Distinctio XLVIII — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XLVIII
Qualiter voluntas nostra divinae conformetur ?
A. Quod aliquando homo bona voluntate aliud vult quam Deus : et aliquando mala, id quod Deus bona voluntate vult.
B. Quod bona Dei voluntas mala hominum voluntate impletur : ut in passione Christi contigit, ubi quiddam factum est quod Deus bona et Iudaei mala voluntate voluerunt, voluerunt tamen et aliquid quod Deus non voluit.
C. Oppositio.
DIVISIO TEXTUS
Sciendum quoque est, quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis, etc.
In hac ultima distinctione agit de conformitate nostrae voluntatis ad voluntatem divinam.
Et dividitur in tres partes :
in quarum prima Magister tangit modum conformitatis in genere.
In secunda autem modum conformitatis in passione Christi, ibi, B : Illud quoque non est praeter mittendum, quod aliquando voluntas Dei, etc.
In tertia autem ostendit qualiter nos debeamus habere in passionibus Sanctorum, quas vult Deus, ibi, E : Si vero quaeritur : Utrum eodem modo sentiendum sit de passionibus et martyriis Sanctorum ?
ARTICULUS I
An possibile sit nos conformare voluntatem nostram voluntati divinae ?
Incidunt autem hic primo quinque dubia :
quorum primum est : Utrum possibile sit nos voluntatem nostram conformare voluntati divinae ?
Secundum : In quo consistat illa conformitas ?
Tertium autem : Si in pluribus est illa conformitas, utrum una aliam quandoque excludat, vel omnes possunt esse simul ?
Quartum autem : Utrum tenentur omnes ad conformitatem, vel non ?
Quintum vero et ultimum : Utrum teneamur conformare in volito, quod non congruit nobis velle : sed tamen scimus illud Deum velle ?
Ad primum proceditur sic :
- Infinitae distantiae nulla est conformitas : voluntas Dei et voluntas hominis sunt infinite distantes : ergo nulla potest esse conformitas inter eas.
- Item, Isa. LV, 9 : Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationibus vestris. Ergo et voluntas a voluntate : ergo non est proportio vel conformitas.
- Item, Super Psal. XXXII, 1 : Exsultate, iusti, in Domino; dicit Glossa : Quantum distat Deus ab homine, tantum distat Dei voluntas a voluntate hominis. Ex quo sequitur idem.
Sed contra :
- Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Ergo possumus conformari in volito.
- Item, super illud Psal. XXXII, 1 : Rectos decet collaudatio; dicit Glossa: Recti sunt qui dirigunt corda sua secundum voluntatem Dei, quae regula est nostrae voluntatis.
Solutio. Dicendum, quod est conformitas assimilationis perfectae, vel proportionis determinatae : et in hac non possumus conformari. Est etiam conformitas in aliquo, quae est conformitas imitans perfectionem suae voluntatis in volito et forma volendi et fine, et in hac possumus ei confirmari. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum autem dicendum, quod loquitur Isaias de malis, quorum corda in terrenis habebant volita et causas volendi, cum quibus Deus non concordabat : quia caelestia non petebant nec volebant.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de conformitate secundum patriam : quia in illam non possumus, nec etiam in illam quae est perfectionis, licet imitari possumus pro possibilitate nostra.
ARTICULUS II
In quo consistit conformitas voluntatis divinae et nostrae ?
Secundo quaeritur : In quo consistat ista conformitas voluntatum ?
Videtur autem, quod esse non possit in aliquo.
- In creatis enim voluntatibus non est conformitas nisi in volito, quod est ratio voluntatis et causa et obiectum : sed in divinis voluntas non causatur ex volito, sed potius e converso, sicut supra habitum est : ergo videtur, quod numquam possit esse conformitas in voluntate.
- Praeterea, demus, quod sit in volito : in Littera probatur quod haec non est conformitas meritoria : de illa autem tantum quaeritur : ergo penes volitum unum non attenditur conformitas.
- Si forte dicatur, quod est conformitas in fine voluntatis, qui finis est volitus a Deo : ut scilicet homo velit quod vult, propter aliquid quod vult Deus. Tunc si aliquis vellet furari ut pasceret pauperes, ille conformaret suam voluntatem voluntati divinae : quia Deus vult pauperes pasci, propter quod ille vult furari : ergo videtur, quod nec in ratione voluntatis, ut probat prima ratio, nec in volito, nec in fine voluntatis potest esse conformitas ista.
- Si forte dicas, quod debemus aliquid velle quod scimus eum velle. Adhuc est instandum : quia scio eum velle quod operatur : et tamen possum illud velle demeritorie, sicut est in Littera de exemplo duorum filiorum in morte patris.
Ulterius quaeritur : Cui voluntati debeamus nos conformare, utrum voluntati signi, vel voluntati beneplaciti ?
Videtur autem, quod voluntati beneplaciti : quia
- Maior est conformitas ad voluntatem quae simpliciter est voluntas, quam ad illam quae est tantum secundum quid : voluntas autem beneplaciti simpliciter est voluntas, signi autem secundum quid : ergo debet esse conformitas ad beneplacitum.
- Item, quandoque est de hoc quod non vult Deus : ergo tunc essemus secundum quid conformes, et simpliciter difformes in voluntate.
Sed contra :
Nemo potest velle nisi cognitum : voluntas beneplaciti incognita est nobis : ergo non tenemur conformari in voluntate beneplaciti.
Praeterea quaeritur : Cui signo magis conformari debeamus ?
Videtur autem, quod praecepto : quia ad praecepta obligamur : ergo cum ad conformitatem voluntatis etiam obligemur, conformitas erit secundum praeceptum.
Sed contra :
- Prohibitio etiam obligat : ergo ad illam tenemur conformari.
- Item, operatio dicit et ostendit beneplacitum Dei, quia quidquid operatur, de hoc est beneplacitum suum : cum ergo maxima conformitas sit beneplaciti, maxime tenemur nos conformare voluntati operationis.
Ulterius quaeritur propter quosdam : Utrum teneamur conformare nos in voluntate voluntati signi quae est permissio ?
Videtur, quod sic : quia si Deus nollet, non fieret id quod permittit : ergo debet nobis placere, ut videtur : quia aliter suae voluntati non concordamus.
Solutio. Dicendum, quod est conformitas secundum quid, et conformitas simpliciter. Conformitas secundum quid est in volito tantum : et haec sola nec demeritoria, nec meritoria est : quia consistit in sola materia voluntatis, et materiale principium est ad opposita, et potest informari quocumque modo, sive bene, sive male. Conformitas autem simpliciter est secundum duos modos, scilicet perfectione viae, et perfectione patriae : et perfectione viae adhuc duobus modis, scilicet sufficientiae, et copiae. Perfectio sufficientiae est in duobus, scilicet in forma volendi, et fine voluntatis, et non in materia necessario, sed quandoque sic, et quandoque non. Dico autem formam volendi charitatem : ut ex simili charitate velim quidquid volo, ex qua Deus vult hoc quod vult : et finis voluntatis est propter quod est, ut est gloria Dei ad quam omnis nostra voluntas refertur. Haec duo sufficiunt etiam diversitate voliti, ut patet in Littera de exemplo boni filii. Perfectio autem patriae est secundum quatuor modos, ut velit idem, et ex eadem forma, et propter idem, et quod Deus vult eum velle : et primum est ut materia circa quam est voluntas, secundum ut forma, tertium ut finis, quartum ut motivum effectivum.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc non attenditur voluntas : quia hoc est proprietas divinae voluntatis, secundum quod est causa creaturarum : et hoc modo non comparatur ad nos.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio non tangit nisi illam conformitatem, quae est secundum quid, et non simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod in hoc nulla est conformitas : quia Deus non vult ut faciamus mala propter bona.
Ad aliud etiam conceditur, quod non est conformitas nisi secundum quid et imperfecta.
Ad id quod ulterius quaeritur, dico sine praeiudicio, quod quia nescimus beneplacitum Dei, sufficit si conformamur praecepto et operationi : si autem sciremus beneplacitum, bene concedo, quod illi magis teneremur conformari.
Ad id quod obicitur de prohibitione, dicendum quod illa consistit potius in nolente quam in volente : et ideo in illa non est simpliciter confirmatio.
Ad id quod obicitur de permissione, dicendum quod sicut habitum est, Deus non vult hoc quod permittit : sed ipsum fit praeter voluntatem Dei : et ideo penes illam nulla est conformitas. Et huius quidam propter obiectionem factam contrarium dicunt : et hoc reputo errorem.
ARTICULUS III
An si in pluribus est conformitas voluntatis divinae et nostrae, una excludat aliam per repugnantiam ?
Tertio quaeritur : Si in pluribus est conformitas illa, sicut iam habitum est, utrum una aliam excludat quasi per repugnantiam ?
Et videtur, quod sic : quia
- In Glossa super verba Apostoli ad Roman. V, 9, distinguitur triplex velle, scilicet naturae, gratiae, et vitii : sed secundum velle vitii constat, quod nulla attenditur conformitas : natura autem non repugnat Deo : ergo secundum eam potest esse conformitas : et similiter gratia semper est conformis. Tamen videmus in Christo, quod una excludere videtur aliam, cum dixit : Non sicut ego volo, sed sicut tu.
- Item, in nobis sunt quatuor modi voluntatum, scilicet naturae, et deliberativa voluntas, et gratiae voluntas, et illa quae est voluntas rationis ut est natura : et hoc probatur in III Sententiarum, distinctione XVII. Constat autem, quod ratio deliberativa quandoque repugnat naturae in volito. Ergo videtur, quod si secundum unam est conformitas, quod secundum aliam non potest esse.
Sed contra :
- In Littera dicitur, quod multum interest quid velle homini, quid velle Deo congruat : ergo Deus vult nos velle quod congruit nobis secundum naturam : haec autem sunt naturalia, ut vitae conservationem, et huiusmodi : ergo in his tenemur nos suae voluntati conformare : ergo illa conformitas non excluditur a voluntate rationis vel gratiae.
- Item, Deus dupliciter operatur in natura, scilicet secundum cursum naturalem propagandi res secundum causas seminales quas naturae inseruit, et operatur super naturam per potentiam miraculorum : et unum non contrariatur alteri, quia dicit Augustinus, quod non potest facere contra causas quas naturae inseruit : ergo similiter cum inseruerit nobis voluntatem naturae, ipse non exigit aliquam conformitatem voluntatis quae excludat illam.
- Item, nos videmus, quod ipse praecepit hoc quod relevemus indigentias pauperum : ergo tenemur facere hoc : ergo tenemur velle, quod non sint pauperes : et tamen scimus, quod ipse vult eos esse pauperes, quia aliter non essent pauperes : ergo videtur, quod in pluribus consistat conformitas, quorum unum non excludat alterum.
- Item, saepe praecipit Deus unum, et operatur alterum : cum igitur ista sint signa quibus praecipue tenemur conformare voluntatem nostram, videtur quod conformitas non secundum idem consistat, sed secundum diversa, quorum unum non excludat alterum.
Solutio. Ad hoc sine praeiudicio dico, quod secundum diversa attenditur conformitas. Sed sicut est in natura, quod diversi motores referuntur ad idem mobile diversimode, sed omnes sequuntur unum qui praedominatur : ita est in diversis conformitatibus voluntatum diversarum, quod omnes sequuntur unam conformitatem, et tamen quaelibet retinet suum proprium motum conformitatis : ut, verbi gratia motor, primus in mobili primo non habet nisi motum unum simplicem : in secundo autem motor secundus habet motum primi ab Oriente in Occidens, et in hoc conformis est primo : et habet motum proprium ab Occidente in Oriens, in quo non discordat secundum intentionem motus, licet in motu stellarum videatur habere aliquid proprium : quia illum motum movet imprimente primo motore in ipsum desiderium causandi mixturam elementorum ad generationem : et non potest esse mixtura, nisi duobus motibus contra se moventibus, unum in alterum ire cogatur : et haec est causa motus latitudinis stellarum et planetarum ab Aquilone in Meridiem, et a Meridie in Aquilonem. In intentione ergo movendi conformitas est : quia etiam in motu proprio non habent motum motores secundi, nisi quem imprimit et influit in eis motor primus. Ita dico, quod est in homine duplex voluntas sequens Dei voluntatem moventem nos, scilicet voluntas rationis, et voluntas naturae. Voluntas rationis conformatur tripliciter si potest, scilicet in volito, in forma volendi, et fine. Voluntas autem naturae conformatur in hoc quod congruit nos velle, id est, quod Deus vult nos velle, ut dicit Magister in III Sententiarum, et istius motus non excluditur, licet motus rationis ordinet ipsum et dominetur : impium enim et crudele, et contra congruitatem humanae naturae esse videretur, quod circa nos et alios vellemus crudelia, ut homines pati, et pauperes esse, et affligi, et utiles Ecclesiae mori cum moriuntur, et huiusmodi. Unde credo, quod tenemur hoc non velle humana pietate, licet committamus Domino secundum rationis voluntatem.
Dicendum ergo ad primum, quod in Christo fuit utraque conformitas : voluit enim non mori voluntate naturae : et hoc voluit eum Deus Pater velle : et sic conformis fuit : et vocatur hic ista conformitas secundum congruitatem humanam. Et voluit mori secundum rationem. Et haec non opponuntur : sicut etiam in superioribus sunt diversi motus, non tamen oppositi, sed omnes sunt conformes in intentione primi moventis, qui influit movere omnibus aliis.
Ad aliud dicendum, quod voluntas naturae numquam de se repugnat voluntati rationis, licet quandoque sit de contradictorio : sed sub ratione ostendit quid ei congruat, et quid eam Deus velit velle : si enim inciperet rebellare rationi, cum illa sit recta, iam non esset voluntas naturae, sed vitii : sicut si motor inferior vellet impedire superiorem ne moveret.
ARTICULUS IV
An omnes teneantur conformare voluntatem suam divinae voluntati ?
Quarto quaeritur : Utrum omnes tenentur conformare voluntatem suam voluntati divinae ?
Et circa hoc quaeruntur duo :
quorum primum est : Utrum tenentur omnes simpliciter ad conformitatem?
Secundum autem : Utrum tenentur ad illam specialem conformitatem quae est in volito ?
Ad primum obicitur sic :
- Omnes tenentur esse recti : non autem sunt recti nisi conformes, ut dicit Glossa prius inducta : ergo omnes tenentur esse conformes in voluntate.
- Item, ad praecepta charitatis omnes tenentur : charitas autem facit amicos : ergo omnes tenentur esse amici. Dicit autem Tullius in libro de Amicitia, quod amicorum est idem velle : ergo omnes tenentur ad hoc, ut videtur : ergo tenentur esse conformes in voluntate, ut videtur.
Sed contra :
- Quidam sunt obstinati, et quidam, quod plus est, damnati, qui conformare voluntatem non possunt : ergo tenentur ad impossibile. Si autem dicas, quod per obstinationem et damnationem absolvuntur : ergo portant lucrum de malitia sua, quod est inconveniens.
- Item, aliquis iterum dum peccat, non potest conformare : ergo peccat duplici peccato, quia in actu peccati quod facit, et quia non conformat voluntatem suam voluntati divinae.
Item, continue tenetur aliquis conformare se, si tenetur : ergo quamdiu non conformat, continue omittit : ergo continue peccat, ut videtur.
Ad secundum sic obicitur, et sunt obiectiones communes omnium, de Glossa super illud Psal. C, 4 : Non adhaesit mihi cor pravum : quae dicit, quod
- Pravum et distortum cor habet, qui non vult quod Deus vult : ergo quando scimus eum aliquid velle, nos tenemur velle illud.
- Item, Deus non potest velle nisi iusta et bona : nos autem omnino tenemur esse iusti et boni : ergo tenemur velle quod ipse, quia non nisi conformari voluntate possumus esse iusti et boni.
Sed contra :
Si ego haberem unam voluntatem, et tu velles contradictorium, illae duae voluntates essent discordes : ergo similiter Deo volente unum, et tu contradictorium, sunt discordes voluntates : et tamen Augustinus in Littera laudat eum qui contrarium vult eius quod vult Deus : ergo non tenemur ad conformitatem in volito.
Ulterius quaeritur : Utrum contrarietates possint esse inter Dei voluntatem bonam, et hominis bonam voluntatem ?
Videtur quod sic : quia
- Duo fratres habebant contrarias voluntates, ut dicit in Littera : ergo illa quae contraria est alterius voluntati, contrariatur etiam omni voluntati illi conformi : sed Dei voluntas est conformis illi qui malus est : ergo boni fratris voluntas contrariatur divinae voluntati.
- Item, cum Deus aliquid vult, ipsum est bonum et sanctum, quia ipse volens hoc est sua bonitas : ergo qui non vult hoc, contrariatur bonitati et iustitiae et sanctitati quae est ipse Deus : et tamen bonus est quia laudatur ab Augustino ergo duae iustae et sanctae voluntates possunt esse contrariae.
- Item, intellectus dissonans a prima veritate, contrarius est veritati primae : ergo voluntas dissonans a volito primae bonitatis et voluntatis : talis autem est quam laudat Augustinus in Littera : ergo contrariae sunt, et tamen bonae et laudabiles.
Solutio. Dicendum, quod omnes tenentur ad conformitatem viae, sicut prius dictum est : et hoc est rectum cor dirigi, scilicet ad formam et finem voluntatis divinae, et velle quod Deus vult nos velle. Tamen id quod obicitur de Tullio, dicendum est, quod sic intelligitur, quod amicorum est redire ad unum volitum per intentionem finis, et non semper materiae.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod obstinati possunt deponere obstinationem, et tunc conformare : et ideo illi non absolvuntur a tentione. Damnati autem non sunt in statu conformandi se et ideo quia se non conformaverunt cum potuerunt, inflictum est eis in perpetuum et nihil posse in poenitentiam, et ideo damnum non lucrum reportaverunt : intolerabile enim damnum est in perpetuum non posse conformari.
Ad aliud dicitur communiter, quod praecepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper : et ideo non semper omittit peccator dum peccat : sed omittit dum actualiter cogitat, quod debet se praeparare ad gratiam conformitatis, et non facit.
Ad secundum dicendum meo iudicio, quod non tenemur nisi supra dicto modo, scilicet quod voluntas nostra debet sequi non resultando : tamen possumus habere propriam in motu non resultante : et hoc est quod quidam dicunt satis convenienter, quod voluntas conformis debet esse, sed velleitas conditionata, scilicet si Deus vellet aliter fieri, potest esse non conformis : et hanc velleitatem qua aliud vellemus si Deus vellet, vocant quidam voluntatem imperfectam. Et omnium dicta revertuntur ad idem.
Ad aliud dicendum, quod voluntas non est iusta a volitis, sed a modo et fine volendi : et ideo non oportet, quod in volito sit omnino conformitas.
Ad id quod ulterius quaeritur, ad omnia praeter ultimum est una solutio, scilicet quod non attenditur in aliquo conformitas penes materiale principium solum, sed penes formam et finem : et ideo illae voluntates quae in materia non concordant, nec etiam discordant, quia una sequitur aliam, et habent easdem formas et fines, sunt concordes : quae autem in materia conformes sunt, et diversas et contrarias habent formas et fines, sunt difformes.
Ad ultimum dicendum, quod non est simile de intellectu et voluntate : quia verum est tota causa intellectus secundum speciem speculationis. Sic autem non se habet volitum ad voluntatem : sed oportet adesse formam et finem, ut prius dictum est.
ARTICULUS V
An teneamur nos conformare in volito quod scimus Deum velle, sed tamen non congruit nobis hoc velle ?
Quinto et ultimo quaeritur : Utrum teneamur conformare nos in volito quod scimus Deum velle, sed tamen non congruit nobis hoc velle ?
Videtur autem, quod non.
- Michaeae, II, 11 : Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Ecce optat quod congruit eum velle : quia nemini congruit velle destructionem suae gentis et sui populi, quam ille prophetaverat : et sic scivit eam velle Deum, et tamen volendo optat contraria.
- Item, Ierem. XXVIII, 1 et seq. : Hanania quodam pseudopropheta prophetante, quod non esset tradenda civitas in manum regis Babylonis, cum Ieremias sciret Dominum velle contrarium, ex humana compassione dixit : Amen ! sic faciat Dominus; dicit ibi Glossa : Optat fieri quod Deum velle mentitur.
- Item, Beata Virgo si volebat Christum pati tormentum, tunc mirabilis erat mater, cum ita doleret, ut de ipsa dicatur, Luc. II, 35 : Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Ergo non tenemur velle quod non congruit ex humana pietate nos velle, cum tamen sciamus Deum velle illud, quia videmus eum hoc implere.
- Item, Sancti plorant peccata hominum, cum tamen sciant, quod Deus velit eos esse in peccatis, ut quidam dicunt : nemo autem vult hoc quod deplorat.
- Item, ponamus mihi esse revelatum de aliquo damnando, adhuc debeo orare pro eo et ex voluntate : ergo debeo velle eum salvari.
- Item, ponamus mihi esse revelatam propriam damnationem : si ergo volo me damnari, volo peccare : et hoc est contra conformitatem : ergo faciendo contra conformitatem, ero conformis, quod absurdum est.
Sed contra :
- Si non teneor velle quod scio Deum velle, tunc possum velle contrarium : ergo et facere contrarium : ergo possum non peccando facere contra voluntatem, quod falsum est.
- Item, Augustinus dicit, quod impius est cui non placet divina providentia : providentia autem est de omnibus volitis : ergo illa debent esse nostra volita, et nobis placere.
Solutio. Dicendum ut prius, quod sequi debet nostra voluntas, sed tamen aliquid proprium potest habere. Et per hoc patet solutio ad duo prima : et non est difformitas : quia Deus nos hoc vult velle. Per hoc etiam patet solutio ad hoc quod obicitur de beata Virgine.
Ad aliud dicendum, quod fundatur super falsum : quia Deus numquam voluit peccatum alicuius : sed omnia peccata fiunt praeter voluntatem Dei, ut prius probatum est in Littera praecedentis distinctionis.
Ad alia duo dicendum, quod stultae positiones sunt : quia talis revelatio non tollit arbitrii libertatem : ergo nec redeundum ad Dei facultatem. Unde nullus est ita revelatus damnari quin possit salvari : et reputo stultitiam quod quidam dicunt, quod in tali casu non peccaret qui vellet se damnari, et alium damnari : hoc enim est omnino contra ordinem naturae et gratiae et rationis, ut velit se a Deo separari. Unde meo iudicio Deus non vult hoc nos velle : imo potius contrarium omni voluntate naturae et rationis et gratiae vult nos velle.
D. Utrum placuerit viris bonis, quod Christus pateretur et moreretur ? Placuit quidem intuitu nostrae redemptionis, sed non ipsius cruciatus.
ARTICULUS VI
Utrum omnes Sancti, et specialiter beata Virgo et Apostoli, voluerunt passionem Christi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Ex quo solvitur quaestio, etc.
Videtur enim, quod passionem Christi omnes Sancti voluerint : quia omnes redemptionem exspectabant : ergo mortem Christi desideraverunt.
Item quaeritur : Utrum beata Virgo et Apostoli voluerunt ?
Solutio. Secundum praehabita haec nulla est quaestio : quia Magister bene determinat in Littera, quod omnes volebant finem passionis, et ipsam passionem relatam ad finem, sed non passionem simpliciter : quia hoc esset contra illud quod congruit nos velle, scilicet poenas et mortem innocentis et optimi. Sic etiam iudicandum est de passionibus Sanctorum. In comparatione autem ad agentes et occidentes, nullo modo debemus velle : quia nec Deus sic voluit, ut habetur in Littera.
E. Quomodo sentiendum sit de passionibus Sanctorum, an velle an nolle debeamus ?
ARTICULUS VII
An daemones persuaserunt Iudaeis crucifigentibus Christum passionem eius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo E, ibi, circa finem : Quia idipsum mala voluntate fecerunt, quod Deus bona voluntate fieri voluit, etc.
Quaeri enim potest : Si daemones hoc persuaserint, vel non ?
Videtur enim, quod non : quia
- Matth. XXVII, 19, super illud : Nihil tibi et iusto illi; dicit Glossa quod sicut diabolus initiavit mortem per foeminam, ita etiam modo mortem quae vitae causa est, voluit impedire per foeminam. Ergo videtur, quod hoc propria malitia fecerunt, et non suasu daemonis.
- Item, Petrus dictus est satanas, quia voluit Christum non mori : non autem erat satanas per naturam : ergo per voluntatis similitudinem : ergo Satanas non voluit Christum mori, ut videtur.
- Item, emo vult hoc unde destruitur suum imperium : sed per mortem Christi destructum est imperium diaboli : ergo daemones cum sint astutissimi nolebant hoc.
Sed contra est hoc quod dicit Apostolus, I ad Corinth. II, 8 : Quam nemo principum huius saeculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Et exponit una Glossa de daemonibus : ergo persuaserunt eum crucifigi.
Solutio. Dicendum, quod primo persuaserunt, sed postea cum senserunt efficaciam deitatis eius per laetitiam Sanctorum et temporis congruentiam et prophetiae, doluerunt, sed revocare non potuerunt, eo quod tunc humana malitia perpetrare voluit decretum Patris de redemptione nostra facta per Christum : cui est honor et imperium in omnia saecula saeculorum. Amen.
