo post illud non est potens : sed potentius esset quod facere posset et hoc et amplius : ergo Deus non est potentior quam cogitari posset, quod falsum est.

 

Sed contra :

  1. Potentia Dei ultra sapientiam Dei se non extendit : ergo tanta est potentia, quanta est sapientia : sapientia autem est ars plena rationum omnium viventium : rationes autem illae sunt eorum quae sunt, et fuerunt, et futura sunt : ergo sunt finitae : ergo et potentia finita, ut videtur.
  2. Item, Hugo de sancto Victore dicit, quod potentia est exsequens, et sapientia disponens : non autem disponit infinita : ergo nec potentia in exsequendo est ad infinita : ergo stat.
  3. Item, quidquid potest Deus facere, illud potest fieri : et detur ista : Quaecumque autem possunt fieri, possunt poni esse, et non erit inconveniens ; quia falso et non impossibili posito, quod accidit, est falsum et non impossibile ; sit igitur, quod sint actu : ergo non possunt tunc fieri plura : ergo nec Deus potest facere plura : ergo stat potentia ipsius.
  4. Item, omne creabile potest poni creatum : ergo tunc non erit aliquid plus creabile : ergo nec Deus potest tunc aliquid plus creare : ergo stabit potentia ipsius.

 

Solutio. Ad hoc quidam dicunt, quod potentia habet duplicem actum, scilicet qui est facere, et qui est factum esse : potentia igitur quae est infinita, quocumque modo dicatur infinita, potest poni in actum qui est facere, sed non potest poni in actum qui est factum esse : quia infinitum numquam est in esse, nec in factum esse. Sed melius et artificiosius potest dici, quod est quaedam potentia ad actum qui est simpliciter actus : et est quadam potentia ad actum semper potentiae permixtum ad actum eumdem in specie vel in numero. Potentia igitur quae est ad actum simpliciter, illa potest poni in actu illo, ita quod nihil remanet de potentia ad actum illum, vel similem illi in specie : sicut combustibile in combustum esse, quia combustum non potest esse amplius combustum vel comburi. Potentia autem quae est ad actum qui semper est permixtus potentiae ad actum similem in specie, est potentia quae est ad actum infinitum, sive passive dicta sit potentia, sive active. Unde continuum numquam ponetur tantum divisum, quin adhuc sit divisibile secundum eamdem rationem divisionis qua divisum est : ergo Deus numquam potest poni tot egisse vel fecisse, quin adhuc habeat potentiam operandi, sicut prius.

Concedendo ergo rationes primo inductas.

 

Dicendum ad primum quod obiectum est in contrarium, quod potentia exsequens est illa quae se commetitur arti faciendorum, sed non potentia absoluta : et hoc supra explanatum est.

Ad aliud est eadem solutio.

Ad duo sequentia dicendum, quod creabile infinitum est potentia agentis, sicut et creans : et ideo patet, quod non potest poni in actu aliquo, nisi adhuc remaneat potentia.

 

 

ARTICULUS III

An Deus aliqua fecerit vel possit quae nec bonum nec iustum est fieri ? et : An potest facere iniustum vel praeter vel contra iustitiam ? et : Utrum potest damnare Petrum, et salvare Iudam ?

 

Tertio quaeritur : Utrum aliqua faciat vel possit facere, quae nec bonum nec iustum est fieri ?

 

Videtur, quod sic : quia

  1. Super illud Ezechiel. XX, 39 : Quod si… nomen sanctum meum pollueritis, etc., dicit Glossa : Quod facere cogitavit per iustitiam, non fecit per clementiam : ergo videtur, quod aliquid fecit quod non erat iustum fieri.
  2. Item, Ierem. II, 2 : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, etc., dicit Glossa : Deus misericors paratus est salvare per misericordiam, quos non potest per iustitiam : ergo videtur, quod multa facit quae non sunt iusta.

 

Sed contra :

  1. II ad Timoth. II, 13, super illud : Negare seipsum non potest ; dicit Augustinus : Cum iustus sit, negare suam iustitiam non potest, sic enim seipsum negaret.
  2. Item, idem est iustitia in Deo quod potentia : ergo si nihil potest facere nisi de potentia, nihil poterit facere nisi de iustitia.
  3. Item, nihil potest facere nisi iuste : haec conceditur a magistro in Littera : ergo idem est iuste facere, et posse facere : ergo nihil potest facere, nisi de iustitia, ut videtur.
  4. Item, detur quod aliquid faciat praeter iustitiam : ergo factum illud non erit iustum : sed qui facit quod non est iustum, iniustus est : ergo videtur, quod esset iniustus, quod absit.

 

Item quaeritur : si conceditur quod potest facere quod non est iustum fieri, utrum concedendum sit, quod potest facere iniustum, vel praeter vel contra iustitiam ?

 

Ulterius quaerunt quidam curiosi : Utrum potest damnare Petrum, et salvare Iudam ?

Videtur quod sic : quia orationibus beati Gregorii Traianus revocatus est ad vitam : constat autem damnatum fuisse Traianum, cum fuerit paganus : et si postea vixit, potuit agere poenitentiam, et ita salvari : ergo damnatum potest salvare : ergo eadem ratione et glorificatum damnare.

 

Solutio. Dicendum, quod Deus potest facere quod non est iustum fieri, si ly quod non est iustum fieri, cadat sub ampliatione potentiae importatae per ly potest, ut supra distinximus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod iustitia dicitur multis modis, ut alibi dictum est : sed in Glossa illa dicitur iustitia redditio debiti pro meritis : tamen alio modo dicitur iustitia de essentia bonitatis divinae, et sic clementia non est sine iustitia : unde non sequitur, si in hoc opere non salvatur iustitia secundum rationem dictam, quod nullo modo salvetur in eo.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod loquitur de iustitia debiti pro meritis Ninivitarum, et non de iustitia absolute quocumque modo dicta.

Ad id quod in contrarium obicitur, dicendum quod ibi dicitur iustitia aequitas divinae voluntatis, quam numquam deserit vel negat Deus.

Ad aliud dicendum, quod licet idem sit in supposito iustitia et omnipotentia, tamen differunt per connotata : et ideo aliquid convenit uni, quod non convenit alii.

Ad aliud dicendum, quod secundum praedicta patet, quare a Magistro conceditur, quod Deus nihil potest facere nisi iuste : et similiter conclusio illa, ergo nihil potest facere nisi de iustitia, quae est duplex eadem duplicitate.

Ad aliud dicendum, quod si detur aliquid facere Deus quod modo non est iustum, quia non est, nec erit, non sequitur propter hoc quod illud non sit iustum : quia eo ipso iustum est, quod ipse facit : unde istae duae sunt incompossibiles, Deum facere quod non facit, et illud non esse iustum : tamen utraque earum possibilis est per se sumpta : et hoc ideo est, quia in una per intellectum clauditur oppositum alterius : in hac enim, Deum facere quod non facit, clauditur Deum non nisi iuste facere posse, et eo ipso iustum esse quod ipse facit.

 

Ad aliud dicendum, quod iniuste vel praeter iustitiam Deus nihil facere potest : quia hoc ponit indecentiam et contrarietatem honesti et hoc non cadit in Deum. Negatio autem sola, cum dicitur, quod non est iustum, non ponit aliquid, sed tollit id quod in praesenti iustum est, et relinquit ex consequenti potentiam ad hoc quod sit iustum si fiat a Deo, eadem ratione qua iustum est quod modo facit.

Ad id quod quaeritur : Utrum potest damnare Petrum, et salvare Iudam ? Dicendum quod potest quidem de potentia absoluta, sed non de potentia relata ad ordinem sapientiae.

Ad id quod obicitur de Traiano dicendum, quod hoc ex dispensatione factum est ad manifestandam gloriam Dei : qui enim finaliter damnatus est, nullo modo potest revocari ad statum salvandorum.

 

 

 

D. Tertia illorum ratio.

 

EXPOSITIO TEXTUS

Addunt quoque illi dicentes, etc.

 

Hic incipit secunda pars, in qua ponit causas commentitias illorum : et dicuntur causae commentitiae, quia ex mente fictae sunt, et non verae.

Sunt autem tres, quarum quaelibet cum solutione sua ponitur in uno capitulo per ordinem.

Prima causa quam ponunt, est haec : Non potest Deus aliquid facere, nisi causa rationabilis illud opus praecesserit : quia sicut dicitur, Iob, V, 6 : Nihil in terra sine causa fit ; et Plato in Timaeo : Nihil fit, cuius ortum legitima causa non praecesserit. Causa autem rationabilis non est nisi eorum quae fiunt : quia si aliorum esset, esset Deus negligens, eo quod non faceret ea quae ratio exigit esse facienda : ergo nihil potest facere nisi quod facit. Et ista propositio : Nihil potest Deus facere, cuius rationabilis causa vel ratio non praecesserit, distinguenda est, ut prius in prioribus rationibus est dictum.

Secunda ratio sumpta a causa commentitia est haec : Non potest Deus facere nisi quod ratio est eum facere ; ratio autem est, ut haec fiant quae fiunt, et non alia : ergo non potest facere nisi ea quae fiunt et non alia. Et prima iterum distinguenda est ut prius ; et haec ratio est in secundo capitulo sequenti.

Tertia ratio sumpta a causa commentitia, est in tertio capitulo D, § 5. Et haec est : Non potest Deus facere nisi quod praescit se facturum : non autem praescit se facturum nisi quod facit : ergo non potest facere nisi quod facit. Et iterum prima distinguenda est ut prius.

 

 

 

E. Auctoritatibus utuntur in assertionem sua opinionis.

 

 

ARTICULUS IV

Cur Deus apud quosdam non fecerit virtutes ?

 

His autem illi scrutatores, etc.

Haec est ultima pars, in qua inducunt auctoritates ad confirmandum idem, et est levis.

 

Quaeritur autem hic de hoc quod dicit, ibi : Cur apud quosdam non factae sunt virtutes, etc.

Videtur enim, quod duplex inconveniens sit ibi, scilicet quod exhibitae sunt virtutes illis qui non curabant, et hoc fuit mittere margaritas ante porcos : et aliis subtractae sunt, quibus profuissent.

 

Sed ad hoc dicendum, quod iudicia Dei licet mirari, non discutere : quia iudicia Dei abyssus multa et haec soluto est in Littera, et verior omnibus.

Dicit tamen Glossa ibidem, quod non exhibuit Tyriis et Sidoniis, quia scivit plures eorum non credituros, quibus pepercit ne peccatum eorum ex contemptu virtutum augmentaretur : et scivit illos qui si poenitentiam egissent, in poenitentia non remansuros : Corozaitis vero et Bethsaitis exhibuit, qui de Iudaeis erant, quibus primum oportebat loqui verbum regni Dei, ut ab eis contempti Apostoli ad Gentes tunc sine calumnia converterentur, et iustior appareret damnatio eorum, et lex ostenderetur esse impleta per Christum : et hae solutiones omnes convenientiae sunt : sed illa quae ponitur in Littera, est vera, scilicet quod modo nescimus, sed in luce faciei Dei videbimus.