Distinctio V — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO V
A
Hic quaeritur : An Pater genuit divinam essentiam, vel ipsa Filium ;
an essentia genuit essentiam, vel ipsa nec genuit, nec genita est ?
DIVISIO TEXTUS
Hic incipit pars illa, in qua inquiritur, utrum divina essentia abstracte significata possit esse terminus generationis.
Et quia haec quaestio dupliciter potest formari secundum duplicem intellectum, ideo duas habet partes.
In prima enim quaeritur :
Utrum essentia generet, vel generetur : ita quod conveniat ei actus generationis immediate tamquam termino ?
In secunda inquiritur :
Si non convenit ei ut termino, utrum conveniat ei sicut de quo est generatio per modum principii materialis,
et haec pars incipit ibi I :
In prima harum movet Magister quaestionem habentem quatuor problemata, scilicet an Pater genuerit essentiam, vel divina essentia genuerit Filium, aut essentia genuerit essentiam, aut nec genuerit essentia nec genita sit ?
Unde prima istarum dividitur in duas partes :
in quarum prima interimit problema primum ;
in secunda autem interimit secundum et tertium, et construit quartum,
et incipit ibi, E :
Prior autem adhuc dividitur in duas :
In quarum prima per rationes veritatem manifestat.
In secunda, obicit contra, et solvit,
ibi D :
Primo ergo ad hoc quod Pater non genuerit essentiam, adducit tres rationes :
Quarum prima est, quia si essentia esset genita, ipsa relative diceretur, quod non est verum.
Secunda est, quia secundum hoc Pater genuisset quod est ipse, quod iterum non est verum,
et incipit ibi B :
Tertia est, quia cum Deus Pater quasi formaliter sit divina essentia, ipsa quasi causa est ei ut sit : ergo si genuisset eam, ipse eo quod genuit esset, et Deus esset, quod falsum est.
Et probat hunc processum valere per Augustinum,
ibi C :
In aliis autem Littera istius partis est manifesta.
ARTICULUS I
Qualiter essentia se habet ad Filii generationem, utrum per modum communicabilis per generationem, et processionem ?
Ante Litteram autem incidit hic dubium : Qualiter essentia se habeat ad generationem Filii ?
- Id enim quod nobilitatis est, reponendum est generationi divinae. Communicabilitas autem essentiae nobilitatis est in omni natura : ergo illa danda est praecipue essentiae divinae. Ergo habet se ad generationem sicut per generationem communicabilis.
- Item,
intelligamus in divinis non esse generationem, nec processionem aliquam. Constat, quod essentia divina non erit communicata pluribus personis sive suppositis. Si autem intelligimus generationem et processionem, statim sequitur essentiae communicatio : ergo generatio et processio sunt causa communicationis essentiae ; quia causa est qua posita ponitur aliud, et qua destructa destruitur.
3. Item,
hoc accipitur ex ratione generationis, quia generatio dicit fluxum communicationis naturae : ergo generatio facit illam communicationem, ut videtur.
Sed contra.
- Omnis essentia quae secundum esse est in hypostasi habente ipsam, si hypostasis ipsa habens est incommunicablis, ipsa essentia per idem esse quod est in illa incommunicabilis est. Veritas huius patet in singulis. Sed essentia divina est in hypostasi Patris : ergo per esse quod est in Patre, propter incommunicabilitatem hypostasis Patris efficitur incommunicabilis. Ergo Pater et Filius per generationem non habent idem esse essentiae, sed rationis solum : hoc autem falsum est : ergo generatio non communicat essentiam.
2. Item,
in omnibus aliis video hoc, quod si aliqua per nihil a se invicem distinguuntur, quod quidquid convenit uni secundum rem, convenit et alteri. Sed essentia et persona per nihil a se invicem distinguuntur : ergo quidquid essentiae convenit secundum rem, convenit et personae.
Prima patet per dictum Philosophi dicentis, quod idem est a quo non differt differentia.
Secunda patet per hoc quod relationes non distinguunt personam ab essentia, et nihil aliud distinguit in divinis : ergo nihil distinguit.
Inde procedo sic : Quidquid realiter convenit essentiae, convenit personae. Sed realiter convenit essentiae communicari pluribus : ergo illud idem convenit personae : sed hoc falsum est. Ergo falsum est, quod essentia sit communicabilis.
3. Item,
in omni natura video, quod determinatur et individuatur per incommunicabilitatem ipsius in quo est : ergo similiter erit in natura divina. Sed nulla natura individuata in uno, cum illo in alio idem habet esse naturae, sed idem potest habere esse rationis : ergo natura divina in Patre et Filio, non habet idem esse naturae, sed rationis, quod falsum est. Ergo videtur incommunicabilis esse.
4. Item,
detur quod divina natura non determinetur ad esse Patris per ea quae faciunt ad incommunicabilitatem Patris, videtur ex hoc sequi, quod non sit idem esse naturae et essentiae in Patre et Patris.
Probatio. Ponamus essentiam humanam non individuari in Socrate, sequitur ex hoc, quod essentia humana in Socrate non sit propria Socratis.
Probatio. Proprium est quod convenit soli. Nihil autem in Socrate fecit convenire essentiam humanam soli Socrati : ergo ipsa non soli Socrati convenit. Ergo esse quod facit in Socrate, non est proprium esse Socratis.
Sed video, quod Socrates in quantum Socrates, habet proprium esse : ergo esse essentiae humanae et esse Socratis, sunt diversa esse. Ergo a simili, si essentia divina non determinatur in Patre proprietate Patris, erit aliud esse essentiae in Patre, et aliud esse Patris realiter, quod falsum est : ergo ipsa essentia determinatur in Patre proprietatibus. Quidquid autem determinature proprietate in divinis est incommunicabile : ergo essentia est incommunicabilis.
Solutio.
Dicendum quod revera essentia divina communicabilis est per generationem et processionem, sicut probant rationes primo inductae : et est communicabilis, non per eadem rationem tantum, sed per idem esse numero : quia Pater et Filius et Spiritus sanctus idem esse essentiae habent.
Ad primum ergo,
dicendum quod hoc verum est in his quibus est differens essentia ab ipso quod est, vel in quo est, vel in quibus est universale et particulare, quod idem est : quia in illis non est communitas per esse et rem, sed per rationem solam. In divinis autem non est ita. Et ideo essentia quae re communis est, etiam per esse est communis. Et hoc convenit essentiae divinae propter hoc quod est infinitae simplicitatis, quod sic patet : Si essentia creata esset omnino simplex, nec esset divisibilis per esse, nec per rationem. Cum autem aliquid habeat de simplicitate et non ad plenum sit simplex, ipsa quidem per rationem remanet indivisa, dividitur tamen per esse in actu naturae qui est generatio : essentia igitur divina quae omnia vincit simplicitate, nec per rationem nec per esse dividitur.
Ad aliud,
dicendum quod licet in divinis non distinguatur persona ad essentiam non cadat relationis oppositio. Nihilominus vere sunt ibi personae, et vere essentiale. Et ideo non oportet, quod eodem modo significandi etiam secundum rem significetur utrumque. Realis enim significatio est, cum dicitur : persona est distincta ; et realis significatio, cum dicitur : essentia non distinguitur. Patet enim ex supra dictis, quod res est essentiale, et etiam personale.
Si autem quaeritur : Unde hoc contingit, quod idem est a quo non differt differentia ; et tamen non hoc quod convenit uni, convenit alii ?
Dicendum quod hoc convenit propter hoc quod est in divinis propter aliud et non per se, ut si dicatur, persona non differt aliqua differentia ab essentia. Hoc non contingit ei, quia persona est, aut quia essentia est : sed utrique contingit propter aliud, quod est summa simplicitas illius naturae, quae non admittit quod persona cum essentia faciat aliquam compositionem. Sed quia illa simplicitas nec ab essentia tollit id quod convenit ei in quantum essentia est, nec a persona id quod convenit ei in quantum persona est, non sequitur quod si persona sit incommunicabilis, quod propter hoc essentia sit incommunicabilis.
Sed secundum antiquos theologos incidit fallacia accidentis.
Ad aliud,
dicendum quod essentia non est individuata et determinata proprietatius personarum, nec proprietatibus personarum tollitur communicabilitas ab esse essentiae : et hoc est ideo, quia proprietates circa esse essentiae non ponuntur. Nihil autem determinant ad individuum et incommunicabilitatem, nisi hoc circa quod ponuntur. Sed in creaturis ubi deficit essentia a simplicitate, eo quod est essentia simplex in ratione, non autem in esse, ideo determinatur et contrahitur ad esse huius, et quod hoc esse huius non sit esse alterius.
Ad aliud,
dicendum quod hoc argumentum procedit in inferioribus, eo quod in eis est universale et particulare. Et ideo non est simile : quia in divinis non est universale et particulare, ut infra probabitur. Sed si ponamus quod essentia Socratis non differat a Socrate, tunc esse essentiae in Socrate, etiam sine individuantibus erit esse Socratis ; et sic est in divinis. Unde esse essentiae in Patre est esse Patris ; et quia nec essentia nec esse determinatur proprietatibus, ideo utrumque remanet communicabile Filio per eamdem essentiam, et idem esse per essentiam illam.
ARTICULUS II
Utrum essentia sit genita a Patre, et an in divinis sint duae res, relata et non relata, scilicet essentia et persona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister in prima ratione : Quare essentia ibi non sit a Patre genita,
ibi :
Sed contra :
- Secundum hoc in divinis est res relata, et res non relata. Sed res relata et res non relata sunt duae res : ergo essentia et persona sunt duae res.
- Item,
persona est res distincta, et essentia res non distincta. Ergo non possunt esse res eaedem : ergo essentia et persona sunt duo.
3. Item,
propter oppositionem relationis una persona non est alia persona. Cum igitur maior sit oppositio affirmationis et negationis propter oppositionem contradictionis, cum dicitur, persona est res distincta, essentia res non distincta, essentia non debet esse persona.
4. Praeterea, notabilia sunt sophismata Praepositivi,
qui sic obicit :
5. Item,
haec simpliciter est vera, essentia est Filius Patris, quia inter Filium Patris et essentiam non cadit distinctio relationis. Sed quidquid est Filius Patris genitum est a Patre : ergo essentia genita est a Patre, quod falsum est. Ergo essentia non est Filius Patris, quod iterum falsum est, quia essentia est Filius, et non est Filius nisi Patris, ergo essentia est Filius Patris.
6. Item,
essentia una est ille qui genitus est. Ille autem qui genitus est, Filius est : ergo essentia est Filius.
7. Item,
essentia est res genita. Sed res genita est genita : ergo essentia est genita, quod Magister negat in Littera.
8. Item,
essentia est terminus generationis.
Probatio.
Essentia est id quod genitum est, vel ille qui genitus est a Patre. Et hoc est terminus generationis : ergo essentia est terminus generationis. Terminus autem generationis est a Patre : ergo essentia est a Patre, quod auctor negat in Littera in tertia ratione.
Et quia facile est huiusmodi multa adducere, ista sufficiant.
Solutio.
Dicendum ad primum et ad secundum, quod non sequitur, persona est relata, vel distincta ; et essentia non relata, nec distincta : ergo sunt duae res. Debet enim addere : et haec res non est illa. Et sic sequeretur quod essent duae res : et ideo ab insufficienti procedit.
Ad aliud,
dicendum quod oppositio affirmationis et negationis est maior quam relationis. Sed quando circa idem significantur modi illarum oppositionum, tunc oppositi respectus, scilicet relativorum, non permittunt illa esse idem in quibus significantur illi respectus : sed nihil prohibet ab eodem secundum rem diversa affirmari et negari, eo quod ipsum accipitur in diversa ratione significandi. Modi autem contradictionis tantum significantur, cum dicitur, res distincta, et res non distincta. Quod patet, quia propositiones non sunt contradictorae, sed modi contradictionis significantur in praedicato.
Aliter etiam potest dicit quod contradictio non notatur circa idem eodem modo acceptum. Cum enim dicit essentia est res non distincta, ly res tenetur essentialiter. Cum autem dicit, persona est res distincta, ly res tenetur personaliter : et ideo quia non sumitur ut idem, non est oppositio contradictionis.
Ad aliud,
dicendum quod haec est vera, essentia est Pater ; et haec vera, Pater est Pater Filii. Sed cum infert, ergo essentia est Pater Filii, conclusio illa duplex est, et in uno sensu sequitur, in alio non. Si enim ly Pater sit adiectivum, id est, si dicit formam praedicati praedicatum de essentia, locutio est falsa : quia sic rem suam poneret circa essentiam, et notaretur essentia generare. Si autem est subiectum, locutio est vera, et sequitur ex praemissis : et tunc non sequitur, quod essentia sit generans.
Ad aliud,
dicendum quod haec est duplex eadem duplicitate, essentia est Filius Patris, eo scilicet quod ly Filius potest teneri adiective, et sic falsa ; vel substantive, et sic vera. Et in primo sensu caderet distinctio inter Patrem et essentiam, et non in secundo sensu. In primo autem sensu sequitur quod genita sit a Patre, et non in secundo.
Ad aliud,
dicendum quod haec est duplex : essentia est res genita : Ex eo quod ly res potest teneri pro persona, et sic vera est ; vel pro essentia, et sic est falsa. Utroque enim modo teneri potest, ut patet ex praehabitis, et in uno sensu sequitur inconveniens, ut per se patet.
Ad aliud,
dicendum quod est in processu fallacia accidentis : licet enim ille qui genitus est, sit terminus generationis, non tamen essentia est terminus : quia non quidquid convenit uni, convenit et alteri, licet re idem sint.
B
Secunda ratio.
ARTICULUS III
An in divinis essentia sit praecedens generationem, aut consequens, aut concomitans per intellectum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
- Essentia in divinis aut est praecedens generationem secundum intellectum, aut consequens, aut concomitans.
Et hoc dico secundum quod est in Filio ? Non praecedens.
Probatio. Nihil acceptum per aliud est praecedens illud per quod accipitur secundum intellectum : Essentia divina a Filio accepta est per generationem : ergo non praecedit generationem secundum intellectum.
Prima patet per se.
Secunda scribitur infra, ubi dicitur quod nihil habet Filius nisi quod per generationem accipit.
- Eodem modo patet, quod non concomitans, id est, concurrens generationi, sive simul currens, sicut dicitur voluntas concomitans operi quae operi concurrit, sicut habetur per distinctionem sequentem secundum intellectum generationem ipsam. Ergo videtur, quod ipsa sit consequens. Sed de omni consequente generationem possum dicere, quod per se vel ex consequenti generatur : ergo essential divina vel per se vel ex consequenti generatur, quod falsum est.
3. Item,
in inferioribus video, quod hic generat hunc, et ex consequenti hic generat hominem, et per accidens hic generat filium : numquid sic possum dicere in divina generatione, quod hic generat hunc, et per consequens Deum et per accidens Filium ?
Videtur, quod sic : quia essentia consequens est generationem, ut probatum est : ergo per consequens generatur. Similiter dicit Augustinus, quod Filius est, quia est natus : ergo nativitas est causa quare sit Filius aliquo modo.
4. Item,
acceptum et non acceptum non sunt idem. Sed essentia in Filio est accepta, in Patre autem non accepta : ergo videtur, quod in Patre et Filio non sit eadem essentia.
Solutio.
Dicendum quod essentia non habet se ad generationem ut praecedens, nec ut concomitans, nec ut consequens, sed ut idem generanti et genito.
Ad obiectum autem,
dicendum quod id quod per generationem accipitur, ut cuius inductivum in esse sit actus generationis vel per se vel per consequens vel per accidens, illud se habet ad generationem ut consequens : sic autem non est essentia in Filio.
Ad id autem quod obicitur, quod nihil habet Filius nisi quod per generationem accepit,
dicendum, quod hoc verum est, sed tamen non accepit ut consequens actum generationis, sed potius ut idem est generanti, qui tamen est ab ipso. Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad aliud,
dicendum quod hoc non potest dici in generatione divina. Essentia enim non consequens genitum, sed sibi idem ; nec tamen generatur ut idem, nec generatur in eo. Et hoc ideo quia est idem cui aliud convenit attributum propter modum signilicandi alium qui est in re essentiae et personae : convenit enim essentiae nullo modo generari : personae autem convenit generare, vel generari, vel procedere.
Et similiter etiam non est dicendum quod Filius generetur per accidens : quia Filius eadem proprietate hic est, qua Filius est, licet alio modo considerata ; quia ipse proprietate illa in eo quod proprietas, est hic vel aliquis. In illa autem proprietate qua ad alterum est, eadem proprietate est Filius : Et ideo non per se per generationem est hic, vel aliquis, et per accidens Filius.
Sed idem, et ab eadem proprietate diversimode considerata, ut infra patebit, ubi quaeretur, in qua ratione Pater generat Filium ?
Ad ultimum,
dicendum quod acceptum et non acceptum idem possunt esse, sed non eodem modo considerata : quia essentia in Patre non est accepta, et in Filio est accepta.
C
Tertia ratio et potior.
ARTICULUS IV
An in divinis potest dici, quod Pater sit causa Filii ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertia ratione :
Causa enim non est in divinis :
dicit enim Chrysostomus super Ioannem, quod
Sed contra
- In Glossa super Epist. ad Hebraeos,
dicit Chrysostomus, quod
2. Praeterea, quare recipitur ista, Pater et principium Filii, et non ista, Pater est causa Filii.
3. Item,
in Littera vult quod Pater essentia sit, et sapientia sapiens sit, quasi essentia et sapientia formaliter se habeant ad Patrem : quae Porretanus dixit, quod reprehensum fuit, quia sic notatur in Deo compositio.
Solutio.
Dicendum ad primum, quod non est simpliciter causa, sed quasi causa.
Ad aliud,
dicendum quod causa ponit quod quasi ex necessitate sequitur aliud, et cum effectu praecipue efficiens ponit diversitatem substantiae et essentiae : quia non potest idem esse effectum, et efficiens. Sed non sic principium : dicit enim id quod est re, et tamen originans ipsum in quantum ante ipsum nihil est, et alia sunt ex ipso.
Ad aliud,
dicendum quod non notatur in talibus nisi causa formalis in nomine, et non in re. Porretanus autem posuit in re ipsa.
D
Hic adversari videtur Augustinus.
DIVISIO TEXTUS
Haec est pars illa in qua obicitur contra supra determinata, et solvit.
Et Littera est plana.
E
Alias partes quaestionis exsequitur.
DIVISIO TEXTUS
Hic incipit pars illa quae est de aliis duabus partibus problematis, quas partes Magister hic intendit destruere.
Et dicitur in duas partes.
In prima Magister ostendit, quod essentia divina nec genuit Filium, nec genita est a seipsa.
In secunda autem parte Magister obicit in contrarium per auctoritates,
ibi, F :
In prima sunt duae partes penes duo problemata quae exsequitur.
In prima determinat, quod essentia divina non genuit Filium.
In secunda autem, quod essentia divina non genuit se,
ibi, in medio cap. E :
ARTICULUS V
Utrum si Filius esset genitus a divina essentia, Filius esset aliqua res a qua generaretur ?
Incidit dubium de ratione quam ponit Magister ad primum problema, dicens, quod si Filius esset genitus a divina essentia, iam esset Filius res a qua generatur.
Hoc enim ibi videtur inconveniens.
Probatio.
Filius est essentia, et essentia est Pater : ergo Filius est res quae est Pater. Et a Patre est Filius : ergo Filius est res a qua ipse est Filius.
Solutio.
Prima est falsa simpliciter, sicut dicit Magister, scilicet, Filius est res a qua generatur. Et cum dicitur, Filius est essentia, vera est ista. Et similiter illa, essentia est Pater ; sed cum ulterius infertur : ergo Filius est res quae est Pater, duplex est locutio ex aequivocatione huius termini, res : quia si essentiale, vera est ; si personale, falsa : Et in hoc sensu sequitur conclusio, ergo Filius est res a qua ipse est.
F
Quae videantur praedictis esse contraria.
DIVISIO TEXTUS
Hic obicitur in contrarium.
Et habet quatuor partes.
In prima obicit, et solvit per verba Augustini.
In secunda autem probat solutionem,
ibi :
In tertia, obicit per verba Hilarii, quae specialem habent difficultatem,
ibi, G :
In quarta, solvit per verba eiusdem,
ibi, H :
ARTICULUS VI
In quibus nominibus quibus nominantur personae divinae, est maior proprietas, et in quibus minor ?
Dubium incidit hic primo de hoc quod dicit :
Quaeritur enim in quibus nominibus sit maior proprietas, et in quibus minor ?
Praeterea, Magister supra dixit in ratione prima quam adduxit ad primum problema, quod si Pater genuisset divinam essentiam, quod divina essentia relative diceretur ad Patrem.
Quaeritur ergo si de his aliquo modo dicatur, quod relative dicuntur : et si aliquo modo hoc sit concedendum ?
- Item,
non videtur sequi aliquid inconveniens ex his quae Magister dicit :
et tamen Deus non dicitur relative.
Ergo videtur similiter quod sapientia sapientiam genuerit, et essentia essentiam : et tamen non dicitur relative.
2. Item,
Deus Deum genuit : et tamen generans et genitus sunt unus et idem Deus, ut habitum est in praecedenti distinctione. Ergo videtur, quod si etiam essentia essentiam genuit, et sapientia sapentiam, non sequeretur propter hoc quod essent duae sapientia, vel duae essentiae.
3. Item,
quod dicit Magister de causa, non videtur impedire, quia deitate Deus Pater Deus est : et tamen habemus hoc ab Augustino, quod deitas nata est.
4. Item,
cum dicitur Deus Deum genuit, non dicitur propter hoc quod ipse eo quod genuit, et sit et Deus sit, licet sit idem Deus cum ipso quem genuit : ergo a simili non sequeretur hic hoc inconveniens, ut si essentia genita esset, quod Deus eo quod genuit, et esset, et Deus esset.
Solutio.
Dicendum quod maior et minor est proprietas in huiusmodi terminis, in quantum magis et minus elongantur a suppositis quae sunt per se signata suis proprietatibus. Unde ista propriissima est, Pater genuit Filium. Haec autem minus propria, Deus genuit Deum. Tamen quia ly Deus dicit habentem deitatem, claudit in se suppositum secundum illum modum significandi quo stat sub natura, et ideo habet in se id quod distinguitur in generatione, et id etiam quod idem est in generante et genito : et ideo ista loquentium in usu admittitur.
Si tamen in similibus extenretur sic, sapiens genuit sapientem, et potens potentem, etc., omnes reciperentur sub eodem modo : licet aliter significetur divina natura in illis et sub hoc nomine Deus, eo quod omnia huiusmodi nomina dicunt naturam in supposito quod distinctionem in generatione recipit.
Sed si accipiantur nomina abstracto modo significata, ut essentia, sapientia, etc.,
intelligendum quod duplex est abstractio, scilicet a subiecto et ab actu : a subiecto enim omma aequaliter dicunt abstractionem, sed non ab actu : est enim sapientia ad actum specialem, et iustitia, et huiusmodi, sed non essentia. Quia vero actus sunt particularium compositorum et suppositorum, ideo nomina talia ordinem ad actum dicentia, per consequens dicunt relationem ad suppositum. Et ideo propter hunc ordinem minus habent proprietatis istae, sapientia de sapientia, potentia de potentia, quam istae, substantia de substantia, essentia de essentia.
In illis tamen quae nominant substantiam etiam ordo est. Quia simplicissima secundum rationem intelligendi est essentia : substantia vero minus, eo quod imponitur nomen ab actu substandi. Similiter existentia ab actu egrediendi ab aliis, vel ab alio.
Quidam dicunt, quod nomina quae dicunt in divinis id quod assequitur naturam, ut bonus, sapiens, etc., nominant quamdam influentiam super creata. Et cum non influat nisi suppositum perfectum, eo quod non nisi perfecto convenit agere, dicunt quod talia nomina conveniunt causae causanti : et ideo habent quamdam concretionem ad suppositum.
Sed hoc nihil est : quia posito quod numquam influat, adhuc verissime sapiens est, et bonus, et omnia huiusmodi.
Ratio tamen ipsorum fundatur supra auctoritatem prius habitam,
ubi dixit Augustinus in libro de Fide ad Petrum :
Sed iste non est intellectus auctoritatis : quia secundum hoc cognitio creaturae esset causa generationis Filii, quod falsum est. Sed in illa auctoritate notatur terminus qui est ex consequenti : in se enim sapiens est formali sapientia, et ex consequenti influit in nobis. Tamen si non influeret, adhuc sapiens esset.
Ad id quod ulterius quaeritur,
dicendum quod relative dici in divinis dicitur quatuor modis :
Relative enim dici principaliter, est relativum esse et secundum suum esse ad aliud esse et referri, sicut Pater et Filius dicuntur relative.
Secundo modo dicitur relative dici, dicere relationem qua ipsa relativa ad aliud dicuntur, sicut paternitas, filiatio, et huiusmodi dicuntur relative.
Tertio modo dicitur relative dici, quod dicit proprietatem inventam in relativo ex hoc quod relativum est : sicut innascibilitas relativum est, quia invenitur in relativo ex hoc quod ipsum sic relativum est quod est principium totius divinitatis. Ex hoc enim oportet, quod Pater non sit ab alio.
Quarto modo dicitur aliquid relative dici, eo quod ipsum secundum rationem intelligendi causat relationem : sicut generare et generari, et procedere et processio, et huiusmodi dicuntur relative. Quia ex hoc quod generat, secundum rationem intelligendum est Pater, ex hoc quod generatur est Filius : sicut tamen facile est videre, generatio non est relatio secundum suum significatum, nec etiam generare, et huiusmodi.
Et his quatuor modis significantur relationes in divinis proprietate maxima : quia omnibus his modis sunt distinguibiles : et hoc ultimo modo etiam significantur relationes in praepositionibus notantibus habitudinem originis, ut cum dicitur, Deus de Deo.
Adhuc tribus aliis modis dicitur relative dici minus proprie,
quorum unus est, pro relativo accommodata significatione poni, licet ipsam substantiam dicat, et sic sunt relativa personalia apud Latinos, et hypostasis apud Graecos, et non supponunt nisi relativum. Et ideo pluraliter de personis praedicantur in summa : Pater enim et Filius sunt duae personae, et duae hypostases.
Secundo modo dicitur relativum, quod significat collectas personas, ut trinitas, ipsum enim claudit in se ea quae relative dicuntur.
Tertio modo dicitur relative, quod ponitur loco relativi, eo quod ipsum nominat essentiam divinam per modum suppositi, ut Deus : et iste est minus proprius modus inter omnes qui dicti sunt. Essentia autem nullo istorum modorum dici potest relative : et ideo inconveniens est, quod sit genitum, vel generans.
Ad aliud,
dicendum quod Deus Deum genuit, et sunt unus Deus, eo quod ly Deus in se claudit divinitatem suppositi et unitatem essentiae : et ideo non sequitur, quod sint plures dii. Sed cum dicitur, essentia genuit essentiam, non habet in se suppositum : ergo oporteret, quod satisfaceret distinctioni generationis per distinctionem essentiae.
Et ita sequitur, ut Magister dicit, quod
et ideo errabat abbas Ioachim, qui hanc causam non vidit, et dixit essentiam generare essentiam, et tamen esse unam essentiam.
Sicut Deus genuit Deum, et tamen sunt unus Deus.
Ad aliud,
dicendum quod haec est impropria, divinitas est nata, et debet exponi, hoc est, per generationem accepta est, non per generationem deitatis, sed per generationem habentis eam.
Ad aliud,
dicendum quod hoc contingit propter concretionem huius nominis Deus, quae non est in essentia, ut dictum est.
ARTICULUS VII
An Filius bene dicatur consilium de consilio, et voluntas de voluntate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
1. Dicit enim Damascenus quod
ergo Filius non est consilium de consilio.
2. Praeterea, supra habitum est, quod voluntas attribuitur Spiritui sancto : ergo Filius non est voluntas de voluntate, sed potius Spiritus sanctus, ut videtur.
Solutio.
Consilium dicitur duobus modis, sicut et consulo :
est enim consilium ex parte quaerentis, et illud est ignorantis ;
est etiam consilium ex parte dantis, et hoc significat abundantiam et plenitudinem scientiae super ea quae dubitabilia sunt alii. Et sic consilium in Deo dicitur aeterna dispositio sapientiae suae de rebus fiendis ; et hoc modo dicitur Filius consilium de consilio, eo quod in ipso ex praecipua parte consilium impletum est per incarnationem et passionem.
Unde etiam secundum aliam translationem,
Is. 9, 6 dicitur :
Et, Is. 11, 2, dicitur :
Ad aliud,
dicendum quod voluntas licet approprietur Spiritui sancto, non tamen est propria sibi, quia una est voluntas trium. Et ideo convenit Filio habere voluntatem per hoc quod eam a Patre accepit.
G
Quod videtur praedictae expositioni contrarium.
H
Quomodo sint intelligenda praemissa verba Hilarii ?
DIVISIO TEXTUS
Hic obicit per verba Hilarii, et in sequenti solvit.
Et potest esse dubium de hoc quod dicit solvendo,
id est, nihil habet secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit.
ARTICULUS VIII
Quem actum copulat verbum, accepit, utrum notionalem aut essentialem ?
Quaeritur enim quem actum copulat hoc verbum, accepi, aut notionalem, aut essentialem ?
Si notionalem, cum ipse Filius nascendo accepit essentiam, videtur actus notionalis esse super essentiam : ergo distinguitur, ut videtur. Si essentialem, tunc aequaliter accipere convenit Patri et Filio, quod falsum est.
Item ulterius quaeritur : Utrum haec vera sit, Filius generatione divina est ?
Probatio quod sic :
Filius generatione divina habet quidquid est. Sed haec est vera, Filius est : ergo Filius generatione divina est.
Contra.
Essentia est, non generatione divina.
Solutio.
Haec : « Filius generatione est » sine praeiudicio loquendo habet calumniam.
Si enim sic intelligatur, tamquam esse Filii sit terminus generationis per se et in Filio, falsa est.
Si autem intelligatur, quod terminus quidem generationis est Filius, et ille per generationem habeat esse, tunc est vera. Et hoc modo probatur : haec autem est vera : Filius generatione divina est Filius, et essentia divina est quasi formliter.
Ad id autem quod quaeritur primo : Quem actum copulat hoc verbum, accepit ?
Dico quod notionalem qui est generat : non tamen dico, quod actus terminetur secundum rationem intelligendi primo, vel consequenter super essentiam : sed terminatur in Filio in quo est essentia eadem propter duo, scilicet essentiae communitatem, et etiam indivisionem. Unde ad hoc quod essentia sit communicata, facit generatio : sed tamen non est super ipsam per se, vel consequenter : quod sic probatur. Si esset super ipsam primo, tunc essentia esset genita, quod falsum est : si autem esset super ipsam consequenter, tunc essentia se haberet consequenter ad Filium : et ita in Filio esset aliquid vicinum generationi, et aliquid remotum : et sic sequerentur duae haereses, quarum una est, quod Filius haberet in se universale et particulare : secunda est, quod essentia generaretur per consequens : et ita etiam per consequens distingueretur secundum esse quod habet in Filio, ab esse quod habet in Patre.
I
Quod legitur Pater de sua substantia genuisse Filium, et Filuun substantiae Patris.
K
Colligens summam praedictorum, aperit ex quo sensu accipienda sint.
DIVISIO TEXTUS
Dicitur quoque frequenter, etc.
Hic incipit pars illa in qua quaeritur : Utrum essentia in persona sit, vel esse possit terminus generationis a quo vel in quem ?
Et dividitur in partes tres :
In obiectionem, et solutionem, et in capitulum in quo elicitur id quod ulteriori conclusione sequitur ex auctoritatibus inductis.
Secundum incipit ibi K :
Tertium incipit ibi, L :
ARTICULUS IX
Utrum quando Magister dicit :
ly charitatis copulet dilectionem notionalem, vel essentialem ?
Incidit autem hic dubium de hoc quod dicit in primo capitulo :
Utrum ly charitatis copulet dilectionem notionalem, vel essentialem ?
Si dicatur, notionalem.
Contra.
- Caritas notionalis est Spiritus sanctus : ergo videtur, quod sequatur quod transtulit in regnum Filii Spiritus sancti.
- Praeterea, inconvenienter exponeret Augustinus, qui dicit quod transtulit nos in regnum Filii suae substantiae.
Si propter hoc dicatur, quod copulat propter hoc dilectionem essentialem.
Contra.
- Augustinus exponit sic : Filii sui dilecti, in alia expositione. Dilecti autem dicit dilectionem qua Pater diligit Filium, et qua Filius diligit Patrem : illa autem notionalis, est, quia illa procedit ab ipsis in quantum unum sunt in diligendo : ergo videtur, quod copulet notionalem dilectionem.
- Praeterea, si pure diceret essentialem, sensus esset verbi Apostoli quod esset essentiae Filius.
Videtur autem ulterius, quod copulet utrumque.
- Cum enim dicit Apostolus. ad Col. 1, 13, unde trahitur hoc verbum,
Transtulit nos, etc.,
significat nos transferri in regnum.
Non autem fit translatio nisi dilectorum a diligente : ergo non fit translatio nisi per dilectionem communem diligentis, et dilectorum. Caritas autem communis est in qua procedit Spiritus sanctus ad sanctificandam creaturam transferendam : igitur cum temporalis processio in intellectu suo claudat aeternam, in communi dilectione clauditur propria notionalis. Et sic utram que dilectionem importat.
2. Item,
hoc accipitur ex modo loquendi cum dicitur « Transtulit nos in regnum Filii caritatis » : non enim transferuntur nisi filii adoptionis in regnum Filii natura : ergo charitatis actus notatur transire in Filium natura, et in nos. In Filium autem natura transit actus notionalis, quia Pater diligit Filium Spiritu sancto, et e converso ; in nos autem transit dilectio essentialis appropriabilis Spiritui sancto in quo nititur : ergo videtur, quod stat, et pro essentiali dilectione, et pro notionali. Hoc etiam videtur ex coniunctione duarum expositionum Augustini.
Ipse enim exponit dicendo, quod
et ex una expositione accipitur substantialis dilectio, ex alia autem notionalis : ergo stat pro utraque.
Sed contra.
Termino semel sumpto sed contra non est utendum aequivoce. Sed iste terminus caritatis semel sumitur : ergo non stat in duplici significatione.
Solutio.
Sine praeiudicio consentio in hanc partem, quod ly charitatis copulat hic utramque dilectionem, scilicet et notionalem, et essentialem, sicut videntur innuere expositiones Augustini si coniungantur. Sed copulat essentialem in recto, et notionalem in obliquo.
Est enim sensus : Transtulit nos per charitatem communem in regnum Filii sui, in quem et a quo procedit dilectio, in qua datur nobis dilectio caritatis. Et secundum hanc intentionem non sequitur quod Filius sit Filius Spiritus sancti : quia non dicit illam caritatem in recto, sed cointelligitur in ista. Nec etiam sequitur, quod Filius sit poprie Filius essentiae : quia propter notionem intelligitur, quod caritas sit Filii, sicut eius qui ea nectitur cum Patre nexu qui est ab utroque.
Ad ultimum,
dicendum quod caritas non accipitur omnino aequivoce, quando sumitur pro essentiali et notionali. Eo quod una includitur in alia, sicut proprium in appropriato : unus autem intellectus secundum actum bene accipit proprium in appropriato, quia unum claudit in se aliud. Sic autem non est de pure aequivocis, in illis enim non clauditur unum in alio secundum intellectum.
L
Quod nec Filius, nec Spiritus sanctus est de nihilo, sed de aliquo, non tamen de materia.
M
Quare Verbum Patris dicatur Filius naturae ?
ARTICULUS X
Utrum possit dici, Filius est de nihilo : et similiter, Pater est de nihilo ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in illo capitulo :
Utrum Filius de nihilo sit, vel non ?
Videtur autem quod sic :
- Quod enim de nulla materia praeiacente est, de nihilo est. Filius de nulla materia praeiacente est : ergo Filius de nihilo est.
- Item,
Filius non est de aliquo, ita quod ly aliquo sit neutri generis. Sed non aliquid et nihil aequipollent : ergo Filius de nihilo est.
Praeterea quaeritur de Patre : Utrum ipse sit de nihilo ?
Et videtur, quod sic per auctoritatem Augustini supra habitam :
- Si de nulla substantia est Filius. Ergo de nihilo est Filius : ergo cum de nulla substantia est Pater, de nihilo est Pater.
- Item,
Pater est de nullo : ergo est de nihilo.
3. Item,
Pater non est de aliquo neutraliter : ergo de nihilo.
Contra.
Omne quod de nihilo est, creatum est, et vertibile, ut Damascenus dcit : Pater ergo si est de nihilo, est creatus et vertibilis.
Solutio.
Ad huiusmodi sophismata,
dicendum quod nulla personarum divinarum est de nihilo : quia cum dicitur, de nihilo, per negationem tollitur principium ex parte ante. Sed per praepositionem de praecedentem negationem quae manet non exstincta per negationem, eo quod praecedat, ponitur ordo esse ad nihil praecedens, id est, quod esse eius quod dicitur esse de nihilo, sequatur non esse. Et hoc quidem convenit omnibus creatis, sed personis divinis non convenit.
Ad primum ergo,
dicendum quod haec est vera : Filius de nulla materia est : quia ibi notatur negatio principii materialis. Sed non sequitur, ergo de nihilo, propter habitudinem praepositionis quae manet.
Ad aliud,
dicendum quod istae duae non aequipollent : Filius non est de aliquo : ergo de nihilo.
Quia in prima praecedit negatio praepositionem : et ideo exstinguit habitudinem eius.
In secunda autem sequitur : et ideo habitudo praepositionis manet.
Si autem inferatur ab aequipollenti, non est de nihilo : ergo de aliquo neutraliter ; non valet iterum propter habitudinem praepostionis.
Ad id quod ulterius quaeritur de Patre,
dicendum quod ipso non est de nihilo.
Ad obiectum contra,
dicendum quod in Filio sequitur, quia ille habet habitudinem ad principium ante : et non Pater, et ideo in Patre non tenet.
Ad aliud,
dicendum quod non sequitur Pater est de nullo, etc., quia haec dictio, nullo, stat pro persona : postea autem infertur neutraliter, privando principium existentiae cum ordine ad nihil quem ponit praepositio.
Ad aliud,
dicendum quod non sequitur, non est de aliquo : ergo de nihilo : quia in prima privatur habitudo praepositionis, in secunda autem non privatur : igitur, etc.
