Distinctio XLV — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XLV

DISTINCTIO XLV

 

De quidditate voluntatis Dei

 

 

A. De voluntate Dei, quae essentia Dei est una et aeterna, et de signis eius.

 

B. Quod licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici Deus esse omnia quae vult.

 

C. Quis sit sensus horum verborum, Deus scit, vel, Deus vult. Item : Deus scit omnia, vel vult aliquid ? et : Quid de Deo in his praedicetur ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Iam de voluntate Dei aliquid pro sensus nostri, etc.

 

Iste tractatus de voluntate dividitur in duas partes.

In prima agit Magister de voluntate Dei secundum se, et secundum comparationem ad volita.

In secunda, de comparatione voluntatis nostrae ad voluntatem ipsius : et haec incipit distinctione XLVIII, ibi, B : Illud quoque non est praetermittendum.

 

Adhuc, prima dividitur in duas.

In prima, agit de voluntate Dei et volito.

In secunda, agit de modo impletionis divinae voluntatis in distinctione XLVII, A, ibi : Voluntas quippe Dei semper efficax est, etc.

 

Prima adhuc subdividitur in duas.

In prima agitur de voluntate et divisione voluntatis secundum se.

In secunda, ponit quasdam dubitationes circa volita divinae voluntatis, infra, distinctione XLVI, ibi, A : Hic oritur quaestio : Dictum est enim, etc.

 

Haec distinctio dividitur in duas partes :

in quarum prima agit de voluntate Dei secundum quod ipsa est causa prima omnium creaturarum.

In secunda, poni distinctionem de multiplicitate divinae voluntatis, ibi, F : Hic non est praetereundum nobis, etc.

 

Prior adhuc subdividitur in duas :

in quarum prima agit de voluntate secundum comparationem ad volentem.

In secunda autem agit de eadem secundum comparationem ad volita, quorum ipsa est causa, ibi, D : Haec itaque summe bona voluntas, etc.

 

Prior harum habet tria capitula :

in quorum primo dicit voluntatem Dei esse essentiam divinam.

In secundo, movet obiectionem contra hoc, et respondet illi.

In tertio vero suum dictum confirmat.

Et per hoc patet sententia.

 

 

ARTICULUS I

An in Deo sit voluntas ?

 

Incidunt autem hic tria dubia, ante Litteram, quorum primum est : An in Deo sit voluntas ?

 

Secundum : Quid sit voluntas eius ?

Et tertio, de introductione sive situ istius tractatus de voluntate.

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Omnis appetitus est significativus indigentiae : in Deo autem nulla est indigentia : ergo nullus appetitus. Prima probatur per hoc, quod appetitus est movens ad id quod non habetur, ut dicit Philosophus. Secunda patet per se. Inde ulterius obicitur sic : Nullus appetitus est in Deo : omnis voluntas est appetitus : ergo nulla voluntas est in Deo. Prima constat ex priori syllogismo. Secunda probatur in tertio de Anima, ubi appetitus dividitur per voluntatem, et desiderium quod est appetitus animae sensibilis.
  2. Item, Augustinus in libro de Libero arbitrio : Voluntas est rationalis motus, sensui praesidens et appetitui : constat autem, quod in Deo nec sensus est, nec appetitus sensibilis, quia de illo loquitur Augustinus : ergo nec voluntas.
  3. Item, omnis voluntas est ad sequendum aliquid, vel fugiendum : Deus autem nihil assequitur vel fugit : ergo nihil vult : ergo ut prius.
  4. Item, voluntas est potentia rationalis, habens se ad opposita : Deus autem habet se uno modo : ergo, etc.
  5. Item, voluntas est causa contingens rerum : Deus autem est causa necessaria et semper stans : ergo Deus non habet voluntatem, ut videtur.

 

  1. Sed contra hoc est quod dicitur in Littera.
  2. Item, ad Ephes. I, 5, dicit Apostolus : Secundum propositum voluntatis suae. Et, ibidem, v. 11 : Secundum consilium voluntatis suae. Et in multis aliis locis.
  3. Item, per rationem : Agens per intellectum melius est quam agens per naturae necessitatem, quoniam primum cognoscit rationem operis, secundum autem non : Deus autem nobilissimum agens est : ergo est agens per intellectum : nihil autem talium agit, nisi quod vult, et quando vult : ergo voluntatem habet Deus.
  4. Item, liberrimum in natura rationali est voluntas : ergo et optimum et nobilissimum : ergo et Deo attribuendum.
  5. Item, Philosophus in XI primae philosophiae dicit : Voluntas est actio ipsius : et ideo vigilia, et sensus, et intellectus, sunt valde voluptuosa : et spes, et rememoratio sunt propter ista. Et intendit ostendere, quod Deo danda est voluntas, quae est in actu semper, et actio ipsius : quia Deo agere, nihil aliud est quam velle Deum, ut hoc fiat : sicut et in nobis voluntas coniuncta semper volito optima est, et voluptuosa, sicut et vigilia, et sensus, et intellectus secundum actum : et huius signum est, quod spes et rememoratio non habent voluptatem nisi in relatione ad illa.

 

Solutio. Dicendum, quod in Deo voluntas est et per prius quam in nobis, et magis proprie.

 

Ad primum autem dicendum, quod voluntatis est quoddam per accidens, et quoddam per se. Per se autem habet quatuor : quorum unum est de natura, quod sit scilicet naturae rationalis, et in ratione : sicut dicit Aristoteles et Damascenus, quod omnis voluntas rationalis est : et si non est rationalis, non est voluntas. Secundum est, quod sit liberrimum naturae rationalis : et hoc est proprietas ipsius : habet enim unam libertatem a subiecto proximo in quo est, hoc est, natura spiritus intellectualis, qui non est actus corporis ut affixus organo : et ideo non est obligatus materia vel eius appenditiis. Aliam libertatem habet a se, secundum quod est vis potens acceptare obiectum, vel non acceptare, quia spontanee operatur. Tertium est comparatio ipsius ad bonum : quia voluntas semper est boni, et praecipue summi boni quod omnia appetunt, ut dicit Philosophus : et hoc summum bonum non afferret Deo iucunditatem, nisi esset voluntas ipsius : et hoc est quod optime tangit Philosophus in VIII Ethicorum, ubi dicit secundum translationem quae est ex Graeco : Si cuius natura simplex fuerit, semper eadem operatio delectabilissima erit. Ideoque Deus semper una et simplici delectatione delectatur. Non enim solum motus est actus, id est, perfectio et complementum, sed etiam immobilitas et delectatio magis in quiete est. Quartum autem et ultimum est, quod voluntas etiam est causa omnium quae fiunt ut ab artifice. Dicit enim Philosophus in VI primae philosophiae, quod omnium artificialium principium est voluntas : Deus autem operatur per modum artificis, et per modum necessitatis naturae.

 

Quod ergo primo obicit de voluntate, dicendum quod hoc verum est in natura indigente : quoniam sicut dicit Aristoteles in VIII Ethicorum, sicut in Deo immobilitas est voluptuosa, ita in natura indigente motus propter malitiam indigentiae : sed Deus quiescit in aeterno bono, quod totum est intra ipsum. Et sunt haec verba : Transmutatio est omnium dulcissimum secundum Poetam Homerum, propter malitiam quamdam : quemadmodum homo facile transmutabilis, qui malitiosus est, et natura quae indiget transmutatione, non enim est simplex neque modesta.

Per hoc etiam patet solutio ad tria sequentia.

Ad ultimum dicendum, quod hoc non est de nobilitate voluntatis, quod potest in malum, quia hoc non est posse : sed consequitur voluntatem creatam non confirmatam ex defectu, quia fluxit in esse post non esse : sed quod potest in opposita contradictorie, scilicet quod potest hoc, et potest cessare ab ipso, et potest aliud : ista enim potestas ostendit ipsam voluntatem nulli esse obligatam : et hoc bene habet in Deo esse, qui non obligatur ad aliquid.

 

 

ARTICULUS II

Quid est voluntas divina ? et : An sit idem cum Dei essentia ?

 

Deinde quaeritur : Quid sit voluntas divina ?

 

Videtur autem, quod non sit essentia divina : quia

  1. Quaecumque sunt eadem, omne id quod attribuitur uni, potest attribui alteri : sed multa sunt in voluntate, quae non sunt in essentia : sicut omnia bona creata quae sunt in voluntate Dei continente et volente ea, non tamen omnia sunt in essentia : ergo voluntas et essentia non sunt idem.
  2. Item, quaecumque sunt eadem omnino, idem additum utrique adhuc non

facit diversa, sed remanent idem : si ergo voluntas Dei est essentia Dei, et voluntas huius est essentia huius : sed voluntas huius est, demonstrato homine creato : ergo Deus est essentia huius, quod falsum est.

  1. Si forte dicatur, quod voluntas differt ab essentia, non in se, sed in connotato. Contra : De ratione voluntatis non est ut aliquid connotet : possum enim dicere, Deus vult se esse trinum et unum, et vult generare Filium : et nihil connotatur extra Deum : ergo videtur, quod hoc non sit substantiale voluntati, quod aliquid connotet : ergo videtur, quod voluntas Dei non sit essentia Dei.

 

Sed contra :

Quidquid non est totum quod habet, illud non est simplex : voluntas habetur ex Deo, et ipse non est sua voluntas : ergo Deus non est simplex, quod falsum est.

 

Solutio. Dicendum, quod voluntas est essentia Dei : sed differt in modo significandi, sicut saepius supra de attributis divinis ostensum est : et ideo non valet obiectum primum.

 

Ad aliud dicendum, quod verum est, ubi id quod additur utrique, in eadem ratione additur in qua illa sunt eadem : sed hoc non fit hic : sed potius cum dicitur voluntas huius, ly huius dicit obiectum voluntatis secundum rationem intelligendi qua differt ab essentia : et ideo non oportet, quod sit essentia huius : et bene sequitur sic : Intellectus et voluntas sunt idem in re : sed realiter intellectus Dei non differt a Dei voluntate : ergo realiter essentia Dei et intellectus sunt idem.

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei non semper connotat volitum extra, vel etiam respectum ad volitum extra : quia aeterna est, et respectu aeternorum : sed ab essentia semper differt in modo significandi et intelligendi, quia sicut supra probatum est, substantia, voluntas, et intellectus non sunt synonyma.

 

 

ARTICULUS III

An in hoc loco bene situetur tractatus de Dei voluntate ?

 

Tertio : Quaeritur de situ istius tractatus in hoc loco.

 

  1. Voluntas Dei est actio ipsius, ut habitum est in auctoritate a Philosopho inducta superius : nihil autem immediatius est effectui, quam actio educens ipsum : ergo voluntas est coniunctissima operi : ergo est post potentiam et sapientiam.
  2. Item, voluntas videtur antecedere potentiam et scientiam : omnis enim operans per voluntatem primo vult, et postea scientia sua ordinat opus, et per potentiam exsequitur : ergo videtur, quod tractatus de voluntate debuit esse primus, et de potentia ultimus.
  3. Item, Magister Hugo de sancto Victore : Voluntas movet, sapientia disponit, potentia operatur. Ergo voluntas est prima.
  4. Item, Dionysius dicit, quod bonum est diffusivum esse : diffusivum autem esse est per creationem : ergo primum inclinans ad creationem, est bonum quod est dispositio voluntatis : sed omne inclinans, habet aliquid inclinativum ad opus : ergo illud inclinativum quod inclinatur a voluntate, immediatius est operi : hoc autem est potentia exsequens : ergo videtur, quod voluntas sit ante potentiam.

 

Sed contra :

  1. Si enim voluntas, ut dicit Littera, est tota causa prima et proxima rerum, videtur quod cum ipsis rebus in eodem libro determinandum sit de voluntate, hoc est, in secundo libro Sententiarum, et non hic.
  2. Item, potentia secundum rationem abstrahit a voluntate : sequitur enim, voluntas est : ergo potentia est : non autem e converso : ergo potentia est prior natura, quam voluntas : ergo voluntas se habet ex additione secundum rationem intelligendi ad potentiam : sed omnis causa quanto magis est determinata, tanto magis est propria et coniuncta effectui : ergo voluntas immediatius coniungitur operi, quam potentia.

 

Solutio. Dicendum, ut supra dictum est, quod potentia multis modis consideratur, et etiam voluntas : voluntas autem quae hic tractatur, est voluntas relata ad volitum et coniuncta illi : et haec est sufficiens causa existendi creaturas : et ideo ipsa est causa operans et educens res.

 

Ad secundum autem dicendum, quod illa obiectio procedit de voluntate aliter accepta, scilicet illa de qua supra dictum est, quod est motor aliarum virium : et haec non est comparata ad volitum.

Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas eodem modo intelligitur.

Ad aliud dicendum, quod dictum Dionysii magis facit ad hoc quod sit immediata causa : quia sicut dicit Augustinus, et habitum est supra, quia Deus bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus.

Et quod obicitur ulterius, non tenet, nisi in his agentibus, in quibus non est sufficiens causa voluntas : ibi enim operatur voluntas per alias potentias affixas in membris, ut per instrumenta : sed in Deo est sufficiens causa ad omne quod vult : et ideo non oportet, ut inclinet aliquas alias potentias.

 

Ad primum autem in contrarium dicendum, quod non oportet propter hoc poni tractatum de voluntate in secundo libro Sententiarum, quia scientia causae non habet determinari in eodem libro cum causato, nisi tantum in his causis quae sunt proximae causatis, et quarum naturam et proprietatem habet in se causatum ipsum. Et hoc patet : licet enim stellae sint causae generationis diversorum, non tamen determinatur de naturis et motibus stellarum in libro de generatione animalium, vel plantarum, sed determinatur in eo de causis proximis et univocis cum ipsis causatis : et talis causa creaturarum non est voluntas : et ideo cum creaturis non est determinanda.

Ad ultimum dicendum, quod hoc nihil est ad propositum : quia hoc non obicit de potentia relata ad opus, quae dividitur contra voluntatem in his quae exiguntur ad opus, sed potius de potentia quae est genus ad omne id quod aliquid potest cognoscendo, vel volendo, vel operando.

 

 

 

D. Quod Dei voluntas summe bona, causa est omnium quae naturaliter sunt : cuius causa non est quaerenda, quia nullam habet, cum sit aeterna.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Haec itaque summe bona voluntas, etc.

 

Haec pars habet tria capitula :

in quorum primo ostendit indeterminate voluntatem esse causam omnium.

In secundo vero ostendit eam non habere causam, sed esse primam.

In tertio ostendit, quorum est causa, quia eorum quae sunt ut facta, et illa sunt permanentia ; et eorum quorum esse est in fieri, ut ea quae vocat motiones ; in quibus etiam intelliguntur alia quaedam, ut patebit in disputatione.

 

 

ARTICULUS IV

An divina voluntas sit causa ?

 

Circa primum capitulum incidunt tria dubia,

quorum primum est : Utrum voluntas sit causa ?

Secundum est : Utrum sit causa omnium illorum quae subsunt potentiae Dei?

Tertium autem : Utrum sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Augustinus in libro VIII de Civitate Dei dicit sic : Haec causa est cur Platonicos caeteris anteponamus, quia cum alii Philosophi ingenia sua studiaque contriverint in requirendis rerum causis, et quisnam esset modus discendi atque vivendi : isti Deo cognito repererunt, ubi esset causa constitutae universitatis. Sed constat, quod lux percipiendae veritatis attribuitur sapientiae, fons autem bibendae felicitatis bonitati voluntatis : ergo causa constitutae universitatis refertur ad potentiam : et sic potentia magis est causa universitatis creaturarum, quam voluntas.

Item, parum ante hoc, ibidem : Quicumque Philosophi de Deo summo et bono et vero ista senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen cognoscendarum, et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit et principium naturae, et veritas doctrinae, et felicitas vitae : eos omnes caeteris anteponimus, eosque nobis propinquiores fatemur. Sed iterum satis patet, quod lumen cognoscendorum, et veritas doctrinae, refertur ad scientiam : bonum autem agendorum et felicitas vitae ad bonitatem voluntatis : ergo quod est effector et principium naturae, refertur ad potentiam : ergo potentia est causa rerum magis quam voluntas, ut videtur.

  1. Item, si voluntas est causa rerum, quae causa erit ? Constat, quod non est materialis, quia Deus nullius est causa materialis. Similiter non erit formalis exemplaris : quia hoc attribuitur sapientiae. Efficiens etiam non potest esse : quia potentia operatur et efficit. Ergo erit finalis tantum : et ita non debet dici causa efficiens rerum, sed potentia potius.

 

Sed contra hoc est quod dicitur in Littera.

 

Solutio. Ad hoc dicendum, quod voluntas Dei quae dicit essentiam divinam cum respectu ad volitum, et connotans effectum, est causa rerum creatarum : quia illa est voluntas ut res fiat, et haec est sufficiens actio Dei ad hoc ut fiat omne quod fit.

 

Ad dicta autem Augustini in libro de Civitate Dei, dicendum quod ipse loquitur secundum vestigia Dei inventa in creaturis, in quibus aliquo modo relucet Trinitas operantis. Voluntas autem Dei non est operans sine scientia, et ideo in operato a voluntate relucet vestigium scientiae : nec voluntas est operans sine potentiae ratione, et ideo relucet in opere vestigium potentiae : nec est operans sine intentione boni summi, et ideo relucet in opere vestigium boni summi : ipsum tamen totum opus dependet a voluntate ut fiat : et vestigia aliorum relucent ideo, quia non separantur a voluntate operante.

Ad aliud dicendum, quod ipsa est causa efficiens : sed dispositio eius quae est bonitas, est causa finalis.

Et quod obicitur de potentia, quae secundum hoc non erit causa, dicendum quod potentia secundum rationem potentiae non sufficit ad hoc ut fiat res : quia cum aliquis potest et scit, tunc est complementum voluntas ut faciat, et fiat : et ideo potentia est efficiens, sed non determinata, et ut propria causa et sufficiens secundum rationem.

 

 

ARTICULUS V

An voluntas Dei sit causa omnium rerum quae subsunt suae potentiae ? et : Quare Deus non dicitur omnivolens, sicut omnipotens et omnisciens ?

 

Secundo quaeritur : Utrum sit causa omnium eorum quae subsunt potentiae?

 

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Deus non potest facere nisi bona, eo quod facere mala est impotentiae : sed voluntas Dei est omnis boni : ergo est omnium eorum de quibus est potentia.
  2. Item, Deus nihil potest nisi quod vult se posse : ergo omne quod potest, vult se posse : sed nullus nisi stultus, vult se posse malum : ergo Deus cum sit sapientissimus, vult se posse bonum tantum : ergo potest bonum tantum et vult illud : ergo potentia et voluntas sunt de eodem.
  3. Item, sicut se habet scientia ad verum, ita potentia ad bonum : sed scientia est omnis veri, et tantum veri : ergo potentia est omnis boni, et tantum boni et omne bonum vult Deus : ergo omnia sua voluntate vult, quae potentia sua potest.
  4. Item, nihil potest Deus quod eo auctore non potest fieri : quod autem eo auctore potest fieri, est bonum : ergo quidquid potest, est bonum : et vult totum : ergo totum quod potest, vult. Sed contra : Omnia quaecumque voluit Deus fecit in caelo et in terra, etc. : si ergo potentia est omnium illorum quorum est voluntas, omnia quaecumque potuit facere, fecit in caelo, etc. : et hoc esse falsum supra probatum est.

 

Ulterius quaeritur : Si Deus dicitur omnipotens, quia omnia potest : et omnisciens, quia omnia scit : quare non dicitur omnivolens ? quia dicitur in Littera, nihil contra suam voluntatem fit.

Si forte dicas : quia mala fiunt quae non vult Deus. Contra : Unum signum voluntatis habemus de malo quod fit, scilicet permissionem : ergo etiam hoc subiacet voluntati divinae.

 

Solutio ad obiecta prima, est solutio una : quia fundatur in eodem, scilicet ut dicatur, quod cum dicitur, Deus omnia potest, vel Deus potest bona, quod id quod cadit sub potentia, ampliatur ad ens possibile esse, quod numquam fiet, quod tamen Deus facere posset et potest. Voluntas autem est relata ad id quod fuit, vel est, vel erit, ut dicitur in Littera. Et ideo licet utrumque sit respectu boni, non tamen sunt aequalis ambitus in bono : quia unum respicit bonum in potentia, alterum autem quod fuit, vel est, vel erit in actu.

 

Ad id quod quaeritur ulterius : Quare non dicitur omnivolens ? Dicendum, quod ratio satis bene tangitur in opponendo.

Et ad id quod contra obicitur, dicitur quod permissio non est signum voluntatis, quod hoc velit Deus quod fit ab eo qui malum agit, sed quod aliquid velit circa illud, ut infra dicetur : omnipotentia autem refertur ad ens possibile, vel futurum, vel ens in actu, vel praeteritum : et voluntas ad id quod fuit, vel est, vel erit tantum : et ideo non est omnivolens sicut omnipotens, nec omnivolens sicut omnisciens.

 

 

ARTICULUS VI

An voluntas divina sit communis vel propria, necessaria vel contingens omnium causa ?

 

Tertio quaeritur : Utrum sit causa propria vel communis, necessaria vel contingens ?

 

Videtur autem, quod communis : quia

  1. Communis est quam non sequitur esse causati : sed voluntatem Dei ab aeterno non sequitur esse causati : ergo voluntas Dei est causa communis.
  2. Item, videtur quod sit contingens ; quia dicit Augustinus : Quod voluntate fit, non fit ex necessitate : quod autem fit et non necessario, fit contingenter : ergo quod voluntate fit, contingenter fit ergo voluntas est causa contingens.

 

Sed contra :

  1. Communis causa est aliquo indigens ad hoc ut causet : voluntas Dei nullo indiget : ergo non est causa communis.
  2. Item, omnis causa communis est determinabilis per aliquid addibile sibi : voluntas Dei nullo determinabilis est : ergo ut prius.

Item videtur, quod nec sit contingens. Omne contingens mutabile est : dicit enim Aristoteles : Quod contingit esse, contingit non esse : Deus autem et in potentia et scientia et voluntate omnino est immutabilis : ergo sua voluntas non est causa contingens.

 

Solutio. Ista quaestio supra notata est in quaestione : Utrum praedestinatio habeat causam ? Et sicut ibi dictum est, voluntas est causa determinata, et propria rerum omnium. Sed non sequitur, si ista est ab aeterno, quod effectus sit ab aeterno : quia impeditur hoc ex parte ordinis sapientiae, et ex parte causati, de cuius ratione est, quod fluxit in esse post non esse : et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod ipsa non est causa contingens : sed contingentis et necessarii est ipsa causa necessaria : sed necessitas est multiplex, ut distinctum est supra : et in Deo cadit bene necessitas simplex, quae est immutabilis, quae nec sonat coactionem, nec obligationem.

Ad dictum autem Augustini dicendum, quod ipse loquitur de voluntate creaturae et non Creatoris.

 

 

ARTICULUS VII

An voluntas Dei habeat causam ?

 

Deinde quaeritur de secundo capitulo istius partis ubi dicit, ibi, D, circa medium : Si habet causam voluntas, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, etc.

 

Videtur enim voluntas Dei habere causam.

  1. Omnis enim voluntas sapientis, ex rationabili causa procedit ; et hoc est de laude sapienter agentis : cum igitur Deus summe sapiens sit, et sapienter agens, videtur quod suae voluntatis sit causa rationabilis.
  2. Item, ad Ephes. I, 5, super illud : Secundum propositum voluntatis suae, scilicet Dei : dicit Glossa, quod voluntas Dei est ex ratione.
  3. Item, supra, in prooemio istius libri, Magister dixit hoc esse causam universorum errorum, quod non voluntas rationi subicitur : ergo cum ab omnibus erroribus absolutus sit Deus, sua voluntas regitur ratione.
  4. Item, secundum hoc facile esset omnia demonstrare per causam, et solvere omnia quaesita, ut diceretur, Deus vult hoc, et non debes quaerere aliam causam.

 

Sed contra :

In nobis sic est, quod ratio nostrae voluntatis est volitum, quia volitum est movens secundum suam vel boni rationem, et ideo nostra voluntas dependet ad volitum : volitum autem divinae voluntatis causatur ab ipsa voluntate : ergo non est ratio vel causa voluntatis : ergo ex parte illa non habet causam. Ex parte autem volentis idem est voluntas et substantia : ergo etiam ex parte illa nullam habet causam : ergo simpliciter nulla est causa voluntatis divinae.

 

Solutio. Dicendum, quod nec in praescientia, nec extra praescientiam voluntas Dei habet causam aliquam : sed tamen potest habere rationem ad quam terminatur voluntas secundum actum. Et quae sit differentia causae et termini vel rationis, supra dictum est in questione de causa praedestinationis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod voluntas Dei semper est causa rationabilis ; sed numquam est ex causa rationabili : quia hoc non intelligitur nisi de illis agentibus, quorum voluntas immutatur a volito et causatur ; et hoc, ut probatum est, non est in voluntate Dei : quia in talibus voluntatibus dependet volens ad volitum ; et dicitur rationabilis voluntatis, quia rationabilia vult et rationabiliter.

Ad aliud dicendum, quod Glossa dicit, quod ipsa est rationabilis, eo quod sit sibi ratio : quia iniusta esse non potest, nihil enim iustius est, quam ut hoc fiat quod Deus vult : quia nihil nisi bonum vult : quia eo ipso omne bonum est bonum, quia illud vult Deus.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de voluntate hominis, quae non est ratio voliti, sed potius sumit rationem et causam a volito, et non de voluntate Dei in qua est totum contrarium.

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei non est causa quae sit medium demonstrationis : et iam illa non quaeritur in solutione dubiorum : sed potius quaeruntur causae connaturales et coessentiales effectui : et illas difficile est invenire.

 

 

 

E. Quod voluntas Dei prima et summa causa est omnium.

 

 

ARTICULUS VIII

Utrum voluntas divina sit prima causa omnium rerum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertio capitulo, ibi, E : Voluntas Dei prima et summa causa est omnium specierum et motionum, etc.

 

  1. Si enim est prima, non licet quaerere aliam ante ipsam : et si summa est, et summe sufficiens, non licet quaerere aliquam post ipsam : ergo videtur, quod superfluit totum quod rimati sunt Philosophi in causis naturalibus, et mathematicis, et aliis quam plurimis. Similiter etiam superfluunt originalia Sanctorum, qui multas alias causas reddunt operum divinorum.

Si autem dicas, quod hoc est vanitas Philosophorum, et non habet veritatem ; hoc mirum est, quod vanitas nullam habens veritatem, stat adhuc, et non est improbata.

  1. Item, secundum hoc videtur etiam natura nihil facere, nec potens aliquid operari : quia omnium causa sufficiens est voluntas Dei : ergo calidum non urit, sed voluntas Dei urit : et homo non loquitur, sed voluntas Dei loquitur, et sic in omnibus : et hoc ridiculum est, ut videtur.
  2. Item, hoc videtur falsum quod dicit, quod monstrosa et naturalia voluntate Dei sola fiant : quoniam naturalia habent causas determinatas, et monstrosa reducuntur ad defectionem et superfluitatem materiae, vel improportionem virtutis informativae ad materiam, ut dicunt Philosophi, vel inordinatam divisionem seminis : ergo non sola voluntate Dei fiunt.
  3. Item, defectus luminarium determinatas habet causas inventas et scriptas ex proportione motuum solis et lunae secundum recursum ad caput vel caudam draconis, et secundum proportionem motus capitis et caudae, et motus latitudinis lunae, et proportionem adspectus secundum circulos altitudinis in quibus fit coniunctio vel praeventio sive oppositio, et secundum distantiam latitudinis climatis : ergo videtur, quod omnium horum subtiliter investigata sit causa.

 

Solutio. Sine praeiudicio dico cum Domino in Evangelio Ioannis, V, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor ; et ideo omnia quaecumque facit voluntas, magis facit Deus in natura et voluntate : sed ipse operatur, ut causa immediata universalis ; et hoc est mirum : quia una causa est immediata simul unicuique, et tamen universalis omnibus : et si quid operantur causae aliae, accipiunt a voluntate Dei operante et continente et movente eas : sed tamen movent non secundum proprietates divinas, quia illas attingere non possunt : sed secundum proprietates et formas et quantitates proprias, et illas licuit quaerere Philosophis, sicut adhuc licet : et Augustinus loquitur hic de Philosophis quibusdam, qui excluserunt voluntatem Dei ab operibus naturae, dicentes eum tantum posse movere primum mobile quodcumque sit illud, alia vero moveri diversimode secundum distantiam ab ipso : et illi qui vanitatem secuti sunt, in vanitatem abierunt, et obscuratum est insipiens cor eorum, sicut Tullius, qui negat esse praescientiam, ut stabiliat casum et fortunam et rempublicam : et Commentator super physicam et metaphysicam, qui negat Deum immediate operari in quolibet, ut stabiliat unicuique propriam actionem secundum propriam naturam quam habet.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

 

F. Quibus modis accipitur Dei voluntas ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Hic non est praetereundum nobis, etc.

 

Hic incipit pars ista quae est de distinctione voluntatis.

Et habet duas partes :

in quarum prima dividit voluntatem beneplaciti et voluntatem signi.

In secunda autem dividit voluntatem signi in quinque ; et haec incipit ibi, G : Aliquando vero secundum quamdam figuram dicendi, etc.

 

 

ARTICULUS IX

Utrum voluntas beneplaciti sit multiplex, sicut voluntas signi ?

 

Dubium autem est circa primum : Utrum voluntas beneplaciti multiplex sit, sicut voluntas signi ?

 

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Voluntas distinguitur secundum volita : multa autem vult Deus voluntate beneplaciti, quia omnia bona quae fiunt : ergo videtur, quod ipsa sit multiplex.
  2. Item, In Littera habemus, quod est bona, et beneplacens, et perfecta. Tres autem istae differentiae non conveniunt ei nisi secundum id quod refertur ad diversa volita : ergo videtur, quod ipsa sit multiplex.
  3. Item, scientia Dei distinguitur secundum modos scibilium, ut quaedam dicatur simplex notitia, quaedam autem beneplaciti, et quaedam praescientia absolute : ergo videtur, quod etiam voluntas beneplaciti talem accipiat distinctionem.

 

Solutio. Dicendum ad hoc, quod haec voluntas recipit multiplicitatem, sicut distinguit Magister in Littera. Et haec est causa : quia ex parte sua non habet nisi unum, quod est substantia divina : et ex parte volitorum omnium est unus finis, quem vult in omnibus, et hic est ipse Deus et bonitas et iustitia sua : ab aliis autem nec unitatem habet, nec multiplicitatem, quia sunt extra eam : et non dependet ad ea, sed potius e converso.

 

Et per hoc patet solutio ad primum quod procedit de voluntate cuius finis est volitum, et dependet ad volitum sicut ad finem et causam.

Ad aliud dicendum, quod ista dicuntur de divina voluntate secundum effectum : quia scilicet facit probari bonum praecepti, et beneplacens consilii, et perfectum supererogationis : vel quia quietat nostram voluntatem in sua secundum coniunctionem boni, et secundum proprietatem boni quod est dulcedo fruibilis bonitatis : in qua voluntas delectata conquiescit : et hoc est beneplacens, quia beneplacens est in quo voluntas pascitur et satiatur in coniunctione omnium bonorum : hoc enim perfectum est, in quo nihil deficit.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de scientia : quia scientia respicit res secundum ordinem et distinctionem boni et mali, in quibus est : sed voluntas refertur ad res uno modo, scilicet sub ratione boni, quia est causa rerum, non causatum a rebus.

 

 

ARTICULUS X

An divina voluntas sit mutabilis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister, ibi, F : Nec multiplicitatem recipit, nec mutabilitatem, etc.

 

Videtur enim esse mutabilis : quia

  1. Dicit Gregorius super illud Isa. XXXVIII, 1 : Dispone domui tuae; quod mutat Dominus sententiam, et non consilium ; sententia autem expressiva est voluntatis : ergo mutat voluntatem.
  2. Item, ad minus voluntas signi videtur esse mutabilis : quia quandoque aliquid praecepit, quod postea revocavit : et aliquid dixit, quod revocavit : sicut in Abraham, et Ninive, et Ezechia planum est.
  3. Item, voluit esse Caesarem quandoque, et modo non vult : ergo mutata est voluntas.
  4. Item, non ab aeterno voluit mundum esse, sed fore : nunc autem vult mundum esse, sed non fore : ergo mutata est voluntas, ut videtur.
  5. Item, voluntas relationem habet ad volitum : ergo mutato volito mutatur voluntas, quia mutato uno relativorum, mutatur et reliquum.

 

Sed contra :

Magister supra dixit in Littera, quod voluntas non dicitur relative. Similiter habitum est, quod non dependet a volito : sed e converso : ergo nec multiplicatur, nec mutatur a volitis.

 

Solutio. Dicendum, quod nulla Dei voluntas mutabilis est, nec voluntas beneplaciti, nec voluntas signi : licet enim voluntas signi concedatur esse multiplex ex multiplicitate signatorum : quia multiplicitas potest attribui Deo per causam, sed non mutabilitas, quia sonat infirmitatem et impotentiam quam Deus nec in se habet, nec ut causa est : sed incidit ex defectu creaturarum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius vocat sententiam, propheticam enuntiationem, quae concernit causas inferiores, et per respectum ad illas enuntiatur : et quia illae mutabiles sunt, mutatur et sententia illa, sed non consilium, quia consilium est aeterna dispositio de faciendis.

Ad aliud dicendum, quod voluntas signi immutabilis est : quia voluntas Dei semper uno modo significatur, licet significatum varietur, quia de illo non semper voluntas est. Utrum autem etiam tunc falsum sit signum, vel non, infra determinabitur.

Ad aliud dicendum, quod sicut dixit Magister supra de scientia, quod eadem est respectu praeteritorum, praesentium, et futurorum, dummodo idem sit scibile : ita dicendum hic, quod idem volitum est Caesarem esse, et Caesarem fuisse : sed Caesarem esse in praeterito, et modo iterum Caesarem esse, non esset eadem voluntas : et ratio huius supra bis assignata est.

Ad aliud dicendum est eodem modo : quia eadem est voluntas mundum fore, et nunc esse : sed ex parte voliti accessit diversum tempus.

Ad aliud dicendum, quod voluntas dicit respectum ad volitum, ut probat obiectio : secundum tamen supra dicta, iste respectus non ponit relationem realem additam divinae essentiae : sed realem ponit in re, et secundum rationem intelligendi in Deo : et hoc intellexit Magister supra, quando dixit voluntatem non relative dici.

 

 

 

G. Quod secundum figuram dicitur voluntas Dei praeceptio, prohibitio, consilium, permissio, operatio : et ideo pluraliter dicit Scriptura voluntates.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Aliquando vero secundum quamdam figuram dicendi, etc.

 

Haec pars quae est de voluntate signi, habet quatuor partes.

In prima ponit signa in communi.

In secunda, exsequitur de tribus simul, ibi, H : Ideo autem praeceptio et prohibitio, etc.

In tertia, de duobus simul, ibi, L : Permissio quoque Dei et operatio, etc.

In quarta et ultima ponit quasi epilogum, ibi, M : Quinque ergo supra posita sunt, etc.

 

 

ARTICULUS XI

An tantum quinque sint signa voluntatis divinae ?

 

Incidit autem dubium circa primam partem de istis signis :

  1. Sunt enim ista signa signantia, quod illius de quo sunt, sit voluntas beneplaciti : cum autem frequenter non sit illius, videntur ista signa esse falsa et deceptoria.
  2. Item, videntur esse plura quam quinque : sicut enim est bonum et melius, ita malum et peius : ergo sicut respectu boni habemus praeceptum et consilium quod est de meliori, ita respectu mali debemus habere prohibitionem et dissuasionem minoris mali, quod est veniale.
  3. Item, dicit Dionysius, quod bonum est ex una tota et sola causa, malum autem omnifariam ex corruptione cuiuslibet circumstantiae : ergo maioris divisionis est malum, quam bonum : sed tria habemus respectu boni, scilicet praeceptum, consilium, et operationem : ergo plura quam tria debemus habere respectu mali : et sic iterum erunt plura quam quinque.
  4. Item, inter bonum et malum est medium indifferens : ergo videtur, cum hoc saepe fiat, quod respectu illius debeat esse signum aliquod voluntatis.
  5. Item, vanum et otiosum non proprie sunt mala : ergo speciale signum habere debent.
  6. E contra videtur, quod debeant esse pauciora : impletio enim et permissio omnia respiciunt, quaecumque fiunt mala et bona : ergo illa sufficiunt, ut videtur.
  7. Item, cum egit de sapientia, non dedit signum sapientiae, nec signa potentiae cum egit de potentia : ergo nec voluntatis signa dare debuit.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod ista signa non significant, quod voluntas Dei semper sit de hoc circa quod ponuntur signa : sed vel de hoc, vel aliquo circa hoc : et hoc praecipue in permissione : et ideo non sunt signa falsa : quia ex ipsa malitia, quae fit Deo permittente, determinatur quod illud non est subiectum voliti per se, sed per occasionem, in quantum aliquod bonum occasionatur ex illo. In aliis autem signum est, quod de eodem sit voluntas de quo est signum, licet quandoque non sit de eodem : et sic tunc iterum non fallit, quia non decipit : vult enim Deus tunc nostram voluntatem esse de illo quod significatur, donec per aliud signum revelans voluntatem Dei, revocetur, sicut factum est in Abraham.

 

Ad aliud dicendum, quod licet sit bonum et melius, et malum et peius, tamen malum de se dicit id quod omnes ex intentione debent fugere, et si incidit, emendare : et ideo respicit communem prohibitionem omnibus factam. Sed verum est, quod in illo malum mortale prohibetur directe, malum autem veniale indirecte : sed bonum secundum suas differentias non ita communiter respicit omnes : et ideo habet diversa signa propter diversos status.

Ad aliud dicendum, quod malum est amplioris divisionis per modum corruptionis : quia a plurium corruptionibus generatur, quaelibet enim circumstantia corrupta inducit malum : sed bonum exigit integritatem omnium simul. Sed quia ad diversitatem statuum est bonum amplioris divisionis, et penes hoc multiplicantur signa, quia malum quocumque modo fiat, non respicit nisi statum unum qui fugiendus est, sed non sic bonum.

Ad aliud dicendum, quod indifferens in quantum huiusmodi, non est de his de quibus sit signum, nisi operationis : quia signa dantur secundum differentias eorum, quae corrumpunt vel ordinant in moribus et gratia.

Ad aliud dicendum, quod vanum et otiosum reducuntur ad malum prohibitum indirecte.

Ad aliud dicendum, quod scientia in suo obiecto non respicit rationes diversas, quia in omnibus est una ratio veri. Similiter nec potentia in suo : quia non potuit nisi ens possibile : sed sic non est de bono respectu cuius est bonitas, quia sunt differentiae boni respectu diversorum statuum : et sunt etiam corruptiones boni, quae prohiberi debent ne fiant : et si fiunt, omnino ne indecorae sint, debent ordinari.

 

Si autem quaeritur : Penes quid haec signa accipiantur ?

Potest dici, quod ex parte signati sic accipi possunt : quia aut signum est bonum, aut malum. Si bonum : aut habet signum respectu sui fieri in futuro, aut respectu sui in praesenti. Si primo modo : aut est ad quod tenentur omnes, et tunc est consilium. Si autem est secundo modo : tunc est operatio, quia omnia opera nostra operatur in nobis Deus, ut dicitur, Isa. XXVI, 12. Si autem est respectu mali : aut futuri, et tunc est prohibitio : aut praesentis, et tunc est permissio.

Ex parte autem rationalis creaturae cui haec signa data sunt, accipiuntur hoc modo. Signum aut est respectu detestabilis, aut respectu appetibilis. Si respectu detestabilis : aut ne fiat, aut facti. Primo modo est prohibitio, secundo modo permissio. Si respectu appetibilis : aut ut fiat, aut facti. Si ut fiat : vel secundum statum perfectionis, et sic est consilium : vel secundum statum communem, et tunc est praeceptum. Si respectu facti, tunc est operatio. Et continentur haec quinque in hoc versu :

Praecipit, et prohibet, permittit, consulit, implet.

 

 

 

H. Quare praeceptio et prohibitio et consilium dicantur Dei voluntas ?

 

I. Ubi voluntas Dei pro praecepto et consilio accipiatur ?

 

 

ARTICULUS XII

An in Deo sit consilium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Ideo autem praeceptio, etc.

 

Videtur enim consilium non inesse Deo : quia Damascenus dicit, quod consilium ignorantis est : Deus autem nihil ignorat.

 

Solutio. Ad quod dicendum, quod consulo dicitur a consilium do, et consilium quaero. Primo modo significat abundantiam consilii, et sic cadit in Deum : et tunc consilium Dei est praedeterminatio quorumdam meliorum bonorum, ut surgat appetitus in illa. Consilium autem secundo modo sumptum, ignorantis est : et hoc modo non cadit in Deum, et de hoc loquitur Damascenus.

 

 

 

K. Quod Deus non vult ab omnibus fieri omnia quae praecepit, vel non fieri quae prohibet.

 

ARTICULUS XIII

An Deus bene praeceperit Abrahae immolare Filium suum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Praecepit Abrahae immolare filium, nec tamen voluit, etc.

 

  1. Videtur enim, quod praecipere non debuit.

Item, Quare probavit eum ? Constat enim, quod ipse Dominus bene novit quantae virtutis fuit Abraham : unde propter se non oportuit eum tentare.

  1. Item, videtur quod Abraham non tenebatur ei obedire, quia praecepit ei contra seipsum. Dicit enim Augustinus, quod Deus contra seminales rationes quas primae materiae indidit, non potest operari, quia aliter operaretur contra seipsum : ergo multo minus potest operari contra rationes iuris naturalis, quas indidit cordi humano : sed ius naturale dicit, quod innocenti filio parcendum est : ergo contra hoc nihil credere debuit, sed potius putare, quod esset Angelus Satanae transfiguratus in Angelum lucis.

Si dicas, quod ipse dispensavit qui condidit : hoc nihil est, quia si primo bene indidit, tunc nulla ratio dispensationis fuit posterius : si autem male indidit, tunc credendo ius naturale cordi humano, erravit, quod est inconveniens.

Item, Augustinus vult, et etiam Philosophus, quod quaedam ita coniuncta sunt malo, quod non possunt bene fieri : et de illis est occidere innocentem, et praecipue filium innocentem : ergo videtur, quod Abraham nullo modo credere debuit, quod hoc esset a Deo bono, et sic debuit non obedire.

Item, Deus noluit hoc, sicut patuit ex post facto : ergo si obedivisset, non fecisset voluntatem Dei : ergo peccasset : ad quid ergo praecepit ?

 

Solutio. Quidam dicunt hic, quod praecepit Deus filium offerri, sed non occidi : et hoc bene potuit fieri salvo iure naturali. Sed hoc nihil est : quia legitur, quod in manibus portavit ignem et gladium. Unde constat, quod occidere intendebat, sicut satis habetur ex textu. Et ideo dicendum hic sicut de ablatione rerum Aegyptiorum invitis dominis, et acceptione fornicariae ab Osee secundum beatum Bernardum in libro de Dispensatione praecepti et regulae, quod mala per potentiam Dei separabilia sunt a finibus malis, et coniungibilia finibus bonis, ut istud, scilicet quod Abraham voluit occidere filium ex praecepto signo futurae redemptionis faciendae per Christi occisionem et immolationem, in qua totus Christus offertur, sed humana natura tantum per arietem significata occiditur, et divina ut Isaac liberatur : et in fornicaria Osee, in qua non libido intenditur, sed dimissio Synagogae, et vocatio Gentium significatur : et ablatione vasorum Aegypti in figuram spoliationis scientiarum et virtutum mundi in obsequium Christi : et tunc illa praecipi possunt a Deo solo, cui talis separatio finium et coniunctio possibilis est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod hoc praecipit Deus ut probatum ostenderet eum sibi, ut amplius de se praesumeret, quod bonum est humilibus, et ostenderet aliis exemplum obediendi.

Ad aliud dicendum, quod talia sunt de praecepto iuris naturalis, coniuncta finibus suis : sed separata ab illis, et coniuncta aliis, non : et tunc nihil operatur Deus contra rationem quam indidit : qua non sunt contra illam, sed coniunguntur aliis : offerre enim filium occisioni, ut ostendatur per occisionem futura liberatio, non est contra ius naturale.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

 

L. De permissione et operatione ubi dicantur Dei voluntas.

 

M. Quinque supra sunt proposita quae dicuntur secundum tropum, et ideo distinguat lector ubique pro quo eorum accipiatur voluntas.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, L : Vel sinendo ut fiant, vel ipse faciendo.

 

Ex hoc enim videtur, quod non sint nisi haec duo signa : quia, ut hic dicit, haec complectuntur omnia quae fiunt.

Et dicendum ad hoc, quod bene sequitur, si signum daretur tantum respectu praesentis facti, sed datur etiam respectu futuri : et tunc locum habent etiam alia tria.