Distinctio VI — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

 

A

Utrum Pater voluntate genuit Filium, an necessitate : et an volens, vel nolens sit Deus ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Praeterea quaeri solet : Utrum Pater genuerit Filium, etc.

 

Hic incipit secunda pars istius tractatus de generatione Filii, in qua quaeritur de potentia inclinante ad generationem ex parte generantis : Utrum illa sit necessitas, vel voluntas, vel natura ?

 

Dividitur autem in duas patres :

in quarum prima agitur de potentia inclinante in Patre ad generandum. Sed quia in inferioribus potentia generandi est in filio genito, sicut in patre.

Ideo quaeritur in secunda parte : Utrum huiusmodi etiam sit in Filio ?

et haec incipit in sequenti distinctione VII,

scilicet ibi :

Hic solet quaeri a quibusdam, etc.

 

Prima dividitur in tres.

In prima movet quaestionem Magister, et solvit per interemptionem utrisque partis.

In secunda, obicitur contra solutionem : et solvit,

ibi, B :

Sed contra hoc opponitur, etc.

In tertia, redit a partem quam interemerat, et solvit eam sub alio sensu,

ibi, C :

Praedicta tamen verba, etc.

 

In prima harum facit tria.

Primo enim ponit quaestionem haeretici sub divisione.

Secundo, interimit utramque partem divisionis,

ibi :

Nec voluntate, nec necessitate.

In tertio, ponit instantiam contra divisionem haeretici,

ibi :

Acute sane quidam.

 

 

ARTICULUS I

An Deus genuerit Filium ex necessitate, et voluntate ?

 

Incidit autem hic quaestio de ista divisione :

  1. Videtur autem quod necessitate Filium genuerit. Quod enim impossibile est non esse, necesse est esse : Deum habere Filium impossibile est non esse : ergo necesse est esse.
  2. Item,

quidquid nulla parte sua est contingens et possibile, ipsum in toto in essentia et actu est necesse : Deus Pater in nullo subicitur contingenti et possibili. Ergo in toto est necesse : ergo ipse est necessarium principium generationis Filii.

3. Item,

idem est posse et esse in aeternis. Sed necessarium est Deum posse gignere Filium : ergo necesse est Deum genuisse Filium. Est idem est in aeternis genuisse et generare : ergo Deus Pater de necessitate generat vel generavit Filium.

 

4. Praeterea, omnipotenti detrahere maximum posse est impossibile : maximum autem posse est generare talem alterum qualis ipse est : ergo hoc posse impossibile est detrahere a Deo. Ergo necesse est ponere in ipso : ergo ex necessitate genuit Filium.

5. Item,

natura existante communicabili, et nihil prohibente eam communicari, impossibile est tollere communicationem sui. Sed natura divina communicabilis est, et nihil prohibet communicationem fieri, ut supra dictum est et probatum est : ergo impossibile est non fieri communicationem. Ergo necesse fuit generare Filium : quia per generationem fit naturae communicatio.

6. Item,

dicit Philosophus, quod ea quae fiunt : aut semper, sicut necessaria, aut frequenter, aut raro. Sed naturalia fiunt semper, aut frequenter, sed in necessariis fiunt semper : infra autem habebitur, quod Deus Pater semper genuit Filium : ergo necessario genuit Filium.

7. Item,

Dionysius in libro de Divinis nominibus :

Solus fons supersubstantialis Deitatis est Pater, nec Filius est Pater, nec Pater Filius, custodientibus hymnis propria religione unicuique thearchicarum personarum.

Cum igitur fontem necesse sit fluere, Pater ex necessitate genuit Filium.

8. Item,

in eodem, infra :

Pater quidem est fontana deitas : Filius autem et Spiritus sanctus deigenae deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divinae, et sicut flores, et supersubstantialia lumina a sanctis eloquiis accepimus.

 

Ex hoc habetur, quod cum Pater sit deitas fontana, impossibile est eum non fundere et generare Filium.

 

Eodem modo videtur posse probari alia pars, scilicet quod voluntate genuit Filium sic :

  1. Deus vult omne bonum : ergo maxime bonum maxime vult. Sed optimum est producere Filium, et producere Spiritum sanctum : ergo hoc maxime vult : ergo voluntate genuit ipsum.
  2. Item,

in omnipotente omne opus subiacet voluntati. Ergo cura generare (ut dicit Damascenus) sit opus naturae, hoc in ipso subiacebit voluntati : ergo voluntate genuit eum.

3. Item,

aut genuit eum voluntate, aut genuit eum non voluntate : si voluntate, habeo propositum ; si non genuit eum voluntate, et genuit. Ergo genuit contra voluntatem, vel praeter voluntatatem, quorum utrumque absurdum est : ergo voluntate genuit Filium.

4. Item,

in omnibus generantibus in quibus est propositum, primum inclinans ad generationem est voluntas. Ergo et in Deo : ergo et voluntate genuit.

5. Item,

quidquid fit non voluntate eius qui habet voluntatem, non est laudabile. Ergo si Pater non voluntate genuit Filium, Pater in generatione Filii non est laudabilis, quod absurdum est : ergo, etc.

6. Item, Augustinus dicit infra :

Si potuit gignere Filium, et noluit : ergo invidus : sed invidus non fuit : ergo potuit, et voluit : ergo voluntate genuit.

7. Item,

Pater dicens Verbum, genuit Filium. Sed dicere semper est in voluntate dicentis : ergo generare semper est in voluntate generantis : ergo semper voluntate genuit.

 

In contrarium obicitur sic primo quod sed contra non ex necessitate.

  1. Omnis necessitas ad aliquem actum est a potentia fortioris intrinseci, vel extrinseci : Deus Pater non habet aliquid fortius se : ergo non generat ex necessitate.

Secunda supponitur a fide.

Prima probatur ex hoc quod si est necessitas naturae, est a forma, quae potentior est in re agente per necessitatem quam materia. Si autem est necessitas ab extrinseco, tunc est cogens fortius : sicut accipit in coactione violentiae.

2. Item,

in omnibus his in quibus est natura et voluntas, secundum debitum ordinem natura subiacet voluntati. In Deo autem natura est et voluntas : ergo et in eo natura subiacet voluntati. Quod autem subiacet voluntati, dicit Augustinus non esse necessarium : ergo in Deo nihil est necessarium ; ergo nec generatio Filii nec aliud opus, ut videtur.

Prima probatur ex perverso ordine in nobis : quia per peccatum accipit quod potentiae naturales voluntati et rationi non subiacent.

Secunda probatur per hoc quod summus ordo est in Deo.

 

Contra alteram partem sic obicitur, scilicet quod non voluntate genuit :

  1. Damascenus in duobus locis dicit, quod
    creatio est opus voluntatis, generatio autem opus naturae :

ergo non voluntate genuit.

2. Item,

voluntate fieri dicuntur in quibus principalis motor est voluntas. Sed in omni generatione principalis motor est natura : ergo generatio non fit voluntate.

3. Item,

voluntas est ad volita : volita autem sunt exteriora de quibus est apprehensio in ratione boni. Generatio Filii non sic est de exterioribus : ergo non fit voluntate.

 

4. Praeterea, in hominibus sic est quod generatio hominum non dicit opus voluntatis, sed potius opera mechanica quae sunt super materiam aliam : ergo neque in divinis ita dici debet.

 

Solutio.

Dicendum secundum Hilarium in auctoritatibus supra inductis, quod

intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermoni res, sed rei sermo subiectus est ;

et ideo non omnis necessitas hic negetur, nec omnis voluntas.

Sed necessitas et voluntas secundum intentionem haereticorum, quae est necessitas violentiae, et coactionis ab agente contra voluntatem intrinsecus vel extrinsecus : sicut iam patebit, cum distinguetur necessarium.

Talem enim neccessitatem non recipit divina generatio, nec Deus ;

quia dicit Philosophus in IV primae Philosophiae :

Si fuerunt res simplices et aeternae et immobiles, nulla earum erit violentia, neque contra naturam.

Patet igitur quod talis necessitas violentiae non cadit in Deum.

Voluntatem autem dicebant in Deo esse accedentem, ut dicit Augustinus, vel antecedentem, quae est de re antequam sit ipsa res, et quae quandoque est apud volentem, et quandoque non. Unde si talis esset voluntas in Deo, et Pater esset mutabilis qui quandoque unum vellet, et quandoque aliud ; et Filius non esset aeternus, cuius generationem voluntas paterna antecessisset, sicut rerum creationem praevenerat.

Dicendum ergo secundum Philosophum in IV primae Philosophiae, quod

necessarium dicitur respective, et absolute.

 

Respective autem dicitur respectu finis intenti, aut respectu efficientis cogentis.

Respectu finis duobus modis, scilicet respectu esse et respectu bene esse :

sicut necessarium est ad esse, sine quo impossibile est habere aut conservare esse, sicut anhelitus et nutrimentum in animalibus :

respectu bene esse, sine quo non habetur finis intentus in bene esse,

sicut acceptio debiti ab Atheniense cive non habetur nisi navigetur Athenas : est ergo necessaria navigatio ad Athenas ad acceptionem debiti.

 

Respectu autem esse efficientis, similiter est duobus modis,

scilicet respectu agentis extra, et respectu agentis intra.

Respectu agentis extra, sicut Dionysius dixit, quod necessarium est contristans, et violenta est aliqua necessitas.

Et quidam Philosophus Ariotas dixit :

Violentia de necessitate cogit me ut hoc faciam.

Respectu autem cogentis intra,

sicut dicitur III Esdrae 3, 12, quod

super omnia vincit veritas :

 quia cogit consensum.

Et hoc modo dicit Philosophus, quod necessitas non permittit opinantem ad verum reverti, et mutari a sua opinione.

 

Absolute autem necessarium est (ut dicit Philosophus) quod impossibile est ut sit alio modo.

Et hoc tribus modis est, scilicet per se, et per aliud, et compositum ex utroque : per se, sicut principia ; per aliud, sicut conclusio determinata ; ex utroque, sicut syllogismus.

Et similiter est mente incomplexo.

Unde dicit Philosophus, quod necessarium absolute et per se non est nisi unum simplex primum : omnia enim alia composita ex suis componentibus trahunt necessitatem, et componentia ab efficiente primo. Et ideo possibilia sunt secundum illa a quibus habent necessitatem : quia prius per intellectum in illis sunt in potentia quam in necessitate.

Secundum igitur hanc divisionem dicemus, quod solus Deus est necessarium primum.

Sunt autem multi alii modi in quibus non salvatur ratio necessitatis nisi aequivoce sicut utile necessarium consuevimus dicere, et expediens necessarium.

 

His habitis, facile est respondere ad illam partem obiectorum quae sunt de nessario : omnes enim illae rationes et auctoritates Dionysii adductae, plane loquuntur de necessario simplici et absolute, quod praecipue est Deus. Et hac necessitate generat Filium : neque sequitur aliquod inconveniens in ipso.

 

Eodem modo distinguimus multiplicem voluntatem secundo modo.

Est enim voluntas potentia volens, et est motor aliarum potestatum quae sunt in volente, sicut voluntas voliti extra, sicut cibi, vel potus, vel alterius, et hoc modo voluntatis opus est creatura : quia illud est extra Deum.

Secundum autem quod voluntas est quasi motor aliarum potestatum, ut cum dicitur, volo intelligere, volo ambulare, potest intelligi secundum Magistrum haec tripliciter, scilicet antecedens quae est quasi disponens voluntatem : et est voluntas ista praemeditationis de opere qualiter fieri debeat, ut arcarius faciat fundum, et in qua parte materiae arcae faciat fundum, et in qua operculum, et in qua parientem.

 

Est etiam voluntas accedens : et haec duobus modis, scilicet accedens operi, et accedens voluntati :

accedens operi est quae immediate praecedit opus, sicut est voluntas ad operandum, ut percutiendi cum dolabro, et huiusmodi ;

accedens volenti est quam non habuit semper, sed accedit ei ex nova apprehensione alicuius apprehensi moventis voluntatem.

 

Tertia est voluntas operi concurrens, quae dicitur concomitans. Et ista voluntate Pater genuit Filium, quia voluit generationem.

Et de ista ultima procedunt rationes inductae ad hoc quod voluntate genuit Filium, ut patet singulas inspicienti.

 

Illa autem rationes quae inducuntur ad probandum, quod necessario genuit Filium, sequuntur de necessario per coactionem : et hoc necessarium in Deum cadere non potest, ut dictum est.

Similiter aliae rationes quae inducuntur ad hoc quod non voluntate genuit, accipiuntur de voluntate exteriorum : prima et secunda et tertia de voluntate praecedente, secundum quas non est voluntatis opus generatio divina, ut dictum est.

 

Et sic palet solutio, ad omnia alia obiecta simul.

 

 

ARTICULUS II

An Deus volens aut nolens Filium genuerit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit haereticus :

Deus Filium volens aut nolens genuit, etc.

 

Videtur enim necessarium esse ut detur altera pars, cum distent partes per affirmationem, et negationem : quare necesse est alterum verificari de quolibet.

 

Praeterea quaeritur : ex quo potuit in aliquo sensu dari ista, Deus volens genuit Filium, quare sub distinctione non dederunt eam Catholici doctores, sed interemerunt simpliciter ?

 

Ad hoc dicendum quod ista, volens et nolens, non opponuntur per affirmationem, et negationem. Cum enim negatio intrinseca est cum voluntate, in una dictione voluntas manet affirmata. Sed volitum de quo est sermo, negatur : unde idem est nolo, quod volo contrarium.

Et si obicitur, quod in condeclinio videtur negari voluntas, cum dicitur, nolo, non vis, non vult, etc.

Dicendum quod frivolum est, quinimo in condeclinio etiam affirmativa manet, secundum quod est condeclinium huius verbi, nolo : quia tunc habet vim unionis dictionis hoc quod dicitur, non vis, et non vult.

Si autem sic divideretur, aut volens, aut non volens : tunc esset per affirmationem, et negationem ; et tunc secundum intentionem haeretici cavendam danda esset ista, non volens. Ex hoc enim non sequitur coactio, sed negatur voluntas accedens volenti, et volito, ut supra dictum est.

 

Ad aliud,

dicendum quod sancti Doctores magis instando compescere et confundere volebant haereticum, quam coram simplicibus cum eo disputare : eo quod instantia facit obmutescere, et inducit confusionem. Et hoc expediens fuit simplicibus, ut viderent illum non posse proficere : postea autem seorsum cum mansuetis tractabant veritatem solutionis, sicut Magister supra dixit.

 

 

 

B

Oppositio contra praedicta. 

C

Qualiter intelligenda sint illa verba : Pater nec nolens, nec volens Deus est ? nec volens, nec nolens genuit Filium ?

 

 

ARTICULUS III

An auctoritates istae Sanctorum sunt verae, qui dicunt quod voluntate genuit Filium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, B,

Hoc autem facile est refellere, etc.

 

1. Videntur enim quidam Sancti expresse dicere, quod voluntate genuit.

Unde Hilarius in libro III de Trinitate :

Incomprehensibilem et inennarrabilem ante omne tempus et ante saecula unigenitum ex his quae in se ingenita erant, procreavit omne quod Deus est per caritatem eius atque virtutem ei impertiens ;

charitas autem est dispositio voluntatis : ergo voluntate genuit.

2. Item,

Hilarius :

Ex toto Patre totus Filius est natus :

non aliunde, quia nihil antequam Filius ; non in parte, quia plenitudo deitatis in Filio ; nec in aliquibus, quia in omnibus.

Sed ut voluit qui potuit, et ut scivit qui genuit.

3. Item,

Origenes :

Germen proferens voluntatis factus est Verbi Pater.

4. Item,

ad idem est ratio :

dicit enim Augustinus in libro IX De Trinitate, quod

partum mentis praecedit appetitus rei quaerendae, qui postea fit amor cognitae :

ergo cum partus divinus sit partus mentis, quia verbum, videtur quod partum Filii voluntas antecedens praecesserit.

5. Item,

in omnibus in quibus in idem opus concurrunt natura et voluntas, voluntas praecedit opus ut inclinans et movens primum. Et hoc contingit propter voluntatis libertatem : ergo videtur etiam, quod in Deo opus naturae quod est generatio, voluntas praeveniat ad minus secundum rationem.

 

6. Praeterea, sicut differunt moventia, ita differunt mota. Natura autem et voluntas sunt duo moventia : ergo secundum differentiam eorum est differentia operum et motuum. Sed voluntas nobilior est natura : ergo nobilius est opus eius : ergo cum nobilissimum sit opus generationis divinae, ipsa debet esse praecedens opus.

 

Sed contra hoc est quod dicit Hilarius in libro de Synodis :

Si quis voluntate Dei Filium tamquam de creaturis factum dicat, anathema sit.

 

Solutio.

Dicendum, quod voluntas accedens et praecedens non cadit in Deum respectu generationis Filii.

Et duae auctoritates Hilarii primo inductae intelliguntur de voluntate concurrente cum opere sive concomitante opus, ut supra diximus.

 

Ad aliud,

dicendum quod germen voluntatis vocatur ab Origene in quo placitum Patris quievit,

sicut ipsi dixit, Matth. 3, 17 :

Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

 

Ad aliud,

dicendum quod partum mentis praecedit amor, non partus, sed pariendi. Et hoc est dum quaerit mens quod pariat : sed amor partus qui perfectus amor est, sequitur partum secundum rationem. Perfectio autem summa in Deo est : et ideo rei non est in eo appetitus non habitae, vel non factae.

Unde Augustinus loquitur ibi de mente creata quaerente propter imperfectionem suae scientiae.

 

Ad aliud,

dicendum quod illa ratio tenet in rationali natura creata, cuius una pars melior est alia, et una imperans et una imperata. Sic autem non est in divina natura : et ideo in Deo non praecedit voluntas naturam.

 

Ad aliud,

dicendum quod si ista praepositio generaliter intelligatur, sicut differunt operantia sic differunt opera, ipsa est falsa : quia plurium opera naturae meliora sunt operibus voluntatis. In Deo tamen idem est secundum rem voluntas et natura ; non tamen de quocumque est unum, de eodem est etiam aliud : quia differunt in subiectis, et in ratione, sicut dicit Magister in Littera.

 

Alia autem quae hic dicuntur, manifesta per se sunt.