Distinctio XVIII — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

 

A. An concedendum sit, quod per donum dentur dona ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Hic quaeritur : Cum Spiritus sanctus, etc.

 

Peracto tractatu de duplici processione Spiritus sancti, agit Magister hic de relatione determinante Spiritum sanctum secundum rationem suae processionis. Sicut enim filiatio ex ratione processionis, quae est generatio, determinat Filium : ita donum esse ex ratione processionis quae est spiratio amoris, determinat Spiritum sanctum : et de hoc agit hic Magister.

 

Et continetur tota pars ista in hac distinctione quae dividitur in tres partes :

in quarum prima determinat Magister rationem doni, hoc est, qualiter hoc nomen convenit Spiritui sancto.

In secunda, tangit probationem, quod hoc nomen habet ex ratione processionis, ibi, G :

Et notandum, quod sicut Filius nascendo accepit, etc.

In tertia, concludit ex ratione nominis, quod per hoc nomen donum refertur ad Patrem et ad Filium : sed per hoc nomen datum, non tantum comparatur ad Patrem et Filium dantes, sed etiam ad nos qui accepimus, et noster vocatur, ibi, L :

Et secundum hoc quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et Filium, etc.

 

In prima parte harum partium sunt tria,

in quorum primo quaeritur : Utrum per donum dentur dona ?

In secundo, quare dicatur donum et datum, ibi, B :

Praeterea diligenter considerandum, etc.

In tertio tangit, quod ex proprietate aeterna habet quod sit donum, sed non quod sit datum, ibi, E :

Donum vero dicitur non ex eo tantum, etc.

Per hoc patet sententia.

 

 

ARTICULUS I

Utrum per donum quod est Spiritus sanctus, omnia alia dona donantur ?

 

Incidit autem hic dubium circa primum capitulum, Utrum per donum dentur dona ?

 

Videtur autem, quod non : quia

  1. Per motum non fit motus generaliter : quia dicit Philosophus, quod non est alterationis alteratio, et omnino non est mutationis mutatio : ergo a simili etiam per donum non datur donum.
  2. Item, videtur, quod hoc abeat in infinitum : quia si haec est ratio, quod dantur dona, quia in dono dantur, id donum necesse est etiam in dono donari, et sic de aliis : ergo hoc abibit in infinitum.
  3. Item, cum dico, in dono dantur dona : aut omnia, aut quaedam. Si omnia : ergo donum in quo omnia dona donantur, datur in dono : ergo est donum aliquod praeter omnia dona, quod falsum est. Si quaedam, et non omnia : ergo illud donum in quo donantur dona illa, non habet generalem influentiam super collationem donorum : ergo non habet rationem causalitatis ad omnia dona, quod est inconveniens, quia illud donum est Spiritus sanctus.
  4. Item, Filius est unum de datis nobis. Unde, Isa. IX, 6 : Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Ergo hoc donum datur in Spiritu sancto. Dari autem in dono est, quod donum habeat influentiam causae super illud quod datur : ergo Spiritus sanctus habet influentiam causae super Filium, quod falsum est, ut videtur, quia Spiritus est a Filio, et non e converso.
  5. Item, ponamus per impossibile Spiritum sanctum non esse : aut adhuc Pater, et Filius essent aeque liberales, ut prius : aut non. Si non : ergo liberalitatem habent a Spiritu sancto : quod falsum est. Si sic : ergo adhuc dabunt dona : et non in hoc dono : ergo videtur, quod haec non sit ratio, quod Spiritus sanctus sit donum in quo alia dona donantur.

 

Solutio. Dicendum, quod Spiritus sanctus est donum in quo alia dona donantur : et in hoc dono dantur dona. Et ratio huius est, quia quidquid aliquis alicui gratuito et liberaliter dat, primo ante illud dat ei amorem, et in illo postea communicat ei de bonis suis, et dat ei et se, et quidquid dat.

 

Dicendum ergo ad primum, quod non est alterationis alteratio, hoc est, quod alteratio sit ad alterationem ut ad terminum motus, quia sic numquam esset quiescere, et sic etiam non est mutationis mutatio : sed frequenter unus motus causa est alterius, et una alteratio causa est alterius. Sic dico hic, quod primum donum causa est omnium aliorum, ut dictum est : quia in primo dono datur nobis amor Dei, qui est Spiritus sanctus, qui donum vocatur ab aeterno.

Ad aliud dicendum, quod hoc non abibit in infinitum : quia sicut in causa motuum statur in primo motu qui est causa omnium inferiorum, ita in donis statur in primo dono quod est causa omnium secundorum.

Ad aliud dicendum, quod non omnia dona donantur in dono alio a se : quia primum donum datur in seipso : quia ipsum est amor gratuitus in quo et ipse et omnia alia secunda dona dantur.

Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod donum primum seipso se influit, non tamen habet causalitatem respectu sui : quia Spiritus sanctus seipso dat se, et mittit se : sed non per hoc tollitur generatio vel causalitas influendi super omnia dona creata.

Ad aliud dicendum, quod Filius datur in eo quod natus et factus est : et in eo quod sic datus est, datus est in hoc dono quod appropriate est Spiritus sanctus, sicut Magister determinat in III sententiarum : unde, Joan. III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Filius autem secundum aeternam generationem non habet rationem doni, quia sic non est a Spiritu sancto : sed temporalis eius generatio a Spiritu et in Spiritu sancto est.

Ad aliud dicendum, quod, si per impossibile ponatur Spiritus sanctus non esse, sequitur quod Pater et Filius non mittant et dent amorem personalem, in quo omnia alia dona dentur : sed sequitur, quod in amore essentiali dentur dona, cui non convenit mitti, nec procedere temporaliter ab ipsis, sicut nec essentiae convenit. Unde non sequitur, quod aliquid accipiant a Spiritu sancto, sed quod tunc non mittent amorem, nec procedit amor temporaliter : quia quod processio temporalis in se claudit aeternam, hoc est ex proprietate personali Spiritus, non ex aliquo defectu essentiae divinae.

 

 

 

B. Utrum eadem ratione Spiritus sanctus dicatur donum, et datum sive donatum ?

 

C. Quare ita esse videtur ?

 

D. Responsio quare datum sive donatum dicatur Spiritus sanctus.

 

 

ARTICULUS II

Utrum una sit ratio doni et dati ?

 

Deinde quaeritur supra secundum capitulum R, Praeterea diligenter considerandum, etc.

 

Utrum una ratio sit doni, et dati ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Mobilis et moti una ratio substantiae est, non differens nisi per actum et potentiam : sed donum dicitur eo quod datur : ergo illa habebunt unam rationem.
  2. Praeterea, in omnibus actus nobilior est et melior potentia : cum ergo datum conveniat secundum actum dandi, donum autem a potentia, videtur nobilius convenire Spiritui sancto, et prius datum quam donum.
  3. Praeterea, Jacob. I, 17, distinctio fit inter dona et data, cum dicit : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, etc. Secundum Glossam, ibidem, datum refertur ad naturalia, donum autem ad gratuita : constat autem, quod utraque dantur a Spiritu sancto, et in utrisque dividit Spiritus singulis prout vult : ergo videtur, quod Spiritui sancto ita conveniat esse datum, sicut esse donum.
  4. Item, Philosophus dicit, quod donum est datio irreddibilis : ergo datio se habet ut superius ad donum : ergo est prius secundum intellectum : ergo generali dono in quo omnia dantur magis competit : ergo Spiritus sanctus magis dicitur datio vel datum, quam donum : cuius contrarium determinatur in Littera.

 

Solutio. Dicendum, quod donum proprie convenit Spiritui sancto, et non datum, vel datio, vel etiam donatio : et causa huius triplex est. Una est, quia donum nomen est, et significat substantiam cum qualitate : qualitas autem doni donabilitas est quae ponitur circa id quod est donum, hoc est, Spiritus procedens ut amor : unde cum donabilitas quae est qualitas quae est principium intelligendi donum, non ponit nisi ordinem ad dandum, ipsum magis competit aeternitati, quam datum quod est participium et consignificat tempus. Similiter datio et donatio nomina sunt verbalia, et ita actus temporales consignificantia, licet non consignificant tempora. Alia causa est, quod donum est datio irreddibilis, ut dicit Philosophus, et solus Spiritus sanctus sic datur ut numquam retribui possit propter sui potestatem. Unde, Psal. CXV, 12 : Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi ? Tertia causa est, quia donum refertur ad gratuita, datum autem ad naturalia : et meliora sunt gratuita naturalibus : et ideo ratio doni magis competit optimo donorum omnium, quam ratio dati.

 

Dicendum ergo ad primum, quod donum et datum non tantum differunt per potentiam et actum, sed etiam rationibus dictis.

Praeterea, illa potentia quae est in dono, sicut dicit Magister, non est potentia respectu doni, hoc est, quod aliquid sit deficiens de perfectione doni, sed est tantum respectu actus ad alterum, id est, ad recipientem istam comparationem : et ideo ille actus qui significatur in dato, non est ut sibi adveniens, in quo scilicet ipsum donum efficiatur vel perficiatur in actu : sed potius in quo per ipsum donum perficiatur recipiens ipsum. Unde illa obiectio non procedit nisi de potentiis naturalibus quae perficiuntur suis actibus advenientibus sibi, ad quos etiam diffiniuntur.

Ad aliud dicendum, quod actus qui est formae perfectio, nobilior est potentia et habitudine talis potentiae, et talis actus non se habent donum et datum : sed potius donum est ipsa summa perfectio, et actus dandi qui exspectatur, est actus respectu alterius, hoc est, respectu suscipientis ipsum donum ad sui perfectionem : si enim adveniret ille actus dono ut potentiae, oporteret quod mutaret aliquid in illo, quod est absurdum. Unde per ipsum magis advenit donum ad suscipientem, et mutat ipsum in melius.

Ad aliud dicendum, quod licet in nobis distinguantur gratuita a naturalibus, tamen in Deo dante non est sic : omnia enim dat in uno dono gratuito quod est Spiritus sanctus, sicut etiam omnia facit uno verbo quod est Filius.

Ad aliud dicendum, quod datio non cadit in diffinitione doni secundum quod convertitur cum dato, prout hic accipitur a Magistro : sed prout est nomen universale, et abstrahit a ratione doni, et dati : et sic non sequitur, quod datum ut hic significatum, prius conveniat Spiritui sancto quam donum.

 

 

ARTICULUS III

An proprium sit Spiritui sancto esse donum ?

 

Deinde obicitur super primum principium quarti capituli D, ibi : Quia spiritus sanctus et donum dicitur, et datum sive donatum, etc.

 

  1. Ex hoc enim videtur Magister velle, quod proprium sit Spiritui sancto quod donum est. Sed contra : Ratio doni videtur esse consequens rationem eius qui processit. Probatio. Ex eo habet rationem doni, quia processit ut amor : ergo videtur, quod sit commune consequens potius quam esse proprium.
  2. Si dicas, quod est consequens, sed proprium, non commune. Contra : Filius etiam processit ut qui dari possit, sicut dicitur in Littera in hac eadem distinctione : ergo ratio doni est commune consequens, et non proprium.
  3. Item, ea quae propria sunt personarum in actibus personalibus significantur, ut cum dicitur, Pater generat Filium, generat consignificat paternitatem, et generare filiationem : ergo videtur, quod si esse donum proprium sit Spiritus sancti, quod possim dicere, Pater et Filius ab aeterno donant Spiritum sanctum : aut ergo donant sibi invicem Spiritum, aut aliis : non sibi invicem, quia hoc negatur hic in Littera, et indigentiam significaret : nec aliis donant ab aeterno, quia alii non sunt : ergo Spiritus non est donum proprie, sed appropriate, ut videtur.
  4. Item, video in aliis propriis, quod non tantum non conveniunt alii personae, sed etiam quod numquam possunt convenire : Filius enim nec est Pater, nec potest umquam esse Pater, nec e converso : ergo videtur, quod si Spiritus sanctus est proprie donum, quod ratio doni numquam possit alii convenire : sed hoc falsum est : quia quod datur gratis et irreddibiliter, donum est, sicut determinatum est in praecedenti quaestione : Filius datus est gratis et irreddibiliter : ergo est donum.

 

Sed contra :

  1. Ratio primi doni est amoris communio : amoris autem procedentis communio non convenit nisi Spiritui sancto : ergo ratio doni non convenit nisi Spiritui sancto.
  2. Item, Filius aut datus est ex amore, aut non. Si non, hoc absurdum est : quia est contra Evangelium dicens, Sic Deus dilexit mundum, etc. Si sic : ergo amor ille secundum rationem intelligendi prius datus est : ergo Filius non habet primam rationem doni : ergo esse donum non convenit ei proprie.

 

Solutio. Dicendum, quod esse donum convenit Spiritui sancto proprie : si ratio sumatur a primo dono procedente ab eo qui donat vel donare habet. Donator enim et donum distinctionem relativam habent : et donum est exiens a donatore : et est id quod primo habet rationem doni : et hoc non est nisi amor procedens a Patre et Filio : amor enim essentialis non habet processionem distinctam et distinguentem, et ideo deficit a ratione doni. Filius autem non procedit ut amor, sed potius ut Filius, qui possit amorem gratuitum impendere, et cui possit amor gratuitus impendi.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod ratio doni non est consequens processionem, vel intentionem generalem, sed est consequens processionem in specie, quae spiratio est : quae spiratio ex vi spirativa (ut diximus supra) immediate producit amorem : sed si acciperetur processio secundum generalem intentionem, tunc verum esset, quod esset consequens secundum intellectum.

Ad aliud dicendum, quod esse donum est Spiritui proprium, cuius causa est dicta in principio solutionis.

Ad aliud dicendum, quod multiplex est proprium, scilicet quod non ponit nisi respectum ad personas a quibus distinguitur in actu personali, et illud proprium in divinis habet actum personalem in quo significatur, sicut Filius et Pater. Quoddam est proprium quod non ponit respectum per actum personalem, sed potius per privationem, sicut innascibilitas : et hoc non significatur in actu personali. Similiter est proprium quod est ex ratione actus in procedente persona, et hoc est donum : quia quod Spiritus sanctus est donum, hoc est ex tali processione, quia scilicet procedit ut amor : et quia hoc ponit ordinem communicationis sui in ratione doni etiam ad alios, ipso simplici actu personali qui tantum notet distinctionem unius ab alio, significari non potest. Et ratio huius magis patebit infra in sequentibus quaestionibus huius distinctionis.

Ad aliud dicendum, quod sub ratione procedentis doni et primi hoc proprium non convenit aliis, nec convenire potest. Filius enim etsi datus sit, non tamen procedit ut donum : nec est etiam in ratione primi doni, ut prius dictum est.

 

 

 

E. Hic, quare donum ?

 

F. Quaeritur, Cui donabilis ?

 

 

ARTICULUS IV

An Spiritus sanctus eo dicitur Spiritus sanctus, quo donum : et eo donum, quo procedens ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E : Eo enim dicitur Spiritus, quo donum : et eo donum, quo procedens, etc.

 

Hoc enim videtur falsum ratione primae partis, et secundae.

  1. Alia enim ratio est spiritus, et alia doni. Probatio. Si numquam daretur, nec haberet rationem doni, adhuc esset spiritus et essentialiter et personaliter : non ergo eo dicitur spiritus, quo donum.
  2. Item, Spiritus manifestatur in actu spirandi, qui est actus aeternus non notans distinctionem nisi aeternae personae ab aeterna persona : donum autem dicitur secundum comparationem ad actum donandi, qui non est actus aeternus, sed temporalis, eo quod non dant sibi invicem Pater et Filius Spiritum sanctum, sed nobis : ergo videtur, quod non eo est spiritus, quo donum.
  3. Ex altera parte videtur etiam falsum, scilicet quod eo sit donum, quo procedens : quia si ponamus, quod numquam rationem doni habeat vel detur, adhuc ipse procedet a Patre et Filio : non ergo eo donum est, quo procedens.

 

Praeterea. Ex dicto Augustini hic videtur accipi, quod donum, spiritus, procedens, et amor, significent eamdem notionem : et hoc non videtur esse verum : quia unius notionis una est ratio qua personam notam vel innotescere facit : non autem una ratione manifestatur spiritus sub his nominibus : ergo ista non significant notionem unam, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Notiones sunt quinque, quarum in Patre sunt tres, in Filio duae, sed una est eadem numero in Patre et Filio : ergo relinquitur, quod in Spiritu sancto tantum sit una : ergo quocumque nomine proprio sibi significetur, non potest significari nisi notio una.
  2. Item, unam habent notionem Pater et Filius, secundum quam referuntur ad Spiritum sanctum : ergo una sola est in Spiritu sancto respondens illi : ergo una sola notio in omnibus nominibus propriis Spiritus sancti significatur.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod cum Augustinus dicit, quod eo donum est, quo est spiritus, vel e converso : debet intelligi in eadem proprietate, non eadem ratione nominis : quia bene concedo, quod una proprietas tantum est in Spiritu sancto, sed illa diversis modis potest significari : et ideo diversa habet nomina. Per hoc patet solutio ad sequens.

 

Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum eodem modo : quia in veritate adhuc procederet si non esset donum : sed hoc non removet, quod eadem proprietate non dicatur donum qua procedit : sed cogit ad hoc quod in alio modo proprietas illa utroque nomine significetur.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Spiritus, procedens, amor, donum dicunt eamdem proprietatem, quae notio est sub diverso modo significandi. Spiritus enim dicit ut a vi spirativa Patris et Filii : procedens autem dicit ut actum quo fit distinctio : sed amor dicit modum determinantem processionem. Donum autem addit ad amorem habitualitatem communicandi alteri : et ideo secundum modum intelligendi sic est ordo, quod ipse est procedens spiritus, ut amor, qui est donum communicabile amicis vel creaturae rationali.

Si autem obicias, quod notio dicitur ab innotescendo, quia facit innotescere : et cum multis modis istis nominibus innotescat Spiritus sanctus, videntur illa nomina dicere multas notiones. Dicendum, quod ista multa nomina sequuntur ex uno, scilicet quod sic procedit spiratus : et ideo realiter dicunt unam notionem, modo significandi tantum differentem.

 

 

ARTICULUS V

An donum etiam importat relationem sicut Pater et Filius, distinguentem Spiritum sanctum ab utroque ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E : Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine. Apparet autem cum dicitur donum Dei, etc.

 

Ex hoc enim accipitur, quod donum est relatio distinguens Spiritum sanctum a Patre et Filio : hoc autem non videtur esse verum : quia

  1. Relativa sunt quorum hoc ipsum esse quod sunt, ad aliud sunt : sed donum est aliquid in esse, licet illud aliquid sit ab alio, et detur alii : ergo videtur, quod donum non sit relativum.
  2. Item, si relativum est, tunc habet correlativum in divinis ad quod determinatur respectus eius : id autem non erit nisi donator : sed hoc non videtur esse verum : quia si donum donatoris donum est, tunc etiam cantus cantoris cantus est, et cantus esset relativum, et similiter lectio lectoris lectio erit : et hoc nihil est : ergo videtur, quod nulla relatio apparet in hoc nomine donum.
  3. Item, per rationem doni comparatur ad creaturas : dicitur enim Spiritus sanctus donum nostrum : nihil autem habens comparationem ad creaturam, distinctivum est in divinis : ergo videtur, quod donum esse non distinguat. Probatio mediae, quia prima constat. Quod habet comparationem ad creata, connotat effectum in potentia vel actu, et omne tale significat essentiam divinam, quae nihil distinguit in divinis.
  4. Praeterea, quare magis manifestatur in hoc nomine donum, quam in hoc nomine spiritus : ita enim dicitur spiritus spiratoris spiritus, sicut dicitur donum donatoris donum.
  5. Item, ad potentiam spirandi magis convertibiliter videtur se habere spiritus, quam donum : ergo videtur, quod aeterna relatio magis appareat in hoc nomine spiritus, quam in nomine donum.
  6. Item, Spiritus magis nominat hypostasim in se perfectam in esse, quam donum : quia donum potest esse res quae non est persona : ergo videtur magis apparere relatio distinguens in nomine spiritus, quam in nomine doni.
  7. Item, magis manifestat relationem per se quod nec per se nec per consequens alii personae convenit, quam id quod convenit alii per consequens, sed non per se : sed donum per consequens convenit Filio, Spiritum sanctum esse nullo modo convenit nisi Spiritui sancto : ergo magis manifestatur relatio distinguens nomine Spiritus sancti, quam nomine doni.

 

Solutio. Dicendum, quod relatio duobus modis consideratur : scilicet per se, et ut mixta alii enti : per se sicut servus, dominus, magister, discipulus, et pater, et filius, et huiusmodi : mixta autem alii enti, sicut dicimus actionem ponere respectum ad passionem, et agens, et patiens, et huiusmodi : et ideo etiam quidam Philosophi dixerunt, quod relatio non esset genus entis, sed esset respectus respersus in omnibus generibus entium. Unde dico sine praeiudicio, quod hoc modo secundo secundum rationem intelligendi significatur in hoc nomine donum : quia sine dubio non totum quod importatur per nomen, est ad alterum : sed significat quiddam circa quod ponitur respectus ad dantem, et ad eum cui datur, vel dabitur. Sic autem non est in hoc nomine pater, vel filius : quia pater id quod est secundum significationem nominis, ad alterum est, et similiter filius.

 

Dicendum ergo ad primum, quod non probatur quin sit relativum, sed quod in intentione sua sit plus quam relatio : et hoc bene concedo secundum modum intelligendi.

Ad aliud dicendum, quod donator est correlativum eius, ut hic dicitur in Littera : et tunc non est simile : quia alia nomina quae importantur ab habitu alicuius actus vel officio, non dicunt nomen causae et originis primae, sicut donator : quia cantor habet hoc ab habitu, vel officio, et sic ab alio : sed donator seipso donator est propria liberalitate.

Item, donator donat de suo quod procedit ab ipso tamquam ab origine : et hoc non est in aliis. Unde illis dicunt ordinem ad actum aliquem exercendum, et non ita important relationem originis.

Ad aliud dicendum, quod per rationem doni non comparatur ad creaturas nisi donum sumatur in actu : et ideo hoc non impedit quin dicat relationem : sed hoc verum est, quod aliquid addit, ut mihi videtur : filius autem et pater nihil addunt secundum modum significandi.

Ad aliud dicendum, quod respectu effectus connotati ponit causalitatem communem omnibus personis : quia ille est effectus omnium personarum : sed ratio doni in quo donantur alia dona, non est communis, imo est propria : et illa ratio doni dicitur per donum quando dicitur esse proprium spiritus : et hoc notabile est propter sequentia.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit, quod magis apparet relatio in ly donum, pro tanto quia spiritus magis dicit spiritualitatem naturae, quam entem ab alio : donum autem in suo nomine ens ab alio determinat.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod licet donum possit esse non persona procedens, tamen in divinis primum donum non potest esse nisi persona procedens : et hoc attendit Augustinus.

Ad aliud dicendum quod Spiritus sanctus ut in hoc nomine significatur, non significatur ut persona ens ab alio : quia magis illa nomina dicunt naturae proprietatem ut attributum, quam personam. Unde dictum est supra, quod hoc quod convenit ambobus communiter, attribuitur ei proprie, eo quod procedit ab ambobus : non autem ratio doni convenit ambobus : sed ita convenit Spiritui sancto, quod non Patri, vel Filio.

Ad aliud dicendum, quod donum in ratione primi doni procedentis non convenit Filio, nec primo, nec per consequens : sed ratio dati potest ei per consequens et non per se convenire.

 

 

ARTICULUS VI

Utrum Filius potest dici datum ab aeterno ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E : Spiritus sanctus … ab aeternitate procedit. Sed quia sic procedebat ut esset donabile, iam donum erat, etc.

 

  1. Videtur enim, quod eadem ratione Filius dicatur datum ab aeterno : quia aut sic genitus est ut possit dari in tempore, aut non. Si non : ergo videtur, quod repugnantia sit dationi suae in tempore ad generationem aeternam : et hoc falsum est : quin potius habuimus supra, quod quidam etiam generationem aeternam missionem dicebant : quia dat habitualitatem ad hoc quod genitus possit esse missus, quia genitus est ab alio. Si autem sic genitus est ab aeterno ut possit dari, tunc eadem ratione Filius dicetur datum ab aeterno, sicut Spiritus sanctus donum.
  2. Item, sicut video quod effectus causati in creatura, quidam sunt de perfectione affectus, in quibus dari dicitur Spiritus sanctus, et ratione aptitudinis ad hoc ab aeterno dicitur donum : ita sunt quaedam dona de perfectione intellectus in quibus datur Filius, et ratione aeternae aptitudinis ad hoc videtur ipse etiam dici donum vel datum : ergo videtur, quod etiam Filio convenit ab aeterno non tantum donum, sed etiam datum.
  3. Item, si haec est causa quod dicitur donum, quod daturus eum erat Pater vel Filius in tempore, videtur temporale esse causa vel ratio aeterni : quod constat inconveniens, cum potius sit e converso.
  4. Item, pono, quod creaturae numquam sint, vel futurae sint : videtur, quod adhuc non tollatur ratio aeterni : donum autem habet rationem aeterni, quia convenit ab aeterno : ergo videtur, quod non eo dicatur donum, quia daturus erat in tempore. Si tu dicas, quod tunc ponit aptitudinem ad creaturam quae posset esse, licet non erit : pono tunc, quod nec possit esse creatura : adhuc enim erit distinctio personarum : et ita spiritus procedit in ratione doni, si ab aeterno convenit ei donum esse.
  5. Item obiciunt quidam, quod donum si dicit ordinem ad creaturam, ergo connotat effectum potentialiter in creatura : ergo significat divinam essentiam, quia regula est, quod omnis dictio connotans effectum in creatura significat divinam essentiam. Et solvunt ad hoc quod verum est de connotantibus effectum, non in potentia, sed in actu.

 

Sed contra : Cuius est actus creationis effectus in creatura, eiusdem est potentia : sed actus est communiter trium : ergo et potentia : ergo ratione ordinis vel potentiae videtur ly donum significare essentiam, et non personam.

 

Solutio. Sine praeiudicio dico, quod ly donum non significat nisi rationem Spiritus sancti : et hoc dico simpliciter consentiendo Augustino.

 

Ad obiecta autem solvenda, a pluribus glossantibus locum istum inventa est talis distinctio, quod ly donum dicatur tripliciter. Uno modo, quod non dicat nisi respectum ad Patrem et Filium. Secundo modo, ut addat super respectum illum ordinem ad tempus in quo dari possit. Tertio modo, ut super respectum et ordinem addat actum quo detur. Et dicunt, quod primo modo convenit ab aeterno, etiamsi numquam futurum sit aliquid cui dari possit. Secundo modo convenit ab aeterno, sed consignificat essentiam propter obiectionem ultimo factam : et convenit hac conditione, quod aliquid futurum sit vel esse possit cui detur vel dandum sit. Tertio modo dicunt, quod non convenit nisi ex tempore. Sed hoc est contra rationem doni : quia primus intellectus est extra rationem doni : et ideo non potest accipi in distinctione termini. Unde ubique Augustinus assignans rationem doni, dicit quod dandum erat. Et ideo dico, quod duo ultimi sunt de ratione termini, sed non primus sensus : et dico nihilominus, quod personaliter dicitur in secundo sensu. Et tertio dicitur personaliter consignificans essentiam.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non convenit ab aeterno datum : quia ipsum est participium et consignificat tempus : et ideo non convenit nisi secundum actum : et ideo etiam Filius non ab aeterno potest dici datum. Ad aliud iam supra solutum est : quia licet Filius procedit a Patre, et ex hoc mitti et dari possit, tamen ipsa sua processione non dicit rationem primi doni, sicut facit Spiritus sanctus, procedens ut amor.

Ad aliud dicendum, quod effectus in intellectu non habent rationem primi doni ex parte dantis : sed potius amor qui respondet perfectioni affectus.

Ad aliud dicendum, quod temporale nec causa nec ratio est aeterni : sed potius e converso. Unde dicendum, quod cum dicitur, quod spiritus dicitur donum, quia dandus erat in tempore, ly dandus vel daturus, cum dicitur Pater daturus Spiritum sanctum ut est donum, non dicunt causam vel rationem, sed potius terminum, et consequens rationem doni. Et est sensus : Quia donum erat donum, ideo consequebatur datio. Si autem velis inferre, quod si dat, donum dat : et ita videtur ratio doni inferri ex dato, et ita causari. Dicendum, quod est causalitas consequentiae, et non consequentis : et sic bene effectus infert causam. Et est causalitas consequentis : et sic non infert effectus causam, sed magis e converso : et sic est hic. Unde quando ex temporali infertur aeternum, non est nisi ratio consequentiae, et non consequentis.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi creaturae non possent esse, adhuc spiritus donum est, et ratio est in eo quod possit dare, si possit esse accipiens : ex hoc enim quod aufertur ratio accipiendi, non aufertur ratio doni.

Ad ultimum dicendum, quod cum dicitur, dictio connotans effectum significat essentiam, intelligitur de potentia et actu. Sed illud connotat effectum quod suo nomine ponit causalitatem ad effectum : sed hoc non facit ly donum, sed ponit potius rationem eius in quo datur omnis effectus : et illud est primus amor, qui etiam non est effectivus : et ideo illud non est essentiale. Sed cum dicitur ab actu dandi, tunc ponit causalitatem ad effectum : et ideo tunc consignificat essentiam, et notionem simul.

 

 

 

G. Quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut esset Filius, sed etiam essentia : ita et Spiritus sanctus procedendo accepit non tantum ut esset donum, sed etiam ut esset essentia.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Et notandum, quod sicut Filius, etc.

 

Ibi enim incipit secunda pars distinctionis.

Et habet duas partes :

in quarum prima ostendit, quod Filius nascendo accipit quod sit Filius, et Deus, et essentia divina, et Spiritus sanctus procedendo.

In secunda ostendit, quod ex hoc non sequitur, quod Filius nativitate sit Deus, et Spiritus processione sit Deus. ibi, H : Hic oritur quaestio, Si Filius, etc.

Prima non habet nisi unum capitulum.

 

 

 

H. Quod ex praedictis videtur, quod Filius non tantum sit Filius nativitate, sed etiam de simili essentia, et Spiritus sanctus processione.

 

I. Exponit verba Hilarii.

 

K. Quod Spiritus sanctus dicitur donum et donatum secundum duos praedictos modos processionis.

 

 

ARTICULUS VII.

An haec sit vera, Filius accepit nascendo, vel habet nascendo quod sit Deus, vel essentia divina ?

 

Circa quod dubitatur : Utrum haec sit vera, Filius nascendo accepit quod sit Deus, vel nascendo est Deus, vel essentia divina ?

 

Videtur, quod non : quia

  1. Quidquid est nascendo, hoc distinguit ipsum a generante : si ergo Deus est nascendo, Deus vel essentia divina distinguitur a Patre, quod falsum est.
  2. Item, quidquid Filius est nascendo, illud est natum : ergo si Filius essentia est nascendo, ipsa est nata. Eadem obiectio prorsus est de hac, Spiritus procedendo est Deus, vel essentia divina.

Ad hoc dicunt quidam, quod haec simpliciter est concedenda, Filius nascendo accipit, vel Filius nascendo habet quod est Deus et divina essentia : sicut Magister hic in Littera dicit : et hoc ideo, quia in tali locutione, ly nascendo non determinat nisi suppositum : et est sensus, Filius qui nascendo est Filius, accipit quod sit Deus vel essentia divina, vel habet hoc.

Cum autem dicitur, Filius nascendo est Deus, vel essentia divina : dicunt, quod gerundivum potest dicere causam respectu praedicati : et sic falsa est locutio, quia nativitas non attingit essentiam divinam, ut probatum est supra.

Vel potest exponi per dum : ut sit sensus, Filius dum natus est, habet essentiam, ita quod notet concomitantiam : et sic dicunt eam esse veram. Et hoc non videtur esse de intentione Litterae : quia in Littera habemus, quod nativitas praestat essentiam Filio, quod videtur innuere causam. Sed ad hoc dicendum est, quod distinctio illa supplenda est : quia cum gerundivum dicit rationem principii originalis, quod potest determinare compositionem verbi ex parte subjecti tantum : ut sit sensus, Filius nascendo, id est, qui nascendo est Filius, accipit, vel habet, vel est Deus, vel essentia divina. Vel, potest determinatio referri ad compositionem significando actum transeuntem super praedicatum : et sic falsa est, quia sequeretur quod essentia esset nata aliquo modo : et hoc sensu procedunt obiectiones, et ideo patet solutio ad illas.

 

 

ARTICULUS VIII

An ista sit vera, Filius nativitate est Deus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Ad quod breviter respondemus, quia nec Filius nativitate essentia est, etc.

 

Eadem enim ratio videtur esse de ista, Filius nativitate est Deus : et de hac, Filius nascendo est Deus : et si distinguatur, quod ly nativitate determinet compositionem verbi ex parte suppositi, vera erit.

 

Ad hoc dicendum, quod revera distinguibilis est. Sed quia ablativus habet subintellectam praepositionem, quae habet proprie determinare compositionem ex parte praedicati, et ita videtur notari causalitas nativitatis ad Deum vel essentiam : ideo Magister negat eam.

 

 

ARTICULUS IX

An isti sunt tres modi generationis tantum per defectionem, processionem, et derivationem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Hilarius : Per defectionem, aut protensionem, aut derivationem, etc.

Haec enim dicunt tres modos generationis : et quaeritur : In quo differunt ?

 

Et dicendum, quod omne quod nascitur ex aliquo modo materialiter, aut exit de potentia cum abjectione formae prius existentis in materia, aut exit retinendo formam illius substantialem. Si primo modo, vocat Hilarius per defectionem generari, sicut calamus ex grano. Si autem generatur ita quod retinet formam specificam, tunc non accipit nisi formam artis, et illa forma est per materiae extensionem, vel collectionem, vel diffusionem : et primo modo producitur aliquid ex ferro et metallis quae producuntur per extensionem materiae, secundo modo lacus ex rivo, et tertio modo rivus de fonte : et illos secundos modos comprehendit sub uno.

 

 

 

L. Secundum hoc quod donum est, refertur ad Patrem et Filium : secundum quod datum, ad eum qui dedit, et ad eos quibus datum est.

 

M. An Filius cum sit nobis datus, possit dici noster ut Spiritus sanctus ?

 

N. Utrum Spiritus sanctus ad seipsum referatur ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Deinde quaeritur de ultima parte istius distinctionis quae incipit, ibi, L : Et secundum hoc quod sempiterne donum est, etc.

 

Et habet tres partes :

in quarum prima tangit qualiter dicatur spiritus.

In secunda quare non dicatur noster filius, cum sit datus nobis, ibi, M :

Hic quaeritur : Utrum et Filius, etc.

In tertia quaeritur, ex quo Spiritus dat se nobis, et ex hoc quod refertur ad nos, utrum etiam referatur ad se, ibi, N :

Post haec quaeritur : Utrum Spiritus sanctus ad seipsum referatur ?

 

 

ARTICULUS X

Cum quibus nominibus divinis possit coniungi hoc pronomen, nostrum, vel meum ?

 

Est autem hic generalis quaestio : Cum quibus nominibus divinis possit coniungi hoc pronomen, nostrum, vel meum ?

  1. Dicitur enim, Deus noster, cum tamen ly Deus non significet respectum ad nos : ergo videtur, quod non tantum cum his coniungibile sit quae respectum ponunt ad affectum in creatura.
  2. Item, dicitur Pater noster, cum tamen ly Pater dicat aeternum respectum quo distinguitur persona : ergo videtur, quod eadem ratione dicatur Filius noster, et Spiritus sanctus noster.

Item, Isa. IX, 6 : Filius datus est nobis. Et quod nobis datum est, nostrum est : ergo est Filius noster.

  1. Item, de Spiritu sancto bene dicimus, Spiritus noster : et non dicimus, Spiritus sanctus noster : hoc autem non potest esse propter rationem spiritus, quia dicitur, spiritus noster : ergo erit propter rationem sanctitatis. Sed contra : Ipse operatur sanctitatem in nobis sicut spiritualitatem : ergo ratione utriusque debet dici noster.
  2. Item, quare non dicitur donum nostrum, cum donum dicat respectum ad eum cui datur ? Nihil autem ita vere nostrum est sicut id quod gratuito donatur : gratuito autem datur nobis donum : ergo est donum nostrum.
  3. Item, in nominibus essentialibus quae significant attributa, ut sapientia, bonitas, et huiusmodi : non enim dicitur, sapientia nostra, nec essentia nostra : sed dicitur, salus nostra, patientia nostra, fortitudo nostra, et huiusmodi : quae est ratio huius ?

 

Solutio. Dicendum, quod quatuor exiguntur ad hoc quod terminus significans divinam essentiam vel personam, possit recipere hoc pronomen, nostrum, vel meum, vel tuum, vel suum : quorum primum est, quod significet effectum in creatura. Secundum est, quod significet habitudinem agentis ad effectum illum. Tertium est, quod non significet relationem distinguentem in divinis. Quartum est, quod non significet habitudinem formae in comparatione ad id cui inest forma illa. In tribus istorum deficit essentia divina, et deitas, et huiusmodi, scilicet primo et secundo et ultimo. Quaedam autem alia deficiunt et quibusdam, sicut facile est videre.

 

Dicendum ergo ad primum, quod Deus significat ut in habente deitatem, et imponitur ab actibus quibusdam significantibus effectum in creatura : et illi sunt, summe providere, et huiusmodi, sicut supra dictum est in quaestione de hoc nomine, Deus.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater noster, sumitur ratio paternitatis, vel a creatione, vel recreatione : et ideo tota Trinitas est pater noster. Sic autem non est de Filio : quia non potest dici proprie Filius noster, quod sit a nobis per esse gratiae vel naturae : licet ipse dicat, quod qui fecerit voluntatem patris, ipse sit suus frater, et soror, et mater : et hoc verum est sub determinatione, scilicet secundum hoc quod ipse simpliciter est Pater noster.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, spiritus, etiam notatur effectus spiritualitatis, ratione cuius dicitur noster : cum autem additur sanctus, est circumlocutio nominis aeternae personae : et ideo tunc refertur ad nos.

Ad hoc autem quod obicitur, gratia cuius hoc sit ? Dicendum, quod hoc est gratia utriusque coniuncti : quia coniunctum est discretum, et disiunctum convenit toti Trinitati, sicut et effectus connotatus.

Ad aliud dicendum, quod donum dicit relationem aeternam qua refertur ad Patrem et Filium, et ideo non potest dici donum nostrum. Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod datum est nostrum, sed non donum, ita quod ly nostrum et ly donum ex eadem parte orationis construantur : quia tunc ly nostrum dicit, quod in illa habitudine se habet ad nos quae importatur in nomine : et secundum hoc si esset donum nostrum, oporteret quod esset donum a nobis : et si esset filius noster, si ly noster immediate construatur cum ly filius, esset filius a nobis : quod cum falsum sit, non dicitur filius noster, nec donum nostrum. Et non sequitur, Est datus nobis : ergo est noster filius, vel nostrum donum : et est fallacia accidentis, quia convenit ei esse nostrum sub ratione dati, non tamen sub ratione doni vel filii, nisi ly nostrum et ly filii vel doni non ex parte una orationis construantur : ut dicatur, filius est nostrum datum, et donum est nostrum datum.

Ad aliud dicendum, quod sapientia dicit ordinem formae ad id cuius est forma illa, et ideo illius esse dicitur : et ideo ipse non est sapientia, nostra, quia significaretur, quod eo formaliter sapientes essemus : sed patientia, spes, salus, fortitudo, firmamentum, omnia dicunt effectum causatum in creatura, et a Deo : et important causalitatem ex modo significandi : et ideo cum talibus iungitur ly nostrum ex eadem parte.