Distinctio XIX — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XIX
De aequalitate Personarum
A. De proprietatibus et conditionibus quodammodo essentialibus et quodammodo personalibus trinitatis et unitatis.
DIVISIO TEXTUS
Nunc postquam coaeternitatem trium personarum, etc.
Hic incipit secunda pars istius tractatus de Trinitate, in qua Magister agit de aequalitate personarum. Ad distinctionem enim personarum in divinis, sicut supra dictum est, exigebatur, quod remaneret aequalitas essentiae in natura sub qua distinguuntur, et aequalitas praedicationis : et de his Magister determinat usque ad XXVI distinctionem.
Dividitur autem in tres partes :
in quarum prima agit de his in quibus attenditur aequalitas personarum.
In secunda autem de diversitate nominum substantialiter et personaliter dictorum, ut accipiantur notionalia et personalia, de quibus intendit : et haec incipit distinctione XXII, ibi : Post praedicta disserendum nobis videtur de nominum diversitate, etc.
In tertia agit de dictionibus numeralibus quae adiungi habent et essentialibus et personalibus et notionalibus : et haec incipit distinctione XXIV, ibi : Hic diligenter inquiri oportet, cum in Trinitate, etc.
Prima harum duas habet partes, scilicet illam quae est de his in quibus personae attenditur aequalitas, et illam quae occasionatur ex ista, scilicet quid sit dictum, cum dicitur, solus Pater, cum aequalitas ponat pluralitatem ; et de aliis significationibus dictionum exclusivarum quae incipit distinctione XXI, ibi : Hic oritur quaestio trahens originem ex praedictis.
Harum anterior adhuc scinditur in duas :
in quarum prima venando in quibus attendatur aequalitas, probat tres personas aequales esse in magnitudine.
In secunda, probat aequales esse in potentia, distinctione XX, ibi : Nunc ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum, etc.
Haec distinctio dividitur in tres partes :
in quarum prima ostendit in quibus est aequalitas.
In secunda, ostendit qualiter aequales sunt magnitudine, ibi, C : Nunc igitur superest ostendere, etc.
In tertia, repetit ut quaedam addat, ibi, R : Sciendum est ergo tantam aequalitatem esse in Trinitate, etc.
Prima harum habet tria capitula :
in quorum primo venatur ea in quibus est aequalitas.
In secundo ostendit, quod realiter ab essentia non differunt, ibi, B : Cum enumerentur ista quasi diversa, etc.
In tertio dicit, quod de aequalitate aeternitatis iam habitum est : unde restat dicere de magnitudine, ibi, in fine cap. B : Quod autem aeternitate, etc.
ARTICULUS I
An in divinis possit esse aequalitas ?
Hic incidit dubium ante Litteram. Si aequalitas est in divinis ? Et si est, tunc quaeritur : Cum etiam in divinis sit identitas et similitudo, quare Magister non facit specialem tractatum de illis ?
Ad primum proceditur sic :
- A quocumque removetur causa et causatum, unitas quantitatis dimensivae causa aequalitatis est : et haec non est in divinis : ergo videtur, quod nec aequalitas.
- Item, a quocumque removetur genus, et species : sed genus aequalitatis est proportio, et haec non est in divinis : ergo nec aequalitas. Probatio minoris. Proportio enim est commensuralitas quantitatum : et haec non convenit divinis.
- Item, aequalia sunt, sicut in Geometricis dicitur, quae sibi supposita se non excedunt, nec exceduntur : una autem persona alii non supponitur, nec dignitate, nec applicatione : ergo non convenit eis aequales esse.
- Si forte dicas, quod illae rationes locum habent in his quae mole magna sunt : sed aequalitas personarum attenditur in quantitate virtutis. Contra : Infinito nihil est aequale : sed virtus cuiuslibet personarum est infinita : ergo non habet rationem aequalitatis.
- Item, quod omnino unum et idem est, non est aequale, quia aequale ponit plura : virtus autem personarum omnino una et eadem est : ergo videtur, quod non habeat rationem aequalitatis.
- Alia via iterum obicitur in contrarium : quod enim omnino simplex est, nullam habet quantitatem : quod autem nullam habet quantitatem, nullam habet qualitatem : ergo cum in divinis sit omnimoda simplicitas, nulla videtur esse aequalitas.
Solutio. Dico, quod in divinis est aequalitas : et bene concedo, quod in divinis non potest esse quantitas dimensiva, quam Augustinus vocat quantitatem molis : sed est ibi quantitas virtutis.
Unde dicendum ad primum, quod causa aequalitatis quae est identitas virtutis in rebus, non tollitur a divinis : et ideo potest in eis esse aequalitas.
Ad aliud dicendum, quod proportio est diversorum in substantia : et ideo removetur a divinis. Supra ostensum est, quod si genus aliquod removetur a divinis, non oportet quod propter hoc removeatur species : quia species quandoque non ratione generis transsumitur ad divina, sed ratione differentiae quam addit supra genus : et sic est hic. Probatio. Aequalitas enim est proportio aliquorum ad invicem secundum unam quantitatem : et ratione eius quod est habere unam quantitatem virtutis transsumitur ad divina, et non ratione antecedentis quod est proportio diversorum.
Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio datur de aequalibus in quantitate dimensiva, quam considerat geometer : sed aequalitas in virtute aliqua est tantum posse sicut ille, et haec competit in divinis.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur virtus Patris esse infinita, non intelligitur infinita, quia sic virtus sua excederet ipsum : sed intelligitur infinita, eo quod non finitur extrinseco aliquo : et huius ratio supra est explanata : et hoc modo infinitum quod sibi finitissimum est, habet aequale, licet non habeat aequale extra suam essentiam : unde sic virtus Filii aequatur virtuti Patris, et e converso. Quidam autem hoc aliter solvunt dicentes, quod infinitum infinito est aequale. Unde et si virtus Patris infinita est, etiam virtus Filii est infinita : et sic aequatur. Sed hoc nihil est : quia infinitum non participat rationem aequalitatis : quia sua quantitas nec in se nec ad aliud est certa : et ita non aequatur : quia impossibile est etiam intelligere aequari ab aliquo cuius quantitas semper accipitur. Unde prima solutio est verior.
Ad aliud dicendum, quod licet virtus divina omnino eadem sit, tamen haec virtus est plurium personarum, et habetur a pluribus personis, et gratia illarum habet comparationem, quia sunt plures qui in una virtute aequantur. Sed hoc verum est quod si una esset in se, et unius tantum in persona, tunc non posset assignari ratio aequalitatis.
Ad aliud dicendum, quod virtus divina in se nullam habet quantitatem : sed quantitas virtutis attenditur ad extra, scilicet penes obiecta et actus. Dicimus enim, quod Achilles et Hercules aequalis sunt virtutis, quando unus tot vincere potest, quot alius : et quando unus omnem actum facere potest, quem potest facere alius : et sic dicimus in divinis, quod talis aequalitas non repugnat simplicitati : quidquid enim potest Pater, potest Filius et Spiritus sanctus, et e converso.
ARTICULUS II
Cum in divinis sit similitudo et identitas, quare illa non tangit Magister sicut aequalitatem ?
Secundo quaeritur : Cum in divinis sit similitudo et identitas, quare Magister non tangit illa sicut tangit aequalitatem ?
- Videtur autem, quod de identitate tangere debeat, quia dicit Philosophus, quod unum in substantia causat idem : unum autem in quantitate causat aequale, et unum in qualitate causat simile : sed dicit Boetius, et habitum est supra, quod omnia praedicamenta relata in praedicationem divinam praeter relationem, mutantur in substantiam : ergo videtur, quod ea quae dicunt quantitatem virtutis, et quae dicunt qualitatem, in divinis praedicant substantiam : ergo videtur, quod ex una virtute vel sapientia causatur idem, et non aequale vel simile.
- Item, magis sunt unum quae idem sunt, quam ea quae sunt aequalia : sed personarum in divina natura et attributis eius maxima est unitas, ut dicit Bernardus in libro V de Consideratione : ergo videtur, quod ipsarum sit identitas in ipsa, et non aequalitas.
- Item, quae omnino eadem sunt, sunt aequalia, et non convertitur : ergo videtur, quod magis competat personis uniri unione identitatis, quam aequalitatis.
- Item, tres personae proprietatibus distinguuntur, et substantia conveniunt, sed convenientia substantiae facit idem : ergo videtur, quod in his quae in Littera tangit, causatur identitas, et non aequalitas.
Ulterius quaeritur : Quare non agat hic de similitudine trium personarum, cum videatur similitudo magis proprie convenire personis, quam aequalitas ?
- Quia quaedam sunt in divinis, ut dicit Damascenus, quae praedicant substantiam : quaedam autem quae id quod assequitur, ut iustus, et bonus : cum igitur trium personarum sit una iustitia, et una bonitas, erit trium personarum una similitudo : et ita determinanda est similitudo trium personarum.
- Item, ea quae substantiam assequuntur, habent inter se differentiam : quaedam enim sunt quae quoad aliquas suas species conveniunt spiritualibus substantiis, quaedam autem corporalibus tantum conveniunt : sicut qualitas quoad dispositionem, et habitum, et naturalem potentiam et impotentiam, spiritualibus convenit proprie : quantitas autem, continua praecipue cui convenit ratio magnitudinis, non convenit nisi corporalibus : ergo videtur, quod qualitas magis vicina sit divinae praedicationi, quam quantitas : ergo etiam unitas qualitatis magis proprie est in divinis, quam unitas quantitatis : sed unitas qualitatis facit simile, unitas autem quantitatis causat aequale : ergo in divinis magis est determinanda similitudo personarum, quam aequalitas.
Solutio. Dicendum, quod in veritate unum in substantia facit idem, et unum in quantitate facit aequale, et unum in qualitate facit simile, sicut dicit Philosophus in V Metaphysicae. Sed de eodem non erat hoc determinandum : quia idem cum eo cui est idem, non dicit distinctionem personae. Hic autem non determinatur nisi de his quae dicunt personarum distinctarum unitatem. Unde etiam supra probatum est, quod Filius Patri nec est idem Deus, nec est alius Deus, sed bene est aequalis : quia ly idem vult habere identitatem personae, aliud autem diversitatem essentiae : cum autem in tota ista parte libri Magister determinet de distinctione personarum, non debuit tangere de identitate principali tractatu, tangit tamen hic de incidenti, qualiter una persona est in alia per identitatem essentiae. Similitudo autem parum nimis dicit in divinis : quia non sequitur, ut dicit Augustinus, si aliqua duo sunt similia, quod continuo sint aequalia : sed e converso si sunt aequalia quantitate virtutis, sequitur quod sint similia, quia quantitas virtutis est etiam secundum posse eorum quae secundum suum nomen qualitatem significant, ut posse sapientiae, et posse bonitatis, et huiusmodi : et ideo aequalitas maxime competit distinctioni personarum divinarum.
Ad primum ergo dicendum, quod licet in divinis quantum ad rem omnia praedicamenta praedicent substantiam vel relationem, non tamen quoad modum significandi : quia quaedam praedicant per modum qualitatis, et quaedam per modum quantitatis virtualis. Si vero quaeritur, Quid subsit huic modo ? hoc est expositum supra.
Ad aliud dicendum, quod illa quae sunt eadem, magis sunt unum quam aequalia : tamen non ita competit identitas distinctis personis in quantum distinctae sunt, sicut iam dictum est : et ideo hoc non determinatur.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod omnino eadem sunt aequalia : quia non habent distinctionem quae exigitur ad aequalitatem : et ideo illa ratio non procedit.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod similitudo non sufficit distinctioni personarum, sicut prius dictum est : quia licet de se habeat distinctionem similium, eo quod dicat Boetius, quod similitudo est rerum differentium eadem qualitas : non tamen dicit, quod una persona tantum habeat quantum altera, sicut exigitur in personis divinis.
Ad aliud dicendum, quod licet quantitas per se sit corporalium, tamen non sic transsumitur in divina, sed potius pro quantitate virtuali, ut ante dictum est : et ideo suum unum aequat distinctas personas : unum autem qualitatis non aequat unam alii : et ideo magis convenit quantitas quam qualitas : sed tantum trahitur ex illa ratione, quod qualitas transsumitur in divina in pluribus speciebus, quam quantitas. Unde dicendum et melius, quod licet quis in suis speciebus melius possit transsumi in divina, quam quantitas in suis : nihil tamen prohibet unum quod est in quantitate, magis competere quam unum quod est in qualitate : eo quod unum quantitatis aequat personas, unum autem qualitatis non aequat, ut prius dictum est.
ARTICULUS III
Penes quid sumitur aequalitas in divinis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A : Nullus horum alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate, etc. In his enim vult, quod aequalitas consistat.
Sed obicitur,
- Cum sit accipere aequalitatem penes quamlibet speciem quantitatis : et ipse unum ponit quod respondet quantitati extrinsecus adiacenti, ut aeternitatem quae respondet tempori : aliud autem ponit quod respondet quantitati continuae secundum suas species, quae est magnitudo : tertium autem ponit quod respondet quantitati virtuali, quod est potentia : videtur, quod aliquid debeat respondere etiam loco et numero, ut esset perfecta aequalitas inter eos.
- Item, Augustinus dicit, quod in his quae non mole magna sunt, idem est maius esse et melius esse : ergo videtur, quod penes id quod est magnitudo, non notetur aequalitas, sed potius similitudo : quia bonum et melius dicunt comparationem in qualitate, et non in quantitate. Si forte dicas, quod magnum et parvum sunt qualitates circa quantitatem dictae : hoc nihil est : quia penes illas qualitates non attenditur ratio aequalitatis, sed potius penes subiectum ipsarum.
- Item, cum Augustinus dicat, quod in divinis non est qualitas molis, sed virtutis, videtur idem magnitudo quod potentia : et sic non sunt nisi duo, in quibus attenditur aequalitas, et non tria, ut enumerat in Littera.
Solutio. Dicendum, quod tria in quibus attenditur aequalitas, omnia dicunt quantitatem virtualem, eo quod alia quantitas simplicitati divinae naturae non competit. Haec autem virtus est considerata penes triplicem ambitum, scilicet durationis, et loci, et operis : quibus tribus omne quod limitatur, limitatur. Duratione enim stante tota simul tres personae includunt praesenti nunc omne tempus et aevum, et quidquid est in aevo et tempore : ambitu autem loci includunt omnem locum, et quidquid est in ipso, nec includuntur : ambitu autem potentiae omnem virtutem operantem, sive secundum naturam, sive secundum propositum liberi arbitrii, sive etiam supra naturam, nec includuntur. Cum ergo his tribus modis includat Deus omne quod est, nec includatur, in his tribus perfecta accipitur quantitas virtualis conveniens naturae divinae : et cum in hoc modo inclusionis conveniant tres personae, est haec quantitas unum in eis, et causans aequalitatem.
Quod ut melius intelligatur, ostendamus Deum omnibus his modis omne creatum includere, et ipsum non includi, sed excedere. Dicit Anselmus, quod sicut in nunc praesenti, quod est substantia temporis, est omnis locus, et omne quod in loco est : ita in aeterno est omne tempus, et omne quod in tempore est. Constat autem, quod adhuc plus est in ipso : quia est in eo quod non habuit principium, et non habebit finem : ergo aeternitas est mensura includens totum tempus, et totum aevum eadem ratione, et excellens utrumque et quantum ad mensurata, et quantum ad durationem : quantum ad mensurata quidem, quia mensurat aeternum, sicut dicit Philosophus : Quod est aeternum aeterno, hoc est aeviternum aeviterno, et tempus temporali. Similiter constat, quod Deus est ubique essentialiter, potentialiter, praesentialiter : ergo est in omnibus per essentiam, et per potentiam continendi et operandi, et per praesentiam notitiae : ergo in loco et locato. Est autem insuper in se qui in infinitum excedit omne quod est. Ergo sua magnitudo ambit omne quod est, et non includitur in omne quod est : sed adhuc remanet extra infinitus : et hoc iterum convenit omnibus personis : haec igitur est magnitudo.
Item, omne posse non est posse nisi per suum posse et in suo, et insuper suum posse eduxit omne esse et posse, et in se manet respectu sui infinitum : ergo etiam in virtuali potestate includit omne quod est, et non includitur : et hoc est quod intendebamus. Penes ergo hunc triplicem ambitum accipiuntur tria in quibus consideratur aequalitas divinarum personarum.
Ad primum ergo dicendum, quod magnitudo respondet loco, hoc modo quo Deus suo ambitu locat, id est, continet, et salvat, et ambit omne quod est, et non includitur illo : et non sumitur hic magnitudo ab his quae intrinsecus mensurant substantiam, ut linea, superficies, et solidum : quia illa de sua ratione dicunt quantitatem molis, et ideo divinis aptari non possunt : sed locus dicit continentiam quae est nobilitatis, et ideo penes proprietatem continentiae divinis potest aptari : numerus autem in pluribus est, et ideo singulorum ad singulos penes numerum non potest attendi aequalitas, de qua hic intenditur : sed potius penes numerum attenditur aequalitas plurium ad plures.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus intelligit ex consequenti, et non principaliter : quia in veritate quantitas virtualis secundum rationem differt a bonitate sua : sed ad maiorem quantitatem virtutis sequitur in spiritualibus semper maior bonitas : et ideo penes principale virtutis attenditur aequalitas, et non similitudo.
Ad aliud dicendum, quod magnitudo sumitur hic pro magnitudine virtutis : sed non est una ratione dicta virtus : et ideo potentia sumitur hic stricte, scilicet secundum quod dicit ambitum omnis operis, quod potest demonstrare perfectionem potentiae operantis : omne enim id potest Deus, et potest amplius : magnitudo autem refertur ad alium ambitum, qui est quasi secundum rationem locantis includentis omnia, et non inclusi in omnibus nec in aliquo.
ARTICULUS IV
An aequalitas conveniat tribus personis, ita ut quaelibet dicatur aequalis alteri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nec Filio, nec Spiritu sancto… aut anterior, aut maior est Pater, nec Filius Spiritu sancto.
Ex hoc enim videtur, quod mutua sit aequalitas inter personas.
Sed contra :
- Hoc videbitur adversari eis quae postea dicentur, quod in Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio : ergo videtur, quod Pater non sit aequalis Filio, sed potius e converso.
- Item, aequalis de suo intellectu videtur sibi praeponere alium : ut cum dicitur, Iste est aequalis, intelligitur cui sit aequalis : Pater autem de suo intellectu non praeponit sibi alium : ergo videtur, quod aequalitas non conveniat Patri.
- Item, videtur etiam, quod non conveniat Spiritui sancto : quia Spiritus sanctus non procedit, ut videtur, per actum naturae, sed potius voluntatis, quia procedit ut amor, diligere autem dicit actum voluntatis : quae autem sic procedunt, non procedunt ut aequalia ei a quo procedunt : ergo videtur, quod Spiritui sancto ex ratione processionis non competat aequalitas, sed soli Filio qui procedit per actum naturae qui est generatio.
- Item, non sequitur, iste est amor illius : ergo est aequalis illi : sed bene sequitur, iste est filius illius : ergo est aequalis illi, nisi natura defecerit : cum ergo in divinis non deficiat, videtur quod solus Filius de ratione sui habeat aequalitatem, et non Pater nec Spiritus sanctus.
- Item, Dionysius, in aeque potentibus possibile est aequalia et similia inter se esse et converti : in causantibus autem et causatis non recipimus reciprocationem : cum ergo Pater sit principium Filii et Spiritus sancti, videtur quod secundum rationem Dionysii Filius non sit aequalis Patri, nec Spiritus sanctus aequalis Filio vel Patri.
Sed contra :
- Sicut prius habitum est, unum in quantitate est aequalitas : unde aequalitas nihil aliud est quam rerum distinctarum una quantitas : cum ergo triplex ambitus virtutis unus sit in tribus personis, ut prius probatum est, videtur quod omnes tres personae sibi invicem sint aequales.
- Item, Athanasius in Symbolo, Tres personae coaeternae sibi sunt, et coaequales.
Solutio. Dicimus, quod aequales sibi sunt tres personae, sicut ultimo probatum est.
Ad id quod primo obicitur, dicendum quod in Filio est aequalitas secundum quamdam rationem appropriati, non proprii : et illam rationem tangit quaedam obiectionum, scilicet, quod quantum est de ratione processionis, emanat a Patre in aequali natura. Et quia aequale de ratione sua semper supponit unum cui sit aequale : et ista ratio etiam in quadam alia obiectione est tacta : sed licet Filio per aliquem modum sit appropriabile, non tamen est proprium, ita quod aliis non conveniat.
Ad aliud dicendum, quod non praeponit unum, sed supponit unum propter distinctionem quae significatur in vocabulo : et ideo convenit omnibus personis, sed non uni personae : imo uni in comparatione ad aliam in qua est eadem quantitas virtualis.
Ad aliud dicendum, quod licet processus voluntatis non importet aequale de ratione emanationis in genere, tamen prout est in divinis importat : quia in divinis non potest esse emanans nisi per omnia aequalis : tamen illam rationem quae ponitur in obiciendo, attenderunt qui Filio appropriaverunt.
Ad aliud dicendum, quod amor ut amor non est aequalis amanti, nec verbum ut verbum aequale dicenti : sed amor ut in divinis, et verbum ut Dei verbum, de necessitate habent aequalitatem cum dicente et amante, ut dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod Dionysius loquitur de comparatione creatorum ad creantem : quia illorum Deus est causa : et non possunt ei aequiparari : sed personae sunt aequipotentes, et non est una causa alterius, sed principium : et ideo aequales sibi invicem esse possunt.
ARTICULUS V
Quid significent ista nomina, aequalitas et aequalis, similitudo et similis ; et utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus possunt dici una aequalitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Ecce breviter assignavit Augustinus in quo trium personarum consistit aequalitas, etc.
Dubium enim potest esse quid significent ista nomina, aequalitas et aequalis, et similitudo et similis ?
Videtur enim, quod notiones : quia
- Quaecumque in divinis notant discretionem, significant ea quibus fit illa discretio, sed ista in divinis significant illa quibus fit illa discretio : haec autem sunt notiones : ergo ista significant notiones.
- Item, Hilarius dicit, quod similitudo non sibi est : ergo nec aequalitas sibi est : ergo ista significant personas quae in pluralitate et relatione consistunt.
- Item, essentialia praedicantur singulariter de pluribus in summa : ista autem de pluribus in summa praedicantur pluraliter : dicimus enim quod Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt unus aequalis, sed plures aequales : ergo ista non significant essentiam, ut videtur.
Sed contra :
- Tres personae non sunt unum in personalitate, quia personalitas unius non est personalitas alterius : et unum requiritur ad aequale esse : ergo non sunt aequales in personalitate : ergo necesse est si sunt aequales, quod sint aequales in essentia et essentialibus.
- Item, notionibus sunt personae inaequales, quia Pater habet tres, Filius duas, Spiritus sanctus unam : ergo si sunt aequales, hoc erit in essentia et essentialibus.
- Item, triplex ambitus virtualis quantitatis qui supra determinatus est, convenit personae gratia essentiae, et non gratia alicuius personae determinatae : ergo videtur, quod aequalis et similis dicunt essentiam, et non notionem, vel personam.
Ulterius quaeritur : Utrum possit dici, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt una aequalitas ?
Et videtur quod sic : quia sunt una essentia quae est aequalitas trium : ergo videtur, quod sint una aequalitas.
Solutio. Dicendum, quod ista nomina aequalis, similis, et similitudo, et aequalitas, in suo intellectu claudunt duo, scilicet distinctas personas, et unitatem essentiae : sed quando ut concreta accipiuntur, tunc significant personas in recto, et essentiam in obliquo : et quando accipiuntur ut abstracta, fit e converso, quod scilicet significant essentiam in recto et personas in obliquo : sed tamen retinent semper utrumque : et per hoc patet solutio fere ad omnia obiecta. Quod autem ita sit, ut dictum est, patet si exponantur dictiones illae : aequales enim sunt personae unam habentes quantitatem, et similes personae unam habentes qualitatem : et patet, quod in hac expositione personae sunt in recto, et essentia in obliquo. Si autem abstracta sumantur, contingit e contrario : quia aequalitas est distinctarum personarum eadem quantitas, et similitudo est rerum differentium vel personarum eadem qualitas : ubi essentia est in recto, et personae in obliquo.
Dicendum ergo ad primas rationes, quod omnia quae concludunt, non contingunt ex hoc quod tantum significent notiones vel personas, sed quia significant personas in recto.
Ad illa autem quae in contrarium sunt, non cogunt plus nisi quod essentia in illis nominibus dicatur in obliquo.
Ad aliud dicendum, quod meo iudicio non debet concedi, quod tres sint una aequalitas : quia licet ibi significetur essentia in recto, tamen etiam personae significantur : et non valet, Sunt id in quo est aequalitas, sicut essentia, et virtus : ergo sunt aequalitas : et incidit locus sophisticus accidentis propter diversum modum significandi in aequalitate, et eo in quo notatur illa aequalitas, sive hoc sit virtus, sive essentia.
Nota ergo, quod ista sunt relativa intrinsecus, quando proferuntur pluraliter : extrinsecus sunt relativa, quando proferuntur singulariter, et exigunt determinationem extra, ut, Isti sunt aequales, relativum est intrinsecus claudens in se ea quae referuntur ad se, et determinantur a seipsis intrinsecus : cum autem dicitur, Filius est aequalis, oportet addere, Patri et Spiritui sancto, vel ambobus : sunt tamen ita relativa quod consignificant etiam essentiam in obliquo, ut dictum est.
B. Quod aeternitas et magnitudo et potestas in Deo sunt unum, licet ponantur quasi diversa.
ARTICULUS VI
Utrum in aeternitate sunt anni a generatione in generationem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : In generatione et generationem anni tui.
- Aeternitas enim indivisibilis est : ergo videtur, quod sibi non competant anni : annus enim est reversio solis ad aliquod punctum zodiaci, in quo figitur motus eius, sicut in Ariete, vel alio loco : ergo videtur, quod huiusmodi mensura aeternitati non competat : ergo male dicit.
- Praeterea, quid est quod dicit : In generatione et generationem ? Si enim per hoc vult dicere Deum non transire in transitu successionis generationum : hoc parum esse videtur : quia etiam terra, ut dicit Ecclesiastes, in aeternum stat, dum generatio praeterit, et generatio advenit.
- Similiter, si generatio et generatio sunt inquietae, et non stant, quamdiu Deus voluerit, usque scilicet ad generationem quae colligitur ex omnibus generationibus, et haec dicitur quae est generatio Sanctorum, necesse est quod habeat in omni successione generationum inquietum movens : hoc autem non potest esse per naturam nisi motus corporum coelestium : ergo videtur, quod anni motus illius etiam sint in generatione generationum : et ideo non competit soli Deo, ut videtur.
Sed contra :
Post praemittit in eodem Psalmo CI, 27 et 28 : Ipsi, id est, caeli, peribunt : tu autem permanes,… et anni tui non deficient. Ergo videtur, quod soli Deo conveniat.
Solutio. Sicut supra dictum est, anni Dei dicuntur aeternitas sua non distinguibilis in se, sed ad mensuras inferiores : et vocatur annus Dei aeternitas excedens revolutiones annorum : quotcumque enim revolutiones annorum accipiantur aeternitas infinities excedit eas ante et post : quia infinities tantum est duratio aeternitatis ante et post : unde non sequitur, quod aeternitas in se dividatur vel distinguatur.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod generatio generationum dicitur numerus electorum ex omni generatione collectus, ut hic dicit Augustinus : sed in illa successione non stat terra, ita quod non sit mutabilis secundum dispositionem et partem : modo enim per circularem generationem elementorum et mixtionem in elementis transmutatur terra secundum partem, et non secundum totum : in fine autem mundi alterabitur in suis qualitatibus activis et passivis, et causatis ex illis : sed verum est quod in aeternum stabit secundum substantiam : dicit enim Augustinus, quod praeterit figura huius mundi, sed non substantia.
Ad aliud dicendum, quod motus caeli et ipsum coelum stabunt, dum durat generationis successio : sed tamen ad tempus referuntur : coelum enim refertur ad nunc temporis, sicut ad mensuram : et ipse motus secundum partes suas est in tempore, sicut in numero : tempus autem in ipso, sicut in causa, et in coelo, sicut in subiecto : sed Deus nec mutatur, ut terra, nec ad tempus refertur ut coelum et motus.
C. Hic de magnitudine, quod ea aliqua personarum aliam non excedit.
DIVISIO TEXTUS
Deinde sumenda est pars illa in qua ostendit aequalitatem personarum secundum magnitudinem : quae dividitur in duas partes,
in quarum prima ostendit, quod propter aequalitatem una persona est in alia ; et haec incipit ibi, C : Nunc igitur superest ostendere, etc.
In secunda autem probat, quod propter aequalitatem a Deo removetur ratio partis et universalis et materiae et contemperationis, ibi, F : Sed iam nunc ad propositum redeamus, coeptoque insistamus, etc.
In prima sunt tria capitula :
in quorum primo non est nisi transitus a dictis ad dicenda.
In secundo, ostenditur aequalitas magnitudinis esse in essentia, ibi, D : Sciendum est igitur, etc.
In tertio, ex consequenti ex hoc ostenditur, quod unaquaeque personarum est in alia, ibi, E : Et inde est, quod Pater dicitur, etc.
D. Quod non est maior una persona alia, nec maius aliquid duae quam una, nec tres vel duae quam una.
ARTICULUS VII
Utrum tres personae sint aliquid maius quam duae, et duae quam una ?
Dubium est hic quod dicit in quarto capitulo D, ibi : Nec maius aliquid duae personae simul sunt, quam una, etc.
- Instantiam enim hoc videtur habere in omnibus discretis et collectivis : unum enim est pars duorum : et omnis pars minor est toto : ergo videtur, quod duae personae sint aliquid maius quam una, et tres quam duae.
- Similiter habebimus infra, quod hoc nomen, Trinitas, collective significat personas : cum ergo quilibet de populo sit pars populi, videtur quod una persona sit minus aliquid quam tota Trinitas.
- Item, persona una aliquo modo se habet ad Trinitatem, aut ut idem, aut ut aequale, aut ut maius, aut ut minus. Non ut idem : quia aliter oporteret, quod supposita illa persona supponeretur Trinitas, quod esse non potest. Nec ut maius, nec ut aequale, ut videtur, quia aequalia quae sunt unius essentiae, convertuntur super se : non autem convertitur praedicatio de Trinitate ad aliquam personarum : ergo videtur, quod se habeat ut minus : ergo non est tantum una persona, quantum duae vel tres.
Solutio. Dicendum, quod tantum et quantum dicunt hic aequalitatem in eo quod est quantitas, et non in numero notionum vel personarum : qui tamen non est simpliciter numerus, ut infra ostendetur : in numero enim notionum quem faciunt notiones, duae personae sunt plures una, et tres plures quam duae vel una : sed non sunt aliquid plus, vel maius : et est processus in primo argumento a discreto ad continuum : unde incidit fallacia figurae dictionis.
Ad aliud dicendum, quod Trinitas non est collectivum : quia forma collectionis simpliciter est plures, et secundum quid una : Trinitas autem unit personas simpliciter in una natura : sed dicitur quasi collectivum, eo quod in se colligit omnes personas, non ut partes, sed ut unum in natura, quae non est totum ad illas, sed idem unicuique earum : quod non est in toto quantitativo vel integrali.
Ad aliud dicendum, quod una persona se habet ad Trinitatem duobus modis : quia duo dicit Trinitas, scilicet collectionem personarum, et unionem. Quoad collectorum discretionem se habet una persona ut in pauciori discretione notionali, quam collectio trium : ad unionem autem se habet ut aequale et idem : quia est idem essentiae unitati et aequalis per essentiam omnibus tribus simul. Unde meo iudicio ad tales non est danda responsio sine huiusmodi distinctione.
E. Quomodo dicitur esse Deus Pater in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque, et singulus in singulis.
ARTICULUS VIII
Utrum Pater potest dici esse in Filio, et una persona in alia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Et inde est, quod Pater dicitur esse in Filio, etc.
Videtur enim, quod secundum nullum modum dicendi in alio ista conveniant.
- Dicit enim Philosophus in IV Physicorum : Accipiendum est quot modis aliquid in alio dicitur esse. Uno quidem igitur modo sicut digiti in manu, et omnino partes in toto. Alio vero, sicut totum in suis partibus : non enim est praeter partes totum. Alio, sicut homo in animali, et omnino species in genere. Alio, ut genus in specie : et omnino in speciei ratione, pars speciei. Praeterea, ut sanitas in calidis, atque frigidis, et omnino forma in materia. Praeterea, ut res Graecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine : hoc autem est id gratia cuius caetera sunt, atque fiunt. Omnium autem maxime proprium est sicut in vase et omnino in loco. Ex hoc accipitur, quod modo essendi aliquid in alio dicitur his octo modis enumeratis vel novem si ultimus in duos dividatur : quia est locus sicut vas, et etiam locus non sicut vas, sed immobilis qui simpliciter est locus. Constat autem, quod nullo illorum modorum una persona est in alia : ergo videtur, quod simpliciter una non sit in alia.
- Item, cum dicitur, Pater est in Filio, praepositio cum sit transitiva, necessario importat aliquam distinctionem : non autem est distinctio nisi secundum relationem originis : ergo videtur, quod notet auctoritatem Patris ad Filium : cum autem dicitur e converso, Filius est in Patre, eadem ratione notabit distinctionem, et non sub eadem ratione qua primo : ergo videtur, quod non eadem ratione Pater est in Filio, et Filius in Patre, et eadem ratio est de Spiritu sancto.
- Item, quorum est unum ad alterum, ut distinctum apud distinctum, neutrum illorum est in altero : sed Verbum ab aeterno erat apud Deum, ut distinctum apud distinctum : ergo videtur, quod numquam fuerit in Patre, nec Pater in ipso, et sic nihil est quod hic dicitur.
- Item, duplicem habitudinem videtur importare ly in quando dicitur Pater esse in Filio, scilicet unitatem essentiae quae tangitur hic ab Hilario et Augustino et Ambrosio, et etiam existentiae relativorum quam tangit Damascenus : unum enim relativorum est in alio per intellectum : ergo videtur, quod semel posita aequivoce secundum duas habitudines sumatur.
- Item, tres illustres Doctores exponunt hoc de unitate essentiae : et quaero, In qua habitudine sumatur ibi ly in, et dicamus, Pater est in essentia divina, et Filius est in eadem essentia ? Aut enim est sicut in toto quod infra notatur, aut est sicut in forma, vel sicut in loco : constat autem, quod nullo modo : ergo ly, in non notat habitudinem essentiae, et sic male exponitur.
Solutio. Dicendum, quod in veritate sicut dictum est in obiciendo, praepositio notat duplicem habitudinem, scilicet originis, vel relationis, et identitatis essentiae, et quoad illam quae est relationis, non eodem modo dicitur esse Pater in Filio, et Filius in Patre, et de Spiritu sancto similiter est.
Ad primum dicendum, quod nullo illorum modorum sumitur hic in : quia Philosophus ibi non tangit modos quibus aliquid est in aliquo, nisi quae aliquam habent similitudinem cum illo modo, quo aliquid est in alio sicut in loco, quia de illo solo ibi intendit : posset tamen licet remote reduci ad illum quo causatum est in causa : quia licet causa in divinis non sit, est tamen ibi potentia principii.
Ad aliud patet iam solutio per ante dicta.
Ad aliud dicendum, quod ly apud notat distinctionem perfecti et aequalis secundum modum significandi : quia in rebus corporalibus dictum notat vicinitatem lateralem et illa vicinitas ponit aequalitatem : tamen in divinis non removet quin distinctorum unus possit esse in alio, tum per intellectum principii et existentis de principio, tum etiam per unitatem essentiae : sed in corporalibus quae non possunt esse unius essentiae si distincta sunt, verum est quod sequitur conclusio illius rationis.
Ad aliud dicendum, quod licet persona et essentia differant secundum modum significandi, tamen realiter idem sunt : et ideo etiam distinctio personalis, et unitas essentialis uno termino significari quandoque possunt : et non est signum aequivocum, quia unum accipitur in alio, sicut etiam supra explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod non proprie dicitur, Pater est in essentia divina : sed posset dici, Filius est in natura vel essentia Patris, vel e converso : ubi notaretur aliqua distinctio, non quidem essentiae ad personam, sed personae ad personam, quae secum est unum in essentia. Si tamen concedatur, tunc dicendum, quod praepositioni sufficit transitio in modo significandi, non in re : et ille modus significandi erit, quod Pater est in essentia, sicut quis in quo est, et essentia in Patre sicut quo est in quis : et quia indifferentia est in divinis inter quis est et quo est, ideo praepositio exponitur per rei identitatem, et hoc non potest ad aliquem modorum Philosophi reduci : quia nec ipse omnes posuit, sed eos qui habebant similitudinem cum ultimo, de quo intendebat, ut dictum est.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Natura intelligentiae humanae rationem huius dicti non capit, etc.
Hoc enim videtur falsum : quia supra data sunt similia, vestigium, et imago ad hoc repraesentandum.
Ad hoc dicendum, quod nullum simile repraesentat sufficienter, et hoc intendit Hilarius.
ARTICULUS IX
An Filius addat aliquid super id quod accepit a Patre ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nam si partem eiusdem qui genuit accepit, neuter ergo perfectus, etc.
Hoc enim videtur falsum : quia aut Filius aliquid addit super id quod accipit a Patre, aut nihil. Si addit, non totum Pater habet quod habet Filius, quod haereticum est. Si nihil addit : aut ergo totum et idem habet, aut non totum, et aliud. Si primo modo : ergo Pater et Filius sunt in toto idem, quod falsum est, cum supra negatum sit, quod etiam non sunt idem Deus. Si autem non totum et aliud accipit, tunc non est aequalis et in essentia eadem cum Patre, quod iterum absurdum est : ergo videtur, quod ille sermo qui hic dicitur, sit falsus.
Si forte dicas, quod Filius addit proprietatem quae non est aliquid, sed ad aliquid. Contra : Si illam addit Filius, non addit nisi ei quod accipit a Patre : essentiam autem accipit : ergo addit essentiae : ergo proprietas determinat essentiam, quod falsum est : quia sic essentia divina Filii non esset Patris essentia, sicut nec persona Filii est Patris persona : ergo videtur, quod nec addat aliquid, nec ad aliquid, et ita remanet penitus idem.
Solutio. Dicendum, quod Filius nihil addit omnino ei quod accipit a Patre, nec tamen sequitur, quod Filius simpliciter sit idem Patri : sed sequitur, quod Filius in accepto sit idem Patri, et hoc verum est absolute.
Si autem quaeris, In quo ergo distinguuntur Pater et Filius ?
Dicendum, quod in eo quod ille est accipiens per generationem, ille autem dans : et haec non distinguunt acceptum ab eo a quo accipit, sed potius accipientem a dante : et ideo patet, quod quia tantum accipit quantus est, ideo sequitur quod accipiens et dans sint aequales : quia vero ille dans, iste accipiens, ideo sequitur quod non sunt idem, sed alius et alius : et per hoc patet solutio.
ARTICULUS X
An omne quod nascitur, nascitur ex duplici genere, scilicet masculo et femina ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, Non per duplicem convenientium generum coniunctionem, etc.
Non enim omne quod generatur, generatur insitive vel per duplicem convenientium generum coniunctionem.
Et ad hoc dicendum, quod Hilarius loquitur hic de generatione vivi, sicut patet in ipso textu. Vivum autem aut est sensibile, aut vegetabile. In sensibili autem in omni eo quod est perfectum, id est, quod ex se habet producere tale alterum quale est ipsum, necesse est quod sit duplex genus commixtum, scilicet masculus et foemina : quia in omni animali, ut dicit Philosophus, est mas et foemina nisi in anguilla in qua numquam mas et foemina apparuit : et ideo etiam piscatores dicunt, quod anguillae de superfluitate aliorum piscium generantur. Quaedam etiam sunt imperfecta quae non possunt producere tale alterum, qualia sunt ipsa, quae nascuntur ex putrefactione. Vegetabile autem vivum per insitivam virtutem convalescit, id est, per vim insitam sibi : et ideo una planta inseritur in alia : quia sicut dicit Philosophus, planta ubique impraegnat et impraegnatur, et istos duos modos hic removet Hilarius in generatione divina, in qua vivum nascitur in vivum.
ARTICULUS XI
Unde contingit aliquid degenerare, et quae sint causae eius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Dum naturam Dei non degenerat nativitas, etc.
In quo enim degenerat natura ?
Et ad hoc dicendum, quod degenerat multis de causis : quarum una et praecipua est, quod generatio est de superfluitate alimenti, in quo originata est virtus formativa ex virtute generativa quae est in Patre, sicut notatum est supra : et ideo generatio nostra quae est de assumptione alimenti, utilis est in assumptione alieni, et sic degener efficitur, quod non convenit divinae. Similiter etiam non idem in coelo movet ad generationem omnium : quia coelum in constellatione non eodem modo se habet, sed continuo mutando situm et proportiones adspectuum, movet aliter et aliter. Tertium est, quod non eodem modo mobilis et commiscibilis est materia. Et illa omnia intendit removere a divina generatione. Qualiter autem nostra sit nova et novum accipiens, supra expeditum est.
F. Ad id quod coeperat redit, scilicet ut ostendat quod magnitudine alius alium superat.
DIVISIO TEXTUS
Sed iam nunc ad propositum redeamus, etc.
Hic incipit ostendere aequalitatem magnitudinis trium personarum per remotionem partis generis, speciei, materiae, et contemplationis a divinis,
et hoc facit in prima parte huius partis.
In secunda, obicit contra, ibi, N : His autem videtur adversari, etc.
In tertia, solvit, ibi, O : Haec autem, quae hic dicuntur, etc.
Penes prima autem quinque, sunt in prima parte quinque capitula. Et primum illorum est, quod divina essentia non dicitur de personis ut totum integrale cuius partes constituentes sunt personae.
ARTICULUS XII
An essentia praedicetur de personis sicut quoddam totum ?
Et circa hoc accidit hic dubium. Primum, Utrum essentia praedicetur de personis ut quoddam totum ?
Videtur autem quod sic :
- Essentia enim divina praedicatur de tribus et de singulis eorum : ergo videtur quod sit totum ad illas, et personae sint partes.
- Item, quidquid removetur ab aliquo et non differt ab illo genere vel specie vel numero, videtur esse pars illius : sed quaelibet persona removetur a Trinitate, non differens ab ea genere, vel specie, vel numero : ergo quaelibet personarum est pars Trinitatis.
- Item, duo sunt plures uno : ergo sunt totum ad unum, et similiter tres ad duos et ad unum : ergo videtur, quod sint totum ad duos et ad unum : et sic videtur, quod una persona sit pars Trinitatis, et similiter duae.
- Item, in Littera saepe dicitur tota essentia, tota Trinitas : ergo videtur, quod sit totum, et sic in divinis est ratio partis et ratio totius.
- Item, detur quod Pater sit tota deitas et totus Deus : aut ergo Filius est illud idem, aut aliud : non aliud : ergo idem : sed quaecumque uni et eidem sunt eadem penitus secundum rem, ipsa sunt eadem secundum rem : sed Pater et Filius uni et eidem deitati vel essentiae sunt idem secundum rem : ergo ipsi sunt idem secundum rem : sed quaecumque vel quicumque sunt idem secundum rem, nulla re distinguuntur : ergo Pater et Filius nulla re distinguuntur : et venit super nos haeresis Sabellii qui in solis nominibus posuit Trinitatem : ergo videtur, quod Pater non sit tota essentia divina : ergo est pars.
- Item, alia via videtur probari, quod totum et pars sint in Trinitate : in nulla enim natura ita est, quod res naturae fiat ex natura sola : si enim sola natura faceret rem naturae, cum ipsa uno modo habeat se, non faceret rem naturae nisi uno modo : hoc autem falsum est etiam in divinis, quia res naturae divinae sunt tres : ergo videtur, quod natura sit in persona cum aliquo alio : ergo videtur natura esse pars essentialis personae.
- Item, Boetius : Omne quod est, participat esse ut sit, et participat alio aliquo ut hoc sit : sed Pater est hic : ergo participat duobus, scilicet esse ut sit, et paternitate ut hic vel ille sit, et sic iterum redit quod essentialis pars Patris vel alterius personae est essentia divina.
- Item, hoc videtur, quia saepius habuimus, quod Augustinus dicit, quod Pater non eo est, quo Pater est : quia essentia est, et paternitate Pater est : ergo videtur essentia pars essentialis Patris esse.
Solutio. Dicendum, quod nulla ratio totius et nulla ratio partis est in divinis : et hoc ideo est, quia omne totum ex suis partibus compositum est, et hoc dico si vere totum est : pars autem imperfecta est ad suum totum : et neutrum illorum competit divinis : quia simplicitas repugnat primo, perfectio autem repugnat secundo.
Dicundum ergo ad primum, quod essentia divina praedicatur conversim de persona. Haec enim est vera, Pater est essentia divina, et essentia divina est Pater. Si autem sic obiciatur : Pater est quidquid est essentia divina, adhuc vera est : et si procedatur ulterius, Essentia divina est Filius : ergo Pater est Filius : satis patet, quod mutatur quid in ad aliquid. Unde non sequitur argumentum. Unde quidquid est essentia divina est Pater, et e converso. Si autem fiat hoc argumentum de hoc nomine, Trinitas, sic : Pater est aliquid Trinitatis, et non tota Trinitas : ergo est pars Trinitatis. Dicendum, quod haec est falsa, Pater est aliquid Trinitatis : quia ly aliquid notat partitionem. Si autem sic proponatur : Pater est aliquis Trinitatis, tunc est vera. Si postea procedatur ulterius sic : Est aliquis Trinitatis, et non tota Trinitas : ergo est pars Trinitatis : iam supra solutum est : quia quod Pater non est tota Trinitas, hoc non impedit unitas Trinitatis, sed pluralitas personarum significata in hoc nomine, Trinitas : unde ex hoc non sequitur, quod Pater sit pars : sed sequitur, quod Pater non est tot, quot sunt tres simul uniti in una essentia, sicut diximus supra.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio : Quidquid removetur ab aliquo, etc., intelligitur sic, quod illud sit in ipso sicut habens esse actu in illo et non in se : sicut pes in Socrate, vel alia pars in suo toto. Sic autem personae non habent se in Trinitate : quia in Trinitate non habent esse in potentia : nec Trinitas est in eis, sicut totum in partibus : sed potius personae significantur in hoc nomine, Trinitas, sicut simul sumptae : et ideo quaelibet una per se sumpta removetur a Trinitate, et Trinitas ab ea : et illius causa iam dicta est.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum, quod duo sunt plures uno : et sic bene concedo, quod duae personae numero quem faciunt relationes, sunt plures una : sed tamen una non est pars duarum, nec unitas illa est pars binarii alicuius. Et hoc patet sic : In inferioribus est forma substantialis uniuscuiusque, cuius actus est rem in se terminare et separare ab aliis in quibus non est eadem forma numero per actum : ergo formae illius, scilicet actum qui est in se terminare et ab aliis dividere, facit ipsam rem esse unam, et est unitas eius : et ideo quia illae unitates quae sunt in duabus rebus et consequuntur formas substantiales, non sunt una, nec unum : ideo sequitur, quod unitas istius et unitas illius aggregatae, faciunt binarium, et tres ternarium, et sic deinceps, secundum quod Philosophus dicit, quod numerum cognoscimus divisione continui. In divinis autem essentia non dividit, sed potius unit personas : et ideo unitas personae ut persona, non est essentia, sed notio vel relatio distinguit in divinis, et facit haec notio vel illa unitatem personae, facit enim personam in existere et distinctam ab alia : et ideo haec persona et illa sunt duae personae numero notionum : sed quia notio non dividit personam a persona essentialiter, ideo non simpliciter facit pluralitatem : ergo nec simpliciter facit binarium : unde licet in divinis sint duae personae, non tamen binarius : et licet ibi sit pluralitas personarum, non tamen multitudo : et ideo non puto esse concedendum, quod unum in divinis sit pars duorum etiam discreta, sicut unitas est pars binarii vel ternarii : sed bene concedo, quod una persona est non tot sicut duae vel tres, et duae non tot sicut tres, nec ita pauci sicut una : quia numerus quem facit notio in divinis, non est simpliciter numerus : et hoc infra magis determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod sancti vocant totum idem quod perfectum : sicut Philosophus dicit in III Physicorum : totum autem et perfectum idem dico.
Ad aliud dicendum, quod Pater est tota deitas et totus Deus, et Filius similiter : sed quod postea subinfertur, Quaecumque uni et eidem sunt eadem, etc., intelligendum est, quod hoc verum est secundum quod sunt idem illi : non autem est ibi praedicatio vel comparatio personarum ad essentiam nisi in ratione absoluti de absoluto : quidquid enim comparatur ad essentiam in divinis, comparatur ut absolutum ad absolutum : relativum enim non est ad alterum nisi ad id cui opponitur, et ideo ad essentiam comparatum non est ad alterum : unde ex illa propositione non sequitur, quod Pater et Filius sint idem, sed quod in omnibus absolutis sint idem, et in his in quibus ad se invicem referuntur, habent distinctionem.
Ad aliud dicendum, quod essentia divina non est pars Patris, ut dicit alterius personae : et verum est, quod essentia nihil sibi additum habet in Patre quo constituat personam : quia iam dictum est, quod nihil comparatur essentiae in divinis nisi penes identitatem absolutam propter ultimam sui simplicitatem : sed licet paternitas ab essentia in Patre non differat re, tamen differt modo significandi : qui licet in comparatione ad essentiam sit modus et non res, est tamen res in comparatione ad oppositam personam : et ideo personae non differunt modo nominum tantum. Sed si ab utraque parte esset modus, scilicet a parte essentiae, et a parte personae, tunc tantummodo differentia nominum differrent personae, ut dixit Sabellius.
Ad aliud dicendum, quod etiam secundum Philosophos, primum nullo nisi ente participat, et nec illo participat ut partem eius capiat, sicut disputatum est supra : sed ad hoc quod aliquis sit pater, sufficit habere aliquid differens ab esse in modo significandi, qui modus sit res non connumerabilis essentiae, sed in comparatione ad aliam personam quae est res eiusdem naturae.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus intendit, quod non eo est quo Pater est, et est Pater secundum modum significandi qui sit res respectiva, licet non sit res diversa a natura.
G. Quod nulla personarum pars est in Trinitate.
ARTICULUS XIII
An fides praecedat intellectum, ita quod nihil intelligatur nisi prius credatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoc capite G : Oret ut quod credit intelligat, etc.
Ex hoc enim videtur sequi, quod fides praecedit intellectum.
Sed contra : Quia dicit Augustinus quod credere est cum assensu cogitare : assensus autem non est nisi intelligentis cui sit assentiendum : ergo intellectus est ante fidem.
Solvunt ad hoc communiter, quod est intelligere quia est, et hic intellectus praecedit fidem : et est intelligere quod est res, vel qualiter est, et hic sequitur fidem.
Aliam solutionem super hoc notatam invenies supra.
H. Cum dicimus tres personas esse unam essentiam, nec ut genus de speciebus, nec ut speciem de individuis praedicamus : quia non est essentia genus, et persona species, vel essentia species, et persona individuum.
I. Hic probat quod non dicitur ut species de individuis.
K. Alio modo probat idem.
L. Nec secundum materialem causam dicuntur tres personae una essentia.
M. Nec ita dicuntur tres personae una essentia, ut tres homines una natura, vel unius natura.
N. Quae videntur adversari praedictis.
ARTICULUS XIV
An in divinis sit ratio communicabilis, vel incommutabilis ?
Deinde quaeritur de secunda parte, ubi a divinis removet praedicationem generis, ibi, H : Hic adiciendum est, quod tanta est aequalitas, etc.
Et quaeruntur hic duo :
quorum primum est : Utrum in divinis sit ratio communicabilis et incommunicabilis ?
Secundum autem : Utrum in divinis sit ratio universalis et particularis ?
Ad primum proceditur sic :
- In quibuscumque est uniens unum, et aliud discernens in natura una, in his est ratio communicabilis et incommunicabilis : in divinis est uniens personas in natura una, quia essentia : et est in divinis discernens unam personam ab alia, quia proprietas : ergo in divinis est ratio communicabilis et incommunicabilis.
- Item, in divinis est illud quod praedicatur de unaquaque hypostasi, et est quod praedicatur de alia : ergo in divinis est communicabile et incommunicabile.
- Item, Damascenus dicit, quod in divinis commune re consideratur, ratione autem quod divisum est : ergo ibi est communicabile et incommunicabile.
Sed contra :
- Communicabile et incommunicabile aut causantur ad eodem principio essentiae, aut a diversis. Si ab eodem : ergo idem est principium communitatis, et singularitatis sive discretionis : sed quidquid est principium discretionis, est oppositum communitati : ergo idem est principium communitatis, et oppositum communitati, quod non est intelligibile : ergo causantur a diversis. Cuicumque autem insunt diversa, illud est compositum : ergo Deus est aliquid compositum : et ita sequitur, quod ipse non sit esse primum, nec summe simplex, quod falsum est : ergo non est in eo communicabile et incommunicabile.
- Item, communicabile dicit id quod unum potest esse in pluribus, incommunicabile autem id quod non potest inesse uni soli : ergo ista in divinis sunt eadem, idem numero inest pluribus, et non inest pluribus simul et semel : ergo contradictoria verificantur de eodem. Si autem sunt diversa, et sunt in uno : tunc illud unum est compositum in divinis, quod est absurdum : et hoc etiam infideles Ethnici dicunt.
Solutio. Dicendum, quod in divinis est communicabile et incommunicabile, sive ut magis proprie loquamur, commune et proprium : sed differunt in divinis, et in humanis sive in creatis : quia in creatis pluribus est unum ratione non esse, et proprium est materia, individuantibus constitutum. In divinis autem commune est re et esse : quia eadem res numero et esse quae est in Patre, etiam est in Filio et Spiritu sancto : proprium autem sive discretum non est natura, sed proprietas constituens, vel existens hypostasis, quae relatione (alias, revelatione) discernitur.
Ad primum ergo dicendum, quod principium communicabilitatis in divinis si velimus vim facere, nullum est : quia essentia divina est ipsa sua communitas. Si autem accipiamus secundum rationem intelligendi, tunc principium communitatis est natura communis, et principium incommunicabilitatis est proprietas sive relatio personalis : et proprietas est natura divina re, sed differt ab ipsa modo significandi. Et si tu quaeras : Utrum ille modus possit poni in re ? Dico, quod comparatione ad essentiam non est nisi modus, sed in comparatione ad aliam personam est res distinguens personam a persona : et hoc non est inconveniens. Si autem quaeratur exemplum huius in inferioribus, dicendum, quod inveniri non potest propter nimiam simplicitatem Dei : sicut etiam in inferioribus non invenitur, quod idem sit essentialiter substantia, et bonitas, et sapientia : sed tamen in Deo etiam Philosophi hoc ita esse probaverunt : et ideo dicunt antiqui Magistri, quod licet essentia idem sit quod notio, non tamen supposita essentia supponitur notio, nec e converso.
Ad aliud eodem modo dicendum est, quod commune inest pluribus, et proprium uni soli, si vere proprium est : et haec quidem re non differunt in Deo propter simplicitatem, sed tamen differunt actu et suppositione et modo significandi : et huius causa notata est supra, quia hoc non habent gratia sui, quod idem sunt, sed ex eo in quo sunt : et ideo non amittunt ex hoc id quod proprie efficere habent, scilicet pluribus, vel uni soli convenire.
ARTICULUS XV
An in divinis sit universale et particulare, sicut communicabile et incommunicabile ?
Secundo quaeritur : Utrum in divinis sit universale et particulare ?
Et videtur quod sic.
- Id enim quod praedicatur de pluribus est universale : essentia autem et Deus in divinis praedicatur de pluribus : ergo est universale.
- Item, universale est ubique et semper, ut dicit Aristoteles, hoc est, in omni suo particulari, et semper sequens illud : sic autem essentia divina est in qualibet persona, et semper sequitur personam : ergo ipsa de persona praedicatur ut universale.
- Item, universale est quod est in multis et de multis : essentia est de multis et in multis : ergo est universale.
Si forte tu dicas, quod est ens in multis non divisum ab illis : quia est in quolibet illorum per esse illius in quo est. Adhuc videtur competere secundum hanc rationem etiam magis superioribus quam inferioribus : quia essentia divina est in personis non divisa ab illis, et est in singulis per esse personarum, non enim habet distinctum esse a personis : et est etiam de multis, quia praedicatur de illis : ergo videtur quod ipsa sit in ratione universalis et personae in ratione particularis.
Item, iam concessum, quod commune et communicabile est in divinis : omne autem communicabile causat rationem universalis : ergo universale est in divinis, ut videtur.
Sed contra :
- Dicit Boetius, quod in divinis non est universale et particulare : ergo in Deo gratia essentiae non est universale.
- Item, si in Deo esset universale et particulare, cum illa dicant duo esse id in quo sunt, scilicet quod est, et quo est, videretur quod in Deo differrent quod est, et quo est, et sic esset ipse compositus.
- Item, si est in Deo universale, aut genus, aut species, aut differentia, aut proprium, aut accidens. Genus autem et species hic probantur in Littera non esse in Deo. De aliis autem etiam per se patet : quia illa praedicantur in quale : essentia autem de persona praedicatur in quid : ergo non est universale in divinis.
Sed si hoc concedatur, quaeritur : Quare in divinis conceditur esse communicabile, et non universale et particulare, cum illa duo eadem videantur esse in istis duobus ?
Solutio. Dicendum, quod in divinis, sicut probant ultimae rationes, non est universale et particulare : et causa tangitur in obiciendo.
Ad primum ergo dicendum, quod personae non sunt simpliciter plura, ut patet ex ante dictis. Universale autem requirit multitudinem actu vel potentia quae simpliciter sit multitudo, et sic essentia non praedicatur de personis ut de multis.
Ad aliud dicendum, quod essentia non sic comparatur ad personas secundum ubique et semper esse, ut universale ad particulare : quia universale comparatur ad particulare quod est sub ipso, addens ei aliquid quod non est ipsum, quo efficitur particulare, et hoc non facit persona.
Ad aliud dicendum, quod essentia quidem est in personis et praedicatur de ipsis : sed non praedicatur de ipsis, nec est in ipsis ut de multis et in multis : quia personae non absolute sunt multa.
Ad aliud dicendum, quod communicabile dicitur dupliciter, scilicet secundum communitatem rei et esse, et hoc non potest esse unius naturae in his quae simpliciter multa sunt : et haec communicabilitas est in divinis et non causat universale. Est alia communitas non esse, sed rationis, secundum intentionem rei abstrahentem ab hoc et ab illo : et haec communitas est eorum quae simpliciter multa sunt, in quibus est natura una per rationem, et haec causat rationem universalis et particularis : unde haec non est in divinis.
Et per hoc patet solutio ad id quod ultimo est quaesitum.
ARTICULUS XVI
Utrum in divinis essentia sit genus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Si essentia genus est, species autem persona, etc.
Videtur enim non valere : quia
- Multae species de uno solo praedicantur, ut sol, et luna.
- Praeterea, Saepe supra habuimus in verbis Hilarii, quod genus essentiam vocavit : ergo videtur, quod ipsa sit genus.
Solutio. Augustinus hic loquitur de his universalibus quae habent plura supposita : et de illis non habet instantiam, quando multiplicatur forma ad multiplicationem suppositorum secundum esse : sed divina natura plura habet supposita, et tamen secundum esse non multiplicatur in illis.
Ad aliud dicendum, quod modus loquendi Hilarii, quod naturam vocat genus, non est quod sit materia, vel subiectum primum, vel generationis principium : sed quia generaliter convenit personis non ut universale, sed ut idem et commune secundum rem et esse, ut prius dictum est.
O. Quod sane possunt intelligi quae Ioannes Damascenus dicit, et quomodo, ostendit.
P. Ex quo sensu dixerit personas differre numero.
Q. Quibus modis dicantur differre numero, et secundum quem modum possit convenire personis.
R. Quod una persona non est maior alia, nec tres simul quam una : et hoc ratione ostendit Catholica.
S. Ratione utitur subtilissima ad ostendendum quod ita sit.
ARTICULUS XVII
An tres personae differant numero in divinis ?
Deinde sumenda est pars in quo solvit obiecta in contrarium, incipit ibi, O : Haec autem quae hic dicuntur, etc.
Ibi enim incidit quaestio : Utrum tres personae differunt numero ?
Videtur, quod sic.
- In numero enim differunt quae sibi in numero non adiunguntur : sed tres personae non sibi numero adiunguntur, sed potius discernuntur ab invicem : ergo tres personae differunt numero.
- Item, Damascenus dicit quod differentia est causa numeri : sed tres personae differunt : ergo causatur in eis numerus : ergo differunt numero.
- Item, aut differunt numero, aut genere, aut specie, aut omnino non differunt : sed non genere, vel specie, ut probatum est : ergo relinquitur, quod aut differunt numero, aut omnino non differunt : sed non omnino non differunt, quia hoc esset error Sabellii : ergo relinquitur, quod differunt numero.
- Item, quibuscumque discerni convenit a se invicem, illis convenit numerari : personis autem divinis convenit discerni : ergo eisdem convenit numerari. Inde sic : Quibuscumque convenit numerari, illa differunt numero : personis divinis convenit numerari : ergo differunt numero.
- Item, quibuscumque est applicabilis numerus quo numeramus, illa differunt numero : personis divinis est applicabilis numerus quo numeramus : ergo differunt numero. Probatio minoris. Dicimus enim, una persona, duae personae, tres personae : sed unus, duo, tres, sunt numerus quo numeramus.
Sed contra :
- Isidorus in libro Etymologiarum dicit, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, id est, divisionis : sed in divinis non est divisio : ergo non est ibi nutus divisionis : ergo non est ibi numerus : ergo nec differre numero.
- Item, Philosophus : In non habentibus materiam non est numerus, nisi secundum causam et causatum : sed in personis divinis non est causa et causatum, nec materia : ergo non est ibi numerus : ergo tres personae non differunt numero.
- Item, Philosophus dicit, quod numerum cognoscimus divisione continui, sed in divinis non est huiusmodi divisio : ergo non est ibi numerus.
- Item, quaecumque differunt numero, simpliciter sunt plura : sed personae divine non simpliciter sunt plura, ut supra probatum est : ergo personae divinae non differunt numero.
- Item, si Socrates sit musicus, albus, et citharoedus, ex hoc non dicitur ipse plura numero, sed potius unum numero est plures habens proprietates : ergo a simili cum tres personae sint unus Deus numero, distincta tamen penes proprietates quae in divinis personae sunt, non debent dici differre numero.
Solutio. Dicendum, quod tres personae non differunt numero qui simpliciter sit numerus, sed differunt numero relationum vel numero personarum : et hoc non est simpliciter differre numero : quia, sicut supra diximus, forma dividens in quantum dividens est causa numeri, et ideo ipsa forma substantialis per causam loquendo est unitas rei. Dico autem forma substantialis, quia accidentalis forma non dividit : quod patet ex hoc quia plures esse possunt in eodem sine divisione subiecti : sed plures substantiales in eodem esse non possunt : quod sic probatur : Forma substantialis dicitur, quia facit actu substantiam in esse et ratione : actu autem et ratione esse est esse per speciem et naturam propriam : in natura autem non est nisi unicum esse unius rei, et unas res quae habet unicum esse : cum ergo unumquodque unum tantum sit, ut dicit Boetius, unumquodque tantum unum esse habet : ergo tantum unam formam substantialem quae dat esse illud.
Et si obicias de forma generis subalterni et usque ad generalissimum in specie, ridiculosa est obiectio : quia determinatum est in alia scientia, quod omnes illae sunt potentia ad ultimam quae est actus. Haec igitur forma substantialis, quia primus eius actus est terminare esse in hoc cuius est forma necessaria, per consequens dividit ab aliis, et sic causat unitatem quae principium numeri est, qua istud aggregatum cum alio invenitur differre unitate sui ab alio, et sic differre numero. Iam autem super hac eadem distinctione ostensum est, quod talis divisio et terminatio non est in personis divinis : ergo non erit ibi simpliciter numerus : sed numerus quidam personarum, scilicet qui est penes distinctionem relationum, quibus referuntur personae ad invicem.
Ad auctoritates ergo Damasceni adductas in Littera satis convenienter solvit.
Ad id autem quod primo obiectum est, dicendum quod ex illo habetur, quod tres personae simpliciter differant numero, sed quod distinguantur tali modo quo sibi non adiunguntur : et hoc est numero personarum vel proprietatum, et non simpliciter : et non proprie dicuntur haec differre, quia differre est actus differentiae : sed distingui possunt dici, eo quod distinctio minus dicit quam differre, et sufficit ei actus relationis.
Ad aliud dicendum, quod differentia est causa numeri : sed non concedendum est, quod aliqua differentia tres personae differant : sed potius proprietatibus distinguuntur.
Ad aliud dicendum, quod nullo illorum modorum differunt tres personae : illa enim divisio locum habet in his quae ad se invicem secundum essentiam dividuntur : sed distinguuntur in numero personarum, ut dictum est : et ideo non sequitur, quod omnino personae sunt eaedem.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio est falsa : Quibuscumque convenit discerni a se invicem, etc., quia discerni dicit minus quam differre : et ideo quae discernuntur, non numerantur nisi secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod numerus quo numeramus abstrahitur a numeratis : et ubi numerata simpliciter divisa sunt ab invicem suis essentiis, ibi numerus abstractus habet discretionem omnimodam : sed talis numerus non applicatur personis, sed potius numerus proprietatem vel relationum, quia ille solus competit personis : et ideo numerus quo numeramus per prius et posterius, dicitur de numero personarum et numero creaturarum, et per prius invenitur in inferioribus, per posterius autem in personis.
T. Quod Deus non est dicendus triplex, sed trinus.
ARTICULUS XVIII
An potest concedi, quod Deus sit triplex ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte, in qua repetit ut addat in illo capitulo T : Praeterea, cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici triplex.
- Contra hoc enim esse videtur quod dicit Isidorus : Deum esse multiplicem.
- Item, Sapient. VII, 22, dicitur Spiritus multiplex.
Item, Deus multipliciter significari in attributis.
- Praeterea : Quare non conceditur Deus esse triplex ? Triplex enim potest esse, ubi est unitas : unus enim pannus triplex esse potest : ergo illa non videtur esse causa quam tangit in Littera.
Ad hoc leve est respondere : quia triplex dicit multiplicationem per excessum partium ter, et hoc in discretis : in continuis dicit plicationem partis super partem ter : et neutrum horum convenit divinis.
Ad obiectum primum dicendum, quod impropriissime locutus est Isidorus, et vocat multiplicem vel triplicem idem quod trinum.
Ad aliud dicendum, quod illa referuntur ad Spiritum in effectibus qui multiplices sunt.
Et si obicias : ergo quoad effectum potest etiam dici triplex. Dicendum quod non : quia sic poneretur limitatio suis effectibus, qui in nullo numero determinato poni possunt, propter nimiam Spiritus largitatem et bonitatem.
Ad aliud, dicendum, quod causa bona est : quia vere unum est, ut dicit Boetius, in quo nullus est numerus, et non est hoc, et hoc : et hoc est, quia vere simplex, et huic huiusmodi trinitas convenire non potest.
U. Quod non est itu in rebus corporeis, ut in Trinitate.
ARTICULUS XIX
An in rebus corporalibus tantum possit esse una quantum tres ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo U : In rebus corporeis non tantum est una, quantum tres simul, etc.
Contra hoc enim quidam ferunt instantiam de luce, quae est cum aere in eodem loco non crescente : et de igne qui est cum ferro candente in eodem loco non crescente : ergo tantum sunt duae quantum tres, vel duae quantum una.
Sed disputare de hoc non praesentis negotii est : sed hic sufficit, quod hoc nec ab auctoritate habitum est, quod lux sit corpus : nec hoc est verum, quod in ferro candenti sit aliud corpus quam ipsum ferrum : unde instantiae ambae absolute falsae sunt : et hoc facile esset probare, si de hoc esset hic intentio.
