Distinctio XLII — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XLII
De potentia Dei in comparatione ad possibilia quae potest.
A. De omnipotentia Dei : ubi prius consideratur quare dicatur omnipotens?
DIVISIO TEXTUS
Nunc de omnipotentia Dei agendum est.
Hic incipit pars illa quae est de omnipotentia.
Et habet tres partes secundum triplicem omnipotentiae considerationem.
Potest enim considerari secundum ea per quae habet diffiniri : et sic de ea agitur in ista distinctione.
Consideratur etiam secundum proprietatem quae convenit ei secundum quod radicatur in essentia divina, quae est quod limitari et finiri secundum posse non potest : et sic de ea agitur in distinctione sequenti XLIII, ibi, A : Quidam tamen de suo sensu gloriantes, etc.
Potest etiam considerari secundum modum per quem exit in opus : et sic de ea agitur in distinctione XLIV, ibi, A : Nunc illud restat discutiendum, etc.
Haec distinctio dividitur in tres partes.
In prima ponit id ratione cuius dicitur omnipotentia : quia per illud habet diffiniri.
In secunda removet quaedam, quae dicunt impotentiam, a potentia divina, ibi, B : Sed quaeritur : Quomodo omnia posse dicatur, etc.
In tertia circa determinata obicit, et solvit, ibi, E : Hic ergo diligenter considerantibus, omnipotentia eius secundum duo apparet, etc.
ARTICULUS I
An omnipotentia Deo conveniat ? et : An ipse tota potentia agat in omnipotentia sua ?
Incidunt autem circa principium quinque dubitabilia :
quorum primum est, An omnipotentia Deo conveniat ?
Secundum est : Utrum sit proprium Dei esse omnipotentem, vel hoc convenire etiam potest aliis ?
Tertium est : Ratione cuius quod sit in essentia, secundum rationem intelligentiae sequatur hoc propriam divinam essentiam ?
Quartum est : Quid respondet ei in creatura ?
Quintum et ultimum est : Utrum aequetur voluntati et scientiae, vel sit in plus ?
Ad primum proceditur sic :
- Dicit Philosophus in quinto primae philosophiae, quod potentia activa est principium transmutationis in aliud, secundum quod est aliud : ergo omnis potentia activa supponit aliquid in quod agat : Deus autem qui creat, nihil supponit, sed totum facit : ergo non habet potentiam activam : constat autem, quod non passivam : ergo videtur, quod nullam habeat.
- Item, omnis potentia est ad aliud, quia ad actum : ergo aliquid est maioris perfectionis, quam aliqua potentia : nihil autem est maioris perfectionis, quam Deus vel aliquid quod in Deo est : ergo in Deo nulla est potentia, ut videtur.
- Item, detur, quod in eo est potentia : aut illa est coniuncta actui, vel non. Si sic, cum potentiam coniunctam actui concomitetur opus, videtur quod illam potentiam semper opus concomitetur potentia autem Dei est ab aeterno : ergo et opus erit ab aeterno. Si autem dicas, quod non est coniuncta actui : ergo ipsa est coniungibilis alicui, quod non est in ipsa : et sic mutabilis est, et perfectibilis aliqua perfectione, quod falsum est.
- Item, in natura nihil est frustra : ergo multo minus in Deo. Dicit autem Philosophus, quod si in natura esset aliqua activa potentia, cui non responderet aliqua passiva quae compleretur per ipsam, esset frustra in natura : quia agens aliquod posset agere actum aliquem, quem nihil posset recipere ; ergo videtur, quod si in Deo est omnipotentia, quod oportet ponere aliquam passivam potentiam, quae recipiat omnem actum eius : et hoc non potest esse ; ergo frustra videtur esse in ipso omnipotentia : nihil autem est frustra in ipso : ergo, etc.
- Item, nos invenimus in Deo triplicem modum agendi, scilicet naturalem, et animalem, et quasi actum artis : dicimus enim, quoniam Deus generat, et Deus spirat : et est in illis naturae communicabilitas secundum distinctionem hypostasum ; et dicimus quoniam Deus scit, et vult, et huiusmodi : et sunt quasi animales actus ; et dicimus quoniam Deus creat, et gubernat : nullus autem actus inest sine potentia : cum igitur potentiae diffiniantur per actus, videbitur in Deo triplex esse potentia.
- Item, in inferioribus quae exemplata et regulata sunt a superioribus, nos invenimus, quod actus naturales cum suis potentiis non univocantur, nec animales actus cum suis potentiis, nec actus artis cum his duobus : cum igitur inferiora a superioribus exemplata sint, videtur quod nec in superioribus potentiae quae sunt ad actus illos, univocentur.
- Item, in superioribus dicimus, quod Deus potest generare, et semper generat, sicut supra habitum est : et dicimus, quod Deus potest scire, et semper actu scit et novit : quare non sic possumus dicere, Deus potest creare, et semper creat ? Videtur enim, quod debeat dici quia potentia quaecumque minus perfecta est ante actum quam in actu ipso : unde cum nihil imperfectum cadat in ipsum, videtur ipse semper creare.
Item quaeritur iuxta hoc : Utrum ipse tota potentia agat istos triplices actus ?
Videtur autem, quod non : quia cum tota potentia agitur, actus aequat potentiam, ita quod tantum est id quod est obiectum potentiae, sicut ipsa potentia : Pater enim generat tantum, quantus ipse est : igitur quanta est potentia sua : et similiter spirat. Similiter quando intelligit se, tantum est intelligibilis, quantum potentia intellectiva : ergo cum non tantum est creatum, quantum ipsa potentia creans, videtur non agere illa actione secundum totam potentiam, sed secundum partem.
Sed contra :
Si agit secundum partem, tunc potentia est divisibilis : et hoc non potest esse, cum sit omnino simplex.
Solutio. Dicendum, quod Deus summe potens est : ita quod ipse solus vere potens est, cuius potentia nihil infirmitatis habet admixtum.
Ad primum autem dicendum, quod sua potentia est vere activa, et nulla alia : quia, ut dicit Augustinus, Actionis praedicamentum vere soli Deo convenit, quia sine sui motu et passione agit. Quod autem diffinit Philosophus potentiam activam, ita quod supponit in quod agit, dicendum quod illud non est de essentia diffinitionis potentiae, sed accidit ei in quantum est in natura imperfecta : de essentia autem diffinitionis potentiae, non est plus quam quod ipsa est principium transmutationis : et secundum hoc convenit Deo, cuius potentia transmutat non ens in esse, et ens in potentia in ens actu, et ens actu in melius. Unde omnis transmutatio est ab eo quod nullo modo transmutatur et movetur, sicut a potentia agente et movente.
Ad aliud dicendum, quod quaedam potentia est ad aliud, quod est actus, qui est in agente actum, licet ut actus sit ab ipso : et de tali potentia verum est, quod est imperfectior ante actum quam in actu ipso, sicut est potentia intelligens ante actum, et universaliter qui est in habitu vel potentia antequam procedat in actum. Est etiam quaedam potentia, quae non est in potentia ante actum, nisi secundum quod actus est effectus, non aliquid adveniens potentiae operanti : et sic potentia Dei respectu quorumdam est in habitu, scilicet quia non statim sequitur opus operatum, licet in opere illo nihil novi adveniat potentiae : sicut enim Deus est potentia sua, ita est actio sua, ut probat Philosophus. Unde patet, quod non est maioris perfectionis post actum, et quando iam est in actu, quam ante.
Ad aliud dicunt quidam, quod potentia Dei ad duplicem actum potest comparari, scilicet ad interiorem, et exteriorem. Interiorem vocant sicut intelligere, et velle : et sic semper est in actu. Exteriorem vocant sicut creare : et sic non semper est in actu. Sed haec solutio non solvit rationem.
Praeterea, cum Deus creat, non agit actione exteriori : quia sicut dicit Psalmus XXXII, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Et Augustinus dicit, quod verbo suo creat, dicendo scilicet verbum. Et Gregorius Nazianzenus : Primum quidem excogitavit Deus caelestes essentias : et excogitatio ipsius fuit opus ipsius. Ergo patet, quod creatio secundum quod est in Creatore, nihil extrinsecus ponit.
Et ideo dicendum, quod omnis potentia sua semper est in actu, sed non in actu qui est effectus : quoniam effectus non potest simul esse cum potentia agente. Et de hoc saepe supra positum est exemplum : quia Dei scientia operativa et potentia et voluntas, ut fiat aliquid, causa efficiens sunt in creatura, cum est sapientia ordinans et ponens in creatis ordinem temporis et dignitatis et naturae. Unde ab aeterno Deus scivit et voluit et in verbo dixit, ut hoc nunc fiat, et illud tunc, et hoc huius naturae, et illud alterius. Ex hoc autem nulla mutatio ponitur in Deo.
Ad aliud dicendum, quod nihil est in Deo frustra : sed tamen impossibile est, quod sua potentia activa habeat aliquam passivam sibi respondentem, quae tantum possit recipere, sicut illa agere : ad hoc enim non est, sed potius ad ostensionem perfectionis divinae : impossibile enim est, quod demonstretur in effectu creato : sed demonstratur, secundum quod est infinita in generatione Filii, et processione Spiritus sancti : et ideo non est otiosa. Sed si esset ad creandum, secundum quod est infinita, et non demonstraretur in creando, tunc posset dici otiosa.
Ad aliud dicendum, quod non proprie dicuntur actus generatio, et spiratio, et intelligere, et velle : quia nihil ibi agitur. Sed si large sumatur actus et improprie, tunc dicendum, quod potentia Dei consideratur duobus modis, scilicet in comparatione ad essentiam in qua est sicut in radice, et in comparatione ad actum. Et secundum modum non est potentia, nisi una. Secundo autem modo erit variata secundum actum, ut dictum est supra, ubi etiam inveniri possunt quaedam quae hic dimittuntur, scilicet utrum univoce dicatur potentia de potentia generandi et creandi, et utrum una sit potentia trium, secundum quod est potentia generandi, et quae sit prior secundum rationem intelligentiae potentia generandi, vel creandi, et alia quaedam.
Ad aliud dicendum, quod aliud est in inferioribus : quia non fundantur istae potentiae in essentia una, sicut in superioribus : eo quod omnia quae procedunt a primo, multiplicantur, et componuntur, et accipiunt exemplatum in multis, quod in primo simplici est in uno. Bene enim concedo, quod potentia generandi magis respicit naturam, ut natura est principium ex quo pullulat pullulans primum, et potentia intelligendi, et volendi est secundum relationem ad naturam spiritualem conversivam supra se, sicut facit anima rationalis, quae exemplata est ab illa potentia. Potentia autem creandi quae ideales rationes quasi producit in ideata, est magis repraesentata in arte mechanica per potentiam operandi artificiata. Sed haec omnia in divinis unum sunt, licet distinctio sit in ratione attributorum.
Ad aliud dicendum, quod non dicimus, Deus semper creat secundum actum : quia actus illius potentiae effectus intelligitur. Tamen bene concedo, quod illa potentia numquam sit ante actum qui est velle et scire quando et quomodo fiat : haec est enim actio Dei quae idem est ipsi, sicut saepius dictum est.
Ad illud quod ulterius quaeritur : Utrum ipse tota potentia agat in omnipotentia sua ? Dicendum, quod sic : sed actum non potest agi infinite, et sicut potentia est infinita et hoc ideo, quia est quoddam actum in diversitate essentiae ab ipso agente : et ideo necesse est esse essentiae finitae : et cum potentia sequatur essentiam, erit etiam potentia finita : cum tamen Deus agat tota potentia, quantum ad se. Alia etiam ratio est : quia sapientia limitat actum ipsum, id est, id quod agitur : et sic, ut sit perfectior pulchritudo quae resultat ex gradibus limitatarum essentiarum.
Utrum autem possit aliquid melius fieri quam fit, patebit infra.
ARTICULUS II
An omnipotentia sit proprium solius Dei ?
Secundo quaeritur : Utrum omnipotentia sit proprium Dei solius, vel non ?
Videtur autem, quod non.
- Ad Coloss. I, 22, super illud : Nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, etc. Glossa dicit sic : Si mortalis et mortuus potest reconciliare, iam gloriosus et immortalis potest omnia facere. Constat autem, quod hoc attribuitur Christo secundum humanam naturam : omnia ergo posse facere non soli convenit divinitati.
- Item, super illud, ibidem, I, 20 : Reconciliare omnia. Glossa : Omnia potest per se, ut nihil exceptum sit quod per eum non possit praestari. Ex hoc habetur idem quod prius.
- Item. omniscientia ita est de perfectione divina sicut omnipotentia : et cum anima Christi habuit omnium scientiam, videtur quod etiam habuit omnipotentiam.
Sed quia de hoc in III libro Sententiarum quaesitum est, ideo quaeratur, Utrum hoc conveniat fidei ?
Videtur autem, quod sic. Matth. XVII, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit. Et sequitur : Nihil impossibile erit vobis : ergo omnia possibilia ; ergo omnia potest fides, sicut etiam in textu dicitur Matthaei, IX, 22 : ergo videtur, quod hoc non soli Deo conveniat.
Item, cum communicetur fidei miracula facere, et quodammodo omnia posse, quaeritur utrum sit hoc potentia increata operante propter fidem, vel potentia creata ? Si increata : tunc non videtur esse fidei. Si autem creata : tunc quaero, Quare potius hoc datur fidei, quam charitati quae perfectior est fide ?
Si propter illas auctoritates dicatur omnipotentia alii quam Deo posse convenire. Contra :
- Inter omnipotentiam summa potentia est de se posse : hoc autem nulli potentia est de se posse : hoc autem nulli potest convenire quod est ab alio : ergo videtur, quod omnipotentia sit solius Dei.
- Item, creare est actus educens aliquid de nihilo : nihil autem ad ens non est proportionatum : ergo est actus improportionabilis omni virtuti creatae : ergo non potest convenire creaturae.
Solutio. Dicendum, quod omnipotentia est proprium solius divinae naturae. Et quod obicitur per duas Glossas de Christo secundum humanam naturam, dicendum quod intelligitur de persona in humana natura : et haec bene est omnipotens sicut Pater. De hoc autem plurima inveniuntur super tertium, ubi etiam solutum est, quomodo datur ei scientia omnium, et non potentia omnium.
Ad id quod ulterius de fide quaeritur, dicendum quod cum dicitur, quod omnia possibilia sunt credenti, accommoda est distributio pro his tantum, quae supra naturam faciunt ad fidei demonstrationem et probationem : quia fides probatur quodammodo per miracula. Quaedam autem ostendunt ultimam infinitatem et immensitatem potentiae, sicut creare mundum de nihilo, coniungere divinam naturam cum humana in una persona : et haec non puto fidei subiacere.
Ad aliud dicendum, quod fides levat hominem ad omnipotentiam, quae est articulus fidei, et probans totam fidem : sic autem non est de charitate : quia charitas non respicit nisi bonum ut obiectum : nec quaerit probari, sed potius inhaerere : et ideo istud magis congruit fidei.
Ad aliud dicendum, quod hoc modo quo operatur fides omnia probantia ipsam in populo cui necessaria sunt signa, potest dici quod hoc facit potentia creata fluens in fidem a potentia increata, ita quod prima potentia operandi sit potentia increata, et sub illa operetur potentia creata fidei.
ARTICULUS III
Quaeritur, cum omne proprium sit de consequentibus essentiam, ut dicit Boetius, ratione cuius quod est in essentia, vel substantia divina, an ista omnipotentia sequatur essentiam divinam ? et : An incommutabilitas vel omnipotentia immediatius sequatur divinam essentiam ?
Tertio quaeritur : Cum omne proprium sit de consequentibus essentiam, ut dicit Boetius, ratione cuius quod est in essentia vel substantia divina, ista omnipotentia sequatur essentiam divinam ?
Videtur autem, quod omnipotentia sequatur essentiam, in quantum ipsa non est ex nihilo.
- Defectus enim primus impediens posse perfectum, est ex hoc quod creatura est ex nihilo : ergo videtur, quod oppositum sit causa oppositi : ergo non esse ex nihilo erit ratio productionis ex nihilo.
- Item, infra habebitur, quod omnipotentia Deo convenit, in quantum omnia potest facere quae vult, et nihil omnino pati : omnia autem pati, est secundum vertibilitatem et mutabilitatem : ergo ab oppositis secundum immutabilitatis causam, erit nihil posse pati : sed mutabilitatis ratio est omnino esse ex nihilo, ut dicit Damascenus : ergo nihil pati est secundum hoc quod est non esse ex nihilo, ut videtur, hoc est esse omnipotentem : ergo omnipotentia sequitur non esse ex nihilo, ut videtur.
Sed contra :
Omnipotentia determinatur per voluntatem, sicut habetur saepe in Littera, quod dicitur omnipotens Dominus, quia potest omnia facere quae vult fieri : ergo sequitur voluntatem : non ergo immediate sequitur non esse ex nihilo.
Item, idem secundum idem in substantia non possunt consequi duo propria : sed non esse ex nihilo sequitur incommutabilitas, ut probatum est supra : non ergo sequitur illud omnipotentia.
Ulterius quaeritur : Utrum istorum immediatius sequitur essentiam divinam, incommutabilitas, vel omnipotentia ?
Videtur autem, quod incommutabilitas : quia
- Dicit Augustinus, quod vera incommutabilitas est vera aeternitas : ergo incommutabilitas sequitur rationem aeternitatis : haec autem est ipsius essentiae semper durantis : ergo et incommutabilitas : omnipotentia autem determinatur ad actus : ergo non ista immediate sequitur sicut incommutabilitas.
- Item, Incommutabilitas refertur ad naturam : omnipotentia autem ad actus, et obiecta quae sunt extra essentiam divinam : ergo videtur omnipotentia non esse a Deo immediate, sicut incommutabilitas.
Sed contra :
Incommutabilitas alicui communicatur, ut beatis : omnipotentia autem nulli, nec etiam homini Christo : ergo immediatius convenit omnipotentia quam incommutabilitas.
Solutio. Dicendum, quod omnipotentia est proprium divinae substantiae, et sequitur perfectionem essentiae in qua quis est. Licet enim in Deo nihil sit secundum rem quod est et quo est, differens est tamen ibi quo et quis est, quod est persona, non quidem secundum differentiam realem, sed secundum differentiam rationis. Unde sicut dicit Philosophus in libro de Anima, quod forma est in ratione triplicis causae, scilicet formalis secundum quod dat esse et rationem, et finalis secundum quod est intenta ab efficiente, et efficientis secundum quod post perfectionem in esse convertitur in principium agendi : ita possumus dicere secundum rationem intelligentiae in divinis, quod omnipotentia consequitur substantiam vel essentiam secundum quod ipsa in persona convertitur in principium agendi, et hoc consequitur perfectionem in esse quod dat quasi formaliter loquendo personae, vel ei quod dicitur quis est vel quod est : et bene concedo, quod non sequitur essentiam ex illa parte qua non est de nihilo, nisi remote, sed potius ex illa parte sequitur eam incommutabilitas. Unde bene concedo, quod vera incommutabilitas immediatius sequitur essentiam, quam omnipotentia.
Dicendum igitur ad primum, quod verum est, quod creaturam sequitur imperfectio potentiae ex hoc quod est nihilo, sed non immediate, sed potius mediante vertibilitate quae immediate illud sequitur.
Ad aliud dicendum, quod nihil pati sequitur perfectionem essentiae, secundum quod nihil habet de materia vel materiae proprietatibus. Et hoc est secundum quod non differt quod est a quo est, et e converso : et non immediate sequitur hoc quod est non esse vertibile, sed remote, sed potius non esse vertibile sequitur non incipere a versione.
Ad hoc quod obicitur de voluntate, dicendum quod voluntate non determinatur omnipotentia, nisi ex parte obiecti quod eligitur libere, et hoc etiam convenit alii potentiae, cui obiectum proportionatur, nec potest operari aliud.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod incommutabilitas, ut multis auctoritatibus supra probatum est, nulli est communicabilis : sed incommutabilitas secundum actum, non secundum potentiam communicatur, sicut et potentia, licet non omnipotentia, sicut nec vera incommutabilitas.
ARTICULUS IV
Quid respondeat omnipotentiae divinae a parte rei ?
Quarto quaeritur, Quid respondet ei ex parte rei ?
Et videtur, quod nihil : quia
- Omne quod est in creatura, videtur esse ens, vel verum, vel bonum : haec enim sunt de primis : sed potentiae non respondet ens, quia potentia est ante ens : verum autem respondet scientiae, et bonum voluntati : ergo videtur, quod potentiae nihil respondeat.
- Item, sicut se habet actu agens ad ens in actu quod producitur, ita se habet potentia agens ad ens potentia quod produci potest : sed actu agens producit primum ens creatum : ergo potentia agens nihil creatum producit : ergo potentiae nihil respondet in creatura.
- Item, potentia est eorum quae numquam erunt : ergo non necessario connotat aliquid in creatura.
Si hoc concedatur, quod nihil respondet in creatura ad quod referatur.
Contra :
- Omne nomen dictum de Deo nihil connotans in creatura, dicit solam essentiam : potentia est tale nomen : ergo dicit solam essentiam, ut videtur : ergo videtur, quod quidquid potest dici de essentia, possit etiam dici de potentia, quod falsum est.
- Item, secundum hoc falsum esset quod supra habitum est, ubi Magister dicit, quod ista tria specialem tractatum efflagitant : quia de Deo dicuntur respectu creaturarum.
Solutio. Dicendum sicut supra, quod nec potentia, nec scientia, nec voluntas, connotant effectum in creatura : quia si hoc esset, non ab aeterno Deo convenirent, sed significant essentiam divinam cum respectu ad creaturam. Et bene concedo, quod potentia respicit ens possibile proportionatum ad potentiam facientis, et proportionatum ad fieri : non quod proportionetur potentiae facientis in quantitate, ut sit tantum quantum potentia : sed proportionatur secundum decentiam operantis. Et qualiter hoc sit, infra quaeretur in quaestione : Quid possit Deus, et quid non possit ? Illud autem ens possibile, non ponitur esse nisi in potentia facientis, sicut nec scibile ponitur esse nisi in idea vel in potentia, et volitum non nisi in potentia. Hoc autem ens potentia non omnino nihil est, licet nihil sit in actu, vel in proxima causa quae sit materia vel forma rei.
Et per hoc patet solutio ad tria prima.
Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod significat quidem essentiam, tamen ponit respectum ad ens in potentia ad creandum : et ideo non id totum convenit ei quod dicitur de essentia.
ARTICULUS V
An potentia divina aequetur scientiae ?
Quinto et ultimo quaeritur : Utrum potentia aequetur scientiae ?
Videtur, quod non : quia scientia est boni et mali : potentia autem tantum boni : ergo scientia est in plus quam potentia.
Sed contra :
Scientia posita ponit potentiam, et non e converso : ergo potentia est in plus et prius, quam scientia : sequitur enim, ipse scit : ergo potest scire : sed non e converso.
Item, videtur potentia sequi voluntatem : quia
- Sic dicitur, Sapient. XII, 18 : Subest enim tibi, cum volueris, posse. Ergo voluntas est ante potentiam.
- Item, Anselmus in libro Cur Deus homo ? dicit, quod in omnibus habentibus potestatem et voluntatem, potestas sequitur voluntatem : ut possum ambulare, si volo : possum loqui, si volo, et huiusmodi : ergo sic est etiam in Deo : ergo voluntas est ante potentiam.
- Item, Luc. V, 12, super illud : Domine, si vis, potes me mundare; dicit Ambrosius : Voluntas Dei est potestas. Sed quia in sequenti distinctione plurima habentur de hoc in Littera, ideo ista sufficiant.
Solutio. Supra disputatum est de ordine istorum trium, et illa hic supponantur.
Dicendum autem, quod potentia consideratur tribus modis. Uno modo prout est genus omnium potestatum quocumque modo dictarum, et sic non est ad actum, sed sequitur ad scientiam et voluntatem et quamlibet aliam potestatem, ut genus ad speciem : et hoc modo praecedit potentia voluntatem, et scientiam : et dicit Richardus, quod ex potentia est scientia, et ex scientia et potentia dilectio. Alio modo dicitur potentia comparata ad opus indefinite : et hoc modo dicimus, quod Deus multa potest de potentia absoluta, qua nec facit, nec faciet. Tertio modo dicitur potentia regulata ab arte operativa, et exsequens praeconceptum a sapientia et volitum a voluntate : et haec non est nisi eorum quae fient, vel fuerunt, vel sunt.
Item, scientia accipitur duobus modis, scilicet pro speculativa quae est tam boni quam mali, et pro scientia approbationis quae est boni tantum.
Item, voluntas etiam accipitur dupliciter, scilicet prout est generalis motor omnium virium et potentiarum ad actum, sicut dicitur, intelligo, quia volo : comedo, quia volo : ambulo, quia volo.
Dico ergo, quod potentia primo modo dicta, praecedit alia duo : sed secundo et tertio modo non. Scientia autem primo modo dicta, praecedit potentiam secundo et tertio modo dictam. Voluntas autem secundo modo dicitur ad volitum quod est bonum : et hoc modo dicta, est in aequo cum potentia secundo et tertio modo dicta. Scientia autem secundo modo dicta, est in aequo cum potentia et voluntate ultimo modo acceptis.
Et ex hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VI
An Deus potest facere omne impossibile, tam per accidens, quam per se ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera, ibi, A : Quomodo vere Deus dicatur omnipotens : an quia omnia possit, etc.
Videtur enim ex hoc quod possit impossibilia. Quod etiam videtur pluribus aliis rationibus.
- Impossibile enim est apud naturam aliquid esse de nihilo : et tamen Deus potest hoc facere : ergo potest impossibile.
- Item, plus distant nihil et aliquid, quam aliquid ad aliquid : ergo plus distat de nihilo fieri aliquid, quam de aliquo fieri aliquid : sed de nihilo facit aliquid tota die in creatione animarum rationalium, et fecit in toto mundo : ergo multo magis de quolibet quod est aliquid potest facere aliquid, ut de contrario contrarium, et de disparato disparatum, et habitum de privatione, et coniungere relativa opposita.
- Item, natura successive bene facit unum contrarium ex alio, et oppositum de opposito : cum igitur Deus in infinitum excedat potentiam naturae, ipse potest opposita facere simul esse vera.
- Item, Deus ostendit quaedam in opere quae sunt maioris potentiae quam illa, sicut unio Dei et hominis : plus enim distant Deus et homo, quam homo et asinus : ergo si potuit facere ut aliquis sit simul Deus et homo, ipse potest facere ut aliquis sit simul homo et asinus.
- Item, plus distant ab eadem materia duae formae substantiales quae habent contrarias proprietates et differentias, quam duae formae accidentales : sed coniunxit substantiales, ut creatam et increatam, et mortalem et immortalem, etc. : ergo potest coniungere accidentales, quantumcumque distantes, ut album et nigrum, et caetera opposita, ut videtur.
- Item, plus est impossibile, ut coniungatur actus potentiae cum habitu contrario manente in potentia, quam ut insint contrarii actus propter diversos et contrarios habitus : sed primum Deus fecit, quando fecit Virginem manentem Virginem parere : ergo et secundum potest facere, scilicet ut sit aliquis caecus simul et videns, et videat et non videat.
- Item, Luc. I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum; constat, quod nihil excipit : ergo videtur, quod omnia sint sibi possibilia.
Item, Marci, XIV, 36 : Abba, Pater, omnia tibi possibilia sunt.
- Item, nos videmus, quod per Sanctos facit impossibilia naturae ad faciendum, sicut ea quae vocamus miracula : ergo videtur, quod per seipsum potest ea quae sunt impossibilia simpliciter.
Item, infinitae potentiae nullus est terminus : ergo non terminatur in impossibile : ergo potest impossibile omne.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur Deus non posse impossibile per accidens.
Hoc enim non videtur : quia
- Impossibile per se magis est impossibile, quam impossibile per accidens : sed impossibile per se potest, ut Virginem parere, mortuum facere vivere, et huiusmodi : ergo multo magis potest impossibile per accidens.
- Item, in impossibili per accidens nihil causat impossibilitatem, nisi praeterito ; et haec iam non est, quia dicit Philosophus, quod praeteritum non est : in impossibili autem per se causa impossibilitatis est oppositio quae est : ergo cum non ens minus resistat operanti, quam ens oppositum, videtur quod magis possit impossibile per accidens, quam impossibile per se.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus : Cum Deus omnia possit, non potest facere de corrupta virginem.
Hoc enim videtur omnino falsum : quia
- Ad virginitatem non exiguntur nisi duo, scilicet integritas corporis, et munditia mentis. Constat autem, quod Deus potest facere primum, sicut etiam ipse Hieronymus dicit : Poenitentia autem quae restituit in integrum, potest facere secundum. Ergo multo magis Deus. Ergo potest facere de corrupta virginem : et hoc fuit impossibile per accidens : ergo ipse potest impossibile per accidens.
- Item, potest impossibile per se, sicut de costa facere mulierem, et de trunco vitulum, ut dicit Anselmus, et de virga draconem, et e converso : ergo potest impossibile per accidens, et impossibile per se.
Sed contra :
- Dicit Augustinus super Genesim, quod Deus non potest, nec operatur aliquid contra causales rationes quas naturae primitus inseruit : sed contra has rationes sunt impossibilia : ergo Deus non potest facere impossibilia.
- Item, nullus artifex ex eadem arte habet potentiam operandi opposita, quia sic idem esset regula oppositorum et uno modo, quod esse non potest : ergo nec potest facere opposita secundum unam artem operandi : constat autem, quod cursus iste naturalis exemplatus est ab arte divina : ergo contra cursum istum facere, est contra artem aeternam operari : contra artem autem operari, est contra sapientiam operari : cum igitur Deus non potest facere aliquid contra suam sapientiam, Deus etiam nihil potest contra cursum naturae.
- Item, unus aedificans, et alter destruens, quae utilitas in utroque ? Si igitur potentia Dei ordinatissima est, et aedificavit mundi machinam utiliter, ipse sicut non potest habere potentiam inutilem, ita non potest facere contra cursum naturalem, ut videtur.
- Item, Augustinus contra Faustum : Sententia qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus aliquid fuisse, iam non est : hanc sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati. Ex hoc accipitur, quod Deus non potest impossibile per accidens.
Item, ibidem : Deus creator et conditor naturarum omnium, nihil facit contra naturam, sicut non facit contra seipsum : ergo videtur, quod Deus nihil possit facere contra naturam, sicut non facit contra seipsum : ergo videtur, quod Deus nihil facit contra naturam.
Item, ibidem : Deus numquam ex potentia aliquid facit ut suae rationis instituta evellat : constat autem, quod evelleret si contra rationes naturae inditas operaretur : ergo nihil potest contra naturam.
Solutio. Dicendum meo iudicio, quod ens possibile est obiectum potentiae divinae : cum autem omne obiectum debeat proportionari potentiae illi, cuius est obiectum, sicut verum in signo proportionatur opinioni, et verum per causam intellectui et scientiae, et sic est in omnibus aliis : ita etiam ens possibile necesse est, quod accipiatur proportionatum aliquo modo potentiae operanti et facienti ipsum. Potest autem proportionari dupliciter, scilicet ad facere facientis, et ad fieri rei faciendae, hoc est, in comparatione ad facientem, et in comparatione ad materiam, et ad rem quae fit. Primo modo ponantur circa ipsum conditiones non infirmantes potentiam efficientis, et non ignobilitantes eam : sicut est, quod non inducat in eo deteriorationem, ut mori, peccare, comedere, et huiusmodi, de quibus habebitur in secunda parte istius lectionis : et si non inveniantur ista in possibili ipso, dicimus Deum posse illud : sed proportio ad fieri est ut oppositionem non simul habeat, quoniam bene puto, quod Dei potentia quae infinita est, opposita quidem simul facere possit : non tamen puto, quod simul possint fieri : quoniam fieri proportionatur potentiae materiae et entis creati. Facere autem proportionatur potentiae infinitae : et sic concedendum videtur, quod Deus multa potest de potentia, quae tamen non possunt fieri in creaturis, impediente oppositione et confusione : oppositione, ut in oppositis confusione autem, ut in unionibus formarum specie differentium, ut quod idem sit homo et asinus, et huiusmodi.
His visis, facile est respondere ad obiecta.
Dicendum enim ad primum, quod licet nihil et aliquid plus distent, quam opposita contrarie, vel opposita privative, non tamen magis contrariantur in creatione, quia in illa non ponuntur simul in eodem, sed secundum ordinem et ideo nec est ibi contrarietas in fieri, nec contrarietas in facere : sed tamen ostenditur hoc impossibile naturae, et non simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod contrarium fieri ex contrario supposito subiecto vel materia transmutabili non est magnae potentiae, quia hoc facit etiam natura et ideo hoc non ostendit in Deo omnipotentiam. Quod autem contraria sint in simul eodem secundum idem, hoc contrariatur ad fieri, et ideo non attribuitur potentiae operanti.
Ad aliud dicendum, quod licet Deus in infinitum potentiam naturae excedat, non tamen facit contraria et opposita esse simul : non quia hoc impotens sit facere, quia ipse bene habet potentiam simul educendi utrumque : sed quia simul non possunt fieri.
Ad aliud dicendum, quod Deus et homo sine proportione distant : et ideo uniens fuit virtus infinita in altero unitorum, scilicet in natura divina : sed in aliis quae unirentur, non posset virtus infinita poni in altero unitorum, sed potius inveniretur repugnantia : et ideo alia non sic possunt uniri, licet Deus posset ea unire.
Ad aliud dicendum, quod formae substantiales magis distant secundum comparationem ad materiam (quia una materia non est possibilis simul ad duas substantiales) quam accidentales in genere : sed non distant magis quam accidentales contrariae in ratione contrarietatis : quia inter illas est repugnantia et destructio unius per aliam, et ideo non uniuntur, nec possunt uniri.
Ad aliud dicendum, quod nonnulla potentia est in virgine manente virgine ad partum, sed est ligata : et licet non solvatur ad actum nisi corrupta virginitate per naturalem solutionem, tamen a potentia quae est supra naturam poterat solvi ad actum manente vinculo, et ideo actus ille non contrariatur potentiae, licet difformitatem habeat cum vinculo virginitatis. Contraria autem et privative opposita perimunt se invicem posita : et ideo contra rationem eorum est posse simul esse : et ideo caecus manens caecus etiam per miraculum non potest videre : sed virgo manens virgo per miraculum potest parere : quia in caeco tollitur totus ordo ad visum, sed in virgine ponitur ordo ad partum, licet ligata sit potentia.
Ad aliud dicendum, quod nihil est Deo impossibile facere, quod non dicit impotentiam : sed ad fieri non omnia sunt possibilia apud Deum.
Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non valet, si per Sanctos facit miracula, quod quaedam impossibilia, hoc est, incompossibilia, possit per seipsum, nisi referatur ad facere, et non ad fieri : sed sequitur, quod ipse per se non ab alio maiora potest facere his improportionabilia, dummodo sint compossibilia : incompossibilia enim in fieri sunt opposita, quorum unum positum perimit alterum, et e converso.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de impossibili per accidens, dicendum cum Augustino et Hieronymo, quod impossibile per accidens non potest fieri, et ideo Deus non dicitur posse facere.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod impossibile per se accipitur duobus modis, scilicet quod non habet potentiam ad aliud ex eo quod inest ei forma repugnans : sicut dicimus, quod impossibile est hominem esse asinum, vel fieri asinum : et ab hoc non tollitur potentia qua quaelibet creatura potest fieri quod Deus vult, ut de trunco vitulus, vel de homine asinus : et secundo modo impossibile, quod est ex impossibilitate duorum oppositorum. Primo modo dictum impossibile, adhuc est duplex, scilicet secundum quod aliquid cum forma disparata comparatur ad formam aliam nobiliorem, ut truncus ad vitulum : et hoc non repugnat ordini sapientiae, licet repugnet naturae, quia est forma huius. Et secundum quod aliquid comparatur ad formam ignobiliorem, ut cum dicitur hominem esse vel fieri asinum est impossibile : illud enim repugnat ordini naturae, quia rationale non ordinatur ad irrationale ut ad perfectius, sed potius e converso : et repugnat etiam ordini sapientiae. Unde dico, quod omnia haec impossibilia non est possibile fieri : sed cum dicitur Deum posse facere, unum magis elongatur a potentia sua quam aliud : sed tamen in quolibet eorum supponitur materia in ratione obedientiae : sed in impossibili per accidens non ponitur materia, quia cedit in non esse, et ideo illud magis elongatur a potentia divina.
Unde ad argumentum dicendum, quod impossibile per se est magis impossibile, quam per accidens : ista propositio potest tribus modis intelligi, scilicet quoad rationem impossibilis, et sic falsa est : quia ratio impossibilis dicitur a privatione, et privatio non recipit magis et minus : unde hoc modo omne impossibile est aequaliter impossibile. Secundo modo potest intelligi quoad elongationem a potentia obedientiae : et sic iterum falsa est : quia impossibile per accidens plus elongatur quam impossibile per se. Tertio, potest intelligi quoad repugnantiam ad esse quae importatur ex eo quod est impossibile, et sic vera est : quia impossibile, per se magis repugnat ad esse quam impossibile per accidens : quia impossibile per accidens potuit esse : impossibile autem per se numquam potuit, nec potest, nec poterit esse, licet Deus semper illud facere possit.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia licet praeteritum non sit, ex hoc ipso sequitur maior elongatio a potentia obedientiae.
Ad id quod quaeritur de dicto Hieronymi, dicendum, quod Hieronymus non negat quin possit reintegrari in mente et corpore quoad statum immunitatis culpae : sed praeteritum non potest non fuisse praeteritum, secundum quod id quod dictum vel factum est, amplius sumi non potest : nunc autem est virgo, quia nunc integra est, sed non quia numquam fuit corrupta.
Ad aliud dicendum, quod in costa non fuit, ut dicit Augustinus, ut de ea fieret mulier, sed potius ut de ea fieri posset : et in hoc non significatur nisi potentia obedientiae de qua posterius quaeretur.
Ad ea autem quae in contrarium obiciuntur, oportet similiter respondere, dicendo quod contra rationes quas naturae inseruit, non operatur : sed duplices inseruit, scilicet seminales quae explicantur per opus naturae, et etiam per opus Angelorum bonorum et malorum, quandoque maiori velocitate quam per naturam : sicut dicit Augustinus, quod operatio magorum fuit naturalis quoad seminalem ordinem, sed non quoad actum : et inseruit etiam quasdam causales rationes obedientiae, quas non explicat nisi in miraculis per tempus exortis, qua quaelibet res habet potentiam obediendi imperio Creatoris ; et contra has nihil operatur, sed secundum eas operatione supernaturali operatur.
Ad aliud dicendum, quod potentia absolute considerata generalior est, quam est ars vel scientia practica : et ideo illa obiectio non procedit, nisi de potentia exsequente, et non de potentia absolute considerata. Utrum autem possit operari contra sapientiam, in sequenti distinctione patebit.
Ad aliud dicendum, quod non destrueret, si alia operaretur vel opposita his : quia aliis positis non destruuntur ista : oppositis autem positis, sequitur ista non fuisse opera : ergo non erunt destructa : quia quemcumque ipse dedisset cursum naturae, ille esset naturalis.
Ad sequentia patet responsio per ea quae dicta sunt.
ARTICULUS VII
An et quomodo Deus potest omnia facere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritati eius, etc.
Quaeritur enim : Quid dicatur hic veritas et iustitia ? Veritas enim in dictis est et in factis et quidquid faceret, veritatem haberet : ergo videtur, quod haec non sit ratio, quod haec facit, et non alia.
Item, iustissimum est ut faciat quidquid voluerit : ergo non est magis iustum ut faciat haec quam alia.
Item : Quid est quod dicit Augustinus in Littera : Omnia potuit simul facere Deus, sed ratio prohibuit ? Videtur nulla ratio prohibuisse : quia ipse Augustinus super Genesim dicit, quod omnia simul fecit. Et, Eccli. XVIII, 1 : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Ergo nulla ratio prohibuit hoc, ut videtur.
Praeterea quaeritur : Quid sit ratio illa ? Aut enim est creata, aut increata. Si creata : tunc non potest prohibere creantem, cuius potentiae nihil resistit. Si autem est increata : ergo videtur, quod aliquid increatum prohibet potentiam operantem, et sic in Deo esset contrarietas, quod falsum est.
Solutio. Dicendum, quod veritas et iustitia referendae sunt hic ad praeordinationem aeternam de fiendis : haec est enim prima veritas in qua omnia facienda fuerunt vita et lux, antequam essent in seipsis, ut dicatur veritas ars, et sapientia praedeterminans, et iustitia id quod condecet praedeterminantem opus : quia decet quod non mutet, nec tamen dedeceret si illud faceret : sed mutatio dedeceret eum si veniret de una praedeterminatione faciendorum in aliam, tamquam poenitentia ductus de prima.
Ad id quod quaeritur de ratione, dicendum quod ratio dicit hic creatum ordinem naturae procedentem ab increata ratione ordinante ? et iste ordo prohibet omnia simul esse.
Ad id quod obicitur, quod omnia sunt simul, dicendum quod non intelligit hic simul secundum modum quo omnia sunt simul in principiis formalibus et materialibus naturae, sed simul simultate individuorum omnium in eodem tempore : quia sic periret totum opus naturae, quod est per successionem et generationem, et inutiles essent qualitates elementorum, cum non agerent ad generationem et corruptionem, et motus caeli esset inutilis, et periret ordo naturae totus : et hac ratione non omnia fecit simul, licet hoc facere potuerit.
B. Quomodo dicatur Deus omnia posse, cum nos multa possimus quae ipse non potest ?
C. De aliis obicitur.
D. Item, de aliis opponit.
ARTICULUS VIII
An Deus potest ambulare, loqui, peccare, mori, falli, miser fieri, et vinci ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Non enim potest ambulare, vel loqui, etc.
Infero enim sic :
- Deus potest omnia : ergo potest ambulare et loqui. Si non sequitur : ergo ambulare et loqui dicunt impotentiam : et hoc falsum est, quia dicunt potentiam et dignitatem : ergo videtur, quod ista non debent excipi.
- Item, obicitur de sequenti quod est peccare. Dicit enim Philosophus, quod potestas pravorum eligenda est : ergo ipse potest prava agere, quia nihil eligendorum deficit ei : ergo videtur dicere falsum.
- Item, ipse in capite C enumerat quatuor quae non potest Deus, scilicet mori, falli, miser fieri, et vinci ; et quaeritur : Penes quid illa sumantur ?
Solutio. Dicendum, quod Deus non potest ambulare, nec loqui : et hoc ideo, quia cum hoc verbum, potest, sit prohaereticum, si coniungeretur cum infinitivo significante actum illius potentiae, intelligeretur ille actus comparari ad subiectum huius verbi, potest, ut cui inest actio, sicut cum dicitur, ego possum aedificare : unde cum hic intelligatur huiusmodi comparato, locutio falsa est.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod ambulare et loqui non dicunt quidem impotentiam, sed non exercentur sine impotentia : quia instrumentis corporalibus operari imperfectionis est : et ideo dicit Magister, quod ratione eius quod est potentiae in ipsis non removentur a divina potentia : quia potest Deus facere ambulationem, et locutionem, id est, ut aliquis ambulet.
Ad aliud responsum est in III Sententiarum, quia potentia pravorum non est eligenda in eo quod pravorum : sed potentia pravorum in eo quod est libera, eligenda est : et hoc ostenditur, quia non necessitate naturae obligatur ad bonum, sicut potentia ignis ad comburere. Et quod dicit Philosophus, quod Deus potest prava agere : intelligendum est materialiter, id est, potest agere quaedam quae modo sunt prava, quae tamen si ipse ageret, prava non essent.
Ad aliud dicendum, quod illorum quatuor quaedam dicunt defectum in esse, quaedam in bene esse : in esse, sicut mori : in bene esse, sicut alia : et tunc falli refertur ad defectum potentiae cognitivae, miseria autem ad potentiam affectus, vinci autem ad resistendum alii in utroque, scilicet in intellectu, et in affectu.
E. Quod omnipotentia Dei secundum duo consideratur.
F. Quibusdam auctoritatibus traditur, quod ideo dicitur omnino omnipotens, quia potest quidquid vult.
G. Determinatio praemissarum auctoritatum.
DIVISIO TEXTUS
Hic diligenter considerandum est, etc.
Hic incipit tertia pars istius distinctionis,
in qua Magister recolligit circa quae consideratur omnipotentia divina,
et obicit in sequenti capitulo F in contrarium,
et solvit in tertio, cap. G, et in hoc finitur distinctio.
ARTICULUS IX
Utrum possibile simpliciter dicatur secundum causas inferiores, vel superiores ?
Incidit autem hic quaestio, a qua totum praecedens dependet : Utrum possibile simpliciter dicatur secundum causas inferiores, vel superiores ?
Videtur autem, quod secundum inferiores : quia
- Possibile sequitur id in quo primo invenitur potentia ad fieri : hoc autem est materia : ergo videtur, quod materiam et materiae dispositionem sequatur possibilitas et impossibilitas fiendi aliquid vel non fiendi.
- Item, nisi dicatur possibile secundum causas inferiores, nihil erit impossibile : quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
- Item, Aristoteles in II Physicorum reprehendit eos qui casum et fortunam ponebant in caelo, eo quod in perpetuis est necessitas ordinata : ergo multo magis in aeternis : cum igitur possibile fieri sit possibile non fieri, videtur quod possibile non sit secundum causas superiores, sed inferiores.
- Item, necessarium et contingens accipiuntur secundum causas inferiores : quia aliter omnia essent necessaria : ergo videtur, quod etiam possibile.
- Item, Commentator super IX primae Philosophiae dicit : Nihil est in potentia in aliquo, nisi quod uno motore naturali potest educi de illo : ergo videtur, quod impossibile non sit nisi secundum causas naturales dictum : non ergo secundum causas superiores.
Si autem hoc concedatur. Contra :
- I ad Corinth. I, 20, super illud : Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? dicit Glossa : Sapientia huius mundi impossibile iudicat, quod in naturis rerum non videt. Hanc Deus stultam fecit, possibile declarando, quod illa impossibile iudicat : ergo possibile simpliciter dicitur secundum causas superiores.
- Item, si possibile non diceretur nisi secundum causas inferiores, tunc non esset haec vera : Antequam mundus esset, possibile fuit mundum fore. Item, Impossibilis etiam esset ista, possibile est animam rationalem fieri : quia non habet causam inferiorem. Item : Haec non esset possibilis, possibile est istum iustificari. Item : De caeco illuminato verum est, quod modo videt : ergo cum quilibet actus suppositus ut nunc, inferat posse ad actum ante hoc nunc, verum erit quod antequam illuminaretur, possibile fuit eum videre. Item : Virgo peperit : ergo possibile fuit Virginem parere : aut oportet dicere, quod omnes ille impossibiles sunt : aut oportet dicere, quod possibile dicitur secundum causas superiores.
Solutio. Meo iudicio dicendum, quod possibile semper ponitur circa aliquid : et secundum formam et materiam illius circa quod ponitur, iudicandum est de ipso : non enim res eodem modo in potentia sunt : ergo possibile de ipsis dictum, non dicetur eodem modo : sed possibile est in eo quod fit in comparatione ad efficiens, quod habet ipsum facere. Quaedam autem nominant possibile materiae cum dispositione contrariante ad id quod dicitur posse fieri : sicut cum dicitur, caecus potest videre, et virgo potest parere. Unde videtur mihi, quod tales non sunt possibiles dicendae ante actum, quia simul datur eis potentia et actus. Quaedam autem ordinantur secundum potentiam fiendi tantum sub potentia divina, sicut mundum possibile est fieri, et Angelum possibile est fieri, et omne creatum possibile : et in his non supponitur possibilitas nisi obedientiae voluntati Creatoris non cum aliquo disponente in contrarium : et ideo conceduntur illae possibiles potentiae efficientis tantum, licet minus proprie potentia efficientis dicatur possibilitas, sed magis proprie dicitur potestas completa, possibilitas autem dicitur potentia imperfecta materiae, et potentia est communis ad utramque.
Dicendum igitur ad prima obiecta, quod rationes illae bene concludunt de possibili quod habet potentiam cum dispositione materiae : quia non sunt in potentia ad aliquid contrarium dispositioni et formae quam habent : et si adveniat simul, confertur eis potentia et actus a potentia superiori.
Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium, dicendum quod in talibus non supponitur aliquid ordinatum in contrarium eius quod fit, cum dicitur, iste potest iustificari, et caelum et Angelus potest fieri, vel anima rationalis, licet de anima alia ratio sit quam de aliis. Cum autem dicitur, caecus potest videre, et virgo potest parere : videtur mihi, quod falsae sunt, quia virtute nominis circa quod ponitur potentia, significatur dispositio et necessitas ad contrari in eius quod dicitur posse fieri. Unde talia posita in actu non inferunt suas potentia ante actum in tempore praeterito : quia nullam ante actum potentiam illius actus habuerunt.
Ad Glossam autem, dicendum quod sapientia mundana iudicavit talia Deo impossibilia, et in hoc stulta fuit : quia sibi nihil est impossibile. Quidam autem aliter sentiunt dicentes, quod possibile et necessarium variatur secundum scientias : unde dicunt possibile in natura dici secundum causas inferiores, in theologia autem secundum causas superiores. Sed hoc non videtur : quia quod possibile est simpliciter, ubique possibile est, et idem est de necessario et impossibili.
H. Oppositio.
ARTICULUS X
An omnipotentia possit convenire aliis a Deo ? et : An sit communis tribus personis ? et : An potest convenire beatis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo, ibi : Sed forte dices, Nec Dei Filius, etc.
Ex hoc enim videtur, quod alii possit convenire quam Deo omnia posse, licet potentiam illam habeat ab alio.
Sed contra :
- Si aliquod proprium sequitur aliquam substantiam ratione alicuius principii quod est in substantia illa, si illud principium est incommunicabile, erit proprium incommunicabile ; sed omnipotentia sequitur divinam substantiam ratione perfectionis essentiae in hac hypostasi, ut supra habitum est : ergo nisi illa perfectio sit communicabilis, omnipotentia erit incommunicabilis : sed illa est incommunicabilis : ergo et omnipotentia.
- Item, si omnia posset, tunc etiam posset creare, quod falsum est, quia creare est actus potentiae infinitae, cum ens et nihil nullam habeant proportionem finitam, et quidquid creatur, ex nihilo educatur.
Item quaeritur ulterius : Utrum omnipotentia communis sit tribus personis, sicut essentia in qua potentia radicatur ?
Videur autem quod sic : quia
- Omnia essentialia communia sunt : ergo et potentia.
- Item, si non esset una potentia trium, aliquid de essentialibus haberet unus quod non haberet alius, quod tolleret aequalitatem ab eis.
Sed contra primum obicitur sic :
Perfectio beatitudinis consistit in perfecto posse, et perfecto scire, et perfecta bonitate, quia ad illa omnia bona reducuntur : perfectum autem posse non est nisi omnipotentia : ergo videtur, quod omnibus beatis omnipotentia communicetur.
Item contra secundum : quia Pater potest generare Filium : Filius autem non potest : ergo non quidquid potest Pater, potest et Filius, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod potentia communicabilis est : omnipotentia autem nullo modo, sicut probant duae primae rationes.
Ad id quod obicitur in contrarium, dicendum quod est perfectio in summo, et haec non competit nisi soli Deo : et est perfectio secundum modum possibilem creaturae glorificatae, et haec perfectio est qui beatificat beatos.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod una est potentia trium, et similiter omnipotentia.
Ad id autem quod in contrarium obicitur, supra est disputatum et responsum.
