Distinctio XLI — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XLI
Utrum praedestinatio et reprobatio sint ex meritis nostris ?
A. Utrum aliquod sit meritum obdurationis et misericordiae ?
B. Opinio quorumdam in qua fuit aliquando Augustinus, sed postea retractavit.
DIVISIO TEXTUS
Si autem quaerimus meritum obdurationis et misericordiae, etc.
In hac parte inquirit Magister, si praedestinatio habet causam aliquam. Et habet quatuor partes :
in quarum prima ostendit, quod non habet causam in se : sed obduratio habet causam ex parte effectus, sed praedestinatio nec in se nec ex parte effectus habet causam.
In secunda, ponit obiectionem ad hoc : utrum praescientia meritorum possit esse causa praedestinationis, ibi, B : Opinati sunt tamen quidam, etc.
In tertia, ponit obiectionem contra determinata, et solvit, ibi, C : His tamen adversari videtur, etc.
In quarta et ultima ponit haeresim quorumdam, quae ortum habuit ratione inquisitionis huius profunditatis, ibi, D :
ARTICULUS I
An praedestinatio possit iuvari orationibus Sanctorum ?
Ad intelligentiam vero primae partis oportet quaerere tria :
quorum primum est : Utrum praedestinatio possit iuvari orationibus Sanctorum ?
Secundum : Utrum praedestinatio cadat sub merito ?
Tertium : Utrum praescientia meritorum est causa praedestinationis vel reprobationis ?
Ad primum proceditur sic :
- Genes. XXV, 21, dicitur : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae ; cum tamen praedestinatum esset, quod Isaac semen habiturus erat per Rebeccam.
- Item, ibidem dicit Gregorius, quod praedestinatio iuvatur orationibus Sanctorum.
- Item, Augustinus monet, ut oretur pro vocandis, quia sic praedestinatum sit, ut non vocentur nisi per orationes Sanctorum. Similia multa a Sanctis inveniuntur.
- Item per exempla, videmus Paulum conversum ad orationem Stephani, et Centurionem (ut dicit Bernardus) ad orationem Domini : ergo gratiam primam potest aliquis aliis mereri : sed minus est perseverare in gratia accepta, quam accipere gratiam : ergo unus alii potest mereri etiam gratiam finalem : habere autem gratiam finalem convertitur cum esse praedestinatum : ergo potest ei mereri praedestinationem.
- Item, Iacobi, V, 16 : Orate pro invicem, ut salvemini; salvari autem et esse praedestinatum se concomitantur : ergo per orationem acquiritur praedestinatio.
Sed contra :
- Oratio fidelium temporalis est, praedestinatio autem aeterna : sed aeternum non causatur a temporali : ergo praedestinatio non causatur a temporali : ergo praedestinatio non causatur ab oratione Sanctorum.
- Item, nihil causatum ab alio essentialiter, aequaliter est ante illud quod est causa sua et post illud : praedestinatio alicuius aequaliter est ante orationem Sanctorum et post, quia est ab aeterno : ergo non causatur praedestinatio ab oratione Sanctorum.
Solutio. Dicendum, quod praedestinatio potest dupliciter considerari, scilicet propositi et praeparationis : et hoc est praedestinationi essentiale. Et ex parte illa non potest iuvari orationibus Sanctorum. Potest etiam considerari ex parte effectus, qui est gratia in praesenti apposita : et haec potest iuvari orationibus Sanctorum : et hoc modo procedunt rationes primo inductae.
Ad rationem autem inductam, dicendum quod aliquis potest alii mereri primam gratiam et perseverantiam in illa : sed non sequitur ex hoc quod possit ei mereri praedestinationem : quia licet habere gratiam finalem et esse praedestinatum convertantur secundum supposita, non tamen idem significant, nec idem sunt essentialiter, quia perseverare in gratia finaliter non dicit nisi temporale, sed praedestinatio dicit aliquid aeternum, scilicet propositum et praeparationem gratia ab aeterno, quod non cadit sub merito : et ideo ratio illa non procedit. Et per hoc patet etiam solutio ad sequens.
Ea autem quae in contrarium obiciuntur, patet quod non concludunt de effectu praedestinationis, sed potius de hoc quod praedestinationi essentiale est, quod est aeternum.
ARTICULUS II
Utrum praedestinatio cadat sub merito praedestinati, ita quod aliquis sibi mereatur praedestinationem ?
Secundo quaeritur : Utrum praedestinatio cadat sub merito praedestinati, ita quod aliquis sibi mereatur praedestinationem ?
Videtur autem, quod sic a simili in opposite ; quia, ut dicitur in Littera :
- Obdurationis meritum invenimus : ergo videtur etiam meritum aliquod esse praedestinationis.
- Item, qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur : ergo multo magis qui potest aliquid facere unde habeat gratiam et perseveret in illa, videtur quod possit etiam mereri et operari aliquid ad suam praedestinationem : si autem aliquis facit quod in se est, ipse habebit gratiam, et potest perseverare in illa : ergo potest etiam esse praedestinatus.
- Item, habens gratiam in praesenti meretur vitam aeternam : vita autem aeterna maius bonum est, quam esse praedestinatum : ergo potest etiam mereri, quod sit praedestinatus.
- Item, si praedestinatio repugnat merito : aut hoc erit ex parte sui, aut ex parte effectus, aut ex parte finis. Non ex parte sui : quia ipsa in se est Deus praedestinans, et Deum omnes Sancti merentur. Non etiam ex parte effectus : quia multi merentur gratiam sibi dari a Domino, qua data, crescit gratia eorum. Nec etiam ex parte finis : quia ille est gloria : et gloria bene cadit sub merito.
- Item, infra dicit Augustinus, quod praecedit quiddam in quibusdam peccatoribus quo digni sint iustificatione, et in aliis quo digni sint obduratione : ergo videtur, quod praedestinatio cadat sub merito.
- Item, Ioan. I, 47 et seq., dicit Glossa, quia melius fuit Nathanaeli cognoscere utramque naturam in Christo, quam esse praedestinatum, et manere sub umbra mortis vel legis : sed cognitio utriusque naturae in Christo cadit sub merito : ergo et esse praedestinatum, quod est minus bonum.
Sed contra :
- Omne meritum est post effectum praedestinationis, qui est appositio gratiae : effectum autem praedestinationis praecedit praedestinatio ut causa : ergo omne meritum est post praedestinationem : ergo non est praedestinationis causa.
- Item, omne meritum est temporale : temporale autem non est causa aeterni : ergo, etc.
- Item, gratia cadit sub merito aliquo : illud autem meritum erit actus informatus gratia, quia omne meritum est actus informatus gratia : sed non informat actum nisi habeatur : ergo gratia habetur ante meritum : ergo non per meritum acquiritur, sed habetur ad hoc ut possit inesse meritum. Si igitur effectus praedestinationis non cadit sub merito, multo minus praedestinatio ipsa.
Solutio. Dicendum, quod praedestinatio nec quoad effectum proprium, nec in se cadit sub merito : effectus enim proprius est gratia data in praesenti finalis et ante primam gratiam nulla est gratia per quam possit mereri aliquis, sed augmentum gratiae potest aliquis mereri : sed hoc non est effectus essentialis praedestinationis.
Dicendum ergo ad primum, quod non est simile : quia per nos possumus peccare, et ita esse causa nostrae obdurationis, eo quod hoc sit impotentia potius quam potentia : sed a nobis non possumus mereri, sed tantum a gratia Dei : et ideo obduratio habet causam in nobis, sed non praedestinatio.
Ad aliud dicendum, quod licet homo possit operari aliquid ad gratiam habendam, non tamen potest esse causa gratiae : quia suum opus non est nisi sicut causa disponens in subiecto, quae etiam dispositio de se non sufficit contrarium actum tollere, licet habilitet ad bonum per actus bonos : et ita non est causa, sed Deus solus.
Ad aliud dicendum, quod hoc est mereri augmentum gratiae et non gratiam primam, vel praedestinationem : et licet vitam aeternam habere sit maius bonum in genere quam esse praedestinatum, tamen praedestinatio ratione antecessionis ad opus meritorium, non cadit sub merito, licet vita aeterna cadat sub ipso nec enim est causa illa, quod non cadat sub merito, quia sit melius vel minus bonum, sed quia non ordinatur ad meritum.
Ad aliud dicendum, quod ratione aeterni antecedentis meritum, praedestinatio merito repugnat. Licet enim sit Deus, non tamen est idem modus significandi et ideo non oportet, quod si unum cadat sub merito, quod etiam aliud cadat sub merito. Tamen etiam ratione effectus qui est prima gratia, repugnat, ut probatum est contra obiciendo.
Ad aliud dicendum, quod improprie valde accipiuntur verba Augustini quae infra ponuntur. Loquitur enim Augustinus de operibus in mortali factis, quae sunt de genere bonorum, et dicit, quod peccator habilitat se per hoc ad gratiam, ut citius cor hominis Spiritus sanctus illustret : et hoc facit dignos, id est, congruos quadam congruitate gratiae gratis datae, ad gratiae receptionem : et e contrario qui decidit de vitio in vitium, dimittitur, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc : et ideo dicitur indignus ad gratiam, id est, minus congruus.
Ad ultimum dicendum, ut supra, quod in Nathanaele fuit comparatio status novae legis ad veterem legem in qua fuit umbra, ut dictum est.
ARTICULUS III
An praescientia meritorum sit causa praedestinationis ?
Tertio quaeritur : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis et reprobationis ?
Videtur autem, quod sic, primo per auctoritates, postea per rationes.
- Dicit enim Glossa : Esau subtracta gratia, iuste reprobatus est. Iustitia autem est redditio pro meritis : non autem fuerunt merita nisi in praescientia : ergo merita in praescientia fuerunt causa reprobationis.
- Item, Glossa, ibidem : Esau per iustitiam reprobatus est : et ex hoc sequitur idem quod prius.
- Item, ibidem, Glossa Ambrosii : Dabo illi gratiam quem scio toto corde post errorem ad me reversurum. Ergo praescientia conversionis est causa collationis et praeordinationis gratiae : ergo est causa praedestinationis. Unde subiungit : Hoc est dare cui dandum est : non enim danda sunt margaritae porcis, aut sanctum canibus.
- Item, ibidem : Quid oderat in Esau, nisi originale peccatum ? Quid diligebat in Iacob, nisi gratuitum misericordiae donum ? Constat autem, quod non loquitur de peccato quod erat, quia in hoc similes erant Iacob et Esau : et ideo si unum propter hoc odio habuit, et alium odisse debuit : quia de similibus (ut dicit Boetius) idem est iudicium : ergo videtur, quod illud ad praescientiam est referendum : et ita praescientia meritorum causa est praedestinationis vel reprobationis.
- Item, ibidem : Deus dat gratiam ei quem sibi scit devote serviturum, et mandatis eius obediturum : constat autem, quod non loquitur de gratia praesentis iustificationis, quia illa saepe datur abutenti : ergo loquitur de gratia praedestinationis : ergo est ex praescientia meritorum.
- Item, Origenes super Numer. V : Deus ex proposito cordis quod sibi patuit, antequam aliquid boni vel mali egissent, dixit, Malach. I, 2 et 3 : Dilexi Iacob, Esau autem odio habui. Ergo videtur, quod praescitum propositum cordis illorum geminorum, fuerit causa praedestinationis unius, et reprobationis alterius.
- Item, idem videtur, Genes. XVIII, 17 et seq., ubi dicit Dominus ad Abraham : Num celare potero Abraham quae gesturus sum, praecipue cum futurus sit in gentem magnam… ? Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, etc. Ergo praescientia meritorum est causa quare quosdam praedestinat, et quosdam non, ut videtur.
Hoc autem probatur per rationem : quia
- Voluntas, ut dicit Damascenus, rationabilis est, et si non est rationabilis, non est voluntas : cum ergo voluntas miserendi et non miserendi sint in Deo, rationabiles erunt illae voluntates : ergo ex ratione secundum rationem intelligentiae procedent. Non autem est ratio, quae non discernit, quare dandum sit uni, et non alii : ergo videtur, quod Deus discernit hoc : sed non potest hoc fieri nisi praescitis meritis : ergo praescientia meritorum causa est praedestinationis, vel reprobationis.
- Item, nulla electio sapientis est eorum quae nullam habent distantiam Deus autem sapientissimus ab aeterno quosdam elegit, et quosdam reprobavit : ergo oportuit, quod aliquo modo distarent : non autem poterant ab aeterno distare, nisi in praescientia meritorum ergo videtur ut prius.
- Item, sapientis est numquam aliquid in voluntate determinare, nisi praevideat quantum potest, quem potest sortiri finem et exitum in re : cum igitur Deus sit summe sapiens, ipse numquam determinat voluntatem reprobandi vel miserendi, nisi ex praefinitione meritorum futurorum quae praevidet praescientia : et sic iterum sequitur quod prius.
- Item, a simili, rex terrenus si debeat eligere satellites et milites, quantum potest, inquirit ante cuius consuetudinis et moris sint, et utrum sint fideles, vel non, ut ex praeteritis discat quid de futuris praesumere debeat : et si posset praevidere futura, ex futuris magis eligeret quam ex praeteritis : ergo cum Deus videat futura, videtur quod ipse praedestinet et reprobet ex praescientia meritorum futurorum.
- Item, paterfamilias si sciret quis filiorum dissipaturus esset haereditatem, et quis conservaturus, secundum praescientiam futurorum actuum distribueret haereditatem filiis : ergo videtur, quod cum hoc possit facere Deus, quod ipse eligat secundum praescientiam meritorum.
- Item, obicitur sic fortius : Crudelitas videretur esse in Deo, si hominem talem faceret, et statim reprobaret in quo nulla causa reprobationis futurae videretur : cum igitur nulla crudelitas sit in Deo, ipse reprobat ex praevisione meritorum.
- Item, artifex sapiens non facit vas ad nihil utile : cum igitur reprobandi ad nihil utiles sint, videtur quod non debeant fieri a Deo.
Si forte tu dicas, quod praedestinatio non potest esse ex meritis : quia meritum omne ex gratia est, et ita gratia quae est effectus praedestinationis, praecedit omne meritum : ergo meritum potius est ex praedestinatione, quam e converso. Illud nihil videtur esse : cum tamen haec solutio scripta sit in Littera : quia simile non potest dici de reprobatione : ibi enim non praeparatur poena nisi operi nostro, quod a nobis est, non a Deo.
Item, licet meritum sit a gratia, et gratia non a nobis, tamen, ut dicit Augustinus in Littera, hoc utrumque nostrum est propter consensum liberi arbitrii, et sic ille consensus praevisus potest esse causa praedestinationis aliquorum, et dissensus causa reprobationis : unde patet, quod illa solutio non solvit dubitationem quaestionis.
Sed contra hoc sic obicitur :
- Primae causae nulla causa est : voluntas autem Dei prima causa est : ergo voluntatis Dei nulla causa est : ergo nec praescientia alicuius rei causa est voluntatis. Quod autem voluntas sit prima causa, probatur sic : Intellectus practicus non est causa nisi per voluntatem : quia non movet nisi per voluntatem : ergo penes voluntatem est prima ratio causalitatis. Si forte diceres, quod voluntas est efficiens, et habent causam finalem merita futura, sicut quidam dixerunt : hoc est valde absurdum : quia dignitas physica est, quod nihil agit aliquid propter indignius et vilius se : merita autem futura sunt indigniora voluntate Dei. Similiter dicit Scriptura, quod propter semetipsum creavit omnia : ergo relinquitur, quod nulla sit causa voluntatis praedestinantis, vel reprobantis.
- Item, merita praescita sunt futura : igitur si essent causa praedestinationis, aut reprobationis : aut hoc est quia praescita merita, aut quia futura, aut quia praescita futura. Si primo modo : hoc non potest esse : quia ut praescita, sunt in ideis tantum, et non differunt per differentias boni et mali : et ideo non fieret discretio voluntatis praedestinantis et reprobantis. Si autem quia futura sunt, vel quia praescita futura : tunc ratione futuritionis in qua accipere debebant differentiam boni et mali, referrentur ad praedestinationem vel reprobationem : ergo temporale sub ratione temporali futuritionis est causa aeterni, quod est impossibile : quia sicut tempus ab aeternitate et aevo fluit, ita temporale ab aeterno.
Solutio. Dicendum cum Augustino hic in Littera, quod praedestinatio et reprobatio non habent causam aliquam. Sed distinguendum est, quod causa multiplex est, scilicet efficiens, et formalis, et finalis, et materialis ; et efficientem quidem causam non habet, nec materialem, nec formalem, nec finalem. Sed finis est duplex, scilicet finis intentionis, et finis operis ; et voco finem intentionis, qui intenditur ab efficiente, sicut beatitudo intenditur a bene operante : finem autem operis voco id ad quod terminatur opus ; et hoc est quandoque temporale : sicut ire ad Matutinas, ad accipere oblationes constitutas terminatur ; et suscipere sacros ordines, ad habendum praebendam terminatur ; et tali quid adiunctum fini potest esse ratio operis, non tamen erit proprie causa finalis, quia causa finalis est, quae quietat intentionem per se et totam. Similiter distinguendum est in praedestinatione, quod quiddam est ibi aeternum, ut propositum : et quiddam determinabile ad tempus, ut collatio gratiae. Et ex parte aeterni nec causam finalem habet nec rationem proprie loquendo : quia ratio etiam aliquo modo elicit opus, merita autem futura nullo modo eliciunt propositum Dei. Ex parte autem effectus in quo determinabilis est praedestinatio et reprobatio ad tempus, habent rationem meriti, non tamen causam finalem. Sed quia difficile est respondere Glossis inductis, ideo respondendum est ad singulas.
Dicendum igitur ad primam, quod Esau iuste reprobatus est duabus de causis. Una est quam dicit Anselmus, quod iustum est, quidquid vult Deus : unde possemus dicere, quod iustitia ibi dicitur aequitas divinae voluntatis. Alia causa est, ut iustitia dicat ibi debitum poenae ad culpam, et reprobatio ponatur pro obduratione vel condemnatione, ut dixit Magister in ult. cap. praehabitae distinctionis.
Ad aliud dicendum eodem modo.
Ad aliud dicendum, quod scientia meriti dicit ibi rationem collationis gratiae, non causam praedestinationis : nec ibi loquitur de praedestinatione secundum se, sed de effectu determinabili ad tempus.
Ad aliud dicendum, quod illa Glossa specialem habet difficultatem, et puto quod originale peccatum non dicitur ibi habitus solum, quia in illo erant similes Esau et Iacob : nec accipitur ibi Esau pro parvulo, sed pro gente, et Iacob similiter. Unde originale in Esau est fomes relatus ad inhiationem ad concupiscentiam in gente non liberanda per Christum, eo quod gratiae redemptionis factae per Christum noluit consentire. In Iacob autem inhiatio ad gratiam in fideli populo consensuro Christo, per cuius redemptionem gratia illius populi expeditur ad merendum : et haec gratia vocatur gratuitum misericordiae donum. Haec autem sunt ratio odii non ex parte reprobationis aeternae, sed ex parte praeparationis poenae, et ab alia parte ratio collationis gratiae.
Ad aliud dicendum secundum praedicta, quod Glossa illa tangit rationem appositionis gratiae, et non causam praedestinationis.
Ad aliud dicendum, quod Origenes tangit statum duorum populorum, et diversimode se habentium ad gratiam liberantem : et ille diversus modus, ratio potest esse liberationis quorumdam, et damnationis aliorum.
Eadem etiam solutio est ad auctoritatem sequentem de Genesi, XVIII, 17 et seq.
Ad id quod obicitur per rationem, est una solutio ad omnes, scilicet quod illae rationes non tangunt, nisi quod voluntas Dei non sit irrationabilis ex parte effectus et voliti : et hoc iam concessum est, licet in se nullam habeat causam.
C. His videtur contrarium quod alibi ait Augustinus.
D. Opinio quorumdam falsa de occultis Dei disserentium carnaliter.
E. Quaestio.
ARTICULUS IV
Utrum sicut voluntas Dei habet se ut causa in praedestinatione, ita etiam se habeat in reprobatione ?
Deinde quaeritur de his quae sunt in Littera, ibi, C :
- Videtur enim sequi ex determinatione Magistri, quod voluntas Dei non solum se habet ut causa in praedestinatione, sed etiam in reprobatione, cum hoc negatum sit in praecedenti distinctione, capitulo ultimo.
- Item, videtur etiam praescientia praescitis esse causa damnationis. Dicit enim Augustinus in libro de Civitate Dei, quod si aliquos praescitos ad mortem aeternam sciret Ecclesia, non plus oraret pro illis quam pro diabolo : ergo videtur, quod necesse sit eos damnari.
- Item, ego infero sic : Iste est praescitus : ergo damnabitur : et quaero unde locus ? Non potest esse ab effectu : quia praescientia Dei non causatur a futuris, quia iam temporale esset causa aeterni, et scientia Dei dependeret ad res futuras, quod absurdum est : ergo est locus a causa : ergo Deus est causa iniquitatis damnandorum, quod falsum est : ergo nulla est ibi habitudo illati ad inferens, et tamen argumentatio tenet, quod est inconveniens.
Solutio. Dicendum, quod Deus nullo modo est causa iniquitatis, sed est causa damnationis efficiens, non meritoria.
Ad auctoritatem inductam dicendum, quod non habet necessitatem nisi immutabilitatis consequentiae, et non necessitatis rei, sicut saepius supra dictum est : quia praescientia non tollit liberi arbitrii facultatem : et ideo semper cum ipsa inest potentia ad oppositum.
Ad aliud dicendum, ut supra, quod alia est habitudo istius argumentationis, cum dicitur : Iste est praescitus peccare : ergo peccabit ; et alia cum sic infertur : Iste est praescitus damnari : ergo damnabitur. In primo enim argumento non est locus a causa vel ab effectu, sed a convertibili supposito per hypothesim : sequitur enim unum istorum ad aliud, et e converso, iste peccabit : ergo praescitus est peccare : ergo peccabit : et tamen neutrum est causa alterius. In alio autem argumento est locus a causa : quia Deus bene est causa efficiens damnationis.
Si autem tu obicias, quod si est locus a convertibili, tunc unum secundum esse ponit aliud, et quando est unum, est aliud. Dicendum, quod non est verum : quia ratio conversionis istorum non est quod unum sit ex alio, sicut ex causa, sicut homo et risibile : sed tantum, quia unum ponitur sequi alterum, sicut obiectum sequitur scientia quae habetur de ipso, et non causatur ab eo.
F. An ea quae semel scit Deus vel praescit, semper sciat et praesciat, et semper scierit vel praescierit ?
G. Hic de scientia, dicens Deum semper scire quae semel scit.
ARTICULUS V
An scientia Dei sit variabilis ?
Deinde quaeritur de ultima parte istius tractatus quae incipit, ibi, F : Praeterea considerari oportet : Utrum ea omnia, etc. In qua Magister tangit, utrum in Deo cadat mutatio scientiae et praescientiae ?
Et primo determinat de mutatione praescientiae,
secundo de mutatione scientiae, ibi, G : De scientia autem aliter dicimus, etc.
Concedit Magister in Littera, quod aliquid praescivit Deus quod modo non praescit : et non sequitur, quod sit mutatus, sed potius quod res praescita sit mutata.
Sed de hoc incidit quaestio : quia praescientia dicit relationem scientiae Dei ad futura ; haec autem relatio in aliquo est : non nisi in scientia Dei : ergo variata relatione, aliqua mutatio facta est in scientia, ut videtur.
Sed hoc supra solutum est, ostendendo quod relatio variatur altero extremorum variato, sine aliqua mutatione alterius : et ideo verum dicit Magister, quod hoc non ponit mutationem nisi in re scita, et non in Deo sciente.
ARTICULUS VI
An Deus sciat omnia complexa, ut propositiones, et enuntiabilia quae quandoque scivit ?
Sed dubium incidit circa secundam partem.
Et dividitur in tria,
quorum primum est : Utrum Deus sciat omnia complexa, ut propositiones, et enuntiabilia quae quandoque scivit ?
Secundum est : Utrum illa complexa sint semper vera, ut quidam dixerunt ?
Tertium est : Utrum prima veritate sint omnia vera quae vera sunt, ut quidam alii dixerunt ?
Ad primum autem proceditur sic :
- Deus scit quidquid scivit. Probatio. Quidquid scit per aliquid quod uno modo se habet ad ens et ad non ens in toto tempore, illud non mutatur in scientia : Deus autem scit per ideas uno modo se habentes : ergo ipse non mutatur in sciendo.
- Item, nobilior est scientia quae uno modo se habet, quam illa quae alio et alio modo se habet : nobilius autem in quolibet genere Deo est attribuendum : ergo sua scientia est talis : ergo scit quidquid scivit.
Sed contra :
- Aristoteles in libro Posteriorum dicit, quod scientia corrumpitur tribus modis, scilicet corruptione scientis, et corruptione scibilis, et oblivione intercidente : constat autem, quod scita a Deo tota die mutantur et corrumpuntur : ergo mutatio erit ex parte scientis secundum scientiam.
- Item, ipse scit quidquid scivit : et quidquid scitur, est verum : ergo quidquid scivit Deus, est verum : scivit autem te fore nasciturum : ergo verum est te fore nasciturum, ut videtur : quod falsum est, quia tu es natus.
- Item, transitus in re etiam sine oblivione et mutatione scientis variat scientiam, ut vult Philosophus : cum ergo saepe fiat huiusmodi transitus ex parte rerum, videtur variari scientia Dei.
Si forte dicas, quod in argumentis illis incidit fallacia figurae dictionis et accidentis, Deus scit quidquid scivit : sed scivit te nasciturum : ergo scit te nasciturum : ex eo quod mutatur quid in quo modo se habere. Contra : Sumo istam, Quamcumque propositionem Deus scivit, scit, vel quodcumque enuntiabile : scivit autem hanc propositionem, Socrates nascetur : et hoc enuntiabile, Socratem esse futurum : ergo ipse scit adhuc : et quidquid scitur, est verum : ergo ista est vera, Socrates nascetur, et verum est Socratem esse nasciturum, quod falsum est : ergo non scit quidquid scivit.
Sed contra :
- Scientia Dei nihil accipit a rebus : ergo variatis rebus non variatur ipsa, sed stabilis manet.
- Item, nihil aeternum variatur secundum variationem rerum temporalium : scientia Dei est aeterna : ergo non variatur secundum variationem temporalium : ergo quidquid scivit Deus, scit adhuc.
Solutio. Dicendum, quod si vellemus parumper sequi antiquam Nominalium opinionem, diceremus Deum scire quidquid scivit : et tunc diceremus, quod propositio vel enuntiabile quod semel est verum, semper erit verum : sed unum numero enuntiabile non est resumendum nisi respectu eiusdem temporis, ut cum dicitur, mundum fore est verum : illud verum est ratione aeternitatis antecedentis tempus. Si autem modo resumatur, debet resumi ratione eiusdem temporis : hoc autem non significatur nunc ut futurum vel praesens, sed significatur ut praeteritum : ergo significatur per istam, mundum fuisse est verum, et mundum fore tunc, et fuisse modo, etiam enuntiabile unum et ratione eiusdem temporis verum est, sed diversis modis significati. Et hoc plane extrahitur de Littera : quia Magister ita solvit : et tenendo illam Nominalium opinionem, planum est respondere obiectis. Sed quia hoc non est probabile, quod mundum fore et mundum fuisse sint enuntiabile unum, eo quod Philosophus probat in Praedicamentis, quod una oratio sine sui mutatione, sed mutatione rei, susceptibilis est contrariorum : quia ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : idcirco videtur mihi, quod sint duo enuntiabilia, mundum fore, et mundum fuisse, et unum verum, et aliud falsum : et videtur mihi, quod de complexis loquendo, Deus non scit quidquid scivit, propter transitum et transmutationem quae est ex parte rerum : nec facio vim de illa solutione, quod mutetur quid in quo modo se habere : quia videtur mihi fuga esse. Qualiter autem Deus simplici scientia cognoscat et composita et complexa, supra est determinatum.
Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod hoc nullam mutationem ponit in Deo, sed tantum scibilia aliter se habere ad suam scientiam, quam prius se habuerunt. Unde sua scientia aliter transit super rem, quando est, et aliter quando non est.
Ad aliud dicendum, quod nobilissima est scientia, quae sine mutatione scientis cognoscit de unoquoque modo sicut est : quia cognoscere uno modo, sive sit, sive non sit, ponit confusionem in scientia divina et imperfectionem, et ideo talis scientia non est danda Deo : et ideo ponendum, quod ille alius modus transeundi scientiam super rem cum est et cum non est, ponit mutationem in scibili et scito.
Ad hoc quod ultimo in contrarium iterum obicitur, dicendum quod licet nihil accipiat a rebus, tamen respectum ponit ad eas, et ille respectus variatur re variata.
Ad aliud dicendum, quod aeternum non variatur in se, sed respectum variari qui est in tempore, nihil est inconveniens, sicut saepius supra visum est.
ARTICULUS VII
Utrum enuntiabilia semper sint vera ?
Secundo quaeritur, Utrum enuntiabilia semper sint vera ?
Videtur, quod non : quia
- Ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : ergo non semper est vera propositio, vel enuntiabile, quod aliquando est verum.
- Item, secundum hoc nihil diceret Aristoteles, quando dicit orationem secundum rei mutationem susceptibilem esse contrariorum.
Sed rationes Anselmi sunt contra hoc. Est enim veritas, rectitudo sola mente perceptibilis, scilicet quando res facit hoc, quod ut faciat accepit a prima veritate : ut signum me sedere, sive quod ego sedeo, hoc significat, sive ego sedeam, sive non : ergo videtur, quod quocumque modo varietur res, ipsum semper in significando servat rectitudinem sola mente perceptibilem : ergo semper servat veritatem : ergo quod semel est verum, semper est verum, quia eadem ratio est de omnibus aliis.
Solutio. Secundum Anselmum oportet distinguere, quod in signis est duplex rectitudo, scilicet facere hoc, quod ut faciat accepit a prima veritate, et facere hoc propter quod illud accepit a prima veritate : sicut haec oratio, me sedere, accepit a prima veritate, ut significet me sedere, sive sedeam, sive non : et accepit propter hoc, ut significet me sedere, dum sedeo : et non significet, dum non sedeo : quia quodlibet signum accepit significare propter hoc, ut significet quod est esse, et quod non est, non esse : et non quod significet esse quod non est, vel e converso.
Dicendum ergo, quod prima veritas est in signo, secundum rectitudinem quam habet in significando : sed secunda est in ipso, secundum quod aequatur ei res significata : et sic in secunda supponitur duplex rectitudo, scilicet signi, et rei : in prima autem tantum altera. Primam autem habet signum in eo quod signum est : et ideo illa inseparabilis est ab ipso. Secundam autem habet, in quantum adaequatum est rei cuius signum est : et ideo illa mutabilis, sicut res efficitur : tamen secundum Anselmum qui subtiliter considerat, curvitas magis est ex defectu rei, quam signi : et ideo dicit Anselmus, quod veritas est inseparabilis a signo sicut comburere vel calefacere est inseparabile ab igne.
His habitis, planum est respondere ad obiecta.
Ad prima enim duo dicendum, quod procedunt de secunda veritate quae causatur a re adaequata cum signo, et bene conceditur, quod illa mutabilis est.
Ad ea quae in contrarium obiciuntur, dicendum quod omnia procedunt secundum primo modo dictam veritatem.
ARTICULUS VIII
An prima veritate sint omnia vera quae vera sunt ?
Tertio quaeritur : Utrum prima veritate sint omnia vera quae vera sunt ? Et loquamur de veritate primo modo dicta.
Videtur autem quod sic : quia
- Dicit Anselmus in libro de Veritate : An putas aliquid esse aliquando, aut alicubi, quod non sit in summa veritate, et quod inde non acceperit quod est in quantum est, aut quod possit aliud esse quam ibi est ? Et respondet non esse putandum.
- Item, ibidem : Quidquid vere est, in quantum est, hoc est quod ibi est : et absolute concludere potes, quoniam omne quod est, vere est : ideo quoniam non est aliud, quam quod ibi est.
- Item, nihil est incommutabile nisi veritas prima : veritas ligni est incommutabilis : ergo ipsa est veritas prima.
- Item, in eadem veritate est unum signum in qua aliud, quoniam omnia sunt hoc quod sunt in prima veritate : ergo omnia veritate una vera sunt, ut videtur.
- Item, secundum hoc quod sunt in prima veritate (sicut dicit Anselmus in Monologio) sunt hoc quod veritas ipsa : sed ipsa veritas aeterna veritate est vera : ergo omne signum aeterna veritate est verum, ut videtur.
Sed contra :
- Veritas signi est in signo, ut forma in subiecto. Si ergo signum verum est veritate prima, prima veritas erit forma multorum signorum, quod haereticum est.
- Item, In quibus non est una ratio significandi numero vel specie, impossibile est unam rectitudinem numero vel specie esse : ergo impossibile est ipsa habere rectitudinem unam : rectitudo autem est veritas, ut dicit Anselmus : ergo impossibile est omnia esse una veritate vera.
Solutio. Anselmus non intendit omnia esse vera una veritate, nisi secundum quid, scilicet exemplariter, et effective : et hoc verum est : quia exemplar rectitudinis significandi est unum : et Deus est causa veritatis ubicumque sit veritas. Et ideo veritas illa quae est in signis, potest attendi dupliciter, scilicet secundum processum ab exemplari in signum : et sic una est veritas in eo a quo procedit, sed non una unitate eius in quod procedit : sicut lineae procedentes a centro ad circumferentiam uniuntur unitate centri, sed discernuntur diversitate arcuum in quos incidunt ex parte circumferentiae : et ideo formaliter et essentialiter sunt veritates plures : exemplariter autem et effective una.
Ad auctoritates Anselmi dicendum, quod non intelligit res esse primam veritatem essentialiter, sed exemplariter : et sic etiam intelligit res esse in prima veritate : quoniam ipse loquitur de rebus quae existunt in propriis naturis.
Ad aliud dicendum, quod vere incommutabile non est nisi veritas et essentia prima quae est Deus : sed incommutabilitas contenti in esse est incommutabilitas signi, quia signum existens quod a Deo in esse continetur, non potest non significare : potest tamen non esse signum, et sic non significare.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, nisi exemplariter loquendo.
Ad ultimum patet solutio per ante dicta.
