Distinctio XV — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XV
A. Utrum Spiritus sanctus a seipso detur ?
DIVISIO TEXTUS
Hic incipit pars secunda, in qua agit Magister de missione Spiritus sancti secundum comparationem ad principium missionis, quaerendo : Utrum sit missus a seipso ?
Et habet distinctio ista tres quaestiones principales :
quarum prima est : an Spiritus sanctus mittitur a seipso ? et haec terminatur in primo capitulo A.
Secunda est de missione Filii, per quam probatur missio Spiritus sancti : et incipit ibi, B :
Tertia est, cur Pater non legitur mitti ? et incipit ibi, N :
ARTICULUS I
Utrum missio et datio sint temporalia et aeterna sicut processio ?
Incidit autem hic dubium ante Litteram : Utrum missio et datio sint temporalia et aeterna sicut processio ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Mitti est cognosci quod ab alio sit : cognosci autem potest esse ex parte aptitudinis cogniti, vel ex parte cognoscentis secundum actum : sicut etiam dicit Augustinus quod ab aeterno Spiritus donum est secundum aptitudinem : cum ergo ab aeterno ab alio sint Filius et Spiritus sanctus, ab aeterno convenit eis quod sint missi secundum habitum vel aptitudinem.
- Praeterea, in hac eadem lectione habetur, quod quidam dicebant, quod secundum aeternam generationem missus dicitur Filius, et non reprehenduntur : cum ergo hoc non possit esse nisi missio sit aeterna, videtur quod mitti secundum modum convenit ab aeterno : et sic erit duplex missio, aeterna, et temporalis.
- Item, datum esse vel donum magis se tenet ex parte creaturae, quam mitti, ut superius probatum est : sed Spiritui sancto ab aeterno convenit, quod sit donum : ergo multo magis quod sit missus.
Sed contra :
- Mitti est cognosci quod ab alio sit in effectu appropriabili personae, quo intelligitur proprium illius personae : effectus autem non est nisi in tempore : ergo missio et datio non sunt aeterna.
- Item, supra habitum est, quod missio dicit comparationem ad eum cui mittitur : sed ille cui missio fit non est ab aeterno.
Solutio. Dicendum ad hoc quod missio et datio non dicuntur nisi temporaliter sive ex tempore.
Ad hoc quod contra obicitur, dicendum quod cognitio quae importatur in ratione missionis, est cognitio quae fit in effectu appropriabili personae, sicut fuit obiectum in contrarium.
Ad aliud dicendum, quod secundum aeternam generationem non dicitur missio secundum completam rationem missionis : sed habetur congruitas ad hoc quod genitus possit mitti : quia ex hoc ipso quod ab alio est, mitti potest : et hoc intendunt illi qui hoc dixerunt, et non quod missio sua fuerit ab aeterno.
Ad aliud dicendum, quod ab aeterno Spiritus dicitur donum ab aptitudine donandi : sed missio, datio, et huiusmodi nomina verbalia sunt, et respiciunt magis actum missionis qui non est nisi in tempore : et ideo non dicuntur dupliciter : sicut processio quae de se magis dicit comparationem ad principium a quo, quam ad eum ad quem procedit vel procedere potest.
ARTICULUS II
Utrum Spiritus sanctus est Deus, et etiam donum sive datum, et utrum Spiritus sanctus datur a se ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera primi capituli A, ibi : Ad quod dicimus, quod Spiritus sanctus, et Deus est, et donum sive datum, etc.
Videtur hoc esse falsum : quia
- Dans et datum substantialem habent distinctionem : Spiritus autem sanctus, ut est Deus, et ut est donum, non habet substantialem distinctionem : ergo non convenit ei dare in quantum est Deus, et dari in quantum est donum.
- Si forte dicas, quod dans et datum in hoc loco non differunt substantialiter.
Contra : Statim in Littera assignando rationem quare Spiritus sanctus sit dans in quantum Deus, dicit : Cum autem donatio sive datio Spiritus sancti sit operatio Dei, et communis sit et indivisa operatio trium personarum, donatur itaque Spiritus sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a seipso. Constat autem, quod operatio trium personarum non est ad substantiam quae est Spiritus sanctus : ergo Spiritus sanctus non est datus : ergo etiam hic differunt substantialiter dans et datum : et ita habetur propositum.
- Item, quidquid datur, separatur a dante, vel a dominio dantis, vel recipit communicationem alterius dominii. Verbi gratia, a dante separatur quando porrigo a me datum tibi : a dominio autem quando licet mecum corporaliter remaneat, tamen non amplius habeo dominium in re data tibi : accipit autem aliud dominium, si do tibi potestatem communicationis in bonis meis. Nullo istorum modorum Spiritus sanctus dat se. Ergo haec est simpliciter falsa, quod Spiritus sanctus in quantum Deus, est dans, et in quantum donum est datum.
- Praeterea, donum est personaliter et ab aeterno : si ergo datus est in quantum donum, est ipse datus secundum esse suum personale quod habet ab aeterno : sed secundum id quod est ab aeterno, est Deus dans : ergo secundum id quod habet et est ab aeterno, et est dans, et datus, quod falsum est.
- Item, in omni donatione auctoritas est dantis super donatum : Spiritus autem sanctus nullam habet auctoritatem super seipsum : ergo non dat se.
- Item, omne datum dicit esse a dante, datum enim a dante est : cum ergo Spiritus sanctus non sit a seipso, Spiritus sanctus non dat se.
Ulterius quaeritur de hac, Spiritus sanctus datur a se. In hac enim praepositio a notat habitudinem causae efficientis in re ablativi : sed Spiritus sanctus non habet aliquam habitudinem talis principii respectu sui : ergo haec locutio est falsa, Spiritus sanctus datur a se : quam ponit Augustinus in Littera.
Si forte dicas, quod Spiritus sanctus ut aeterna substantia eadem cum Patre, potest habere habitudinem respectu sui, ut est in tempore procedens. Contra : Haec non conceditur, Spiritus sanctus in tempore vel hodie est a se aeterno : ergo videtur, quod nullam habeat habitudinem causae praepositio : et sic locutio est falsa.
Solutio. In hac quaestione sunt plurium opiniones valde diversae : quidam enim dicunt, quod dare et dari dicuntur duobus modis. Uno modo secundum quod intentio dantis notat auctoritatem respectu dati, et datum subauctoritatem respectu dantis : et sic Spiritus sanctus non dat se, nec donatur a se. Alio modo dicitur improprie dans pro influens, et dari pro inspirari vel immitti : et sic concedunt quod Spiritus sanctus dat se, et datur a se : quia influit se, et inspiratur a se mentibus fidelium : et haec opinio fundatur super illud Augustini quod hic habetur, Si Pater et Filius dant Spiritum sanctum, nec ipse dat se : aliquid ergo operatur Pater et Filius quod non operatur Spiritus sanctus. Ex hoc enim innuit Augustinus, quod cum dicit, Spiritus sanctus dat se, non intelligit nisi opus inspirationis in mentes fidelium : et haec est sententia antiquorum Praepositivi et Gulielmi.
Alii dicunt, quod dare in accusativo non dicit auctoritatem respectu dati : sed sufficit differentia secundum rationem : et ideo concedunt, quod Spiritus sanctus ut in se consideratur, dans est, et datus est secundum quod est in isto vel illo cuius mentem inhabitat : et illi non concedunt, quod idem sit dare quod mittere, vel procedere : et dicunt, quod idem potest esse dans et datum, et quod non sequuntur rationes inductae.
Tertii dicunt, quibus videtur mihi magis esse consentiendum, quod duplex est dans et datum : ponunt enim ista quandoque dominium, et in quo est dominium illud vel quasi dominium : quia non dat aliquis nisi cuius dominus est, et in quo habet auctoritatem. Hoc modo nec Pater dat, nec Filius, nec Spiritus sanctus Spiritum sanctum. Quandoque autem dicitur dans respectu dati, non a potestate dominii, sed a vi amoris : sicut est datio inter amicos, in qua datione unus dat bene alii quod habet, et quod ipse est, sicut dicit amicus ad amicum, Ego do me tibi : et hoc modo cum Spiritus sanctus sit donum in quo omnia dona donantur, concedunt quod Spiritus sanctus dat se. Si enim in inferioribus, inquiunt illi, amicus amico dat se : et si amor medius qui est inter eos, esset persona perfecta, seipsum uterque amicorum daret integrum : ita cum in divinis Spiritus sanctus sit amor, dicunt quod ipse dat seipsum, et hoc videtur magis probabile.
Secundum hoc ergo respondeo ad primum, quod dans et datum secundum primam intentionem dicunt substantialem distinctionem dantis et dati, sed non secundum secundam.
Ad aliud dicendum, quod in donatione Spiritus sancti duo sunt. Unum quod est donum principale, quod est Spiritus sanctus datus : aliud est donum quod datur in illo, et cum illo. In illo, dico, quia ipse secundum Augustinum est donum in quo omnia dona donantur : cum illo autem ideo dico, quia gratia infunditur Spiritus sancti, et respectu illius quod datur in dono Spiritus sancti, et cum ipso, ponitur operatio Patris et Filii et Spiritus sancti : quia hoc est effectus in creatura substantialiter differens a Spiritu sancto.
Ad aliud dicendum, quod quidquid datur secundum quod dans habet dominium super datum, et ex ratione auctoritatis et dominii habet auctoritatem dandi hoc : vel separatur ab eo loco, vel usu, vel transit in communitatem alterius dominii : sed non in datione ubi ratio dantis non fundatur nisi in amore : quia ibi dans remanet totus, et totus datur alteri et a seipso, ut prius patuit in exemplo amicorum et amoris eorum, si ille amor esset persona, et se donare posset.
Ad aliud dicendum, quod personaliter est donum et ab aeterno per aptitudinem donandi, ut dicit Augustinus : sed licet ab aeterno sit donum, et persona, non tamen ratio doni secundum modum significandi est ratio personae : quia donum dicitur ab aptitudine donabilitatis passivae, scilicet quod donari possit : persona autem dicitur in se. Et ideo in quantum est persona et Deus, habet virtutem dandi active : et in quantum est donum, habet congruitatem ut detur passive. Et ideo in argumento illo incidit fallacia accidentis : quia licet persona et Deus et donum sit Spiritus sanctus ab aeterno, non tamen oportet, quod omne quod ei convenit in quantum est donum, conveniat ei eadem ratione in quantum est una persona in Trinitate.
Ad idem dicendum, quod licet datum secundum actum non sit in tempore, tamen non sequitur, quod nullum aeternum conveniat ei : potest enim aeternum esse ratio eius quod fit in tempore : sicut omne donum est ratio quare dari possit in tempore.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod in omni donatione sit auctoritas dantis super donatum : haec enim propositio non est vera nisi in illa donatione ubi ratio donationis est potestas ex dominio super donatum, vel ex auctoritate : talis autem non est hic, ut patuit.
Ad aliud dicendum similiter, quod esse datum in donatione cuius ratio fundatur in potestate dominii vel auctoritatis, dicit ut procedens a dante : sed non illud quod fundatur in vi amoris amicitiae.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Spiritus sanctus detur a se ? inveniuntur diversificari Doctores. Quidam enim dicunt passivam minus propriam quam activam, propter rationem quam tangit obiectio. Alii econtra dicunt activam minus propriam quam passivam : quia dicunt, quod habitudo praepositionis a refertur ad effectum connotatum : cuius causa est Spiritus sanctus, sicut et Pater. Mihi videtur, quod passiva sit vera, et minus propria quam activa, sicut dicunt primi : et habitudo praepositionis non notat tunc causam respectu effectus, quia effectus non supponitur in re sui causalis, sed potius Spiritus sanctus : sed notat praepositio secundum hoc non auctoritatem, sed potestatem dandi ex vi amoris vel virtute : et ex hoc non potest inferri, datur a se : ergo est a se : vel ergo habet auctoritatem respectu sui : vel ergo habet rationem principii respectu suiipsius : quia illa non exigit talis donatio, cuius potestas tota in libertate voluntatis et amoris consistit. Hunc sensum videtur confirmare intentio Litterae : quia cum debeat probare, quod potest dare se, inducit quod est suae potestatis et libertatis ibi ubi dicit : Non enim dici potest non esse suae potestatis, de quo scriptum est : Spiritus ubi vult spirat. Quasi diceret : In libertate voluntatis habet, quod se det : et haec libertas non ponit auctoritatem respectu sui, sed consistit ibi vi amoris eorum quibus se dat.
ARTICULUS III
Utrum nullum donum detur nisi Spiritus sanctus, et utrum corpus carnis sit aliud quam caro ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sicut corpus carnis nihil aliud est quam caro, etc.
- Ex hoc enim sequitur, quod nullum aliud donum detur nisi Spiritus sanctus : et hoc non est verum : quia dantur nobis etiam virtutes et gratia, sicut patet per diffinitionem virtutis quam dat Augustinus, quod est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Et, Sapient. VII, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Et, Sapient. VIII, 6 : Sobrietatem et prudentiam docet, et iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Ergo videtur, quod donum Spiritus sancti aliquid aliud sit quam Spiritus sanctus.
- Praeterea, corpus carnis videtur esse aliquid aliud quam caro : quia corpus dicit compositionem ex membris dissimilibus, sicut est pes, et manus : caro autem non dicit hoc : ergo corpus carnis aliquid aliud est quam caro.
Solutio. Dicendum, quod Augustinus non intendit negare quin multa creata dentur cum Spiritu sancto, et in Spiritu : sed intendit dicere, quod in nomine et constructione nihil aliud significatur quam Spiritus sanctus : cum enim dicitur donum Spiritus sancti, propter transitionem obliqui crederet aliquis quod divinitas esset inter obliquum et rectum. Unde vult Augustinus, quod obliquus cum recto intransitivam habeat constructionem : sicut cum dicitur, corpus carnis vel creatura simul.
Ad ultimum dicendum, quod Augustinus vocat corpus quodlibet quod habet trinam dimensionem : et sic corpus carnis est caro, et corpus ossis est os : et non vocat corpus animatum quod componitur ex organis dissimilibus diversis.
ARTICULUS IV
Utrum potest Pater aliquid quod non Spiritus sanctus ?
Deinde quaeritur de hoc argumento quod facit, ibi : Si enim Spiritus sanctus seipsum dare non potest, etc.
Videtur enim non valere : quia Spiritus sanctus non potest spirare Spiritum sanctum : et eum Pater potest spirare : et tamen ex hoc non sequitur, quod Pater possit vel faciat aliquid quod non possit vel faciat Spiritus sanctus, cum spirare non sit aliquid, sed ad aliquid : ergo a simili et hoc non valet, cum secundum Magistrum idem sit dare quod procedere temporaliter.
Solutio. Dicendum, quod hic tenet argumentum propter connotatum in creatura, quod clauditur in intellectu eius quod est dare : hoc enim operari est eorum quae subiciuntur potentiae : et ideo si ab hoc excluderetur Spiritus sanctus, sequeretur quod aliquid posset Pater quod non posset Spiritus sanctus.
ARTICULUS V
Quaeritur, an verae sint illae tres propositiones, scilicet Spiritus mittit se, et Spiritus mittitur a se, et Spiritus procedit a se ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Si autem seipsum dat, tunc et a seipso procedit et mittitur, etc.
Est enim hic dubium : Si Spiritus sanctus mittat se ? Et si ista aliquo modo conceditur, dubia adhuc erit ista : Si Spiritus sanctus mittitur a se ? Et si ambae istae in aliquo sensu concedantur, adhuc remanet haec dubia : Si Spiritus sanctus procedit a se ?
Videtur enim haec esse falsa, Spiritus sanctus mittit se.
- Supra enim habitum est, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : ergo a quo mittitur aliqua personarum, cognoscitur ab illo esse : sed Spiritus sanctus mittit se, ut tu dicis : ergo Spiritus sanctus est a se, quod falsum est : quia dicit Anselmus, quod nec natura admittit, nec intellectus capit, quod idem sit a seipso.
- Item, cum dicitur : Mittit se, suppositum verbi est in quo notatur auctoritas respectu eius quod supponitur in pronomine : sed hoc est idem, cum relativum referat idem quod est in antecedente : ergo in locutione significatur idem habere auctoritatem respectu sui : cum ergo hoc non sit verum, videtur locutio esse falsa.
- Item, mittens et missus quaerunt distinctionem personalem ad minus : haec autem non est hic, cum dicitur, Spiritus sanctus mittit se : ergo locutio est falsa.
- Item, Pater non mittitur ab aliquo (ut dicit Augustinus) eo quod a nullo est : ergo a simili nec Spiritus sanctus mittit se, eo quod a se non est.
Si forte dicas, ut supra, quod est potestas collationis ex vi amoris, et ex vi auctoritatis : et ex vi amoris mittit se Spiritus sanctus, sicut etiam dat se. Contra : Dare de sua intentione non dicit comparationem ad processionem aeternam, cum infra concedatur haec, Pater dat se : mitti autem inclusam habet in se processionem : ergo non est simile : quia nec ex vi amoris, nec ex ratione auctoritatis vel dominii Spiritus sanctus habet quod sit a seipso : ergo nullo modo mittit se, ut videtur.
Si forte dicas, quod in veritate ista locutio falsa est, nec eam ponit Augustinus sed Magister : et quod Magister in hoc falsum dicit. Contra : Augustinus dicit : Spiritus mittit se, et dat se. Ergo non tantum Magister hoc dicit, sed et Augustinus.
Ulterius quaeritur de ista : Spiritus sanctus mittitur a se.
- Passio enim semper est illata ab alio, licet non actio : ergo passivum magis dicit rationem essendi ab alio quam activum : ergo videtur, quod passiva maiorem habeat rationem falsitatis, quam activa.
- Item, intellectus non capit, quod idem agat et patiatur respectu eiusdem : ergo cum hoc significetur ista locutione, Spiritus sanctus mittitur a se, videtur esse falsa.
Sed contra : Augustinus dicit : Tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest. Et haec auctoritas infra in hac eadem distinctione ponitur in Littera. Sed talem cognitionem facit in nobis Spiritus sanctus : et vere dicitur, quod haec cognitio est a Spiritu sancto et mittitur ab eo : ergo videtur, si hoc est eum mitti, quod vere mittatur a seipso.
Ulterius quaeritur de ista : Spiritus sanctus procedit a se. Haec enim videtur falsa : eo quod secundum supra dicta, procedere non ponit comparationem nisi ad principium a quo : cum ergo ipse Spiritus sanctus non sit principium sui, videtur quod nullo modo a se procedat.
Si dicatur, quod non procedat a se simpliciter, sed procedit a se in creaturam.
Contra :
- Processio in creaturam ostendit aeternam, et nihil aliud superaddit : ergo si secundum aeternam non procedit a se, secundum temporalem non debet ostendi procedere a se : ergo relinquitur adhuc haec esse falsa, Spiritus sanctus procedit temporaliter a se.
- Item, a quocumque negatur genus, quaelibet species illius generis negatur : sed Spiritus non procedit a se : ergo nec temporali processione, nec aeterna procedit a se.
- Item, a quocumque negatur actus naturae, negatur etiam modus illius actus : sed processio a se negatur de Spiritu sancto : ergo et modus debet negari, scilicet quod procedit a se temporaliter.
- Item, quia Pater non est ab alio, ideo non convenit ei ut ostendatur temporaliter ab actu esse : ergo a simili, quia Spiritus sanctus non est a se, ideo non convenit ei ut temporaliter a se esse ostendatur : sed ostenditur, cum dicitur procedere a se : ergo locutio illa falsa est.
Solutio. Sicut diximus in principio istius distinctionis, super expositione et veritate et proprietate istarum locutionum, discors Doctorum invenitur sententia. Sunt qui rationibus supra inductis, dicunt omnes istas esse falsas, Spiritus mittit se, Spiritus mittitur a se, Spiritus procedit a se : et dicunt quod si in auctoritate inveniantur, exponendae sunt sic, Spiritus mittit se, id est, a Spiritu est effectus in quo cognoscitur missus. Sed quia in auctoritatibus Sanctorum inveniuntur expresse, et hic a Magistro conceduntur, difficile videtur mihi quod dicantur falsae. Unde alii dicunt, quod mittere et procedere dupliciter dicuntur, scilicet proprie, et improprie. Proprie, quando dicit distinctionem nuntii, et nuntiantis : et sic non sumitur in istis locutionibus. Quandoque autem mittere idem est quod dare : et sic sumitur minus proprie : et in hoc sensu concedunt istas, et hoc volunt trahere ex Littera, ubi Magister dicit, quod Spiritus sanctus dat se, et datur a se : quod est ipsum temporaliter procedere et mitti. Aliorum sententia est, quod non est intentio Augustini et Magistri dicere, quod et dare vel mittere sint idem, nisi secundum rationem et suppositum, non autem secundum intentionem : et illi dicunt, quod cum dicitur, Spiritus sanctus mittit se, duo importantur in verbo. Unum ex principali significato verbi : quia mittit significat missionem, sicut ambulat ambulationem. Aliud est quod est in verbo, scilicet actus effectivus illius connotati, quod confertur in tempore ei cui fit missio : et ideo dicunt, cum dicitur, Spiritus sanctus mittit se, quod Spiritus sanctus non reddit suppositum verbo nisi gratia secundi. Cum autem additur se, transit actus huius verbi, mittit, in duo quorum unum est in altero : et ideo sunt ut unum coniunctum : actus enim effectivus connotati transit super id quod efficitur in ipsa missione : sed quia in illo manifestatur Spiritus, ut in eo speciali modo existens, ideo etiam transit super Spiritum non simpliciter, sed secundum quod specialiter in illo existit ut ipsa missione temporali non fiat Spiritus simpliciter, sed fiat ut ibi existat hoc modo quo prius ibi non fuit, et hoc per rationem illius effecti ostendatur : sicut etiam dicimus quod Verbum non est factum, sed tamen est factum secundum carnem, ita hic Spiritus non fit missione, sed fit ipsa missione quod est in isto aliter quam prius : et haec opinio magis concordat cum dictis Sanctorum : et ideo magis placet mihi. Est ergo sensus, Spiritus sanctus mittit se, id est, a collatione Spiritus qua se dat, est effectus in quo manifestatur Spiritum esse ab alio, et in isto cui mittitur : quia principale significatum verbi ex ipsa missione ostendit ab alio esse quia aliter non conveniret ei mitti a se.
Ad obiecta ergo dicendum per ordinem.
Ad primum, quod Spiritus mittit se : et bene concedo, quod missio passiva facit cognosci quod missus ab alio sit activa autem, quod missus ab illo sit qui mittitur : sed iam dictum est, quod gratia principalis significati non egreditur actus missionis a supposito locutionis, sed gratia actus causantis effectus illos in quibus cognoscitur ab alio esse : et ideo pronomen ostendit inesse Spiritui sancto missionem passivam, suppositum autem non ostendit inesse missionem activam : et sub hoc modo sensus est, Spiritus mittit se, id est, a Spiritus collatione in qua dat se, est effectus in quo cognoscitur quod ab alio sit : et hoc verum est.
Ad aliud dicendum, quod suppositum in illo actu cuius suppositum est, non quaerit auctoritatem in apposito : quia haec missio est ex potestate amoris, non ex potestate auctoritatis vel dominii, ut superius in alia quaestione dictum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum, quod mittere et mihi gratia principalis significati exigunt distinctas personas : sed non gratia alterius actus qui ibi etiam est communis trium personarum, scilicet collationis effectivae illius doni in quo fit ut insit Spiritus sanctus : et ideo non oportet, quod Spiritus sanctus distinguatur a se.
Ad aliud dicendum, quod aliud est in Patre : quia in Patre principale significatum verbi quod est missio passiva in quantum tenet se ex parte appositi, nec respectu sui, nec respectu alicuius salvari potest : quia nullo modo est ab alio ut mitti possit : et ideo non potest significari esse ab alio. Sed in Filio et Spiritu sancto significatum verbi passivum salvatur secundum quod transit in pronomen reciprocum : licet non salvetur respectu illius suppositi, sed absolute respectu suppositi quod intelligitur operari cum supposito eumdem actum : quia actus denotans effectum in creatura communis est trium personarum : et omnes personae supponuntur in locutione ex natura verbi, licet tantum una significetur in locutione : et ideo verbum id quoad actum donationis habet omnes pro supposito : sed quoad actum quem addit missio, habet pro supposito personas quibus convenit missio.
Si autem tu quaeras : Quare magis exprimitur ibi una persona, quam alia, si actus ille communis est ? Responsio, quod hoc fit, eo quod actus ille magis per appropriationem ostensivus est unius personae quam alterius : ut sapientia collata ostendit Filium, et gratia Spiritum sanctum.
Ad id quod ulterius quaeritur de ista : Spiritus sanctus mittitur a se : dico sine praeiudicio, quod haec est magis impropria, quam activa, propter duo : quia hic significatur passive missio respectu sui, et quia ponitur praepositio denotans principium : tamen concedere oportet, eo quod Sancti eam ponunt : et tunc conceditur sub eodem sensu, quod dividatur verbum secundum actus importatos, scilicet collationis, et missionis : et referatur secundum unum actum ad suppositum Spiritus sancti, et ad alias personas, quamvis ei conveniat appropriate : et secundum alium actum referatur ad personas secundum intellectum secum operantes. Et per hoc patet solutio ad totum quod contra illam propositionem obiciebatur.
Et nota, quod sunt quidam breviter et leviter se hic expedientes, et dicunt, quod proprie Pater et Filius mittunt Spiritum sanctum, sed Spiritus sanctus non proprie mittit se : et ideo dicitur mittere se, quia approbat suam missionem ab illis factam : sicut de aliquo spontaneo dicitur, ipse facit se facere hoc, quia facit hoc ex libertate suae voluntatis et ex amore.
Ad id quod ulterius quaeritur de ista, Spiritus sanctus procedit a se : dico, quod meo iudicio ista minus habet proprietatis, quam aliqua aliarum : tamen quia Sanctus eam dicit, concedo eam sub hoc sensu, quod intelligatur de processione passiva temporali : et tunc expono eam sicut etiam illam aliam, Spiritus sanctus mittit se. Quia licet processio non dicat nisi comparationem ad principium a quo, tamen quando additur determinatio temporalis, additur etiam comparatio ad effectum, et ad eum in quem procedit.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod processio temporalis ostendit aeternam : sed non ostendit eam esse ab eodem supposito quod significatur in locutione, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur temporalis, non ponitur per hoc in specie aliqua processio Spiritus sancti : non enim advenit ut differentia, sed potius ut accidens, non processioni in se, sed accidit ei ex parte termini in quem est processio temporalis : et ideo etiam dirimit rationem ipsius : quia processio temporalis est processio secundum quid.
Et si tu obicias, quod secundum hoc non debet inferre eam. Dicendum, quod non dirimit in actu processionis, sed potius in modo significandi eam : quia temporalis potest significari in supposito cui non convenit, ut cum dicitur, Spiritus procedit a se, non convenit processio passiva aeterna huic supposito quod agens eam significatur, nisi gratia actus donationis effectus in quo Spiritus est et datur, et non gratia significati principalis : et ideo etiam quoad hoc non infert eam. Non enim possum inferre, Spiritus procedit a se temporaliter, ergo procedit a se : sed sic, ergo procedit a quocumque procedat.
Ad aliud dicendum, quod non est modus iste qui respiciat principale significatum in verbo, ut specificando ipsum, sed potius dirimendo eum, ut in supposito tali significatur, ut dictum est
Ad ultimum dicendum, quod non est simile de Patre : et huius ratio prius dicta est : quia principale significatum actus non habet in ipso locum respectu alicuius suppositi.
B. Non est mirum si Spiritus sanctus dicatur mitti vel procedere a secum etiam Filius dicatur mitti a se.
DIVISIO TEXTUS
Deinde quaeritur de secunda parte quae incipit ibi : Ne autem mireris, etc. Totus enim tractatus de missione Filii inducitur, ut probetur missio Spiritus sancti.
Dividitur autem in duas partes.
In prima ostendit quis misit Filium.
In secunda declarat modos sua missionis, ibi, I :
Prima subdividitur in tres partes.
In prima ostendit, quod mitti Deum a Deo est possibile.
In secunda per verba Ambrosii et Augustini, ostendit Filium esse missum a Spiritu sancto, ibi, D :
In tertia ostendit, quod etiam a se missus est, ibi, E :
ARTICULUS VI
An missio Filii magis sit manifesta, quam missio Spiritus sancti ?
- Incidit autem hic dubium circa primum : quia ratio Magistri in Littera videtur non valere a minori quam facit : quia in Christo diversae sunt naturae, etsi non diversae personae : et ita magis gratia diversarum naturarum convenit ei mittere et mitti, quam Spiritui sancto : ergo a minori non est ratio sua.
- Item, Augustinus dicit, quod Filio et Spiritui sancto convenit aequaliter mitti : ergo unum non potest probari per alterum.
Solutio. Dicendum, quod est ratio a simili confirmato per auctoritatem, quia virtute auctoritatis accipit formam inferendi suum simile. Vel dicendum, quod missio Filii magis est manifesta, quam Spiritus : et ideo probatur illa per istam. Vel dicatur, quod est a minori : quia Filio quantum est de ratione principii magis convenit mittere, quam Spiritui sancto : secundum quod magis convenit, quod pluribus rationibus convenit, quam id quod paucioribus.
Ad obiectum contra, dicendum quod licet in Christo sint diversae naturae, tamen mittere et mitti non convenit nisi personae : sed verum est, quod convenit ei gratia naturarum quae sunt in ipso : et sic etiam convenit Spiritui sancto dare et dari, ut supra dictum est, licet non conveniat ei facere et fieri, eo quod affectibus in quibus datur, non unitur. Unde licet Filius in carne non esset factus, adhuc in carne esset datus, dum in carne illa fuisset, sicut Spiritus essentialiter est in donis in quibus datur.
ARTICULUS VII
Utrum quaelibet persona divina potest mitti, et quid significent haec verba, mittere et mitti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, in fine cap. B :
- Hoc enim videtur impossibile : quia super Ezechielem, XVI, dicit Glossa Hieronymi : Quod intus est, mitti non potest, eo quod missus separatur a mittente. Ergo cum persona quaelibet sit in natura divina intus in seipsa, videtur quod mitti non possit.
- Item, in corporali missione sic est, quod missum naturaliter separatur a mittente : ergo videtur, quod hoc etiam debeat esse in spirituali : ergo videtur, quod nulli personarum conveniat mitti.
- Praeterea, videtur quod mittens semper veniat cum misso : id enim quod unum est et idem cum nuntio, semper venit quocumque venit missus sive nuntius : sed Pater est unum et idem cum Filio et Spiritu sancto : ergo videtur, quod Pater venit quocumque mittitur Filius et Spiritus sanctus : sed quocumque aliquis per seipsum venit, non eget nuntio : Pater per seipsum venit ad omnes ad quos mittit Filium et Spiritum sanctum : ergo superfluit missio Filii et Spiritus sancti.
Si forte dicas, quod venit per unitatem naturae, sed non per effectum connotatum in creatura : hoc falsum est, quia ille effectus est communiter et indivisibiliter trium.
Gratia huius ulterius quaeritur : Quid significent huiusmodi verba, mittere, et mitti ?
- Et videtur per Augustinum in libro IV de Trinitate, et hic a Magistro, quod significent principii commendationem : ergo sunt notionalia. Hoc idem videtur per hoc, quod non omnibus conveniunt : quia mitti non convenit Patri : ergo est distinctum et notionale.
- Item, infra habebitur, quod per hoc quod Pater mittit, et Filius mittitur et Spiritus sanctus, non ostenditur Pater esse maior Filio vel Spiritu sancto : hoc autem esse non potest, si essent verba essentialia : ergo videntur praedicare notionem vel actum notionalem.
- Item, Augustinus dicit, ut supra habitum est, quod mitti est cognosci quod ab alio sit. Non autem per essentiam vel per essentialia cognoscitur persona esse ab alio. Ergo haec verba notionalia sunt, et distinctionem important.
Sed contra :
- Notionalia ab aeterno conveniunt : ista autem conveniunt ex tempore : ergo non sunt notionalia.
- Item, omne verbum connotans effectum in creatura, significat essentiam divinam : haec enim regula diu data est : sed ista verba connotant effectum in creatura : ergo, etc.
Solutio. Dicendum ad primum, quod Hieronymus aut loquitur de missione corporali, aut intelligit quod intus est per indistinctionem personae et naturae, quod hoc mitti non potest : sed primum videtur esse de intellectu Hieronymi, quia dicit quod sociatum est in corpore, quod hoc mitti non potest.
Ad aliud dicendum, quod in missione spirituali ubi missio non est loci mutatio, sed novi effectus in quo persona cognoscatur acceptio, non exigitur loci mutatio : quia loci mutatio est propter imperfectionem missi, qui in omni loco id ad quod mittitur causare non potest, quia non est ubique.
Ad aliud dicendum, quod hoc bene concedo, sive missio Filii fiat in mundum, sive missio Filii simul et Spiritus sancti fiat in mentem, quod semper mittens est cum misso. De primo dicit Christus : Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quae placita sunt ei facio semper. De secundo : ipse idem dicit : Ad cum veniemus (scilicet ego et Pater et Spiritus sanctus), et mansionem apud cum faciemus. Sed tamen in argumento cavendum est, quod licet Pater sit unum cum Filio, tamen non est idem cum Filio, nisi neutraliter ly idem accipiatur.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non superfluit missio, nec destruitur ratio missi : quia missio est (ut supra dictum est) ostendens fidem secundum distinctionem personarum, quam ostendit in effectu appropriabili uni magis quam alii : sed verum est, quod superflueret, si ad nihil aliud esset nisi ut Pater (quia alias venire non posset per Filium missum, et per Spiritum sanctum) veniret ad nos. Hoc enim absurdum esset et infidele sentire. Pater enim per seipsum venire potest, sicut et Filius, et Spiritus sanctus. Sed utilis est nobis missio, ut dictum est : quia ostendit nobis fidem distinctionis personarum.
Ad id quod ulterius quaeritur, diversimode respondetur a Doctoribus. Quidam enim dicunt, quod haec verba principaliter dicunt distinctionem, et secundario essentiam gratia effectus connotati. Quidam autem dicunt e converso : et puto, quod illi verius dicunt. Est enim quoddam essentialiter essentiale ut essentia, substantia, et huiusmodi : et quoddam est personaliter personale, ut Pater generans : et quoddam personaliter essentiale, ut Deus de Deo : et quoddam essentialiter notionale, vel personale, ut mittere, et mitti : haec enim gratia effectus super quem est actus importatus per verbum, dicunt essentiam divinam, et consignificant ex modo suae significationis distinctionem personarum.
Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta : quia notionale consignificatum facit, quod non omnibus personis convenit mittere, et mitti : effectus autem facit, quod conveniunt ex tempore, et quod referuntur ad essentiam divinam.
C. Quomodo intelligenda sit missio utriusque ?
ARTICULUS VIII
Utrum Filius eo ipso dicatur missus quo factus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Ostendit ipso eo missum Filium, quo factum, etc.
- Hoc enim non videtur : cum ad aliud referatur eius missio, quam factio : quia saepius mitti potest, non autem saepius caro fieri.
- Item, Spiritui sancto convenit mitti, non tamen incarnari : non ergo eo ipso missus est, quo factus est.
Ad hoc dicendum, quod ideo dicit hoc Augustinus, quia missio Filii in mundum, cognoscitur ex hoc quod caro factus est : quia illa missio coniuncta est secundum rem incarnationi, licet alia sit intentio unius et alterius.
Ad id quod obicitur, dicendum quod missio in mundum non potest saepius fieri : sed missio in mentem saepius, ut infra Magister ostendet in Littera.
Ad aliud dicendum, quod Spiritui sancto non convenit in mundum mitti : quia hoc coniunctum est ad incarnari : et de illa missione quae est in mundum, loquitur hic Augustinus.
D. Quod a Spiritu sancto Filius sit missus, auctoritatibus confirmatur.
ARTICULUS IX
Utrum conveniat Spiritui sancto mittere vel dare Filium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus eius, etc. Ex hoc enim vult probare, quod missus sit a Spiritu sancto : etsi dicatur, quod hoc convenit ei secundum hominem, secundum quod etiam minor est Patre et Spiritu sancto, et seipso.
Quaeratur iuxta hoc : Utrum conveniat Spiritui sancto mittere Filium in mentem ?
Videtur, quod sic :
- Quia Filius seipsum mittit : ergo per ly mittit non importatur auctoritas respectu suppositi quod supponit verbo ergo videtur, quod possit concedi.
- Item, quicumque ab alio est, illi convenit mitti respectu uniuscuiusque,
ut videtur Magister hic dicere : sed Filius ab alio est : ergo convenit ei mitti ab unaquaque personarum : ergo potest concedi, quod Spiritus sanctus mittat Filium.
Sed contra : Nec Filius est a Spiritu sancto : nec etiam Spiritus sanctus operatur per Filium, quia praepositio nullam posset notare habitudinem principii respectu Filii : cum ergo non sint plura in locutione, quam significatum missionis, et effectus in creatura, non videtur. esse concedenda haec, Spiritus sanctus mittit Filium.
Praeterea haec non videtur esse concedenda, Spiritus sanctus mittit Filium in carnem : aliud enim est in carnem mittere, et aliud est in carne existentem mittere. In carnem enim mittere non convenit nisi existentem praeter carnem : et sic non convenit mittere Filium nisi secundum quod est aeterna persona : sic autem Spiritus non habet auctoritatem respectu ipsius : ergo videtur, quod Spiritus sanctus non mittit eum in carnem nec in mentem.
Ulterius quaeritur, si Spiritus sanctus dat Filium ?
Videtur, quod non :
quia dans in dato aut habet potestatem auctoritatis, aut amoris. Primam autem non habet Spiritus sanctus in Filio : sed videtur, quod nec secundam, quia Filius non est donum amoris, imo hoc est Spiritus sanctus, et cum donum amoris huiusmodi efficiat potestatem, non videtur hoc convenire Spiritui sancto respectu Filii, sed potius Filio respectu Spiritus sancti.
Solutio. Dicendum, quod quidam distinguunt hic triplicem missionem, scilicet in mentem, et in carnem, et ad praedicandum : et dicunt, quod Spiritus sanctus non mittit Filium duabus missionibus primis, sed tertia : et hoc dicunt propter rationes inductas : et haec est sententia Gulielmi Antissiodorensis : et trahitur ex Littera, ubi dicit Ambrosius : Bene dicit, Spiritus Domini super me : quia quasi filius hominis et unctus est, et missus ad praedicandum. Unde innuitur, quod Sancti de illa sola missione loquuntur, quando dicunt Spiritum sanctum mittere Filium.
Alii sunt qui aliter dicunt, consentientes quod cuilibet personae convenit mittere, sed non cuilibet convenit mitti : mitti enim non convenit Patri, sed Filio et Spiritui sancto. Unde quaelibet persona potest mittere illam cui mitti convenit : et hoc ideo, quia ly mittere non dicit auctoritatem in suo supposito respectu eius super quod transit actus verbi, in quo est missio passiva : sed recipit suppositum gratia actus communis qui causat effectum connotatum in quo cognoscitur persona missa : et quia hoc videntur sentire Sancti qui probant missionem per comparationem istius effectus, ideo magis placet nobis ista opinio : consentiamus igitur primis duabus rationibus hoc probantibus.
Ad id quod contra obicitur, quod Filius nec est a Spiritu sancto : nec etiam Spiritus sanctus operatur per ipsum : dicendum, quod verum est : sed hoc non exigitur ad mitti a Spiritu : sed sufficit, quod Spiritus sanctus operetur effectum in quo sit et cognoscatur Filius ens ab alio, ut supra diximus.
Ad id quod quaeritur : Utrum mittat eum in carnem ? Dicendum secundum hanc opinionem, quod sic : quia operatur carnem in qua cognoscitur : et est Filius ens ab alio : et hoc non exigit auctoritatem aliquam in supposito verbi respectu materiae actus, sive respectu appositi.
Ad hoc quod ulterius quaeritur : Utrum Spiritus sanctus det Filium ? Concedo quod sic in eodem sensu : et non oportet, quod sit aliqua potestas vel auctoritas significata in Spiritu sancto respectu Filii : quia cum dicitur, Spiritus sanctus dat Filium, non supponit ly Spiritus verbo nisi quantum ad actum effectivum connotati effectus, ut prius habitum est : in quo tamen effectu accipitur Filius ens ab alio : et sic planum est respondere ad omnia.
ARTICULUS X
An Spiritus potest dici Spiritus Christi, et in Christo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo.
Ex hoc enim videtur innuere opinionem Graecorum esse veram, quod Spiritus sit Christi, sicut etiam in ipso requiescens, et a Patre indistanter procedens.
Solutio. Ly in habet notare multas habitudines, scilicet identitatem naturae, secundum quam quaelibet persona est in alia : et habet notare simultatem naturae, secundum quod unum relativorum simul habet esse cum alio, et in intellectu eius : et hoc modo intelligit Spiritum esse in Christo : et ex hoc sequitur Spiritum esse a Christo, ut supra probatum est.
E. Quod Filius sit datus etiam a seipso.
ARTICULUS XI
Utrum haec sit concedenda, Trinitas mittit se vel dat se : et utrum Pater mittat Filium, et Filius mittat se et Spiritum : et Spiritus mittat se et Filium : et utrum Pater, Filius, et Spiritus sanctus mittant Filium et Spiritum sanctum.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Trinitas eum dedit. Quaeritur enim iuxta hoc, si haec concedenda sit Trinitas mittit se ?
Et videtur, quod non.
- Quia Trinitas non est ab alio : cum ergo mittere sit cognosci quod ab alio sit, videtur quod Trinitas non mittit se.
- Item, si Trinitas mittere se, Trinitas mitteretur a se : ergo et Pater mitteretur, quod est contra Augustinum dicentem, quod Pater solus missus non legitur.
Contra :
- Augustinus dicit, quod Trinitas illabitur mentibus fidelium : cum ergo non illabatur nisi immissa, videtur quod ipsa mittit se.
- Praeterea, imago Trinitatis est in anima : ergo videtur, quod Trinitas in illa cognoscitur : et cognosci in effectu causat missionem : ergo videtur, quod Trinitas mittat se.
Ulterius quaero : Si Trinitas dat se ?
Videtur, quod non : quia non habet aliquam auctoritatem respectu sui.
Quaeritur ulterius, si Pater mittit se et Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus mittit se et Filium secundum supra dicta utrum pluraliter possum inferre : ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus mittunt Filium et Spiritum sanctum ?
Videtur, quod sic : quia singulare geminatum infert suum plurale : in praemissis autem geminantur singulares missiones : ergo infert plurale.
Sed contra : Cum dico, Pater mittit Filium et Spiritum sanctum, in supposito verbi notatur auctoritas respectu appositi, et etiam operatio effectus connotati : cum autem dico, Filius mittit se et Spiritum sanctum, vel e converso, non semper notari potest auctoritas : ergo in alia et alia ratione accipitur ly mitti : sed plura dicta aequivoce non inferunt aliquod plurale : non enim sequitur, hoc est canis marinus, et coelestis : ergo sunt haec canes : ergo videtur, quod non possum inferre pluraliter.
Solutio. Dicendum, quod, ut opinor, haec non est concedenda, Trinitas mittit se, eo quod Trinitas non sit ab alio, sicut probant primae duae rationes.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod procedit ab insufficienti : non enim sufficit operatio effectus in quo cognoscatur : sed oportet, quod cognoscatur ab alio esse, et quod sit ab alio ex ipsa ratione missionis passivae : nec imago est talis effectus qualis exigitur ad missionem, quia ille est effectus revocans et sanctificans creaturam, quae aberraret nisi ad ipsam mitteretur, ut supra per verba Augustini probatum est.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Trinitas dat se, secundum quod dare dicit potestatem dandi ex amore solo : hanc enim potestatem quilibet habet respectu sui in collatione sui ei quem amat : et per hoc etiam patet solutio ad id quod contra posset obici.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus simul mittant ? Quidam ratione inducta dicunt, quod non : sed non video, quare non possit concedi, quod simul mittunt : praecipue cum habeamus in Littera, quod Filius cum Patre et Spiritu sancto se mittit.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod diversa habitudo suppositi non facit aequivocationem missionis : praecipue cum gratia illius actus, qui est operari effectum connotatum in eo ad quem mittitur, tres personae aequaliter ad verbum illud referantur.
F. Quod Filius sit missus a se.
G. Summatim colligit quae ex praedictis adstruuntur.
ARTICULUS XII
An verum sit, quod Pater sanctificavit Christum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Quomodo Pater eum sanctificavit, etc.
Sanctificatur enim quod de non sancto sanctum efficitur : et hoc non convenit Christo qui numquam fuit non sanctus.
Ad hoc dicendum, quod sanctificare sumitur hic pro sanctum facere : non ita quod prius non fuerit, et postea factus sit sanctus : sed quod totum simul factum est, scilicet subiectum, et sanctitas ipsa.
H. Quaestio : Cur dicit : A meipso non veni ?
ARTICULUS XIII
An Filius potest dici venisse a seipso ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sed ad hoc opponitur, Si filius a seipso, etc.
Videtur enim, quod etiam non conveniat ei secundum formam Dei : quia etiam secundum formam Dei a seipso non est : ergo nec venit, nec aliquid facit a seipso : quia regula est, quod quidquid est, et quidquid facit persona procedens, habet et facit a persona a qua procedit.
Solutio. Sine dubio verificari potest uno modo locutio, etc., secundum formam Dei, si pronomen notet discretionem : quia tunc sensus est, A meipso non veni tantum. Si autem negatio respiciat pronomen secundum operationem adventus tantum, non potest verificari nisi secundum formam servi : quia ipse secundum formam Dei causa fuit adventus sui, sicut et Pater.
I. Utrum semel tantum missus sit Filius, an saepe ?
DIVISIO TEXTUS
Hic incipit Magister distinguere modos missionis Filii.
Et habet tres partes pars ista.
In prima, scilicet in duobus primis capitulis movet quaestionem de modis missionis, et determinat.
In secunda ostendit, quod secundum alterum istorum modorum saepe mittitur Filius, et secundum alterum semel tantum, ibi, L : Ecce distincti sunt duo modi, etc.
In tertia ostendit, quod secundum alterum modum mittitur in mundum, et secundum alterum non, ibi, M : Praeterea notandum est, quod cum his duobus modis, etc.
ARTICULUS XIV
Quare Filius potius mittitur duobus modis, quam Spiritus sanctus ? et quare Pater non apparuit nisi in voce, et Filius in carne, Spiritus in columba, linguis igneis, et in flatu.
Hic incidit dubium de duobus modis missionis Filii, quare scilicet potius duobus modis mittitur, quam Spiritus sanctus ?
Videtur enim Spiritus sanctus etiam visibiliter et invisibiliter missus esse, scilicet cum mente percipitur, et cum in columba super Christum descendit.
Praeterea, Pater apparuit in creatura non unita sibi, Spiritus sanctus similiter : quare non legitur Filius umquam in creatura non unita sibi apparuisse ? Et si tu dicas, quod tres apparuerunt Abrahae in signum trium personarum : et ita Filius apparuit in creatura subiecta non unita sibi : vel quod apparuit Moysi in igne flammae rubi. Hoc nihil est : quia supra ostensum est, quod haec omnia facta sunt per ministerium Angelorum in persona Dei apparentium. Sed ego quaero de creatura assumpta, in qua divina persona per seipsam apparuit, sicut Spiritus in columba, et Pater in voce, et Spiritus in linguis et in flatu : sic enim non legitur Filius apparuisse, nisi cum carnem assumpsit.
Praeterea : Quare Pater non apparuit nisi in voce loquente ? Filius autem tantum in carne assumpta, et Spiritus sanctus in triplici creatura assumpta : sicut in columba, igneis linguis, et flatu quo inflavit Filius in discipulos ?
Solutio. Dicendum ad primum, quod Filius habet duos modos missionis visibiliter, scilicet in creatura unita sibi, et invisibiliter quando mittitur in cor : eo quod ipse solus unibilis est creaturae assumptae : et hoc infra probabitur.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod visibilitas non tam attenditur hic in modo missionis Filii quam unibilitas : et illa deficit in missione Spiritus sancti.
Ad aliud dicendum, quod Filius non debuit apparere in creatura non unita : eo quod ipse habuit congruentiam ad unionem, aliae autem personae non : et ideo aliae apparitiones factae sunt propter suam : quod enim unibile est creaturae, non unitum non congruit apparere.
Ad aliud dicendum, quod Pater est cui convenit secundum aeternam generationem dicendo generare : et ideo congruentiam habet ad hoc, ut dicendo in voce se manifestet : quia sic manifestatur in actu personali quo se habet ad Filium : et praecipue in voce qua dicit : Hic est Filius meus dilectus, etc. : illud enim in quantum vox fuit, manifestavit dicentem : et per ipsum quod dictum est, ostendit Patrem : ut sic utroque modo ostendatur generans, et Verbum et Filius : quorum unum significat manifestationem intellectus, alterum naturae. Spiritus autem sanctus operatur tripliciter, scilicet in donis ad actus operis ordinatis, et in remissione peccati, et a terrenis removendo ad coelestia : et quoad primum ostenditur in columba, quoad secundum in igne qui est consumptivae naturae, et quoad tertium in spiritu flatus qui spiritualis est : sicut etiam cantatur de ipso : Tu inspirando das spirituales esse homines.
Vel dicatur, quod Spiritus habet quiddam ex nomine doni, quod proprie dicitur : et quiddam ex nomine amoris, quod iterum proprie dicitur : et quiddam ex nomine Spiritus sancti, quod iterum proprie dicitur : et quoad primum apparet in columba : quoad secundum in igne, quia amor ignis est : et quoad tertium in flatu spirituali : et quia non sunt plura propria nomina Spiritus sancti, ideo non sunt eius visibiles missiones plures. Filius autem habet congruentiam ad hoc ut uniat sibi creaturam assumptam, et ideo non apparuit in non unita : humana autem natura congruentiam habet ut uniatur : et ideo in ipsa sola missus est Filius.
K. Quod duobus modis dicitur Filius mitti.
ARTICULUS XV
An aeterna generatio etiam sit missio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Secundum quam etiam missus posset dici, etc.
Hoc enim non videtur : quia aeterna generatio non dicit comparationem ad terminum ad quem : missio autem dicit comparationem ad eum cui mittitur : ergo aeterna generatio non est missio.
Didendum ad hoc, quod non fuit intentio istorum, quod aeterna generatio sit missio, sed quod facit congruitatem ad missionem : qui enim genitus est ab alio est : et qui ab alio est, mitti congrue potest.
ARTICULUS XVI
Utrum Filius mittatur in pias animas, vel tantum Spiritus sanctus : et hoc cum gratia gratum faciente, aut sine ipsa ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Cum se in animas pias sic transfert, etc.
Piae enim animae sunt Sanctorum animae : ergo videtur, quod Filius spiritualiter non mittatur nisi in Sanctos.
Sed contra :
- Spiritus sanctus mittitur ad sanctificandam creaturam : et ad idem non possunt duo mitti, nisi uterque eorum secundum se sit insufficiens : ergo videtur, quod cum se transfert sapientia in animas sanctas, quod hoc sit missio Spiritus sancti et non Filii.
- Item, sanctificatio omnis est bonitatis : bonitas autem est attributum Spiritus sancti : ergo videtur, quod missio in animas sit Spiritus sancti et non Filii.
- Item, supra habitum est, quod missio est ad sanctificandam et revocandam creaturam rationalem, quae aberraverat : hoc autem non potest fieri nisi per gratiam gratum facientem : cum ergo in illa mittatur Spiritus sanctus, videtur quod Filius non mittatur in animas pias.
- Item, amicos Dei constituere proprie dilectionis est : cum ergo (ut hic habetur) amicos Dei constituat missio, videtur Spiritus sanctus mitti, qui proprie in Trinitate dilectio est.
- Si forte dicas, quod missio est in hoc quod constituit Prophetas, quod pertinet ad illuminationem intellectus : et missio Spiritus sancti est ad perfectionem affectus in constituendo amicos Dei per amorem.
Contra : I ad Corinth, XIX, 4 et seq., inter dona Spiritus, in quibus proprie Spiritus manifestatur, ponitur sapientia, scientia, fides, operatio miraculorum, prophetia : ergo videtur, quod utrumque ostendat missionem Spiritus sancti, et non Filii.
- Si forte dicas, quod Filius mittitur in illuminatione intellectus sine gratia gratum faciente, sicut quidam dicunt.
Contra :
- Missio non est ut adsit qui prius non affuit, cum quaelibet persona adsit ubique : sed ut aliter, vel ad aliud adsit, qui prius essentialiter praesentialiter et potentialiter affuit.
- Similiter, missio non est ita ut tantum donum personae adsit, et non persona : quia sic persona ipsa falso missa diceretur : cum ergo non possit aliter vel ad aliud adesse nisi per gratiam gratum facientem, oportet quod et missio Filii et missio Spiritus sancti sint in gratia gratum faciente.
- Praeterea, de missione Filii dicuntur hic duo, scilicet quod in animas sanctas se transfert, amicos et Prophetas constituit : et aliud quod dicit : Mitte illam de coelis sanctis tuis, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te omni tempore. Neutrum autem istorum est sine gratia gratum faciente. Ergo cum de missione non possimus loqui, nisi sicut habemus traditum a Sanctis, videtur quod non debeat dici, quod mittatur Filius sine gratia gratum faciente.
- Item, Sapient. I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Cum ergo sapientiam introire in mentem sit sapientiam mitti, videtur quod non mittatur nisi piis.
- Item, missio sapientiae in mundum fuit in collatione maximae gratiae : cum ergo una missionum respondeat alii : mittitur enim in mentem, ut gratia missionis in mundum valeat nobis : videtur quod et missio in mentem sit in collatione gratiae.
Solutio. Dicendum ad primum, quod sicut ordinabantur apertae missiones Filii et Spiritus sancti, ita et ordinantur occultae : et semper ambae sunt ad eumdem finem, licet non ad eumdem actum semper. Sicut enim dicit Bernardus : Primo venit Filius, et docuit fidem : et postea venit Spiritus sanctus, et accendit ad amorem. Et ideo concedo hoc, quod secundum intentiones Sanctorum, nec Filius, nec Spiritus sanctus mittitur nisi in gratia gratum faciente : non enim Spiritus sanctus donum dicitur, quod sibi invicem Pater et Filius dant, sed quia nobis dant eum : et eo modo dicitur Filius etiam latus, non quod tantum datum sit aliquid, quod habetur sine ipso, sed quia ipse in dato datur sicut dicitur, Iacob. I, 5 : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Unde dico, quod in fine istae missiones non distinguuntur, sed in actu proximo quia Filius illuminat intellectum, et Spiritus accendit affectum. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod finis missionis est sanctificatio, et reductio : et hoc non tantum est Spiritus sancti : quia reductio dicit ostensionem viae, et quoad hoc est Filii : et dicit adeptionem boni, et quoad hoc est Spiritus sancti Simul enim mittuntur : nec tamen alter est imperfectus, vel est superfluus : quia ita oportet propter duplicem partem anima nostrae, quae est intellectus et affectus.
Ad aliud dicendum, quod licet gratia in genere, et quoad actum qui est gratum facere, sit attributa et ostensiva Spiritus sancti, tamen haec gratia vel illa est, vel potest esse attributum Filii : et ideo cum missio sit in collatione gratiae particularis ad intellectum vel affectum, dico quod tunc mittitur Filius.
Ad aliud dicendum, quod ad amicos constituere duo exiguntur, scilicet notitia amicitiae et amici, et eorum per quae contrahitur et conservatur amicitia, et hoc est Filii : et aliud est quod est amor amici, et fundamentum amoris, quod est honestum et pars honesti, ut dicit Philosophus, et quoad hoc mittitur Spiritus sanctus.
Ad aliud dicendum, quod prophetia dicitur quadrupliciter secundum Augustinum, scilicet visione corporali, spirituali, intellectuali, et a dignitate vel congruitate perceptionis secretorum Dei : sicut dictus est Abraham Prophetae, de quo, Genes. XVII, 17 et 18, dicitur : Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam, etc. ? et in Psalmo CIV, 15 : Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis, etc. Et quoad hoc ultimum ad prophetiam exiguntur duo, scilicet illuminatio, et gratia gratum faciens : et in illa sola prophetia est completa missio, non autem in aliis tribus, nisi secundum quid : aliud enim infundere est revelationem, et aliud est in ipsam animam sapientiam se transferre : in primo enim non mittitur sapientia nisi secundum quid, in secundo autem mittitur simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod distributio omnium donorum spiritualium pertinet ad Spiritum sanctum secundum illam proprietatem Spiritus, quod unit et vivificat corpus mysticum : quia in illa ratione, sicut noster spiritus dividit singulis membris proportionabilia sibi, ita Spiritus sanctus uniens Ecclesiam, dividit dona prout vult : sed tamen ipsa dona per se considerata, aliquando ostendunt Filium : et in hac ratione loquitur Apostolus, ut patet intuenti circumstantias Litterae.
Ad aliud dicendum, quod sicut probatum est, ita opinor illam opinionem falsam esse.
ARTICULUS XVII
An cognitio nostra sit substantialis missioni, ita quod ad missionem exigatur cognitio ? et utrum aliquis scire potest an odio vel amore dignus sit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Et tunc unicuique mittitur cum a quoquam cognoscitur, etc.
Ex hoc enim videtur, quod cognitio nostra substantialis sit missioni.
- Sed contra hoc est, quod praecipue missio fit simplicioribus, qui magis habent in munere gratiam, quam in cognitione : vetula enim quandoque parum cognoscit vel nihil : et tamen mittitur ei frequentius quam magno theologo multum cognoscenti.
- Praeterea, Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Sed cui missus est Spiritus sanctus, et cui missus est Filius, si cognoscit missionem, cognoscit se esse dignum vita aeterna : ergo cognoscit se esse dignum amore : et ita falsificatur verbum Ecclesiastae.
- Si dicas, quod nemo scit in quantum homo : sed dicit Augustinus, quod in quantum aliquid de missione ista mente percipimus, in tantum non in hoc mundo sumus : et ita in hac vita potest aliquid sciri, sicut scivit Apostolus de se, cum dixit : An exprimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus.
- Et, ad Roman. VIII, 38 : Certus sum, quia neque mors, neque vita,… neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Si, inquam, sic dicas. Contra : Iob, III, 23, super illud : Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris : ibi dicit Gregorius, quod praecipua causa fletus est viro sancto, quod nescit utrum odio vel amore dignus sit : quia est via quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem.
- Item, per quid sciet homo quod missus est sibi Spiritus sanctus ? Spiritus enim actus simillimi sunt cum actibus naturae vel cordis : sicut in hoc ipso actu qui est diligere, videri potest : possum enim scire, quod diligo Deum propter se, et super omnia : sed utrum hoc ex charitate procedat, non possum scire, cum Philosophus determinet vere fortem gratia boni, et propter bonum virtutis etiam vitam contemnere : et tamen illud non necessario procedit ex charitate.
Similiter, dicit Apostolus, I ad Corinth. XIII, 3 : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo patet, quod propter Deum possum postponere vitam : et tamen nesciam me habere charitatem : ergo nesciam mihi missum esse Spiritum sanctum.
Solutio. Cognitio exigitur ad missionem, ut mihi videtur, sed non omnis, sed triplex, scilicet una quae est ex parte cogniti, scilicet ut sentiam in me donum in quo ut in signo cognoscibilis sit persona missa : signum autem voco id quod habet actum gratiae facientis gratum, et appropriabile est Filio vel Spiritui sancto. Secunda est habitualis cognitio. Tertia est coniecturalis ex signis, sicut si videam me posse de facili facere quae non habens gratiam vel non potest, vel cum magna difficultate potest : si videam spiritum meum esse liberum a vana spe, et vano amore, et vano gaudio, et caduca tristitia, et timore mundano, et huiusmodi. Et illam triplicem cognitionem puto sufficere secundum habitum ad missionem, et dico non oportere adesse cognitionem secundum actum. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesiastes non excludit cognitionem ex signo, et coniecturalem, et habitualem : cui enim missus est Spiritus, habet habitum in quo hoc cognosci potest, si aperiatur oculus, vel per revelationem post mortem.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus loquitur ibi de inhabitatione Christi per operationem miraculorum, et potestatem signorum, quae ex se expertus fuerat. Et hoc non est mitti sapientiam nisi secundum quid, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus aut loquitur ibi ex revelatione sibi facta praeter legem communem, aut loquitur ex coniecturis.
Ad id autem quod dicunt, quod scientia certa exigitur, credo falsum esse quod dicunt.
L. Quod secundum alterum semel, secundum alterum saepe sit missus : et secundum alterum ut sit homo, et secundum alterum ut sit cum homine.
ARTICULUS XVIII
Utrum Spiritus sanctus plenius sit missus post incarnationem quam ante ? et utrum caelibatus Ioannis coniugio Abrahae sit praeferendus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Missus est etiam ante incarnationem, et ad omnes sanctos, etc.
Dubium enim potest esse : Utrum plenius mittebatur ante incarnationem, quam post ? Videtur enim, quod post plenius sit missus : quia plenior est gratia Novi Testamenti quam Veteris : cum ergo missio sit propter gratiam, videtur plenius mitti Filius vel Spiritus sanctus in Novo quam in Veteri.
Sed contra hoc est quod dicit Augustinus in libro de Bono coniugali, quod non praefertur caelibatus Ioannis coniugio Abrahae : ergo nec caetera dona praeferuntur, et videtur.
Ad hoc respondeo per Augustinum in libro IV de Trinitate, capite 20, dicentem sic : Quod dicit Evangelista : Quia nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus : quomodo intelligitur ? nisi quod certe illa Spiritus datio vel missio post glorificationem Christi futura erat, qualis numquam antea fuerat : neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Et infra, ibidem : Oportebat Spiritus adventum signis sensibilibus monstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas credituras in Christum per donum Spiritus sancti, ut compleretur quod in Psalmo XVIII, 4, cantatur : Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Secundum hoc distinguendum est, quod est missio in gratia personali, et missio ordinata ad conversionem orbis, et est missio invisibilis, et missio in visibili signo. Personalis igitur et invisibilis se habent ante adventum et post, ut excedentia et excessa : quia quibusdam personis ibi plus infundebatur gratiae, et quibusdam plus hic. Sed missio universalis et visibilis, talis fuit post, qualis numquam ante fuerat.
Ad primum ergo dicendum, quod verum est quod obicit quantum est de conditione status : sed quaedam personae ibi in Veteri Testamento existentes (ut dicit Augustinus) pertinebant ad Novum : et quaedam e converso.
Ad id quod in oppositum obicitur, dicendum quod hoc verum est quod dicit Augustinus quantum ad habitum continentiae, qui maximus fuit in Patriarchis : sed quantum ad actum continentiae et statum praefertur virginitas omni coniugio.
ARTICULUS XIX
Utrum Spiritus sanctus mittatur ad Angelos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sicut etiam implet sanctos Angelos, etc.
Ex hoc enim videtur, quod mittatur Spiritus ad Angelos.
Sed contra :
- Non ad eumdem est missio qui est in statu nuntii : sed Angelus nuntius est missionis saepius, ut videtur : quia cum mitteretur Filius in carnem, Angelus nuntiavit : et quando missio debet fieri in mente, Angelus ad hoc obsequitur custodiendo, et suggerendo, ut dicit Bernardus : et inter animam et Deum discurrendo, Deo praesentans animae vota et desideria, animae autem apportans gratiam : ergo videtur, quod ad Angelos non sit facta missio.
- Item, non fit missio nisi ad distans : non autem distat qui semper est in secreto domus : ergo non fit missio ad Angelum.
- Item, missio fit (ut dicit Augustinus in auctoritate supra posita) ut revocetur qui aberraverat : Angelus bonus numquam aberravit : ergo non fit missio ad Angelum.
- Item, missio fit ad sanctificandam creaturam, sanctificare autem est de non sancto facere sanctum : hoc non potest fieri in Angelo, nec umquam factum est : ergo, etc.
Sed contra :
- Ad eum qui est sanctus non futura est missio secundum hoc nisi semel, scilicet in prima gratia, quod falsum est : quia dicit Augustinus, quod toties mittitur, quoties interioris gratiae aliquid percipit : hoc autem saepe contingit.
- Item, hic dicit, quod Filius invisibiliter saepe mittitur.
Solutio. Dicimus, quod missio fit in perceptione gratiae et in augmento gratiae : quia semper aliter sentitur adesse Spiritus, quam prius affuit, et ad Angelos missus est, et mittitur quoad novas revelationes : licet non augmentetur in eis gratia quae substantialis est praemio.
Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod Angelus non est nuntius in illa missione, ita quod ipse cum gratia menti illabatur : sed est nuntius ut obsequens Domino misso, et praeparans viam per amotionem impedimentorum, et hoc per operationem extrinsecam menti, sicut est suggestio, et doctrina, et adhortatio, et huiusmodi : sed non sicut est inspiratio quae intrinseca est menti : et ideo ad eam est facta, et fit missio.
Ad aliud dicendum, quod distantia quam exigit ista missio non est localis : sed sicut natura distat a gratia : quia per naturam et naturalia non potest haberi, sed a solo Deo : et ideo cum sic a gratia distat Angelus, ad eum necessaria est missio.
Ad aliud dicendum, quod revocare aberrantem dupliciter est, scilicet qui aberravit iam, vel ne aberret ille qui est in via : et hoc secundo modo est missio ad Angelum et ad Sanctos, qui iam tamen habent Spiritum sanctum : licet non sint confirmati sicut Angelus, et ideo crebriori indigeant missione.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod sanctificatio fit in augmento gratiae, et in prima gratia : quia sanctificatio dicitur tribus modis, scilicet simul facere substantiam et gratiam ut in Christo : vel facere naturam et addere gratiam, ut in primo homine et Angelo bono : vel facere de non sancto sanctum, sicut in peccatoribus conversis.
M. Quod secundum alterum modum dicitur missus in mundum, secundum alterum non.
ARTICULUS XX
An anima mente capiens quod est aeternum, sit essentialiter in coelo et extra hunc mundum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nam et nos, secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus, etc.
- Ex hoc enim videtur accipi, quod anima mente aliquid aeternum capiens, essentialiter sit in coelo, licet per accidens, scilicet quia mente id percipit quod est in caelo.
- Quod etiam multis rationibus videtur posse probari sic : Anima non refertur ad locum nisi per accidens : non est enim in loco isto in quo ego sum anima mea, nisi quia corpus in quo est, est in loco isto : si ergo per accidens esse in loco aliquo facit eam substantialiter esse ibidem, cum per accidens sit in coelo, ipsa substantialiter erit ibidem et essentialiter.
- Item, forma non determinat sibi locum per se, etiam corporalis : quia videmus, quod eadem forma secundum rationem formae est in omni situ corporis supra et infra. Inde sic : Nulla forma determinat sibi locum per se, sed per accidens : omne autem tale est in omnibus locis ad quae per accidens determinatur : ergo forma est in omnibus locis ad quae per accidens determinatur : sed anima est nobilissima formarum : ergo anima est in omnibus locis ad quae per accidens determinatur : per accidens autem determinatur ad id quod capit : ergo ipsa est in loco ipsius quod mente capit : ergo cum hoc quod mente capit sit extra mundum, ipsa erit essentialiter ut in loco extra mundum.
- Item, hoc videtur dicere Augustinus, quod anima verius est ubi amat, quam ubi est. Item, Apostolus : Nostra conversatio in caelis est.
- Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod virtute orationis non attrahimus nobis Deum ubique praesentem, sed nos extendimus nosipsos in Deum.
Sed contra videtur esse, quod
- Forma non habet esse naturale nisi in materia : et naturale esse est proprium esse formae : ergo anima per id quod est, non est nisi in materia corporis.
- Item, idem est in quibusdam movens ad formam et ad locum, ut dicit Philosophus, eo quod motor dat mobili et suam formam et omnia naturalia consequentia illam : et dicit Philosophus, quod naturale consequens formam ignis est locus superior : ergo videtur, quod forma in suo esse determinet locum.
- Item, si dico : Forma est in materia : aut per accidens est in materia, aut per se. Constat, quod non per accidens : quia sic non constitueretur aliquod unum in natura ; ergo per se est in ipsa : ergo magis refertur ad locum materiae, quam ad locum alterius cui non coniungitur nisi per accidens.
Solutio. Dicendum, quod anima secundum id quod est et per essentiam, quamdiu vivit homo non est nisi in corpore. In quolibet autem de quo cogitat vel a quo afficitur, est sicut in obiecto, ad cuius locum in sua essentia nec per se nec per accidens refertur.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur, quod non in hoc mundo sumus quantum ad modum cognoscendi vel vivendi : quia secundum viam mundi cognoscimus per speculum in aenigmate : sed in quantum aeternum aliquid accipimus, cognoscimus aliqualiter attingendo speciem, et abstrahimur a materialibus huius mundi.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod anima non est in loco corporali nisi per accidens : sed illud accidens est ei coniunctum per naturam : per corpus enim est in loco, et nisi essentialiter esset in corpore, non esset in loco corporis : et ideo per illud in quo ipsa non est essentialiter, sed potius illud est in ipsa per essentiam et similitudinem, non habet locum aliquem nec per se nec per accidens.
Ad aliud dicendum, quod forma per se, id est, sine materia, non determinat sibi locum, quia sic est simplex : sed sic non est nisi per intentionem : sed per esse suum in materia determinat sibi locum : ita etiam, quod moveat ad locum illum, nisi prohibeatur, ut dicit Philosophus. Esse autem ita non accidentale est, sicut accidentale est quod contingit eidem adesse et abesse in natura manenti : sed est accidentale, sicut per aliud conveniens, scilicet per hoc quod est in materia : et hoc est naturale, non accidentale formae, si accidens proprie secundum naturam accidentis accipiatur. Unde formam tripliciter est considerare, scilicet ut est intellecta, et sic est species in anima intelligentis, et species quae est in anima unius non est species quae est in anima alterius : vel ut ratio naturae communis, abstrahens a quolibet particulari, et sic est in quolibet suo particulari et semper : vel secundum esse quod habet in natura, et sic est in eo quod est hoc aliquid : et non per accidens, sed naturaliter : absurdum enim est dicere, quod forma accidentaliter habeat esse in materia, nisi hoc modo sumpto accidente quod est per aliud convenire : sed hoc accidens non repugnat substantiali et naturali : sicut patet, quod hoc accidente Socrates per accidens est animal, et tamen esse animal substantialiter et naturaliter convenit Socrati.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus vocat verius esse, nobilius esse, et non verius in natura : quia anima et quaelibet forma nobilius esse habet in nobiliori causa, quam in se : quia in causa prima non admiscetur privationibus et materialibus, quemadmodum in seipsa vel in corpore.
Ad aliud dicendum, quod virtute orationis attrahimus nos in Deum : non loco, sed merito, ut scilicet aliter adsimus ei quam prius affuimus.
N. Cur Pater non dicitur missus, cum ab aliquo cognoscitur ut Filius ?
O. Putaverunt quidam Filium et Spiritum sanctum minores fuisse Patre, quia missi dicuntur.
DIVISIO TEXTUS
Deinde quaeritur de tertia parte distinctionis quae incipit ibi, N :
Et dividitur in duas.
In prima ostendit Patrem non esse missum.
In secunda ostendit, quod non ideo Filius et Spiritus sanctus sunt minores, quia missi sunt, ibi, O :
ARTICULUS XXI
An pater det se, vel detur a se ?
Dubium est hic : Utrum Pater det se, vel detur a se ? Quod enim mitti non potest vel procedere, satis constat ex praedictis. Videtur autem, quod non : quia secundum Magistrum dare se, est procedere a se temporaliter et mitti : sed hoc non convenit Patri : ergo nec dare.
Sed contra :
- Dare nihil dicit nisi conferre donum : cum ergo Pater habeat potestatem ex libertate amoris, sicut Filius et Spiritus sanctus, Pater potest dare se sicut Filius et Spiritus sanctus.
- Item, sicut sapientia appropriatur Filio, et gratia Spiritui sancto, ita potentia Patri : cum ergo saepe conferat posse, videtur quod det se.
Solutio. Magistri concedunt, quod Pater dat se, et datur a se : et quod dare non dicit mittere secundum rationem, nec procedere : et hoc supra satis determinatum est : non tamen dicunt, quod habeat effectum ita distinctum Pater sicut Filius et Spiritus sanctus : quia licet posse attribuatur Patri, tamen posse animarum sanctarum est in donis intellectus et affectus et ideo non ita manifestatur dando se, sicut Filius et Spiritus sanctus : et ideo a Sanctis non ita ponitur, quod det se sicut quod Filius dat vel Spiritus sanctus.
Sed contra : Pater est principium totius divinitatis : ergo sui.
Solutio. Non sequitur : quia sensus est, quod est principium Filii et Spiritus sancti in quibus est tota divinitas : dicit autem, quod melius dicitur deitatis quam divinitatis : quia divinum esse est perpetuum esse : et hoc est communicabile creaturis, secundum quod Philosophus dicit, quod omnia appetunt esse divinum, et propter illud agunt quidquid agunt : deitas autem est forma a qua imponitur hoc nomen Deus, quod non est communicabile creaturis, ut supra notatum est.
