Distinctio XII — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

A. Utrum Spiritus sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio ?

 

B. Responsio Augustini ad id quod primo quaerebatur, scilicet an prius a Patre quam a Filio processerit.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Item quaeritur, Cum Spiritus sanctus a Patre procedat et a Filio, etc.

 

Hic incipit pars illa in qua probat Magister, quod non prius et plenius ab uno procedit quam ab alio.

Et dividitur in partes duas :

in quarum prima ostendit, quod non prius a Patre quam a Filio procedit.

In secunda autem probat, quod non plenius vel principalius procedit ab uno quam ab alio, et solvit auctoritates quae videntur esse contra hoc, ibi, C : Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur.

 

In prima parte sunt duo, scilicet obiectio, et solutio quae incipit ibi, B : His et huiusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosis.

Ex hoc patet sententia primi capituli.

 

 

ARTICULUS I

Utrum Spiritus sanctus immediate procedit ab utroque ?

 

Incidit autem dubium primo hic in Littera : Utrum Spiritus sanctus immediate procedat ab utroque ?

 

Videtur, quod non : quia

  1. In divinis est ordo naturae quo alter sit ex altero, et secundum hunc ordinem Ecclesia Filium ordinat ante Spiritum sanctum : ergo videtur, quod a Filio procedat immediatius quam a Patre.
  2. Item, in mente sic est, quod amor procedit immediate a notitia : cum ergo mens sit imago Trinitatis, videtur similiter in Trinitate Spiritus sanctus procedere immediate a Verbo, et sic immediate est a Filio.
  3. Item, in vestigio sic est, quod bonum est immediate post verum : cum ergo verum attribuatur Filio, et bonum Spiritui sancto, videtur Spiritus sanctus immediatius esse a Filio quam a Patre.

 

Sed contra :

  1. Quidquid convenit alicui principaliter, et alii non principaliter, immediatius erit principali quam non principali : a Patre (ut dicunt Sancti) principaliter procedit Spiritus sanctus, a Filio autem non principaliter : ergo immediatius procedit a Patre quam a Filio.
  2. Item, quod convenit alicui proprie, et alii non proprie, immediatius est illi cui convenit proprie quam ei cui convenit non proprie : sed Sancti dicunt, quod Spiritus sanctus proprie procedit a Patre, a Filio autem non adeo proprie : ergo immediatius procedit a Patre quam a Filio.
  3. Item, quod Spiritus sanctus procedat a Patre, hoc habet Pater a seipso : quod autem procedit a Filio, hoc habet Filius a Patre : et quod a seipso convenit, immediatius convenit quam quod ab alio habetur : ergo a Patre immediatius procedit quam a Filio.
  4. Item, quidquid habet Filius etiam de absolutis, refert ad Patrem, sicut mea doctrina non est mea : ergo similiter etiam est in potestate spirandi Spiritum sanctum : ergo immediatius convenit Patri quam Filio.

 

Sed contra utrumque videtur, quod aequaliter : quia

  1. Quidquid procedit a duobus, non ut duo, sed ut unum sunt simplex et indivisibile, hoc aequaliter procedit ab utroque, Spiritus ita procedit a Patre et Filio, ut probatum est in praecedenti distinctione : ergo aequaliter procedit ab utroque.
  2. Item, detur quod inaequaliter procedat : ergo non aeque referuntur Pater et Filius ad actum spirandi : quacumque autem non aeque referuntur, non una numero proprietate referuntur ad actum : ergo Pater et Filius non habent unam numero proprietatem in spirando, quod falsum est.

Caetera quae possent obici, in praecedenti distinctione expedita sunt.

 

Solutio. Dicendum, quod aeque immediate Spiritus sanctus procedit ab utroque : licet quidam dicant aliter : sed eorum opinio abolita est modo : et hoc ideo, quia Sancti communiter dicunt, quod procedit ab eis in quantum ipsi in personis suis distincti entes unum sunt in substantia : et hoc intelligitur, sicut supra expositum est, quod substantia et essentia non accipiuntur hic absolute : sed prout est in ratione potentiae quae conjuncta actui quasi medium efficitur secundum intellectum inter pure essentiale et pure personale : et sic in tali comparatione natura est in Patre et Filio distinctis una, eo quod in hoc nulla dividat eos oppositionis relatio : et secundum hoc, quod procedit ab eis ut unum sunt, aeque immediate procedit ab utroque.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ordo in divinis non ponit prius et posterius, nec mediatum et immediatum : eo quod ordo naturae non est ordo simpliciter, sed secundum quid, scilicet quo alter sit ex altero, non alter prior altero est secundum intellectum, ut supra probatum est : non enim in divinis aliud est esse personae, et aliud relativi : et cum relativa sint simul natura, etiam personae simul erunt natura, et secundum intellectum.

Ad aliud dicendum, quod imago creata in multis deficit in repraesentando exemplar : tamen potest dici, quod ex aequo egrediuntur a mente verbum et amor, licet amor sit ab utroque : praecipue si ponimus verbum menti coaevum, ut videtur dicere Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod in vestigio est ordo, et in hoc non respondet Trinitati : sed tantum in qualicumque unione trium in substantia una.

Ad id quod obicitur in oppositum, dicendum quod Sancti dicunt quod principaliter convenit Patri : non ut designetur quod immediatior sit processioni quam Filius, sed ut notetur auctoritas esse penes Patrem, secundum quam ipse principium non de principio existens, est principium totius divinitatis in Filio et Spiritu sancto.

Ad aliud dicendum, quod proprie dicitur convenire Patri, ex eo quod non recipit aliunde sicut Filius : et non ideo, quia immediatior sit : unde principaliter refertur ad auctoritatem, et proprie ad modum habendi potentiam spirandi.

Ad aliud dicendum, quod habere ab alio, vel non habere ab alio, non causat mediatum et immediatum, sed auctoritatem et subauctoritatem.

Ad ultimum dicendum, quod refert ut ad auctorem : non ut ad eum qui immediatior sit in spirando, vel potentior, vel efficacior.

 

 

ARTICULUS II

Utrum Spiritus sanctus prius procedit a Patre quam a Filio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, quod si processit Spiritus sanctus a Patre, etc.

 

Videtur enim, quod processit primum a Patre : quia

  1. Dicit Philosophus : Primum et principium idem dico : sed Pater est principium non de principio : ergo primum processit a Patre.
  2. Item, dicit Philosophus, quod prima causa est in qua est status : ergo primum principium est in quo est status : cum ergo in ordine naturae qui est in divinis, non sit status nisi in Patre, Pater videtur esse primum principium spirationis Spiritus sancti.
  3. Item, prima causa est secundum Philosophum quae causat non supposita alia : ergo a simili principium primum est quod principiat non supposito alio. Filius autem principiat Spiritum sanctum supposito principio sui, quia supposito Patre : Pater autem non supposito alio : ergo videtur. quod Pater sit principium primum Spiritus sancti, et Filius sit principium secundum.
  4. Item, a Sanctis conceditur, quod principaliter procedit a Patre : quare non ita conceditur, quod primo a Patre ?
  5. Item, videtur quod obiectio haeretici teneat : quia nato vel non nato opponuntur ut affirmatio et negatio circa idem : ergo alterum necessario est dandum : quia affirmationis et negationis nullum est medium.

 

Solutio. Dicimus, quod non est concedendum, quod primo procedat a Patre : quia cum primum dicat ordinem, et omnis ordo ponat prius et posterius, oportet dicere, quod posterius procederet a Filio.

 

Unde ad primum dicendum est, quod primum et principium convertuntur in ratione causae : sed licet nos principium dicamus esse in divinis, non tamen dicimus causam propter rationem supra assignatam : et ideo principium et primum in divinis non convertuntur.

Ad aliud dicendum, quod prima causa est in qua status est in resolutione causatorum in causam : talis autem non est resolutio in divinis : quia causatum non est in eadem simplicitate cum causa : et ideo non adeo simpliciter suscipit esse causae primae, sicut est in ipsa : propter quod locum habet resolutio causati ad causam per abstractionem eius quod habet a causa prima, et superaddito : sed in divinis non habet locum propter uniformem in omnibus personis simplicitatem : in eadem enim simplicitate Filius habet essentiam, in qua est in Patre : et ideo non est ibi aliqua causa prima vel secunda respectu alterius.

Ad aliud dicendum, quod causa prima causat non supposita alia, eo quod prima non addit super secundam, sed potius abstrahit : causa vero secunda ideo non causat nisi supposita prima, quia secunda addit super primam, et non abstrahit e contrario, scilicet causae primae : sed quia in personis divinis non est talis abstractio, et talis additio, ideo nulla est causa prima, et nulla secunda, nec principium primum vel secundum.

Ad aliud dicendum, quod principaliter secundum intellectum quo accipitur a Sanctis, non ponit primum, sed auctoritatem in Patre : ut in praecedenti quaestione dictum est.

Ad aliud dicendum, quod licet natum et non natum habeant modum oppositionis contradictoriorum : tamen propositiones in quibus ponuntur non sunt contradictoriae, istae scilicet, aut processit iam nato, aut processit iam non nato : quia negatio non fertur ad compositionem, et ideo sunt ambae affirmativae. Est instantia : Sit quod Socrates non sit musicus, haec est falsa, Socrates est musicus homo, et haec similiter, Socrates est musicus non homo : licet homo et non homo habeant modum oppositionis contradictoriorum. Si autem secundum hunc modum inferatur, Spiritus processit Filio iam nato, aut non processit Filio iam nato : tunc videtur dicendum, quod utraque duplex est : eum enim dico, processit Filio iam nato, significari possunt duo tempora : unum per adverbium quod significat nunc propinquum praesenti, ut dicit Philosophus : nato autem participium consignificat praeteritum tempus : et tunc illa duo tempora ordinata sunt, quod adverbium dicit nunc significatum juxta ponens ad quod terminatus est actus vel passio importata in participio, et sic falsa est locutio sub hoc sensu, Filius prius natus erat, et postea processit Spiritus sanctus : et in eodem sensu contradictoria est vera. Si autem participium abstrahatur a tempore, et consignificet perfectionem nativitatis, et adverbium dicat praesens aeternitatis, sicut supra notatum est, vera est affirmativa et contradictoria falsa sub hoc sensu, Spiritus sanctus processit dum natus est Filius perfecta nativitate : ex hoc enim non significatur prioritas unius vel alterius, sed potius simultas secundum modum aeternitatis.

Sed tunc potest esse dubium, si distinguibilis est propositio, quare Augustinus eam neget simpliciter. Et ad hoc dicendum, quod per occasionem calumniae neget : quia simplicitas fidei fugit calumniam : vel forte quia haereticus ipsam sumebat in primo sensu tantum.

 

 

C. Hic agitur de eo quod secundo quaerebatur, scilicet an plenius vel magis processerit a Patre quam a Filio ?

 

 

ARTICULUS III

Utrum Spiritus sanctus plenius a Patre procedat quam a Filio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur, etc.

 

Videtur enim plenius procedere a Patre : quia

  1. Propter quod unumquodque tale, id magis est tale : sed Filius non spirat nisi propter Patrem qui dat ei spirare : ergo Pater magis spirat.
  2. Item, quod principaliter convenit, magis convenit quam quod non principaliter : ergo Pater magis spirat.
  3. Item, omnis causa primaria magis influit super causalitatem quam secundaria : sed Pater est principium non de principio : ergo magis influit spirationem quam Filius.

 

Solutio. Omnia huiusmodi argumenta facile solvuntur per antedicta : quia non magis spirat Pater quam Filius : et quod dicit Philosophus, intelligit de causis in quibus non est aequalis influentia : si enim ex principiis influentibus super conclusionem cognoscimus conclusionem, necesse est ut principia magis cognoscamus : talis autem diversitas non est inter Patrem et Filium : quia licet Pater det, et Filius accipiat, tamen idem accipit, et secundum aequalem simplicitatem et virtutem ut est in Patre, et per acceptum aequipotens est Patri danti, nisi quod in Patre est auctoritas.

 

Ad aliud dicendum, quod principaliter non ponit magis, sed auctoritatem, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Pater non est causa prima Filii, nec etiam principium primarium, propter rationes dictas in praecedenti quaestione.

 

 

ARTICULUS IV

An principalius procedit a Patre quam a Filio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : De quo procedit principaliter Spiritus sanctus, etc.

 

Videtur enim falsum : quia

  1. Si do tibi aequum ius in meis, ex tunc aequam etiam habes auctoritatem : ergo cum Pater dederit Filio aequum ius in suis, ut possit spirare ex eadem auctoritate, videtur Filius spirare sicut Pater, et ita principaliter, nec auctoritatem nec prioritatem nec plenitudinem potest notare : ergo locutio simpliciter falsa videtur.
  2. Praeterea, si haec conceditur, Spiritus sanctus est a Patre principaliter, potestne similiter per oppositum concedi ista, Spiritus sanctus est a Filio secundario ? Videtur, quod sic : quia dicitur principaliter respectu secundarii.

 

Solutio. Dicendum, quod Spiritus sanctus dicitur a Patre principaliter procedere propter auctoritatem quae est in Patre.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod si tu das mihi aequum ius in tuis, aeque possum tuis uti sicut tu : sed nisi sim ingratus, collationem ipsam semper in te refero : et sic est inter Patrem et Filium : quia Filius refert in Patrem quod in veritate suum est, eo quod ab illo.

Ad aliud dicendum, quod non potest haec concedi, Spiritus est a Patre principaliter, et a Filio secundario, et huius causa est : quia principii auctoritas non importat rationem prioris vel primi in Patre, ut supra monstratum est : et ideo non opponitur secundario, sed ei quod est ab alio habere quod Spiritus sanctus procedat ab ipso : et haec conceditur et verum est.

 

 

D. Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus sanctus proprie procedere a Patre.

 

ARTICULUS V

Quomodo Spiritus sanctus differenter dicatur procedere a Patre principaliter, proprie, et per se ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Ex eodem sensu dicitur procedere proprie de Patre.

Quid differens dicat principaliter, proprie, et per se, quae hic Patri attribuuntur ? nullum enim illorum convenit nisi ratione auctoritatis : ergo videtur, quod idem sint haec tria.

 

Solutio. Dico, quod idem dicunt, scilicet auctoritatem processionis esse in Patre, sed diversa ratione : quia in auctoritate tria sunt : unum quod principiat primo quidquid in divinis principiatur : et ratione huius convenit ei principaliter. Aliud est quod non ab alio habet hoc, et ratione huius convenit ei per se. Tertium est, quod hoc soli convenit, et ratione huius convenit proprie : quia proprium est quod uni soli convenit.

 

 

 

E. Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus sanctus esse, et mitti a Patre per Filium.

 

ARTICULUS VI

De verbo Hilarii quo dicitur, Spiritum sanctum tuum promerear, qui ex te est per unigenitum.

 

Deinde quaeritur de hoc verbo Hilarii : Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear, etc.

 

Ex hoc videtur sequi, quod principium sit in Filio per auctoritatem : sicut praepositus facit hoc per regem : virtute enim praepositionis notatur auctoritas in re accusativa.

 

Solutio. Praepositio aequivoce ponitur cum diversis casualibus : quandoque enim notat auctoritatem in casu cui adjungitur : quandoque subauctoritatem, ut dicunt quidam : tamen verbum subauctoritatis non invenitur positum a Sanctis. Sed dicendum, quod notat quandoque auctoritatem, si in alio ponitur auctoritas, ut cum dicitur, Rex facit per suum praepositum. Ita Hilarius dicit hic, et intendit quod Spiritus sanctus sit a Patre et Filio, et quia hoc Filius habet a Patre : sicut etiam hic exponitur.

 

 

ARTICULUS VII

An quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Quidquid habet, de Patre habet Filius, etc.

  1. Sed non habet nisi per generationem : ergo per generationem habet quidquid habet : sed habet processionem Spiritus sancti a se : ergo per generationem habet illam : ergo processio est per generationem, quod falsum est, cum dicant diversos fluxus.
  2. Item, si quidquid habet Filius, habet a Patre : ergo quidquid habet Spiritus sanctus, habet ab utroque : ergo quod procedit ab utroque, habet ab utroque : ergo quod procedit a Patre, habet ab utroque : ergo quod procedat a Patre, habet a Filio, quod falsum est.

 

Ad haec et huiusmodi sophismata dicendum, quod quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem : sed non sequitur, quod totum sit natum quod habet, sicut supra est determinatum : quia Filius natus est, et generatione est, et alia sunt in ipso per identitatem ad natum : et sic vis processiva est in ipso, sive spiratio activa.

Ad aliud dicendum, quod quidquid habet Spiritus sanctus, habet ab utroque divisim et conjunctim : quia totum habet a Filio, et totum habet a Patre : quod autem infertur : ergo quod procedit ab utroque, etc., possumus dicere sicut communiter solvitur, quod est commutatio praedicamenti : quia procedere non est quid, sed ad aliquid.

Sed quia posset opponi quod secundum hoc non valeret ratio Augustini probantis quod Filius habet a Patre quod ab ipso procedat Spiritus : quia quidquid habet, habet a Patre. Concedatur haec, quod quidquid habet, habet ab utroque, et concedatur conjunctim tantum : et si postea infertur : ergo habet a Filio quod procedit a Patre, patet quod non sequitur : quia ab immobili suppositione procedit ad mobilem.

Si autem obicitur, quod hoc est contrarium huius quod dictum est, scilicet quidquid habet, habet ab utroque divisim et conjunctim, Dicendum, quod non : quia prima suppositio non est nisi pro substantialibus : cum autem assumitur secunda, in distributione termini clauditur, etiam notionaliter conveniens : et quia notionale est in utroque conjunctim, ideo non est mirum si variatur suppositionis modus. Vel potest dici, quod etiam ratio Augustini non tenet de Filio nisi gratia materiae : in forma enim peccat mutando quid in ad aliquid.