Distinctio XXII — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXII
De nominum differentia quibus utimur loquentes de Deo.
A. De Trinitate et unitate secundum quod credita et intellecta rationaliter et catholice exprimitur.
DIVISIO TEXTUS
Post praedicta nobis disserendum videtur, etc.
Hic incipit pars illa quae est de nominum diversitate quae tota inducitur ad hoc ut accipiatur hoc nomen persona, de quo maxime tractare intendit.
Unde ista pars dividitur in duas :
In quarum prima agit de nominum divisione.
In secunda autem de hoc nomine persona, de quo intendit principaliter : quae incipit distinctione XXIII, ibi, A :
Distinctio ista dividitur in tres partes :
In quarum prima ponit duplicem vel triplicem divisionem.
In secunda autem ponit regulas sive principia quaedam de modo praedicationis illorum nominum, quae per divisionem sunt accepta, ibi, E : Sciendum est ergo, quod illa quae proprie, etc.
In tertia ponit probationem, quod ea quae videntur praedicare quantitatem vel qualitatem, in divinis praedicant substantiam, ibi, F : Deus enim non est magnus, etc.
Hic autem quidam quaerunt : Utrum Deus sit nominabilis, vel non ?
Si est nominabilis : Utrum sit nominabilis uno nomine, vel pluribus ?
Et tertio posset quaeri : Quid nominant nomina in Deo ?
Et utrum prius sunt de ipso, vel de inferioribus, et quibus modis nominantur ? Quae omnia in distinctione II huius volumus quantum potuimus, determinata sunt : et ideo non hic repetenda.
ARTICULUS I
Utrum omne nomen dictum de Deo significet proprietatem, aut essentiam, aut dicatur de Deo per translationem ?
Incidit ergo hic quaestio primo de divisione Ambrosii quae tangitur, ibi : Quo purius niteat fides, etc.
Secundum hanc enim divisionem omne nomen dictum de Deo, aut significat proprietatem, aut essentiam, aut dicitur per translationem.
- Videtur autem divisio esse insufficiens : primo, per hoc quod infra ponit divisionem sex membrorum. Secundo, quia quaedam ab aeterno conveniunt Deo, quae nullum illorum significant, ut persona, trinitas, et huiusmodi : haec enim non dicunt proprietatem : quia proprietas est in persona determinans ipsam.
- Item, essentialium quaedam dicuntur relative, ut similis, aequalis : et quaedam relative ad creaturas : ergo videtur divisio insufficiens.
Praeterea, essentialia non uno modo significant substantiam : quia quaedam significant substantiam ut substantiam, quaedam autem ut id quod assequitur substantiam, ut virtus, et huiusmodi.
- Item, Damascenus aliam dat divisionem in primo libro, cap. 12, ubi videtur innuere, quod quaedam significant pelagus substantiae infinitum, non quid est, ut hoc nomen Qui est. Quaedam autem operationis nomen, ut Deus. Quaedam autem ut id quod assequitur substantiam, ut iustus, bonus, et huiusmodi. Quaedam autem habitudinem ad ea a quibus distinguitur : ut dominus, rex, pastor, creator : eorum enim quae subiciuntur, dominus est ; et eorum quae reguntur, rex ; et eorum quae pascuntur, pastor. Quaedam autem significant id quod non est, ut immensus, in corporeus : ergo videtur, quod divisio Amhrosii non sit sufficiens.
- Item, ingenitus nec relationem, nec substantiam significat, nec etiam per translationem dicitur : ergo non cadit in aliqua partium divisionis Ambrosii.
- Praeterea, Dionysius magnam ponit nominum diversitatem per ordinem in libro de Divinis nominibus, ut bonus, ens, vita, sapientia, iustitia, virtus, salus, liberator, aequalitas, inrequalitas, magnum, parvum, alterum, simile, dissimile, status, motus, omnipotens, antiquus dierum, pax, per se vita, per se virtus, sanctus, rex, dominus, perfectum, unum. Ista autem omnia non possunt, ut videtur, reduci ad istam divisionem.
- Praeterea, videtur quod omne nomen dictum de Deo, cadat sub uno membro divisionis Ambrosii, scilicet quod est translative dici. Dicunt enim Sancti, quod de Deo nihil possumus humana voce dicere proprie ; ergo quid quid humana voce dicitur de Deo, dicitur per translationem, et nihil per proprietatem : et ita videtur, quod nullum dicit proprietatem divinam, nec maiestatem, sed omnia dicuntur per translationem.
Solutio. Dicendum, quod divisiones omnium sanctorum sufficientes sunt : sed non accipiuntur per unum modum. Divisio autem Ambrosii licet sit trimembris, tamen reduci habet ad duas divisiones bimembres sic. Omne nomen dictum de Deo, aut dicitur proprio proprietate rei, aut dicitur per translationem similitudines rei. Si dicitur proprio, aut dicit proprietatem qua persona a persona distinguitur, aut dicit essentiam : in has enim duas divisiones incidit omne nomen de Deo dictum. Primae autem divisionis haec ratio est, quia nomen dicit rem a qua imponitur, et rem cui imponitur ; illa res cui imponitur nomen, apud Grammaticum est substantia nominis ; illa autem a qua imponitur, cum illa sit principium intelligendi id quod dicitur per nomen, est qualitas nominis : illud ergo a quo imponitur, aut per priuus est in Deo et per posterius in creatura : et sic dicitur proprie, ut Pater aeternus, essentia, vita, sapientia, et huiusmodi. Si autem illud a quo imponitur, repugnat naturae divinas, tunc per aliquam similitudinem corporalium ad divina translatum de Deo dicitur, ut lapis, leo, splendor, speculum, et huiusmodi. Haec ergo est ratio divisionis Ambrosii : unde sua divisio est generalis, et comprehendit divisiones omnium aliorum sanctorum.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod persona et Trinitas significant proprietatem indistincte : quia in divinis proprielas sive relatio significatur multis modis, ut supra diximus : quaedam enim significant ad aliquid ut ad aliquid, ut Pater : et quaedam significant ad aliquid ut ad se, ut paternitas, et huiusmodi : quaedam autem significant id quod est ad se, ut bonus, substantia, et huiusmodi : quaedam autem id quod est ad se ut ad aliquid, ut similis, et aequalis et non est instantia in Trinitate et persona : quia illam se claudunt relativa.
Ad aliud dicendum, quod illos modos specialiter non considerat Ambrosius, sed potius generaliter, et ideo omnia talia cadunt sub illis quae exprimunt maiestatem divinae essentiae, vel in se vel in personis, vel aeterne vel temporaliter.
Ad hoc quod obicitur de divisione Damasceni, didendum quod ipse non dividit nisi essentialia : illa autem connotant effectum in creaturis, aut significant essentiam sine effectu. Et si primo modo, tunc sunt sicut creator, rex, et huiusmodi. Si autem significant essentiam, aut in se distinctam vel indistinctam, aut ut assequens, aut id quod non est. Si primo modo : sic est, qui est, essentia, substanlia, etc., quia qui est dicit indistinctam et non ponentem in numerum, ut notatum est de hoc nomine Qui est. Substantia dicit distinctam, et similiter essentia, et huiusmodi. Sed id quod assequitur substantiam, aut est ut habitus, aut operationem assequens : secundum intellectum habitus, ut bonus, sapiens : operationem assequens, ut Deus. Quod autem non est dicit immensus, et huiusmodi, quae notificant Deum negatione : et secundum quid negationes huiusmodi nominare et notificare possint, supra expositum est.
Ad aliud diccendum, quod infra probatur, quod ingenitus dicta relationem : quia ibi dabit Augustinus pro regula, quod in eodem genere in quo affirmat et ponit affirmatio, in eodem negatio neget.
Ad aliud dicendum, quod Dionysms divisit nomina divina per traclatum quatuor librorum : de quibusdam enim tractat in libro suo quem vocat de Hypostasibus, id est, de personis : in quo ipse determinat de uno membro istius divisionis Ambrosii, scilicet de his quae proprietates dicunt in divinis. In alio tangit de his quae secundum translationem, quod ipse symbolum vocat, de Deo dicuntur, et de hoc fecit symbolicam theologiam : quos duos libros non habemus. Alia sunt nomina maiestatem divinis exprimentia : et haec attendi possunt duobus modis, scilicet secundum significata a quibus imponuntur, et secundum modum praedicandi quem habent in divinis : et de significatis eorum agit Dionysius in libro de Divinis nominibus per tredecim capitula, in quorum tribus determinat modum procedendi et accipit materiam : in decem autem residuis tangit ipsa nomina. Modum autem praedicandi ipsorum, secundum quod sonant in ipsis nominibus, determinat in libro quem vocat mysticam theologiam a μύστις quod est secretum, eo quod res ipsa secreta manet, et non tota ut est potest nominari : et huius causa dicta est alibi.
Si autem quaeritur : Penes quid sumitur numerus quem tangit Dionysius in decem capitulis libri de Divinis nominibus ?
Responsio. Quod ipse tangit ea secundum quod manifestantur in causa ut causa talium effectuum in creaturis, praecipue rationalibus. Aut igitur sunt secundum causam respicientem esse, aut bene esse, aut perfectionem in utroque. Si sunt primo modo, aut est secundum dispositionem causae inclinatae ad effusionem causati : aut secundum ea quae diffundit causando. Si primo modo, tunc est bonum : unde ipse dicit, quod bonum est diffusivum sui et esse, cui necessario coniunguntur quatuor alia, scilicet amor, lumen, zelus, et ad bonum ulterius coniungitur pulchrum : ista enim dicunt quasi dispositiones boni in causa prima : sicut enim zelus sequitur ad amorem, ita pulchrum sequitur ad lumen : lumen enim dicit irradiationes aeternarum rationum, quibus unumquodque creatum est, in causa creante : pulchrum autem dicit descensum ordinis sapientiae ordinantis, sicut dicit Boetius :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus ipse.
Amor autem et zelus inclinant ex parte voluntatis : amor ad effectus generaliter, zelus autem ad effectus propinquiores, quia zelus est ignitus amor in aliquod speciale : et ideo de omnibus his cum suo privative opposito malo tangit in capitulo uno. Si autem dicunt effectum effluxum ad esse, aut respectu esse in genere quod fundamentum est entium, aut in specie. Si in genere : tunc est ens. Si in specie : tunc est vita : quia, ut dicit Philosophus, prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsam creatura alia : et de vita dicit, quod vita viventibus est esse : et hoc verum est de esse specificato. Et accipitur utrumque generaliter : quia non nisi generaliter cadit in divinam praedicationem : ens enim elementi vel elementati non praedicatur de Deo. Similiter vita vegetabilis, vel sensibilis, vel rationalis, non praedicatur de Deo : sed potius ens et vita abstrahens ab omni creato. Si autem est effectus secundum bene esse, aut est absolute in creatura rationali, aut in uno in comparatione ad aliud. Si absolute in uno : tunc dicunt perfectionem naturae rationalis secundum naturam, aut secundum statum in quem decidit. Si primo modo, aut secundum intellectum, et sic est sapientia : aut secundum effectum, et sic est virtus : aut secundum rationem sive intellectum ordinantem id quod est in affectu ad alterum, et sic est iustitia quae considerativa est ordinis. Si autem respiciant statum periculi in quod decidimus, aut generale quod omnibus est exhibitum, et tunc est salus a culpa et poena : aut personale et speciale periculum, et in illo notatur liberator. Si autem est in uno in comparatione ad alterum, aut secundum quantitatem virtualem, aut secundum qualitatem bonitatum. Si primo modo, aut comparatio est se cundum proportionem, aut secundum excessum sine proportione. Si primo modo, sic est inaequale : si secundo modo, sic est magnum, et parvum. Si autem est relatio una ad alterum secundum participationem bonitatis quae dicit qualitatem : aut est ut distinguens in gradu participantium non idem, et sic est alterum, et idem : aut est secundum comparationem unius ad alterum per modum proportionis, et tunc est simile, et dissimile.
Tertio autem modo sunt effectus a quibus nominatur Deus vel perfectum esse : et hoc tribus modis, quibus omne quod est, habet se ad perfectionem, scilicet secundum motum ad Deum, secundum virtutem moventem, et secundum hoc quod recipit ab ipso quod perficit. Secundum motum autem dupliciter, scilicet secundum quod est ab ipso motus in moveri, et in attingere ipsum. Si primo modo, est motus, et secundo modo status. Secundum virtutem autem moventem omnia ad ipsum est dupliciter, scilicet secundum virtutem in se, vel virtutis dispositionem : in se est omnipotens qui omnia potest facere et movere : secundum dispositionem autem virtutis est antiquus dierum. Secundum id autem quod influit perficiendo est consideratio triplex, scilicet secundum substantiam perfectam, et secundum virtutem perfectam, et secundum quietationem in fine : et primo modo est perfectum, et unum : et secundo modo per se vita ad naturam, et per se virtus ad perfectionem superadditam : quietatio autem in fine est pax : sequitur autem regnum in omnibus his, quod compatit esse non causanti, sed continenti quod causatum est, et secundum illud est sanctus, rex, et Dominus : et sanctus prout regit non immixtus, sed excedens omnia materialiter inquinantia : Dominus autem ad supposita : rex autem ad ordinis et legis naturalis discretionem.
Ad ultimum dicendum, quod duplex est translatio, scilicet secundum rem, et secundum nomen. Translatio secundum rem in divinis nominibus non est nisi in symbolicis, in quibus transfertur significatio ad significationem : ut pratum ridet, eo quod quaedam dilatatio generatur in floritione pratorum : et sic dicitur Deus crapulatus vel ehrius : sicut dicit, Psal. LXXVII, 65 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. Translatio aulem nominis est quando nomen non sufficienter repraesentat id ad quod significandum assumitur, ut omnia nomina dicta de Deo.
B. Praemissis addit qumdam esse nomina, quae temporaliter Deo conveniunt, et relative dicuntur.
ARTICULUS II
Utrum aliqua nomina conveniant Deo ex tempore, et an conveniant simul omnibus, aut aliquibus, et aliquibus non, etc.
Deinde quaeritur de alia divisione quam adiungit Magister, dicens : His adiciendum est quaedam, etc.
Hic enim bimembis divisio ponitur in uno, scilicet quod quaedam ex tempore Deo conveniunt, et relative ad creaturam dicuntur : et haec aut omnibus personis communiter conveniunt, ut creator : aut quibusdam, ut missus, datus.
Et hoc non videtur posse stare : quia
- Cuicumque convenit aliquid ex tempore, illud est mutahile : sed Deus non est mutahilis : ergo nihil convenit ei ex tempore.
- Item, omne relativum dependet ad suum correlativum : sed Deus non dependet ad aliquam creaturam : ergo non dicitur relative ad ipsam.
- Praeterea, missus et datus dicunt effectum in creatura : ergo significant essentiam divinam communiter : ergo possunt dici de omnibus personis.
- Praelterea, datus et donatus (ut supra hahitum est) non dicunt ab alio esse : ergo videtur, quod omnibus conveniant.
Solutio. Haec pars divisionis reducitur ad divisionem Ambrosii, ad illud membrum, quod quaedam maiestatem deitatis insinuant. Illud dividendum est etiam ulterius : et tunc includit hoc quod hic dicitur sic. Quae essentiam significant, aut in se, aut cum connotatione effectus. Si enim in se : tunc conveniunt ab aeterno. Si cum connotatione effectus : tunc conveniunt ex tempore. Aut igitur significant essentiam ut agentem tantum, sicut creator : aut agentem cum consignificatione personae existentis ab alio, ut missus, datus, ut supra habitum est.
Dicendum ergo ad primum, quod ex tempore Dco convenire non ponit mutationem in ipso, sed potius in his quae fiunt, ut alibi dictum est.
Ad aliud dicendum, quod creatura reali respectu dependet ad Creatorem, et non e converso nisi secundum intellectum : quia dependentia respectus creaturae non potest intelligi sine correspectu in Creatore, licet non dicat nisi rationem in ipso, et non rem quae diversa sit ab ipso.
Ad aliud dicendum sicut supra, quod missus, et datus, claudant in se relationes.
Ad aliud dicendum, quod Magister accipit datus, et donatus, pro missus.
C. De hoc nomine, Trinitas, addit.
ARTICULUS III
Utrum in divinis hoc nomen, Trinitas, dicat pluralitatem personarum, et sit nomen divinum ?
Deinde qnaeritur de hoc quod dicit : Praeterea est unum nomen quod de nulla persona sigillatim dicitur, etc.
- Videtur enim falsum quod dicit : quia hoc nomen, Trinitas, quasi collectivam pluralitatem designat personarum ; collectiva autem pluralitas est simpliciter plura, et secundum quid unum, scilicet secundum formam collectionis quae minimam habet unitatem : Trinitas autem est unitas essentiae simplicissima et verissima : ergo non dicit pluralitatem personarum collectivam.
- Praeterea, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium papam dicit, quod inter omnes unitates arcem tenet unitas Trinitatis : sed inter omnes unitates inferior est unitas collectiva : ergo Trinitas non dicit unitatem collectivam.
- Item, si dicit pluralitatem personarum hoc nomen, Trinitas, aut cum ordine, aut sine ordino. Si sine ordino : tunc videtur esse confusio personarum : pluribus enim collectis sine ordine ad unum generatur confusio, et non unio. Si autem dicit cum ordine : tunc erit prius et posterius in ordinatis : et ita videtur, quod nullo modo dicit collectionem plurium.
- Item, cum dicitur Trinitas trium unitas, videtur unitas numerari in tribus : sed unitas aut est essentia, aut non. Si non : ergo est aliqua unitas in qua conveniunt praeter essentiam. Si est essentia : tunc essentia numerata est in tribus, quod falsum est.
- Item, hoc nomen, Trinitas, aut est absolutum, aut relativum. Si absolutum, ergo debet sigillatim de personis praedicari : et hoc falsum est : quia haec non est vera, Pater est Trinitas. Si autem est ad aliud : tunc quaerit determinari extra, quod etiam non convenit ei : ergo videtur, quod non sit nomen divinum.
- Praeterea, videtur Trinitas repugnare simplicitati divinae. Dicit emm Boetius, quod unitatis eiusdem in re iteratio non infert numerum : ut cum dicitur, Tullius est unus, Marcus est unus, Cicero est unus, non possum inferre : ergo Marcus Tullius Cicero sunt tres : ergo a destructione consequentis, ubi infertur numerus, ibi est diversitas : sed in Trinitate significatur numerus : ergo diversitas : sed in uno et eodem simplicissimo nullus est numerus : ergo cum Deus sit ommno simplex, non debet significari hoc nomine, Trinitas, quod importat numerum.
- Item, nihil habens aliquid intelligibile ante se est simplex omnino, vel ad minus ipsum non est simplicissimum : hoc nomen, Trinitas, ponit ante se et intellectum personae numeratae, et unitatis essentiae : ergo Trinitas non est simplicissimum : ergo non est nomen divinum, ut videtur.
Solutio. Dicendum cum Magistro, quod Trinitas dicit quasi collective simul omnes personas : non autem dicit collectionem, sed quasi collectionem : differt enim in duobus a forma collectivi nominis, quorum unum est, quod unit in simpliciter uno et simplicissimo ea quae colligit, quia in unitate essentiae simplicissimae, a cuius unitate tamen non imponitur nomen : sed collectivum non dicit unionem nisi in forma collectionis, quae secundum quid habet unitatem, et simpliciter pluralitatem. Alia differentia est : quia ea quae colligunt, habent simpliciter multitudinem sine ordine, sicut acervus, vel populus, vel turba. Quod autem non habeant simpliciter multitudinem, probatum est supra. Quod vero non sint omnino sine ordine, probatum est etiam supra : quia in personis est ordo naturae. Et per hoc patet solutio ad tria prima.
Ad quartum dicendum, quod unitas non est numerata per ly trium : quia tunc deberet dicere tres unitates : sed personae numeratae sunt, et unitas est ibi cadens ut uniens ea quae sunt numerata hoc modo numeri qualis est in divinis.
Ad aliud dicendum, quod hoc nomen, Trinitas, est ad aliud, ut aperte dicit Boetius in libro de Trinitate, sic : Quo fit ut hoc ipsum Trinitas etiam ad aliud dicatur. Sed est relativum intrinsecus : quia claudit in se ea ad quae determinantur relationes eorum.
Et si obicias, quod Trinitas est trium unitas : et ita ratione eius quod unitas, significat essentiam : et ratione eius quod est trium, significat ad aliquid : et ita significabit essentiam, praecipue cum unitas cadat in recto in diffinitione eius, ly trium autem in obliquo. Dicendum, quod hoc nomen, Trinitas, imponitur a distinctione personarum collectiva, et non ab unitate : et ideo licet per modum significandi per nomen quod abstractive dicitur, essentia significetur in recto : tamen secundum rationem impositionis et rem, e converso est, scilicet quod essentia significatur in obliquo, et personae collectivae in recto : quia Trinitas exponi habet, tres uniti in una essentia.
Si autem quaeras : Quare propter abstractionem magis significat essentiam in recto, et personas in obliquo, quam e converso ?
Dico, quod supposita numquam abstracte possunt significari : quia contra naturam suppositi est, quod sit abstractum : sed forma bene abstrahitur : et ideo cum personae sint suppositae, in abstracto nomine non possunt importari in recto.
Si autem quaeras : Quare ergo non fuit impositum nomen concretive, quod significet collectivas personas in recto ?
Ad hoc est dicendum, quod hoc est contrarium collectioni et nominationi : quia nomen vult imponi ab aliqua forma una : et cum supposita ut supposita non dicant unum, non potest esse unum nomen a suppositis impositum : sed poterat esse nomen suppositis impositum, et a forma uniente per modum collectionis : nullum enim nomen imponitur nisi a forma.
Praeterea, forma collectionis inter omnes formas est minus uniens, et ideo illud cuius est forma, non est nisi oblique : ut dicimus, acervus lapidum : et non dicimus, acervus lapides : et ideo cum Trinitas a tali forma discretionis collectiva imponatur, respiciet personas oblique.
Ad aliud dicendum, quod Trinitas personarum non repugnat simplicitati essentiae : quia personae non dividunt essentiam, nec essentia componitur vel dividitur in eis. Sic autem ratio est de tribus aliis diversis : et ideo numerus personarum non ponit diversitatem, sed distinclionem relationis secundum originem tantum, quae minima est omnium distinctionum : et tamen in divinis sufficit ad constituendum personas, licet non variet essentiam.
Ad aliud dicendum, quod licet in nominis modo significandi aliquid sit ante intellectum huius nominis, Trinitas, tamen in re nihil est ante : et ideo non dicit compositionem.
D. De aliis nominibus quae temporaliter Deo congruunt, et non relative dicuntur.
ARTICULUS IV
An hoc nomen, incarnatus, conveniat uni personae, vel omnibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sunt etiam, quaedam nomina quae ex tempore, etc.
- Hoc enim videtur falsum : quia incarnatus si non dicit nisi divinam essentiam cum effectu in creatura, tunc convenit omnibus simul personis, quod absurdum est.
- Item, omne nomen ex tempore Deo conveniens, dicit divinam essentiam, et connotat effectum in creatura : hoc vero nomen, incarnatus, est huiusmodi : ergo dicit divinam essentiam, et connotat effectum in creatura : et sic convenit communiter omnibus, quod haeresis est.
Solutio. Dicendum, quod incarnatus et humanatus, non dicit secundum nomen relationem, sed in se claudit relationem in supposito : quia suppositum eius est Filius per se : et essentia divina non est incarnata in se, et per se, sed in Filio et per Filium : et hoc probatum est in III libro Sententiarum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod omne nomen, etc., intelligitur de illis nominibus quae active conveniunt Deo, ut creator, et huiusmodi : sed incarnatus, humanatus, conveniunt receptive et unitive : et hoc non convenit omnibus, sed uni, scilicet Filio.
ARTICULUS V
An nomina negativa et privativa cadant in sex nominum ditferentiis, quas Magister ponit in textu ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Ecce sex nominum differentias assignavimus, etc.
- Videtur enim, quod negativa vel privativa non cadant in istis sex nominum differentiis, sicut immensus, increatus, et huiusmodi : quae tamen praecipue conveniunt Deo.
- Si forte dicas, quod Magister praemittit divisionem de his, de quibus agere intendebat : et non intendit agere de negativis : et ideo non tangit illa : quia nihil praedicant in Dco : sed potius, ut dicit Damascenus, dicunt quid non est Deus. Secundum hoc etiam non debuit praemittere de translatis : quia illa etiam non praedicant aliquid in Deo, sed per translationem dicuntur.
- Item, penes quid sumitur ista divisio sex membrorum, cum supra ostensum sit, quod divisio trimembris Ambrosii sufficienter omnia nomina dicta de Deo comprehendat ?
Solutio. Ad hoc dicendum, quod privativa non sunt de intentione Magistri, sicut innuit obiectio : quia nihil praedicant in Deo, sed potius quid non est ostendunt : vel si sunt, reducuntur ad essentia secundum quod negatio aliquo modo certificat, et innuit quid est res, ut ostendimus supra.
Ad aliud dicendum, quod Magister non supponit hic symbolica, nisi tantum ea quae aliquo modo ostendunt propria personarum, ut character, splendor, et huiusmodi : et non intendit hic de scientia symbolicorum : quia illa potius pertinet ad scientiam allegoriarum, quam disputationis quae tractatur in hoc libro.
Ad ultimum dicendum, quod tres modi additi ad divisionem Ambrosii continentur sub trimembri divisione : ea enim quae proprietatem significant, aut significant, ut distinguentem, aut ut suppositum distinctum. Et primo modo significat paternitas, secundo modo pater. Si autem ut suppositum distinctum, aut ab aeterno, aut ex tempore. Si ab aeterno, aut proprie, aut communiter. Si communiter, aut ut de singulis, aut ut collective de omnibus. Ex tempore quidem, ut incarnatus, humanatus : ab aeterno autem proprie pater : communiter de singulis persona : communiter collective trinitas. Hypostasis autem, substantia, et huiusmodi, significant ut persona. Similiter ea quae essentiam, aut ab aeterno, aut ex tempore. Si ab aeterno, aut affirmative, aut negative. Si affirmative, aut per modmn substantiae, aut per modum advenientis suhstantiae. Si per modum advenientis, aut ut quantitas virtualis, aut ut qualitas, et sic de aliis. Si autem substantiam, aut ut abstractum, aut ut concretum, aut ut substans in concreto. Abstracto quidem substantiam, ut essentia, divinitas, et huiusmodi : concrete autem Deus : substans concreto substantiam assequens, ut potens, aut sapiens, magnus, et bonus, et huiusmodi : negative autem, ut immensus, increatus, et huiusmodi. Si autem ex tempore, aut secundum causam actu causantem, aut continentem, aut gubernantem, aut secundum habitudinem ad ea quae causata sunt. Primo modo creator. Secundo et tertio modo gubernator, provisor, salus, et liberator, et huiusmodi. Tertio Dominus, rex, et huiusmodi. Et sic plane patet, qua arte multiplicantur ista nomina.
E. Quod illa nomina quae ad singulas pertinent personas, proprie relative dicuntur : ea vero quae unitatem essentiae significant, ad se dicuntur, et de singulis, et de omnibus communiter dicunt in personis, et singulariter et non pluraliter in summa accipiuntur.
ARTICULUS VI
An quatuor regulae de divinis nominibus a Magistro sunt bene assignatae ?
Demde quaeritur de regulis quas ponit in illa parte quae incipit, ibi, E :
Ibi enim colliguntur quatuor regulae quas dat :
quarum prima est, quod illa quae proprie ad singulas pertinent personas, relative ad invicem dicuntur.
Secunda est : Quae unitatem significant, ad se dicuntur et substantialiter.
Tertia est : Quae substantialiter dicuntur, de omnibus sigillatim praedicantur, et de omnibus simul singulariter praedicantur, et non pluraliter.
Quarta est : Quae relative dicuntur, non substantialiter dicuntur.
- Contra primam obicitur : Hoc nomen, persona, pertinet ad singulas personas, et tamen non relative dicitur : ergo regula illa non est universalis.
- Secundae instatur per similis et aequalis et idem, quae relative dicuntur, et tamen substantiam significant.
- Item, tertiae instatur per hoc nomen, persona, quod, ut infra dicet, substantiam significat, et tamen pluraliter de eis in summa praedicatur.
- Quartae instatur per hoc quod omne quod praedicatur, praedicatur per accidens, aut per substantiam : sed in divinis non est accidens : ergo substantia : ergo relatio quae praedicatur in divinis, praedicatur per substantiam : et sic falsum est quod dicit.
Solutio. Dicendum, quod persona non dicit relationem in se determinatam, sed in quadam communitate proportionis, ut infra dicetur. Vel dicatur, quod persona dicitur relative in supposito : licet non dicat relationem in modo significandi per nomen.
Ad aliud dicendum, quod similis, et aequalis, in se claudunt relationem, et id in quo uniuntur et parificantur : et ideo talia significant in concreto essentiam in obliquo, et personas in recto : et quando abstracte significantur, contingit e converso, ut supra determinatum est.
Ad aliud dicendum est, quod persona dicit relationem in supposito, licet in modo significandi non importet, sed sub stantiam.
Ad aliud potest dici, quod in divinis non est accidens, quia quoad naturam praedicamenti relationis non retinet in divinis modum praedicandi relatio : sed quoad modum quem addit, scilicet ad alterum esse, et quoad hoc oppositionem habet ad substantialia, quae non ad alterum sed ad se praedicantur.
ARTICULUS VII
An bene dicat Augustinus : Unus magnus, non tres magni.
Deinde quaeritur de hoc : Non tres magni, sed unus magnus, etc.
Supra enim concessum est, quod adiectiva possunt substantialiter de personis praedicari : et ibi sunt novem assignatre rationes. Et ideo hic dicendum quod si ly tres sit substantia tantum, et ly magni adiectivum, quod possunt tunc dici tres magni : quia tunc numerum sumet a suo substantivo : sed Augustinus accipit hic ly magni substantive, et ly tres adiective : et eadem ratio est de aliis.
F. Quod Deus magnus est ea magnitudine qua Deus est : sic de bonitate, et de omnibus quae secundum substantiam dicuntur.
ARTICULUS VIII
An participatum in divinis potest esse maius participante ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo in principio, ibi : Ut quasi particeps eius sit : alioquin maior esset illa magnitudo, etc.
Hoc enim non videtur, quia ille potest participare albedinem vel humanitatem : et tamen illa albedo vel humanitas non est maior quam ipse.
Solutio. Dicendum, quod nihil participatur proprie, nisi cuius capitur pars : forma autem omnis de se universalis est : et licet tota sit in isto quoad esse, non tamen tota est intra substantiam quoad posse, quia potest esse in alio, aliter enim non esset universalis : licet secundum quod inest huic, non sit vel possit esse in alio : tamen id quod inest huic, potest inesse aliis multis : et ideo accipitur in parte suae potestatis. Sic autem sequitur, quod omne participatum maius sit in posse, quam id quod participat ipsum. Hoc autem in divinis non convenit : cum non sit extra Deum aliquid maius ipso, nec secundum esse, nec secundum posse : sed totum id quod est ipse, ubi non est universale et particulare, sicut supra probatum est.
