Distinctio IX — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

A. De distinctione trium personarum.

 

DIVISIO TEXTUS.

« Nunc ad distinctionern personarum accedamus », etc.

Hic incipit quarta et ultima pars tractatus de generatione Filii : in qua agitur de ipsa respectu mensurantis extra secundum rationem. Sicut enim dicit Philosophus, quod est aeternum aeterno, hoc est aeviternum aeviterno, et tempus temporali, propter unam rationem mensurae in communi. Unde probatur in ista distinctione Filius esse coaeternus Patri. Dividitur autem in tres partes.

In prima prohatur Filius esse coaeternus Patri contra Arianos haereticos.

In secunda quaeritur, quibus verbis congruentibus exprimitur aeternitas generationis Filii, ibi K : « Hic quaeri potest, cum generatio Filii », etc.

In tertia, solvitur objectio Arii ex verbis Hilarii, ibi P : « Sed inquiet haereticus », etc.

Prima harum suhdividitur in duas.

In prima probatur generatio esse coaeterna Patri generanti.

In secunda, ostenditur esse ineffabilis, ibi, H : « Sed quaeris a me, inquit », etc.

Prima harum adhuc ulterius scinditur in quatuor.

Primo enim manifestat Patris et Filii coaeternitatem.

Secundo, pouit contra eam haereticorum objectionem, ibi C : « Sed contra hoc inquit haereticus ».

In tertia, haeretici objectioni ponit Augustini responsionem, ibi D : « Qui hoc dicit non intelligit », etc. Et adjungit Augustini contra haerelicum objectionem, ibi E : « Item, Si Dei Filius », etc.

In quarta, contra eumdem haereticum ponit Ambrosii responsionem, ibi F : « Eidem quoque Arianae quaestioni ». Et adjungit Ambrosii contra haereticum invectionem rationalem, ibi G : « Item dic, inquam, mihi », etc.

 

 

ARTICULUS I

An aeternitas sit essentia divina ?

 

Hic ante Litteram oportet quaerere, si aeternitas est essentia divina : et si est, qualiter intelligitur adjacere processioni personarum : et tertio, secundum quem modum distinguitur ab aevo, et tempore : ut sciatur generatio Filii non esse aeviterna vel temporalis, sicut dixerunt haeretici.

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Anselmus dicit in Monologio, quod aeternitas est earum rerum quae non sunt aliud quam ipsa : ergo aeternitas est idem quod essentia divina.
  2. Item, aeternitas est sine principio et sine fine : nihil autem tale est nisi Deus : ergo aeternitas est Deus ipse.
  3. Item, omne quod est, aut est creatura, aut creator. Si creatura : sed omnis creatura mutabilis est, ut dicit Augustinus, et in praecedenti distinctione habitum est : ergo ipsa aeternitas est mutabilis, quod est contra diffinitionem Dionysii supra positam, quod aeternitas est antiquum et invariabile etc. : ergo, etc.

 

Sed contra :

  1. Si aeternitas nihil aliud est quam Deus : ergo esse in aeternitate est esse in Deo : sed omnia quodammodo, scilicet sicut in mensura excellenti, sunt in aeternitate : ergo omnia sunt in Deo sicut in mensura, quod falsum est.
  2. Item, aeternitas est duratio extrinsecus adjacens : nihil autem extrinsecus adjacens, est id cui adjacet : ergo aeternitas non est Deus, cum adjacet durationi Dei.
  3. Item, mensura et mensuratum non sunt idem : sed aeternitas est mensura, esse autem Dei est mensuratum : ergo, etc.

 

Solutio. Dicendum, quod aeternitas secundum rem idem est quod essentia divina durans, et duratio ipsa, quia quidquid est in Deo Deus est : sed alium habet modum significandi. Sicut scientia Dei et quodlibet aliud attributum divinum licet sit essentia Dei, tamen non sequitur, quod quidquid est in scientia, sit in essentia Dei vel voluntate. Similiter licet essentia Dei durans sit idem quod aeternitas, non tamen sequitur, quod quidquid est in aeternitate, sit in essentia Dei durante. Et mutatur in talibus modus praedicandi, qui inducit fallaciam figurae dictionis, vel quod verius est, accidentis. Quia licet idem sint re, non tamen sequitur, quod quidquid convenit uni, conveniat et alii. Non enim est inconveniens, quod essentia divina non in ratione essentiae, sed in ratione durationis sit mensura durantium.

Ad aliud dicendum, quod aeternitas non extrinsecus adiacet, nisi secundum rationem : secundum rem enim est intus, eo quod Deus est sua duratio.

Ad aliud dicendum, quod hoc tenet in inferioribus, quod mensura non est mensuratum ipsum essentialiter. In superiori autem natura in qua mhil est quod non sit ipsa, non tenet, nisi secudum rationem : quia mensura et mensuratum sunt idem re, licet differant ratione.

 

 

ARTICULUS II

Qualiter aeternitas intelligatur adiacere processioni personarum ?

 

Deinde quaeritur, qualiter adjacere in­telligatur processioni personarum ?

  1. Quod enim immensum est, nec cer­tificat quantitatem alicujus, nec certifi­catur ab aliqua quantitate : immensa au­tem est aeternitas, immensa est etiam processio personarum, et immensa essentia divina : ergo videtur, quod nullum illorum adjacet alteri ut mensura.
  2. Item, indivisibile nihil mensurat, nec mensuratur.

Probatio. Omnis mensura est ad certitudinem quantitatis habendam : indivisibile autem non habet quantitatem : ergo non mensuratur. Similiter non aliquoties sumptum remetitur quantitatem : ergo nec mensura potest esse : ergo videtur, quod non adjaceat ut mensura.

 

Solutio. Dicendum, quod aeternitas est quodammodo infinita, et quodammodo non infinita, et similiter Deus vel durans esse divinum. Si enim accipiatur esse divinum infinitum privative, scilicet quod aptum natum est habere finem et non habens : sic nec Deus nec aeternitas sunt infinita. Si autem accipiatur negative, id est, non finitum : iterum potest accipi dupliciter, scilicet quod non finitur, eo quod sit in partibus sine fine protensum : et hoc modo non dicitur infinitus Deus vel aeternitas ejus. Sed dicitur infinitus Deus et aeternitas ejus, eo quod utrumque totum simul existens, non defuit, nec deest, nec deerit, et hoc est infinitum quod conficitur statu perfectissimi quod nihil a se abjicit, nec aliquid accipit : et hoc infinitum non contrariatur rationi mensurae et mensurati, sed infinitum primo et secundo modo acceptum.

Ad aliud dicendum, quod indivisibile in ratione indivisibilis non mensurat : quia ipsum est certum, non secundum quantitatem, sed in se : aeternitas autem est indivisibile habens protensionem, non quidem in partibus secundum successionem vel potentiam, sed potius ut non deficientis alicui quod stat vel currit sub ipso : et sic licet sit indivisibilis, non tamen accipitur ut indivisibilis, imo in ratione durationis hoc modo protensae, et sic mensurat. Et esse divinum hoc modo acceptum ut durans, mensuralur duratione sua, quae est idem quod ipsum esse vel essentia divina.

 

 

ARTICULUS III

Quomodo distinguatur aeternitas ab aevo, et tempore, et utrum aliqua non viva mensurantur aevo,

et utrum aevum sit in uno sicut aeternitas et tempus?

 

Tertio, quaeritur de distinctione aeternitatis ab aevo, et tempore. Aevum enim est mensura eorum quae in toto sunt simul : ergo videtur, quod sit idem cum aeternitate.

Probatio quod aevum est totum simul.

  1. Sicut videmus quod prius et posterius in tempore causantur a priori et posteriori in motu, et totum esse simul in aeternitate causatur a simplicitate aeterni, ita necesse est proprietates aevi extrahere a proprietate aeviternorum : aeviternorum autem esse non habet posse ante esse, nec potentiam sine actu aliquo modo : ergo cum non esse simul causetur a potentia abjiciente, et accipiente actum, ipsa erunt tota simul, quorum posse semper est in actu vel in esse.
  2. Item, omnis successio temporis causatur a motu : ergo in quorum esse nullus est motus, ipsa nullam habent successionem : sed esse aeviternorum nullum habet motum : ergo nullam in sua mensura causant successionem : ergo aevum quod est mensura eornm, est totum simul, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Quaecumque in toto simul sunt, vere immutabilia sunt : sed vera immutabilitas est vera aeternitas, ut dicit Augustinus : ergo quaecumque sunt in toto simul, sunt aeterna : ergo aeviterna sunt aeterna, quod falsum est : ergo aeviterna non sunt in toto simul.
  2. Item, esse durans Angeli non est sua duratio : cum igitur duratio non sit nisi protensio esse indeficiens, videtur quod non habeat illam partem durationis suae Angelus, quam habebit post mille annos : ergo tota duratio sua non est simul : ergo aeviternas non est tota simul, cum ipsa sit duratio illa vel adjacens illi.

 

Iuxta hoc ulterius quaeritur : utrum aliqua non viva mensurentur aevo ?

  1. Sic enim dicit Boetius in libro de Trinitate, quod immortalibus corporibus esse simul dederunt Philosophi. Ergo videtur, quod non tantum sit mensura Angelorum.
  2. Prareterea, Philosophus dicit, quod necessaria et impossihilia non sunt in tempore : sed multa sunt necessaria quae non sont Deus ipse, sicut immutabilia : ergo videtur, quod cum non aeterna sint, nec temporalia, quod sint aevo mensurata.

Contra quaeritur : Si aevum sit in uno, quemadmodum aeternitas et tempus ?

Videtur, quod sic : quia dicit Philosophus, quod unumquodque mensuratur minimo sui generis : sed aeviterna in quantum hujusmodi sunt in genere uno : ergo mensurantur aliquo minimo illius generis : ergo ipsum erit in illo sicut in subjecto et causa.

 

Sed contra :

  1. Aeternitas est in uno quia, sicut dicit Anselmus, non potest esse nisi unum sine principio et sine fine : tempus autem est in uno, quia omnia mota reducuntur ad unum, sicut ad causam : sic autem non est in aeviternis : illa enim, nec unum sont tantum, nec reducuntur ad se invicem sicut ad causam : ergo videtur, quod non sint in uno.
  2. Item, spiritualium et corporalium non est unum genus : eum ergo aevum sit spiritualium, non videtur quod possit esse corporalium et caelestium : et sic videtur, quod erunt duo aeva, quorum uno mensurantur spirituales substantiae, alio autem corporales.
  3. Praeterea, non est eadem ratio quantitatis in utrisque : ergo nec eadem mensura : ergo est alterius rationis aevum Angeli, et corporum quae Boetius dicit immortalia : ergo non omnia aeviterna possunt reduci ad unum aevum, ut videtur.
  4. Praeterea, substantiale esse generabilium et corruptibilium idem videtur esse in tota duratione temporis : sed tempus non est mensura ejus quod idem est in tota duratione, sed potius mensura ejus a quo aliquid abjicitur et accipitur : ergo videtur, quod necesse sit tertium aevum invenire, quod mensuret substantiale esse eorum quae generantur et corrumpuntur.

 

Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod aevum est totum simul, sicut et aeviterna. In aeviternis enim non est ratio indeficientiae, quod potentia continue accipiat actum : sed potius ipsa necessitas continuationis et indeficientiae est, scilicet quod ita completa sunt, quod nihil de potentia ad esse est quod non sit completum : et ideo potentia eorum stat in esse immobiliter durante. Sed tamen esse simul aeternitatis et aevi est aequivocum duplici de causa : quarum una est, quia in aeterno potentia stans immobilis est idem quod actus : vel quod magis proprium est, quia nulla in eo est potentia perfecta vel perfectibilis, sed simplex esse durans : sed in aeviternis est potentia perfecta, licet non perfectibilis, et non simplex esse durans. Secunda est, quia aeternum a se habet quod est esse stans, et non movens se in esse durante : sed aeviternum habet hoc a manu omnia continentis Dei : sed in hoc abundat super alia, quia in se non habet causam pugnae quare esse suum in se distare incipiat, sicut habet mobile in quantum mobile. Et ex hoc patet, quod non sequitur si aevum est simul, quod ipsum sit aeternitas : quia esse non est ejusdem rationis in utroque, nec ipsum aeviternum est de natura sua incommutabile in esse sicut aeternum : et ideo non hahet veram aeternitatem, sicut aeternum.

 

Ad aliud dicendum, quod esse durans aeviterni non est sua duratio, nec tamen duratio sua habet partes : quia duratio non potest habere partes nisi successivas, et tunc aliquid ex parte durantis erit causa durationis, quod non est aeviternis : quia nccessitas essendi in ipsis immobilis est, nullo faciente distare a seipsa essentialia principia : sed duratio ipsorum per modum indeficientiae stantium et immobilium cadit in ratione protensi et mensurati : quae tamen necessitas essendi aliunde est in eis quam a seipsis, ut dictum est : unde causam durationis indeficientiae post mille annos jam habent.

Ad id quod quaeritur : Utrum non viva sint in aevo, sicut in mensura ? oportet dicere, quod sic : esse enim caelestium corporum non est mutabile, et non mensuratur nunc temporis secundum quod homo consideratur ut immobile ad formam substantialem vel accidentalem : sed nunc adjacet ei secundum ipsum quod fertur unum in toto motu, quod secundum aliquid est in termino a quo motus, et secundum aliquid in termino ad quem est motus : et ideo Boetius illa corpora vocat immortalia corpora : quia nihil in eorum substantia advenit vel recedit.

  1. Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum aevum sit in uno ? sunt qui rationibus inductis dicunt quod non : sed non video quid prohibeat quin ipsum sit in simplicissimo aeviterno, et alia mensurentur per comparationem ad illud.

Ad id autem quod conta objicitur, dicendum quod non est tota causa reductionis ad unum, quod idem sit causa aliorum, sed quia ille motus est simplicissimus motuum aliorum : et ideo per quantitatem circuli, vel partem motus sui certificat alios motus : et quoad hoc aevum reducitur ad unum quod est simplicioris essentiae : quia in illo potentia est in actu, ut ita dicam, stantior, vel stantibilior est aliis.

Ad aliud dicendum, quod corporalia ut corporalia non sunt in eodem genere cum spritualibus, nec mensurantur eadem mensura : corporalia enim ut dimensa sunt, ordinantur ad motum localem qui habet prius et posterius : sed esse corporalium prout sunt essentia necessaria, in quibus nihil abscedit vel recedit, ad idem genus potentiae reducuntur cum spiritualibus, quae potentia non est potentia materiae ordinata ad motum, sed potentia stans in actu completi immobiliter.

Ad aliud dicendum, ut jam dictum est, quod corporalia, ut iam dictum est, per quantitatem dimensivam non reducuntur ad aevum, sed potius per potentiam quae est continuationis esse necessitas.

Ad aliud dicendum , quod esse temporalium, vel essentia, vel quocumque alio nomine nominetur, non mensuratur revo, sed nunc temporis ut est temporis : et hoc duabus de causis : quarum una est, quoniam ipsum est unum in quo est variatio propter continuam deperditionem, sicut nunc temporis non est unum in substantia conjunctum priori et posteriori et secundum esse. Alia causa est : quia licet ipsum in se sit simplex et manens, tamen secundum esse quod habet in subjecto quod est materia permixta contrariis, ordinem habet ad motum et mutationem, et non stat posse suum completum cui nihil adveniat, sicut stat posse aeviternorum.

Sunt autem quidam dicentes aliter in ista quaestione, scilicet quod aeternitas nec prius habet, nec posterius habet : tempus autem prius habet, non posterius : aevum autem habet ante, et non habet post. Et hoc non bene est intelligibile, si debemus causare aevum a potentia aeviterni, sicut docet Philosophus causare tempus a mobili quod est in motu, et aeternitatem ab aeterno. Cum enim aevum sit proprietas aeviterni, sicut tempus motus, et aeternitas aeterni, oportet quod causetur a principiis aeviterni. Et tunc non potest intelligi quod dicunt, quia qualiter potentia ad esse durans habeat aliquid ante et nihil post in aeviterno, non potest bene etiam fingi.

 

 

ARTICULUS IV

An Filius sit alius a Patre ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera : « In qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus : quamvis personaliter sit alius », etc.

Si enim Filius est alius a Patre, hoc contingit ratione principii : quia Pater scilicet est principium Filii : cum ergo concedalur quod Pater est principium divinitatis totius, et sit principium divinitatis in seipso, videtur quod Pater sit alius a divinitate tota, et alius a seipso.

  1. Item, Augustinus dicit, quod Pater non est ab alio quam a seipso : ergo Pater est a se : et tamen non distinguitur a se : ergo per hoc quod Filius est a Patre, non videtur per hoc distingui a Patre.
  2. Praelerea, Si ly alius notat distinctionem : ergo in hoc ponit distinctionem in quo notat diversitatem : sed est relativum diversitatis substantiae : ergo videtur, quod notet distinctionem substantiae in Patre et Filio : cum igitur non sit in eis diversa substantia, non videtur Pater alius esse a Filio.
  3. Praeterea, nos non dicimus, Socrates albus est alius a Socrate nigro : imo est idem, sed alter : ergo videtur, quod ly alius quaerat diversitatem substantiae : si igitur Pater est alius a Filio, videtur esse diversitas substantiae inter eos.
  4. Praeterea, cum in inferioribus de omnibus de quibus possumus dicere, isti sunt alii ab invicem, possumus inferre : ergo ille est unum , et ille est aliud : ergo videtur, quod etiam in divinis possumus dicere, Filius est alius a Patre : ergo Pater est unum, et Filius est aliud : et hoc negat Magister in Littera.
  5. Si dicatur, quod hoc contingit pro­pter diversum genus, scilicet masculinum, et neutrum.

Contra : Genus non opponit nisi modum : ergo non mutat verum significatum : si igitur alietas notet in se diversitatem substantiae, ita notabit in masculino, sicut in neutro, ut videtur.

 

Praeterea, bene concedimus de aliquo, quod sui causa est, sicut de libero : qui enim liber est, sui causa est, ut dicit Philosophus : possumusne eodem modo concedere de Patre, quod sui causa est ? Vi­ detur quod sic : quia dicit Augustinus quod est a seipso : ergo sui causa est.

Praeterea, si est a seipso, potestne concedi, quod Pater sit principium sui ipsius ? Videtur, quod sic : quia praepositio notat habitudinem alicujus principii : ergo principium loco sui potest poni.

Ses contra : Supra habitum est, quod nulla res seipsam generat ut sit. Praeterea, nulla persona in divinis a seipsa distinguitur : ergo nec aliqua est a se, nec generatur a se, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod haec est impropria, « Pater est a se », et per praepositionem non ponitur aliqua habitudo causae ad seipsum : et ideo non habet aliquam affirmationem per quam habitudo praepositionis exponatur, sed negative tantum exponitur, Pater est a se, id est non est ab alio.

 

Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur, Pater est principium totius divinitatis, ly totius non habet distributionem gratia aliquarum partium : quia personae non sunt partes divinitatis, sed totum ibi et perfectum sunt idem : et ideo exponit Magister infra, quia principium divinitatis in Filio per generationem, et divinitatis in Spiritu sancto per processionem : unde cum dicitur, quod est principium divinitatis, non est divinitas cadens sub habitudine vel actu principii, sicut super id quod est terminus actus, sed sicut super id quod est in ipso, qui est terminus actus : quia est principium Filii in quo est tota divinitas, et Spiritus sancti in quo est tota divinitas : habitudo autem principii ad seipsum non exponitur nisi negative, scilicet quod non sit ab alio : et non sequitur, quod distinguatur a se, vel a divinitate.

Vel, subtilius potest dici, quod sicut in inferioribus pater generans est principium nati, et ad hoc sequitur, quod ipse est principium communicationis surae naturae, eo quod natus accipit naturam patris ab ipso patre : ita secundum modum intelligendi est in divinis, unde cum dicitur, Pater est principium divinitatis, potest esse sensus, ut a quo communicatur divinitas, et sic vera est, quia Pater per generationem suam divinitatem communicando dat Filio, et per processionem suam dat eam Spiritui sancto : licet enim non distincta sit divinitas, tamen ad actum distinctioms secundum intellectum sequitur actualis communicatio divinitatis : et hoc modo non sequitur quod ipse Pater distinguatur a divinitate, sed potius, quod in divinitate uniatur et communicet qui ab ipso est, et ab ipso distinguitur.

Ad aliud patet Solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod alius est relativum diversitatis : tamen quia adjectivum est, substantiam recipit a suo subjecto, et circa illam ponit formam suam, et cum illa sit substantia quae est hypostasis, et non natura, non notat nisi distinctionem personae et non naturae.

Praeterea, licet sit nomen essentiale per se sumptum, per adjunctum tamen personale trahitur ad standum pro persona, et iterum secundum hanc rationem non notat alielatem nisi personae.

Ad aliud dicendum, quod secus est de Socrate albo, et Socrate nigro, quia non supponuntur ibi diversi subsistentes : sed Pater et Filius non differunt per aliquod accidens, sed potius suis subsistentibus personis distinguuntur.

Ad aliud dicendum, quod secus est in inferioribus in quibus natura communis multiplicatur, et dividitur secundum esse. In divmis autem non fit hoc : sed potius una numero manet in tribus : neutrum autem genus, eo quod informe est, refertur ad substantiam quae accipitur ut indistincta : masculinum autem et faemininum, quia dicunt essentiam formatam, referuntur ad personam : et ideo quod sequitur in humanis, non sequitur in divinis : sed mutaretur quis in quid, et accideret fallacia figurae dictionis.

Ad id autem quod objicitur de modo, dicendum quod in translativa significatione modus multum facit : licet in propria significatione, retentis terminis, non variet significationem : et hoc ideo fit, quia translatio fit gratia modi principaliter : et ideo cum ista sint in divinis praedicationibus ex translatione, gratia formati generis ponitur distinctio, et gratia informis ponitur divina natura, eo quod illa nullo modo distinguitur.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod liber sui causa est, intelligitur de causa finali, scilicet quod non est propter alium : et hoc modo quaelibet persona sui causa est, quia propter se est, et non propter alium finem. Sed cum dicitur, sui causa , absolute non debet concedi, meo judicio : quia notat habitudinem causae efficientis principaliter : et ideo per se dictum notaret, quod idem esset causa efficiens suiipsius, quod falsum est.

Ad aliud dicendum, quod non puto esse concedendam hanc, « Pater est principium suiipsius » : licet haec quodammodo concedatur, Pater est a se, ergo non ab alio : quia principium non tantum dicit ordinem privationis ad ante, sed etiam habitudinem actus ad sequens : et ideo non est idem esse a se, et esse principium suiipsius. Unde haec est impropria, Pater est a seipso : haec autem falsa, Pater est principium suiipsius : sed ista falsior est adhuc, Pater est causa suiipsius, ita quod causa dicat causam efficientem. Unde ex illa, Pater est a se, non potest inferri : ergo generat se, vel procedit a se, vel distinguitur a se, vel est alius a se : sed secundum sensum dictum potest concludi, est a se, ergo non est ab alio.

 

 

B. Hic de coaeternitate Filii cum Patre.

 

ARTICULUS V

Utrum Pater sit ante Filium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in prima ratione : « Nec tamen ante fuit Pater, quam Filius », etc.

  1. Pater enim est substantia a qua egreditur actus generationis : ergo secundum rationem est ante actum illum, et secundum rationem generatio est ante genitum : quia Augustinus dicit, quod quidquid habet Filius, per generationem habet : ergo Pater ad minus secundum rationem intelligendi, est ante Filium.
  2. Praeterea, hoc videtur penes ordinem quem Ecclesia ponit nominando personas, cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus : in quo ordine Pater nominatur primo.
  3. Item, Pater est principium non de principio : Filius autem principium de principio : ergo Pater est prior Filio ad minus secundum rationem : principium enim non de principio, secundum rationem intelligendi est ante principium de principio.
  4. Praeterea, ut dicit Augustinus in libro De Trinitate : Haeresis est attribuere Deo, quod nec in spirituali nec in corporali creatura potest inveniri : sed in nulla creatura invenitur hoc quod una substantia procedat ab alia, et sit eidem a qua procedit coaeva.
  5. Et si objicis de splendore a corpore procedente, nulla est objectio : quia non est substantialis ista processio : sed esset simile si unum corpus luminosum procederet ab alio : ergo videtur, quod non attribuendum Deo.

Si forte dicas, quod in inferioribus causa et causatum sunt correlativa : et dicit Philosophus, quod correlativa simul sunt : hoc iterum nihil est : quia licet causa in quantum causa sit cum causato, tamen substantia causae necessario est ante id quod est causatum, et sic iterum patet quod est contra.

Praeterea, simile quod adducitur, nullum est : quia etiam cum splendor procedit ab igne vel a sole, secundum rationem objectio corporis luminosi prior est quam splendor.

Probatio. Detur enim corpus luminosum objectum non esse, non erit splendor in eo cui objicitur : ergo sequitur, si splendor est, corpus luminosum objectum est : et non e converso, quia potest impediri : ergo objectio corporis est prior natura : quia prius natura est a quo non convertitur consequentia : et si adhuc convertatur, eo quod nihil impediat, adhuc objectio directa corporis luminosi causa est splendoris : et dicit Philosophus, quod prius natura est causa : ergo Pater secundum naturam est ante Filium, et sic tunc tenet objectio haeretici quantum ad hoc.

 

Sed contra :

  1. Ratio aeternitatis est, ut supra habitum est, quod ipsa est tota simul : ergo quae aeterna sunt et in aeternitate, et aeternitas ipsa, nullum illorum etiam secundum rationem intelligendi praecedit aliud : sed generatio, et generans, et genitus sunt aeterna et in aeternitate et aeternitas : ergo nullum illorum etiam secundum naturam praecedit aliud, nec etiam secundum rationem.
  2. Item, in temporalibus dicuntur esse simul, quae sunt in eodem loco, vel in eodem tempore : ergo multo magis sunt, quae sunt in eodem nunc temporis. Nunc autem temporis propter relationem quam habet ad prius et posterius, magis est in se varium et diversum quam nunc stans et non movens se, quod est nunc aeternitatis : in illo autem sunt generans, generatio, et genitus : ergo impossibile etiam est intelligere qualiter unum praecedat aliud.
  3. Item, in quibus est prius et posterius, hoc causabitur de necessitate ab intellectu, vel a tempore, vel a loco, vel a dignitate secundum mores vel naturam. Quod autem in divinis non possint causari prius et posterius secundum tempus et locum, planum est : quia divina nec loco nec tempore diffinita vel circumscripta sunt : ergo si est ibi prius et posterius, hoc erit secundum intellectum, vel causam, vel dignitatem naturae vel morum : non autem secundum dignitatem morum, quia non est aliquid dicere in gradibus honoris in moribus quod sit in Patre, quod non conveniat Filio : ergo hoc erit secundum dignitatem naturae si est secundum dignitatem.

Sed contra : Quia unius naturae numero sunt, cui nihil accidit nec in Patre nec in Filio : ergo erunt secundum hoc aequales, et non unus prior altero : ergo remanent duo modi secundum intellectum et causam. Secundum intellectum autem prius est a quo non convertitur consequentia : hoc autem prius est simplicius et generalius quam suum posterius : sed inter Patrem et Filium est eadem simplicitas : ergo hoc modo non distant per prius et posterius : ergo non remanet modus nisi prius sit causa, quod etiam haeretici posuerunt.

Sed contra : In quibuscumque causa prior est quam causatum, causa illa ab alio habet quod subsistit, et ab alio quod causa sit. Detur enim, quod ab eodem habeat quod subsistit, et est hoc signatum sive hoc aliquid, et quod causa est : cum a causalitate habeat quod causa est, ab eadem habebit quod est hoc aliquid : et cum ipsa causalitas simul sit natura cum causato, ipsa in eo quod subsistit et est hoc aliquid, simul erit cum causato, et sic nullo modo prior est, quod est contra positum : ergo si prior est, ab alio hahet quod hoc aliquid est, et ab alio quod causa est : ergo a destructione consequentis, si ab eodem habet, ipsa secundum esse et secundum intellectum simul est : sed Pater ab eodem habet quod est suppositum divinae naturae sive hypostasis sive persona, et quod Pater est : ergo si ipse in eo quod Pater secundum naturam et intellectum est simul cum Filio, ipse etiam in eo quod hypostasis et persona est, est simul cum ipso.

Probatio mediae, quia prima satis probata est. Nihil est distinguens in divinis nisi relatio : sed distinguente cessante tollitur distinctio et distinctum : ergo sublata relatione a divinis, non erit ibi aliquid distinctum : ergo non erunt ibi supposita vel hypostases : ergo quod Pater est hypostasis naturae divinae habet a paternitate : ergo probata est minor, scilicet quod ab eodem est hypostasis et Pater : ergo ipse omni modo natura et intellectu est simul cum Filio, et numquam potest intelligi ante eum esse. Et ista ratio est bona valde et notabilis : quia multa facit intelligere de distinctione personarum.

  1. Item, video in inferioribus quosdam gradus simultatis causae et causati : quaedam enim agunt quasi actione materiae, id est, quod in sua actione producendo species similes sibi, indigent materia quae recipiat, et ex qua ipsa species educatur de potentia ad actum, sicut elementa : et omnia illa indigent tempore in sua actione, ita quod actum ipsum non potest simul esse cum suo agente tempore. Video alia quae non agunt nisi actione formae suae, sicut lux in luminoso, et similiter ea quae procedunt actu lucis, ut colores ad oculum vel ad speculum : et video, quod illa non indigent tempore, propter hoc quod praesentia eorum suflicit generationi, et illorum generata sunt simul tempore cum ipsis : ergo cum incomparabiliter formalior sit essentia divina istis, in essentia divina principium generans et genitus, non tantum simul erunt tempore vel spatio aeternitatis, sed etiam natura secundum intellectum.

5 Item, in natura intellectuali sunt gradus : est enim intellectus hominis scientiam sui inquirens et inveniens, ut dicit Augustinus, eo modo quo intelligere se est discernere se, et cogitare de se : est etiam intellectus angelicus sine inquisitione sciens se, ita quod scire in ipso non est post intellectum scientem tempore : ergo cum incomparabiliter simplicior et perfectior sit Deus in suo intellectu, simul erit aeternitate et natura ipse intellectus, et dicere se per intellectum : sed dicere se per intellectum est generare Filium : ergo simul intellectu et natura sunt Pater et Filius.

 

Solutio. Ultimis rationibus est consentiendum, quia illae necessariae sunt : non est enim dicendum, quod etiam Pater intellectu sit ante Filium : quia tunc non valerent rationes hic inductae Sanctorum, sicut illa. Si fuit quando erat, et Pater non erat, mutatus est de non Patre in esse Patrem, et hujusmodi. Unde Catholica fides confitetur Patrem nec secundum esse nec secundum intellectum praecedere Filium ullo modo prioritatis, scilicet ordine, tempore, loco, dignitate, causa, vel intellectu.

Ad primum ergo dicendum, quod sicut probatum est in objiciendo, quod Pater ab eodem habet quod sit hypostasis a qua est generatio, et quod sit Pater : et ideo secundum intellectum nec ut agens nec ut Pater est ante Filium : sed in inferioribus secus est, ut dicit Ambrosius, quia non ab eodem habet pater carnalis quod sit generans hypostasis, et quod sit pater : et ideo pater in inferioribus substantia quae est hypostasis est ante filium.

Ad aliud dicendum, quod principium non de principio et principium de principio non ponit prius et posterius, ut jam probatum est, sed potius simultatem ex ratione relationis : et si ponunt ordinem, non erit ordo simpliciter, sed ordo naturae de quo infra habebitur : et ille est ordo quo alter sit ex altero, non quo alter prior est altero.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesia id quod sine ordine prioris et posterioris est, sine ordine verborum non potest exprimere : et hoc contingit hic, sicut in ista distinctione dicit Gregorius, quod balbutiendo excelsa Dei resonamus. Quia silet vox non hominum tantum, sed etiam Angelorum in expressione processionis personarum, ut dicit Ambrosius. Unde sicut simplicia complexis verbis et compositis, et aeterna temporalibus, ita et ea quae sunt simul enuntiamus verbis ordinatis, quorum unum praecedit et alterum sequitur. Intendit tamen Ecclesia per suum ordinem quem tenet pro­nuntiando tres personas, docere ordinem naturae, quo alter est ex altero, non quo alter prior altero.

Ad aliud dicendum, quod creaturae imperfectae sunt ad Creatorem repraesentandum : et ideo aliquo utrique simili invento, oportet per intellectum exaltare et attribuere Deo eminentius, sicut docet Psalmus LXIII, 7 : Accedet homo ad cor altum, etc. Unde coaevitas creaturarum, licet non sit similis ibi secundum intellectum : indicat tamen in Creatore coaeternitatem secundum intellectum et rem ipsam.

 Ad hoc quod objicitur, quod non est simile de radio et splendore, dicendum quod hoc contingit propter creaturae imperfectionem.

Et ex his et objectis patet Solutio ad totum.

 

 

C. Argumentatio Arianorum.

 

ARTICULUS VI

An recte dicatur, Filius incepit quia habet principium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod habetur in objectione haeretici, ubi infert : « Omne quod natum est principium habet », et ulterius concludit : « Filius natus est : ergo principium habet », etc. Quare hoc non sequitur ?

  1. Videtur enim sequi : quia novum est, quod quantum ad sui principium est propinquum : sed omne novum coepit : ergo omne quod habet principium, coepit.
  2. Item, Philosophus dicit, quod principium et initium idem sunt : ergo quod habet principium habet initium : sed quod habet initium coepit : ergo a primo, quod habet principium coepit. Sed Filius habet principium : ergo coepit : et sic videtur, quod sequatur conclusio haeretici, quod absit.

Sed contra. Ps LXXX, 9 et 10 : Israel, si audieris me, non erit in te Deus recens : recens autem est quod coepit : ergo non erit nobis Deus qui coepit.

 

Solutio. Deceptus est haereticus per aequivocationem principii : est enim principium essentiae, et est principium ordinis naturae. Principium essentiae ponit inceptionem ejus quod principiatum est ab ipso : sed principium ordinis naturae non ponit, imo ponit coaeternitatem, ut probatum est.

Ad id autem quod objicitur, dicendum quod verum est, quod novum est nunc primo ens, et quod propinquum est quoad principium essentiae : sed non est novum cui propinquum est principium secundum ordinem naturae quo alter sit ex altero, et non alter prior altero.

Ad aliud dicendum, quod est principium intra, et principium extra. Principium intra est ante quod nihil est de re, et ipsum est prima pars rei, et hoc convertitur cum initio, si proprie sumatur initium, quia initium rei est in quo res incipit : et hoc est intra res omnes quae habent initium : et de hoc principio, non loquimur, quando dicimus, quod Pater est principium Filii.

 

 

D. Responsio Augustini Catholica.

 

ARTICULUS VII

An possit dici quod Filius sit coaeternus Patri, et utrum in divinis sit aliquid adiectivum,

et utrum, sicut dicimus, Pater et Filius sunt duae personae,

ita dicere possumus, quod Pater et Filius sunt duo dii, duo sapientes ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ut sit coaeternus Patri Filius », etc.

  1. Ex hoc enim sequitur, quod Pater et Filius sunt duae personae coaeternae : ergo sunt duo coaeterni : et hoc videtur esse contra symbolum Athanasii : « Non tres aeterni, sed unus aeternus ».
  2. Praeterea, una est aeternitas trium : ergo videtur, quod tres sint unus aeternus, non tamen unus simpliciter.
  3. Item, in aliis adjectivis quae praedicant id quod naturam assequitur, sicut dicit Damascenus, non possumus praedicare in summa de tribus nisi in singulari numero : si enim dicam, Pater est sapiens, Filius est sapiens, non possum inferre : ergo Pater et Filius sunt duo sapientes : ergo videtur, quod nec in isto.
  4. Si dicatur, quod adjectiva numerum et substantiam accipiunt a suis substantivis, et ita cum personae sint substantiva talium adjectivorum, numerum accipiunt et substantiam ab ipsis, et circa ipsas ponunt vim suam, et ita possunt praedicari in plurali, ut dicatur, Pater et Filius sunt duo sapientes.

Contra : Sapientes vel sapiens nomen est : ergo significat non tantum substantiam, sed etiam qualitatem : illa autem qualitas sapientia est : cum ergo una sit sapientia trium et aeternitas, etiam si suhstantia quae est hypostasis cadat in plurale, adjectivum in plurale cadere non potest.

  1. Item, si ego dicam, Socrates et Plato sunt albi, licet ly albi sumat substantiam plurificatam, tamen hoc non sufficit sibi ad pluralitatem : sed etiam oportet, quod sint ibi plures albedines, ut videtur : ergo a simili in divinis, licet et Pater et Films sint plures et personae, cum tamen ipsorum sit sapientia et aeternitas una, talia nomina adjectiva pluraliter de ipsis praedicari non possunt.

 

Sed contra :

  1. Videtur minus quod substantiam significans propter modum adjectivi importatum in verbo cadat in pluralitatem, quam id quod per se substantiam non significat, et cadit in pluralitatem si verbaliter significatur, sicut Joan. x, 30, habetur : Ego et Pater unum sumus : ergo multo magis adjectiva.
  2. Praeterea, res magis propinqua est secundum rationem significationi, quam adjectiva : et tamen supra habuimus, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res : ergo etiam adjectiva possunt de pluribus personis praedicari.

 

Iuxta hoc quaeritur ulterius, si aliquid sit adjectivum in divinis ?

  1. Habuimus enim distinctione praecedenti, quod illa praedicamenta artis dialecticae in Deum non cadunt : quia ipse Deus est quidquid habet quod ad se dicitur, et idem est ibi sapere quod esse : quod autem significat substantiam est substantivum, et non adjectivum vel non adjective retentum : ergo in divina praedicatione nihil est adjectivum vel adjective retentum.
  2. Item, Boetius dicit, quod cretera praedicamenta praeter relationem, cum quis in divinam retulerit praedicationem, omnia mutantur in substantiam : ergo possunt adjective teneri.

 

Ulterius quaeritur juxta illud : Quare possum dicere, Pater et Filius sunt duae personae, et Pater et Filius sunt duo : et non possum dicere, Pater et Filius sunt duo dii, vel duo sapientes secundum quosdam ? Videtur enim quod possum dicere : quia duo terminus numeralis est, denotans notiones quibus numerantur personae : ergo terminum adjunctum sibi cogit stare pro persona : ergo cum dicitur, Pater et Filius sunt duo dii, intelligitur duae divinae personae : ergo cum Pater et Filius sunt duae divinae personae, Pater et Filius sunt duo dii, ut videtur.

 

Solutio. Sine praejudicio dico, eo quod hic sint multorum multae opiniones, quod tres diversitates inveniuntur circa adjectiva. Quandoque enim habent tria tra­hentia ad adjectivitatem, et tantum unum ad substantiam, et hoc in divinis : quia tantum de illis loquimur : et quandoque habent duo tantum : et quandoque habent unum quod conjungitur duobus vel tribus, denotando pluralitatem personarum, licet non faciat ad modum adjectivi, tamen multum facit ad relationem adjectivi ad hoc suppositum vel illud : ex ipso enim scitur utrum ponat ipsum adjectivum rem suam circa personam, vel circa substantiam. Verbi gratia, verbum adjectivum, adjectivum est, et similiter participium et nomen : sed adjectivum verbum et participium tria habent de natura adjectivi, scilicet modum significandi inhaerentiae, et modum illum quo significant agere, et etiam modum illum quo significat verbum cum tempore, et etiam participium, licet minus in quantum vicinius nomini : sed nomen non habet nisi duo, scilicet significationem, et modum : significationem, quia rem adjacentem, et quae inest significat : et si non est in divinis, et non ex ratione sui significati, sicut dicimus esse quaedam adjectiva significatione et non modo. Modo autem, quia etiam modum adjectivi habent : quia per modum concretionis significant, ut cum dicitur, sapiens, bonus, et hujusmodi. His quoque jungitur per compositionum praepositio denotans correlationes personae ad personam, sicut cum dicitur, coaeternus, coaequalis, vel aequipotens, et hujusmodi praepositiones, vel adverbia faciunt ad quod talia adjectiva in recto dicunt supposita personarum, et essentiam in obliquo. Dico ergo, quod verba et participia habentia tria vel quatuor de istis, secundum intellectum viciniora sunt personis quam essentiae : et ideo praedicantur de pluribus pluraliter, ut Pater et Filius sapiunt, sciunt, possunt, sunt, volunt, et hujusmodi omnia : et participia similiter, ut Pater et Filius sunt scientes, sapientes, entes, potentes : ita quod unumquodque illorum sit participium principaliter retentum. In nominibus autem quando duo tantum sunt, quorum unum habet solum modum adjectivi, dixerunt antiqui quod non deberent dici in plurali : moderni autem considerantes, quod propter illud solum substantiam et numerum accipit a persona, quando conjungitur ei, dixerunt quod possunt praedicari pluraliter. Ego credo quod possunt, sed minus proprie : et ideo non sunt tales locutiones extendendae, sed interpretandae, quando inveniuntur. Si autem cuiquam adjectiva conjungatur praepositio vel adverbium notans correlationem personarum ad invicem, tunc absque dubio non debent dici nisi pluraliter de pluribus in summa, ut Pater et Filius sunt coaeterni, et non coaeternus, et aequipotentes, et non aequipotens.

 

Secundum hanc igitur distinctionem dicendum ad primum, quod Athanasius attendit praedicationem aeternitatis in divinis, quia in divinis : et accipit eam ex significatione aeterni, et non ex modo significandi : nihilominus tamen attendendo modum adjectivi, posset concedi duo vel tres aeterni : et ex hoc non sequitur, quod essent plures aeternitates, ut infra patebit.

Ad aliud dicendum, quod licet sit una aeternitas, tamen haec excludit pluralitatem suppositorum, et illa pluralitas sufficit ad numerum pluralem in adjectivo.

Ad aliud dicendum, quod ea quae naturam assequuntur, penes sua significata considerando, non praedicantur de pluribus pluraliter : sed penes modum concretionis nihil prohibet, ut jam patuit.

An hoc autem quod objicitur, quod talia nomina significant substantiam cum qualitate, dicendum quod verum est : sed qualitatem suam significant inhaerenter : et ideo a modo illo pluralitati eorum sufficit pluralitas in suppositis, et non oportet quod res significata sit plures : et si hoc est in inferioribus, dicendum quod hoc non exigit nomen adjectivum ad pluralem numerum consignificandum, sed per accidens fit hoc ex pluralitate suppositorum differentium per substantiam et essentiam, quod non est in divinis.

Ad aliud dicendum, quod falsum ponit in argumento, scilicet quod ad pluralem numerum adjectivi exigatur pluralitas rei quam significat, hoc enim non est verum : sed hoc contingit in inferioribus per accidens, scilicet quia substantialiter differunt supposita in quibus est res quam significat adjectivum. Unde si ponamus per impossibile, quod Socrates et Plato habeant unam albedinem, adhuc verum est, quod Socrates et Plato sunt albi gratia pluralitatis suppositorum.

Ad illus quod ulterius quaeritur : si aliquid sit adjectivum in divinis ? Dicendum quod sic quoad modum, sed quoad inesse per compositionem non. Et hoc intellexit Augustinus supra, ubi per hoc voluit removere compositionem accidentis, non modum significandi a simplicitate divina. Et per hoc etiam patet Solutio ad id quod objicitur de Boetio.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod termini numerales adjectiva sunt, et in divinis significant notiones quibus distinguuntur et numerantur personae : quando autem ponuntur cum verbo significante substantiam, res suas ponunt circa formam illius, et significant eam numerari : et ideo per se positi de personis veri sunt, et etiam similiter juncti cum personalibus, sicut Pater et Filius sunt duo, Pater et Filius sunt duae personae : sed cum ponuntur cum essentialibus, numerant formas essentialium : et quia una est essentia, ideo locutiones falsae sunt : tamen aliter est de participiis et nominibus, et aliter est de nominibus adjectivis quam substantivis, ut patet per ante dicta.

 

 

ARTICULUS VIII

Quae sit differentia inter lumen, lucem, splendorem, radium, reflexionem radii, splendoris et luminis :

et utrum exemplum de splendore sit conveniens, etc. ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur », etc.

  1. Quae differentia sit inter lucem, lumen, splendorem, radium, reflexionem radii, splendoris et luminis?
  2. Praeterea, non videtur esse conveniens exemplum : quia splendor non est de essentia ignis, ita quod sit idem numero secum in essentia, id est, quod eamdem numero essentiam habeat.
  3. Praeterea quaeritur, utrum poterat inveniri exemplum magis conveniens ? Splendor enim in alia materia et natura est quam ignis : materia autem quae habet proprietates, est una in eis : unde magis fuisset exemplum conveniens in materia, ut videtur.

 

Solutio. Ad primum dicendum secundum Damascenum et Avicennam, quod luminare est corpus lucens habens lucem in compositione sui : sicut luminara majus dicitur sol, et luna dicitur luminare minus. Lumen autem dicit id quod effluxit jam a luminoso, et receptum est in medio transparenti, quod recepit ipsum in profundum sui, non tantum in superficie : sicut aer plus est transparens et ignis, et aqua minus, et etiam corpus quintum quantum est de eo praeter stellas transparens est. Dicit enim Philosophus, quod aer transparens est sive lucidum, secundum quod communicat cum perpetuo superius corpore. Radius autem est linea luminosa visualis egrediens de luminoso corpore ad rectam oppositionem. Splendor autem proprie est diffusio radiorum per reflexionem ad politum planum, sicut ad metallum vel lapidem polita, vel ad speculum, vel ad aquam : fit tamen reflexio etiam ad alta corpora licet non tanta. Reflexio autem radii est refractio radii incidentis in corpus reflectens ad angulos pares ; probatum est enim in Perspectiva quod reflexio radii semper fit in angulum aequalem angulo radii incidentis : et ideo quando perpendiculariter incidit radius, reflectitur in seipsum : quia aliter sequeretur, quod non omnes anguli recti essent aequales. Reflexio autem luminis est immulatio transparentis vel terminati corporis ad amplius lumen ex radiis reflexis, sicut videmus quod vicina loca in quibus non incidunt radii reflexi, amplius illuminantur ex diffusione luminis ex radiis reflexis accidente.

Ad aliud dicendum, quod terrenorum, ut dicit Hilarius, comparatio ad Deum nulla est ; et si contra nos interdum exempla comparatioms afferimus, nemo putet eam se perfectionis rationem continere. Splendor enim nec persona est, nec idem in essentia est cum luminoso vel luce : sed in hoc accipitur similitudo, quod coaevus est.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit beatus Bernardus m libro V de Consideratione, nulla unitas est, quae tanta est sicut unitus personarum trium in essentia una : quod sic probatur. Est enim inter unitates rerum naturalium triplex unitas, scilicet formae, materiae, et subjecti. Formae autem triplex, scilicet generis, speciei, et indivisio formae in eo quod est hoc aliquid et idem numero. Materiae autem sicut partium in toto : quia sunt ex eadem materia, praecipue si homogeneum est. Subjecti autem magis unitas est illa, quae est subjecti et passionis. Inter istas autem unitates major est speciei quam genens, et major est indivisionis formae in individuo quam speciei et haec eadem major est quam materiae : quia materia licet sit unum per subjectum, tamen multas habet proprietates quae non sunt ipsa, quibus tamen non numeratur, et ideo unitas ejus admittit alienam naturam : quod non facit indivisio formae in quo est hoc aliquid. Haec etiam major et quam subjecti et proprietatis : quia proprietas non est ejusdem essentiae cum subjecto : sed indivisio formae non admittit alienam essentiam : et illius quae maxima est, multum differt ab unitate personarum, in qua nec aliena essentia admittitur, nec est ibi differentia universalis et patticularis, nec differentia quod est et esse : quae omnia in eo quod est hoc aliquid inveniuntur. Et ideo ex parte materiae non poterat poni exemplum, nec ex parte formae individui propter diversitatem universalis et particularis, et quod est et esse : sed lux et splendor sunt ejusdem formae, licet ex parte recipientium sit aliqua diversitas : et ideo quoad coaeternitatem praecipue convenientius est exemplum : quia in aliis unitatibus formae et materiae non est corevitas : ad positionem enim materiae non ponitur forma, nec ad positionem generis ponitur species, nec ad positionem speciei ponitur individuum : sed ad positionem luminosi objecti ponitur splendor, et e converso.

 

 

E. Oppositio Augustini contra haereticum.

F. Responsio Ambrosii ad idem, auctoritate fulta.

 

 

 

ARTICULUS IX

Utrum Pater sit sapiens sapientia genita, scilicet Filio ut objecto.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Si Dei Filius virtus et sapientia Dei est », etc.

Et hic quaeruntur duo : quorum unum est, si Pater sapiens sit sapientia genita ut objecto, licet non sit ea sapiens quasi formaliter : et hoc oportet quaerere ex eo quod quidam hoc dixerunt, et scripserunt.

Secundum est, si hoc non est verum nec catholicum, utrum valeat ratio Augustini aliquid contra haereticum, quae ponitur hic ?

Ad primum objicitur sic : Si sic dicam, intellectus meus intelligit se, cadit ibi intellectus in duplici ratione, scilicet in ratione intelligentis, et in ratione intellecti. Ponamus ergo, quod intellectus in ratione intellecti sit sufficiens ratio et species omnium cognoscibilium, tunc non oportet me ad intelligendum res habere aliquid in intellectu meo, nisi intellectum ut objicitur intelligenti intellectui : sed sic generatur Filius a Patre : quia idem est, ut dicit Anselmus in Monologio, summo spiritui intelligere et dicere se : cum ergo dicendo se generet verbum suum et omnis rei rationem et artem, ipse hoc verbo et non alio intelligit quidquid intelligit.

Ex hoc sequitur ulterius, quod nihil potest intelligere nisi Filio, quia species non accipit a rebus, et species non sunt apud ipsum nisi ideales rationes verbi.

 

Sed contra.

  1. Ponamus Filium non esse per impossibile, adhuc ille qui est Pater, intelligit se et omnia : ergo non exigit Filium ad intellectum suum.
  2. Praeterea, ista est abusio quam supra reprehendit Augustinus, quia licet in imagine creata ita sit, quod tota non intelligit nisi per intelligentiam, tota non memoratur nisi per memoriam, non vult nisi per voluntatem : quis tamen audeat dicere, quod in illa summa trinitate Pater non intelligit nisi per Filium, etc.

 

Solutio. Dicendum ad hoc, sicut infra probabitur, quod Pater nullo modo est sapiens Filio : non tamen idem est non esse sapientem Filio, et non intelligere Filio. Intelligere enim Filio potest esse, quasi intelligere a Filio, et intelligere in Filio. Primo modo non convenit Patri, sed secundo aliquo modo convenit ei, licet non per illum modum quo procedit objectio facta. Et ad hoc sciendum, quod Pater nihil accipit a Filio, nec intellectum, nec intelligere, nec quo fit intellectus, nec objectum : sed omnia quae habet Filius accipit a Patre. Intelligere etiam et dicere in summo spiritu est aequivocum : quia potest esse essentiale, et personale : cum enim Pater dicit se, non potest esse dicere idem quod generare, sed est essentiale, et Spiritus sanctus hoc modo dicit se et Filius : et unum est dicere trium, sicut una est essentia trium. Sed cum Pater dicit Verbum quod est Filius, tunc dicere idem est quod generare : et hoc dicere non convenit Filio, nec Spiritui sancto, sicut nec generare convenit eis. Sed cum dicitur, Pater intelligit omnia in Filio, sensus est quod Pater intelligit Filium ut Filius est ars et ratio omnium viventium : Filium autem hoc modo intelligit quo intelligit se esse principium Filii in hac ratione : quia non hahet Filius quod non acceperit a Patre.

Et sic palet, quod Pater intelligendo se sic intelligit omnia in Filio, et nihil accipit a Filio, imo dat Filio.

 

Si aulem quaeras : Utrum id sit simul vel successive ?

Dicendum quod non simul tantum, sed simplex et unum : quia nihil multiplex est in scientia et intellectu Patris. Sed verum est, quod in inferioribus materialibus procedit intellectus in nobis a ratione principii in id quod est a prinpicio, et ab illo in illud ulterius, cujus illud principiatum est ulterior ratio.

Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod Filius non est objectum intellectus, vel ratio intellectus Patris, vel medium, vel species, vel quocumque nomine nominetur : quia sic esset Patris intellectus aliquid accipiens a Filio ad hoc quod intelligeret : sed Pater seipso intelligit Filium, et omnia quorum ratio est Filius sive V erbum.

 

 

ARTICULUS X.

An ratio Augustini quam Magister adducit, procedat de sapientia genita vel ingenita ?

 

Secundo, hoc supposito, quaeritur : Quid valet ratio Augustini ?

Videtur quod nihil : aut enim arguit de sapientia genita, aut de sapientia ingenita. Si de genita, tunc videtur quod Filius sit sapientia Patris qua sapiens est, quod infra Magister improbabit. Si autem de sapientia ingenita arguit, tunc non potest ex hoc inferri coaeternitas Filii : non enim sequitur, si essentia coaeterna est Patri, quod propter hoc Filius sit Patri coaeternus.

Solutio. Dicendum, quod Augustinus arguit de sapientia ingenita, prout est appropriabilis sapientiae genitae, id est, Filio : appropriatum enim supponit proprium, nec potest fieri appropriatio nisi secundum intellectum praeexistente proprio : et sic sapientia ingenita aeterna infert sapientiam genitam coaeternam.

 

 

G. Invectio Ambrosii contra haereticum.

 

ARTICULUS XI

De verbo Ambrosii : Primo erat, et postea Pater factus est.

 

Deinde quaeritur de hoc quod habetur in secunda ratione Ambrosii contra haereticum : « Deus ergo primo erat, et postea Pater factus est ».

  1. Hoc enim non videtur valere : eo quod relationes fiunt in aliquo sine sui mutatione. Sit hic lignum tricubitum, et Romae sit lignum bicubitum, et resecetur istud lignum quod est hic quod efficiatur bicubitum, tunc fit aequale ligno Romae : ergo aequalitas facta est in ligno quod est Romae, quae relatio cum nulla mutatione facta est in ligno Romae : ergo non valet, si modo Pater est relativum, et ante non fuit relativum, sit mutatus.
  2. ltem, quidquid nihil inesse praedicat ei de quo praedicatur, adveniens vel recedens ei de quo praedicatur non facit mutationem in ipso : nihil autem praedicat relatio inesse ei de quo praedicatur : ergo adveniens vel recedens a relativo, nihil mutationis ostendit in illo.

Probatur autem prima : eo quod omnis mutatio per se, vel per accidens est, aut in hoc quod totum mobile transferatur in loco vel ad locum, vel quod acipiat aliam formam quam prius non hahuit, quae modo insit ei. Secunda autem scribitur a Boetio in libro de Trinitate.

 

Solutio. Aliud est de relativis originis, vel secundum causam et causatum, vel secundum principium et principiatum dictis : et aliud est de aliis relativis inferioribus quae fundantur super aliquid aliud. Primae enim relationes non causantur sine actu substantiali qui est generatio : et ideo talia supponunt mutationem in subjecto si adveniant de novo.

Praeterea, aliud est de relativis in divinis et inferioribus. In divinis enim relatio est etiam in ratione proprietatis facientis personam in esse personali : et ideo ibi adventum relationis sequitur mutatio personalis : licet in inferioribus in quibusdam relationibus non in utroque relativorum sequatur mutatio ex adventu relationis, sed in altero semper sequitur.

Ad aliud dicendum quod Boetius non attendit relationem secundum id quod et proprietas quaedam habens quasi vim differenhre in constitutione personae : sed accipit relativum, et non relationem : et ipsum relativum non attendit nisi secundum respectum quem importat : et quia secundum illum totum ad alterum est, et non ad se, ut dicit Augustinus, ideo dicit quod nihil praedicat in relativo : et hoc est verum quoad respectum relativi, et non quoad hoc quod relatio proprietas est quaedam quae secundum rationem intelligendi inest relativo.

 

 

H. Ineffabile est quomodo Filius sit, et non habeat Patrem priorem : sicut modus generationis inintelligibilis et ineffabilis est.

I. Quidam praesumunt discutere generationis seriem.

 

 

ARTICULUS XII

An generatio divina potest sciri vel significari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo H : « Mihi enim impossibile », etc.

  1. Quod enim non scitur, non significatur : sed generatio divina nobis multis modis significatur : ergo scitur aliquo modo.
  2. Si dicas, quod non significatur nisi secundum quid, secundum quod est ineffabilis.

Contra : Multa habemus effata de convenientibus generationi, scilicet quod in eadem essentia est, quod coaeterna, et hujusmodi quae signilicant aliquid effatum de generatione divina.

  1. Si forte dicas, quod scimus et significamus quia, sed non quid est generatio divina.

Contra : Scientia quia duobus modis est, scilicet per effectum, vel per causam remotam : generatio autem per causam remotam non significatur nobis, nec etiam per effectum tantum : ergo videtur, quod significetur nobis quid est generatio divina : et ita est scita et significata.

  1. Praeterea, scire rem in sua propria natura, est scire eam secundum differentias quibus distinguitur ab aliis quae sunt in eodem genere cum ipsa : sed nos habemus a Sanctis nobis traditas hujusmodi differentias, scilicet quod est sine versione generantis, quod non est ex potentia in actum, quod est immaterialis, quod non dividit esse vel essentiam, qualia habemus ab Augustino, et Damasceno, et a Boetio : ergo videtur, quod scita sit generatio in propria natura : scientia autem rei simplicis incomplexae in propria natura est scientia quid est res in propria natura : ergo videtur, quod nos sciamus quid est generatio divina : ergo non est verum quod Ambrosius dicit hic.

Sed contra : Scire quid est, est scire proprios terminos rei intra quos clauditur tota rei natura : sed sic non contingit Deum scire : quia sic comprehenderetur vel clauderetur in nostro intellectu, quod supra est improbatum : cum igitur generatio divina Deus sit, ipsam non contingit scire vel signiflcare quid est.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Philosophus in I de Anima, omnis intelligentiae quae est de quid est, termini sunt : praedicarum enim intelligentiarum termini sunt : omnes enim alterius causa sunt, scilicet propter ejus quod consideratur : speculativae vero rationibus terminantur : et omnis ratio aut diffinitio est, aut demonstratio in qua stat intelligentia, et diffinitiones omnes diffinitae sunt ad diffinientia.

Et ideo dico, quod non contingit scire quid est Deus vel aliquid divinum, eo quod diffiniri a nobis non potest : sed erit semper secundum aliquid sui extra nos, ut supra diximus in quaestione de scientia Dei : et hoc intelligit Ambrosius quando dicit, quod non scitur a nobis generatio divina, nec etiam ab Angelis : quia per quid est, scita non est nisi ab eo qui est Deus Trinitas : habemus autem scientiam de divinis sicut est scientia quia : et bene concedo, quod plus scimus de ea quam quod ineffabilis est.

An id quod contra objicitur, dicendum quod verum est quod de scientia quia in demonstrationibus, quae est conclusionis scientia, habetur illis duobus modis : sed sic non scitur generatio divina, sed potius ut incomplexum, cujus scientia non habetur perfecte per diffinientia ipsum : et haec est scientia similis ei quae est scientia quia, et est scire in universali, et non in propria natura secundum quod ipsum est.

Ad id autem quod objicitur de differentiis ejus, dicendum quod non significatur nobis differentiis nisi dupliciter, scilicet negativis sive privativis : sicut quod est impassibilis, immaterialis, invertibilis, et hujusmodi. Illae differentiae non certificant, nisi quia differentiae constituentes sunt positivae. Aliae differentiae quae positivae sunt, sunt remotae : sicut quod est in eadem substantia, vel consubstantialis : illae enim non sunt proximae : unde in talibus adhuc remanet occultum, secundum quem modum sit in eadem substantia : et ideo licet illis differentiis a quibusdam distinguatur, tamen quia non convertuntur cum ipsa constituendo non specificant generationem : et ideo adhuc ignoratur quid generationis : et ideo etiam non dicit Ambrosius quod simpliciter impossibile sit scire generationem, sed quod impossibile est scire generationis secretum, quia secretum ejus est quid sit : sed non est secretum quid non sit : et hoc scitur et effatur : unde effabilis est secundum quid, et non simpliciter.

 

 

ARTICULUS XIII.

An loquantur Angeli ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Vox silet, non mea tantum, sed etiam Angelorum », etc. Et quaeruntur quatuor, scilicet qualiter loquantur Angeli ? et utrum omnia loqui possint ? et utrum omnes omnibus, vel quidam quibusdam ? et de auditu audientium aliorum locutionem.

 

Circa primum proceditur sic :

  1. Dicil Basilius in quadam homilia super illud Deuter. XXVII, 9 : Attende, et audi, etc. : Sermonis usum nobis Deus qui nos creavit, induisit, pro eo ut cordis occulta invicem nobis verbi ministerio panderemus, ut communi in alterutrum affectione naturae unusquisque nostrum proximo suo velut ex arcanis quibusdam domiciliis consilii secreta depromeret : si enim nuda solummodo atque intecta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque cogitationibus intentionibusque cogitationum alterutrum nosceremur. Ex hoc accipitur, quod Angeli cum sint denudati a corpore, sine sermone sibi invicem innotescunt : ergo locutione non indigent : et nihil est vanum in eis : ergo non loquuntur.
  2. Item, Job, XXVIII, 17, super id : Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, dicit Gregorius, quod in resurrectione uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet. Ergo multo magis cum spiritualior sit natura Angeli, quod in uno Angelo est, non latebit alium : et ita non indigent locutione.
  3. Item, Basilius : Quoniam vigor animae velamine carnis opcritur ad indicanda atque in publicam faciem proferenda ea quae in profundo cordis vel cogitationibus vel sensibus commoventur nobis, et nominibus et vocabulis indigemus. Ex hoc accipitur quod ubi non est velamen carnis, non est necessarius usus loquendi. In Angelis autem non est velamen carnis : ergo non loquuntur.
  4. Item, I ad Corinth. IV, 5, super illud, Nolite ante tempus judicare, dicit Glossa, quod gesta et cogitata bona vel mala tunc erunt aperta : et quia omnia tunc erunt nota, tunc omnes poterunt judicare de se et de aliis. Ex hoc accipitur, quod etiam mali tunc videbunt cogitationes omnium : ergo multo fortius Angeli modo vident : et ex hoc iterum sequitur, quod non loquuntur.
  5. Item, Augustinus : In patria non erunt cogitationes volubiles hinc illuc, aut inde huc : sed omnia simul videbimus. Ergo cum Angeli modo sint beati, non indigent locutione, sed omnia simul videntur.
  6. Item, Gregorius in libro IV Dialogorum : Quid est quod non vident, qui videntem omnia vident ? et loquitur de Angelis. Si ergo omnia vident, vident etiam ea quae sunt in se invicem : et ita non indigent locutione.
  7. Item, Augustinus in libro de Bono conjugali : Post hanc peregrinationem futurum est, ubi omnium cogitationes patebunt invicem, nec invicem repugnabunt. Cum ergo in futuro similes erimus Angelis, ut dicit Dominus, Matth. XXII, 30 : ergo Angeli modo vident invicem cogitationes suas, etc.

 

Sed contra hoc est quod dicit Glossa, I ad Corinth. XIII, 1, quod superiores significant inferioribus quod de Dei voluntate perceperunt nutibus et signis.

  1. Item, Boetius : Quidquid potest potentia inferior, potest et superior : cum ergo homo qui est inferior potentia, possit loqui, potest loqui et Angelus.
  2. Item, Isa. VI, 3 : Clamabant alter ad alterum. In Zacharia unus loquitur alteri. Et in Daniele.

 

Juxta hoc ulterius quaeritur, si conceditur quod loquantur, qualiter loquantur ? Et videtur Glossa, I ad Corinth. VIII, 1, dicere, quod loquuntur nutibus et signis. Sed hoc videtur stare non posse : quia.

  1. Nutus servit potius demonstrationi ipsius rei quam locutioni.
  2. Item, signa illa aut sunt a natura, aut a placito. Si a natura, tunc erunt eadem apud omnes. Si autem ad placitum, tunc ante locutionem exigitur disciplina idiomatis, quod etiam frivolum est ponere in Angelis.
  3. Item, Damascenus dicit, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone. Sed quia alibi de hoc plurima dicta sunt, ista sufficiant.

 

Solutio. Concedo, quod Angeli loquuntur, et qualiter loquuntur, secundum quod opinor, ad hoc videndum oportet praesupponere quoddam simile. Ponamus duo lumina distantia a se : ad hoc quod unum illorum lummum penetret aliud non exiguntur nisi tria, quorum unum est quod unum directe ordinetur contra aliud in situ, et quod nullum medium prohibens et claudens unum ab alio sit interpositum, et quod sit distantia proportionata potentiae immutandi, quia lumen Parisiis existens, non immutabit usque ad lumen quod est Romae. Si autem ponamus, quod unum illorum luminum sit cognitivum alterius, et e converso, et quod habeant libertatem arbitrii : tunc sequitur quod se cognoscent, si voluerint : et non cognoscent, si non voluerint. Dicit enim Augustinus, quod lumen et species intelligibilium sint semper in anima, non tamen anima semper intelligit, quia non vult : unde si voluntas claudit intellectum sibi, quod scilicet non intelligit secundum actum, multo magis habet potestatem claudendi se ab alio : sic ergo dico, quod est in Angelis, quod sunt intelligibilia lumina, ut dicit Dionysius : et ideo ad hoc quod loquantur invicem, non exigitur nisi voluntas communicandi alteri suam intelligentiam, et conversio ad ipsum in ordine, et conceptio suae intelligentiae per modum expressionis ad alterum : aliter enim intelligimus, et aliter cogitamus in ordine expressionis ad alterum. Intelligimus enim cum notitiam habemus : sed cogitamus cum apud nos conferimus, et ordinamus ad expressionem cum accipimus cogitatum nostrum in aliquo signa ad alterum. Et non amplius meo judicio exigitur ad loqui Angelorum. Hoc autem signum non est aliud quam species intelligibilis cum ordine ad alterum, et voluntate communicandi, ut mihi videtur.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod Basilius intendit, quod non indigemus sermone prolato per attractum aeris : non autem intendit, quod non indigemus sermone spirituali hoc modo quo determinatum est dicta.

Ad aliud dicendum, quod est quaedam mens creata ab eo quod causaliter beatificat : sicut mens beatitudinis in qua sunt dotes animae, ex quarum redundantia sunt etiam dotes in corpore : et de illa verum est, quod non absconditur ab oculis alicujus beatorum : quia hoc nihil est, quam quod quilibet beatus videat in alio quantitatem gloriae animae et corporis quam habet a Deo : sed quiddam est in mente causatum a libero arbitrio, in quod potest potestas voluntatis : et illud dicitur proprius conceptus cordis uniuscujusque, et illud non videbit unus in alto sine locutione : et prima similitudo est in vino inficiente vitrnm : quia per vitrum videtur color vini : ita in gloria corporis videtur et perpenditur gloria mentis.

Ad aliud patet solutio per dicta : quia Basilius loquitur de indigentia sermonis qui sonat in aere.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de causis condemnationis vel salvationis : quia illas quilihbet videbit in alio, ut justior appareat condemnatio malorum et salvatio beatorum : sed tamen ex hoc non removetur quin adhuc necesssaria sit locutio et bonis et malis, ad conceptus illos qui subsunt libero arbitrio alteri depromendos.

Ad aliud dicendum, quod cogitationes volubiles appellantur cogitationes discurrentes ab ohscuritate vestigii vel imaginis vel aenigmatis et speculi fidei, ad cognitionem Dei habendam, quae hic incipit a creaturis. Sed tunc non erit ita : quoniam Deum in se videbimus, et alia ordinata ad beatitudinem in Deo simul : quia ibi sunt simul, ubi sunt ut unum simplex, quod est causa et idea omnium. Sed tamen propter illam cognitionem non removetur illa quam habet unusquisque de conceptu cordis sui : et illam non ostendit verbum, eo quod non est beatificans : sed exigitur ad eam locutio.

Ad aliud dicendum, quod loquitur Gregorius de substantialibus beatitudini, et non de aliis. Vel dicatur, quod loquitur de sufficientia subjecti, non de scientia secundum actum : hoc est dicere, quod Deus in quo videri sufficienter possunt omnia sine medio, objicitur eis : et quoad hoc nihil est quod non videant, id est, videre possint : non tamen est verum, quod omnes actualiter omnia videant in eo : quia jam quilibet tot haberet in eo visa et scita, quot alter : et sic aequales essent in numero scitorum.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus non loquitur de cognitis quae subsunt libero arbitrio, sed de cognitis in quibus subtantialiter est beatitudo, hoc est, in quibus resultat in mente et in corpore per consequens Deus beatificans ut beatificans.

Ad id quod contra objicitur, bene concedo quod loquuntur.

Ad hoc autem quod quaeritur : Qualiter loquuntur ? Dico cum Glossa quod nutibus et signis : et nutus vocatur ibi ordo et conversio ad alterum cum voluntate innotescendi ; et cum determinatione similitudinis quam habet apud se ad rem. Signum autem vocatur forma quae est in Angelo, quae est signum et similitudo rei, eo quod intelligentia est plena formis a creatione sui, quae formae sunt rerum similitudines non quidem acceptae a rebus, sed a creatione : et sunt similitudines totius ordinis causarum universalium vel particularium ad res factas, quae sunt, et ad futuras : et sub illarum determinatione ad hanc rem vel illam Angeli exprimunt quidquid volunt loqui.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod nutus hic est intelligibilis demonstratio, ad quam sufficit ordo unius ad alterum cum voluntate innotescendi.

Ad aliud dicendum, quod signum est a natura, sed determinatio est ad placitum Angeli : et ideo non exigitur disciplina idiomatis : et est similiter sicut si ego habeam similitudinem hominis apud me, et illam per voluntatem converto ad exprimendum et significandum illum vel illum : et ponamus, quod hoc sufficiat locutioni ad te : patet enim tunc, quod tunc non susciperes aliquid a me : sed determinando similitudinem naturalem rei, ad hoc restringeretur tibi communitas similitudinis hominis : ut in illa quam hahes apud te, intelligeres conceptum meum : et hoc vocat Damascenus tradere sibi intellligentias sine voce prolato sermone.

 

Sed adhuc objicitur : quia necesse est, quod aliquid excitet audientem ad hoc quod percipiat : et illud excitans oportet eum suscipere a loquente : ergo aliquid recipit ab ipso : et ita aliquid egreditur ab uno in alium, et unus est in potentia ad alium.

Ad hoc dicendum, quod nihil omnino recipit quod non habet de naturalibus, sicut est locutio : quia sicut prius diximus, sola conversio sufficit excitationi : unde per hoc ipsum quod videt eum ad se conversum, cum uterque sit lumen intelligibile, et voluntas non est claudens, determinatur in ipso audiente cognitio ejus ad hoc quod ille vult exprimere.

 

 

ARTICULUS XIV

An Angeli omnia loquantur ?

 

Secundo quaeritur : Utrum omnia loqui possint ?

Et videtur quod non : quia non potest aliquis exprimere quod non habet in cognitione : sed contingentia a libero arbitrio dependentia non habent in cognitione : ergo illa non possunt exprimere.

Prima patet. Media probatur per hoc quod non cognoscunt nisi ea quorum formas acceperunt in creatione : non autem tunc acceperunt nisi eorum quae secundum cursum naturae eveniunt, sicut patet ab Augustino super Genesim, quod acceperunt cognitionem uniuscujusque rei fiendae per opus dispositionis et ornatus et propagationis antequam esset, in Verbo vel a Verho : ergo videtur, quod de his quae pure subsunt libero arbitrio, non habent potestatem exprimendi.

Sed contra : Dicit Boetius quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior : sed nos possumus loqui omnia quae sunt in corde nostro, tam a natura quam a libero arbitrio dependentia : ergo et illi.

 

Solutio. Ad hoc dicendum, quod Angeli omnia cordis sui concepta possunt depromere sicut et nos, et hoc a natura habent, ita quod non indigent verbo : quia etiam daemones ita loquuntur. Sicut in nobis est, quamdiu est conceptus mentis in sola potestate liberi arbitrii, quod tunc non cognoscitur nisi a nobis et Deo : ita est in illis : sed sicut in nobis pronuntiatio ordinat conceptum ad naturalia instrumenta pronuntiandi vel audiendi , et tunc naturaliter auditur : ita in Angelis ordo conversionis ad alium cum voluntate exprimendi causat auditum in uno, et est locutio in alio : et illa conversione conceptus qui subfuit lihero arbitrio, extrahitur extra ipsum ad naturalia quodammodo, et tunc ab alio est intelligibilis, ut dictum est prius.

Et quod objicitur, quod non hahent cognitionem eorum quae pure subsunt libero arbitrio, verum est quamdiu tantum in libero arbitrio sunt : sed quando ordinantur ad ordinem pronuntiationis, jam sunt naturalia : quia sicut nobis naturale est audire loquentem, sive ipse velit, sive non velit, dummodo loquatur : ita naturale est audire Angelo, sive suscipere ad se conversum sub voluntate exprimendi, et similitudinem rei ad rem determinatam per intentionem innotescendi rem illam alteri : et hoc vocat Basilius motus intentionum quibus innotesceremus invicem, si tantum nuda et intecta anima viveremus.

 

 

ARTICULUS XV

An Angeli omnes omnibus vel quidam quibusdam loquantur,

et utrum distantia potest eis facere loquelae impedimentum sicut apud nos ?

 

Tertio quaeritur : Utrum omnes omnibus vel quibusdam loquantur ?

1. Videtur autem, quod tantum quidam quibusdam per Glossam super verba Apostoli, I ad Corinth. XIII, 1, quae dicit, quod superiores inferioribus quod de Dei voluntate intellexerunt, significant nutibus et signis, quae linguae vocantur.

  1. Praeterea, loqui est illuminare de conceptu cordis : cum ergo illuminationes descendant a superioribus in inferiores, et non e converso : videtur, quod tantum superiores loquantur inferioribus, et non e converso.

Sed contra : Apud nos omnes indifferenter possumus omnibus loqui per naturam ; ergo cum non sint inferioris potestatis Angeli quam nos, videtur quod ipsi omnes omnibus loqui possunt.

 

Item quaeritur, si distantia potest eis facere impedimenlum loquelae, sicut apud nos non audit nos qui plus vel minus distat ultra quam possumus frangere aerem ? Videtur quod sic : quia legimus Angelos clamare alterum ad alterum. Non autem est necessarius clamor, nisi propter surditatem vel propter distantiam : surditas autem non accidit Angelis : ergo clamor est propter distantiam, ut videtur.

 

Solutio. Dico sine praejudicio, quod duplex est locutio in Angelis : una quae vocatur illuminatio a Dionysio : et illa est de his quae manifestantur in Verbo, et non sunt de substanlia beatitudinis in speciali, sed sunt de dispensatione mundi futura et sacrameutorum et Ecclesiae : et verum est, quod illa locutio descendit a superioribus in inferiores : quia illa illuminatione superiores purgant, illuminant, et perficiunt inferiores se. Alia autem est locutio de conceptis in corde propriis : et illa locutione et boni et mali loquuntur, et omnes omnibus.

Ad id quod quaeritur de distantia, dicendum quod distantia loci nihil facit in eis, sed tantum ordo conversionis ad alterum per intentionem innotescendi sibi.

Ad id quod objicitur de clamore, dicendum quod clamor Angeli significat magnitudinem exprimendi, non necessitatem audientis, vel spatium distantiae inter audientem et loquentem .

 

 

ARTICULUS XVI

An Angeli in suis locutionibus et auditibus utuntur linguis, auribus, aut quibusdam organis ?

 

Ultimo quaeritur de organis audi entium et loquentium.

Cum enim Angelus sit substanti a separata, videtur non habere organa, nec etiam potentias ad hujusmodi organa determinatas : sicut habent animae exutae a corporibus, sicut legitur de lingua divitis damnati et digito Lazari.

Sed si hoc concedatur, tunc videtur, quod loqui eorum et audire nihil addit super intelligere secundum actum, quod falsum est : quia hoc non habet rationem loquelae.

Ad hoc dicendum sine praejudicio, quod Angeli habent linguas spirituales : et illae nihil aliud sunt quam potestas communicandi consilia et conceptus suos invicem.

Ad hoc autem quod objicitur, quod loqui eorum non videatur esse nisi intelligere secundum actum, dicendum quod ad loqui concurrunt tria, scilicet intelligere secundum actum, et conversio ad alterum sub voluntate innotescendi, et intentio dirigens simihtudines ad res de quibus est sermo. Similiter ad auditum ista concurrunt, scilicet conversio ad loquentem, et voluntas accipiendi conceptum, et directio similitudinis ad rem eamdem.

Et si quaeris, quomodo potest hoc esse, quod uno converso ad alterum, et e converso ille convertitur ad istum ? Dicendum quod hoc contingit propter lumen intelligentiae unius directae ad alterum : sicut enim radius luminis corporalis applicatur alteri, ita etiam radius luminis spiritualis unius intelligentiae in uno Angelo, applicatur radio intelligentiae Angeli alterius : et hoc modo etiam applicantur animabus in revelatione. Ex hoc etiam patet, quod nec communitas formarum impedit intellectum, cum forma semper per directionem ad rem determinetur : nec etiam decipiuntur aequivocis, et amphibologicis : qma res determinata excludit omnia illa.

 

 

ARTICULUS XVII

An licet scrutanri superna mysteria ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Scrutari non licet superna mysteria », etc.

Omnes enim sancti Doctores scrutati sunt mysteria Trimlatis et discusserunt : ergo videtur quod omnes peccaverunt.

Ad hoc respondendum est per hoc quod dicit Bernardus super Cantica : Spiritus scrutatur non solum hominum corda et renes, sed etiam profunda Dei : et sive ad nostra, sive ad alia securus sequor eum quocumque erit : tantum ut custodiat corda nostra, et intelligentias nostras, ne forte cum non aderit, adesse putemus, nostrumque pro ipso sequemur sensum deviantes. Unde scrutantes scrutinia suo sensu, vi rationes volentes potius interrumpere in secreta Dei quam per doctrinam spiritus introduci, hic reprehenduntur, sicut infideles qui terminos articulorum fidei non custodiunt : non autem reprehenduntur studentes et inquirentes cum pietate.

 

K. Utrum debeat dici, semper gignitur, vel semper genitus est Filius ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

« Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre », etc.

Hic incipit secunda pars distinctionis illius, in qua docet Magister quibus verbis utendum est in aeternitate divinae generationis exprimenda.

Et dividitur in partes quatuor :

In quarum prima probat, quod convenientius exprimitur verbis praeteriti et praesentis temporis simul acceptis.

In secunda, objicit contra hoc per verba Origenis, ibi, L : « Origenes vero super Jeremiam dicit », etc.

In tertia, solvit, ibi M : « Sed ne tanti Auctores ».

In quarta, ex solutione elicit, qualiter et quibus verbis de generatione divina loquendum est, ibi, 0 : « Dicamus ergo Filium », etc.

 

 

ARTICULUS XVIII

An generatio Filii a Patre sit finita, vel infinita ?

 

Incidit autem hic quaestio in principio : Utrum generatio Filii a Patro sit finita, vel infinita ?

  1. Videtur autem, quod infinita : quia in aeternitate nihil aliter se habet : ergo si Pater genuit, verum est quod adhuc generatur : generatio autem quae semper est in actu generationis, numquam finitur : ergo videtur, quod generatio Filii a Patre infinita sit.
  2. Item, quidquid est in Deo, non finitur duratione, vel loco, vel intellectu : generatio divina est in Deo : ergo nullo horum finitur : ergo videtur, quod semper generatur.

 

Sed contra.

  1. Quidquid semper est in generari, numquam est in genitum esse : ergo si Filius semper est in generari, numquam est in genitum esse, quod falsum est, quia non esset filius nisi esset genitus.
  2. Item, Quidquid semper est in generari, numquam est completum per generationem : ergo si Filius semper est in generari, Filius numquam est perfectus et completus per generationem, quod iterum falsum est : ergo generatio ejus non est infinita.

 

Si dicas, quod idem est in generari et genitum esse.

Contra : Aut ergo simul sunt duratione generari et genitum esse, sed non natura : aut simul natura, et tempore. Si primo modo : ergo generari est prius natura quam genitum esse : sed in omnibus talibus prius infert posterius, et non convertitur : non enim sequitur in millesimum annum, si genitum est, ergo generatur : sed sequitur bene, si generatur, ergo genitum est : ergo cum modo verum sit, quod Filius est genitus, non est verum quod generatur : quod falsum est, cum recipiat fides hujusmodi locutiones, Filius semper generatur : ut hic probat Magister.

Si dicas quod generatio Filii est finita ad genitum esse. Videtur falsum esse : quia tunc aliquando fuit incompleta, et in genitum esse facta est completa.

Praeterea, quandoque fuit in generari, quandoque autem in genitum esse, et ita variatio est in aeternitate, quod stare cum praehabitis non potest.

Item, estne concedendum saltem secundum intellectum, quod generari est ante genitum esse ? Videtur quod sic : cum Filius non accipiat esse quod est, nisi per generationem : ergo generatio, ut. videtur, est ante. Si hoc datur : Contra est intellectus aeternitatis, qui aeternum ponit totum esse simul.

 

Solutio. Dicendum, quod ista quaestio in divinis non habet locum : quia nec ibi est finitum, nec infinitum. Infinitum non est : quia illud est imperfectissimum, cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere : et ideo etiam in naturalibus mathematicis infinitum non est nisi in eo quod est finitum actu, et in potentia in illo et non actu : infinitum enim quod iteratione sive regeneratione ejusdem motus circuli sine quietis interpositione est infinitum, non potest ibi esse : quia non iteratur semper eadem generatio sine quiete, sicut motus circuli infinitus dicitur regeneratione quantum ad principia naturalia : unde nullo modo est ibi infinitum sic acceptum, nisi hoc modo quo supra dictum est, quod infinitum est non finitum, vel mensuratum tempore, loco, vel potestate comprehendentis intellectus. Finitum etiam non est ibi : quia finitum dicitur, vel quod attingit complementum post motum, quando scilicet post moveri est in motum esse : et sic non potest esse in divinis penitus immutabilibus. Alio modo dicitur finitum contentum intra fines terminantes ipsum intra, vel extra : sicut res terminatur ad formam et figuram suam, vel ad essentiam suam, extra quam de re nihil est. Extra autem sicut res terminatur ad locum. Et neutrum illorum compatit divinis : quia Deo non constituitur terminus suae essentiae : licet ipse sibi finitus sit, tamen non finitur ad aliquid creatum : cum semper sit non inclusus, sed extra incomparabiliter. Unde dicimus, quod generatio divina nec finita est, nec infinita est, sed simplex. Simplex enim, ut dicit Philosophus, nec finitum, nec infinitum est.

Nec hoc esset dicendum quod generari differat a genitum esse : quia jam supra probatum est, quod est fieri aliquod ancedens Filium, nec actio aliqua inter Patrem et Filium, per quam exeat Filius a Patre : sed generatio dicit rationem per quam Filius est a Patre : unde generatio active intellecta idem est quod paternitas vel Pater, licet differant in modo significandi. Similiter, generatio passive accepta, idem est quod Filius differens in modo intelligendi tantum. Et ideo nihil est quod quaeritur : Utrum generari et genitum esse simul sint tempore, et natura : vel natura prius unum alio, sed non tempore ? Quia neutro modo sunt. Idem enim sibi non est simul secum, eo quod simultas sit diversorum, quae sunt in loco vel tempore uno : sed generari et generatio et Filius in divinis et genitum esse sunt idem, aliter tamen sigmficatum : et ideo non est ibi, nec prius natura, nec aeternitate, nec spatio. Sed cum dicitur, Filius generatur a Patre, significatur modus quo Filius est a Patre. Cum autem dicitur generatio, significatur ratio illius existentiae qua est a Patre. Cum dicitur, Filius genitus, significatur modus quo est in Filio id quod Patris est. Cum dicitur, Filius, significatur determinatio habentis principium in comparatione respectus ad principium illud. Et quia omnes isti modi sunt ejusdem in significando ipsum diversimode, ex ideo fides admisit omnia verba temporis exprimentis modum talis existentiae et per hoc palet solutio ad totum : non enim pono ibi fieri, vel actum, inter Patrem et Filium : sed verbum importans actum generationis in humanis, quando transfertur in divina , abstrahitur ab agere vel pati et tempore, et retinet tantum rationem actus sui, quae ratio in divinis dicit notionem hoc vel illo modo significatam : et ideo totum quod ibi est, perfectum est, nihil in fieri, nihil in factum esse : sed Filii demonstratio a Patre, perfecte a perfecto, et unius ab uno.

 

 

ARTICULUS XIX

Utrum Filius semper potest dici natus et genitus ?

et quid notant tria tempora in participio, verbo, et adverbio, cum dicitur, Filius est semper natus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi : « Dicamus verius, semper natus », etc.

In talibus enim locutionibus ubi duo tempora significantur, unum tantum determinat comparationem : et alterum est respectu cujus alterum accipitur : ut cum dicitur, ille amatus est, tempus praesens quod accipitur per ly est, non est mensura actus vel passionis qui importatur per ly amatus, sed potius praeteritum tempus quod consignificatur in hoc quod dico, amatus : et tempus accipitur ibi respectu praesentis ad quod terminatum est illud praeteritum : ergo videtur, quod similiter cum dicitur : Filius semper natus est, quod praeteritum referatur ad generationem, et praesens sit nunc ad quod terminatur praeteritio praeterita.

Praeterea, cum dicitur, semper natus est, tria tempora importantur : et quaeritur : Quid notent illa tria circa generationem divinam ?

Praeterea, quaeritur: Quod istorum temporum magis competit divinae generationi ?

 

Solutio. Dicendum, quod hujusmodi participia, natus, et genitus, abstrahenda sunt a consignificato tempore, et similiter verba : et tantum debet intelligi retinere id quod nobilitatis est in ipsis quantum ad differentias temporis consignificatas : sicut praeteritum a praeteritione est abstrahendum, et retinere debet necessitatem, quia praeteritum est necessarium solum inter [temporalia : et ideo verbum vel participium praeteriti temporis notat circa divinam generationem necessitatem tantum. Similiter praesens solum est in temporibus entitas : ergo debet referri in divina, et mutabililas et temporalitas abstrahi. Futurum autem vicinius enti est quam praeteritum, quia futurum aliquando erit, praeteritum autem jam deficit : tunc igitur futurum accipiatur ratione entis quod non deficit ex tempore, et tunc convenit divniis : sed futurum insuper dicit in potentia ens, et non in actu : et hoc divinis non convenit.

Ex hoc patet quod nulla est objectio prima : quia non notant temporales motus in divinis verba vel participia, sed referuntur ad divina ratione ejus quod habent de perfectione.

Ad hoc quod quaeritur : Quid notent tria tempora in verbo importata, participio, et adverbio ? Dicendum, quod adverbium notat aeternitatis indeficientiam, participium autem notat generationis necessitatem, et verbum notat entitatem ipsius.

 

 

ARTICULUS XX

Utrum generatio Filii ex Maria Virgine sit a Patre aut a tota Trinitate ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quamquam per hoc quod dicit hodie, etiam possit intelligi dies », etc.

  1. Hoc enim falsum videtur : quia nec Pater nec Spiritus sanctus genuit eum ex Maria Vngine. Ipse enim generatione temporali est in terris sine patre : sicut generatione aeterna in caelis est sine matre.
  2. Praeterea, cum tres communiter incarnationem ejus fecerunt, secundum hoc quod dicit, tres communiter patres fuerunt, et genuerunt eum : ergo ipse Filius genuit seipsum, quod falsum est.

Solutio. Dicendum, quod improprie locutus est Augustinus, et secundum temporalem generationem si dicatur quod Pater genuit, exponendum est genuit, id est, fecit quod generaretur : et est similis modus loquendi, Matth. III, 9, super illud : Potens est Deus de lapidibus istis, etc., ubi dicit Glossa : In hujusmodi rei testimonium Deus de Sara genuit filium, hoc est, fecit quod generaretur de Sara.

 

 

L. Origenes videtur dicere contrarium : ait enim, quod semper generatur Filius a Patre.

M. Exponit praemissa verba Gregorii, ne putetur inter Doctores esse contrarietas.

 

 

ARTICULUS XXI

An Filius semper generetur a Patre, sicut splendor a lumine ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quoties ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur », etc.

Hoc enim videtur falsum : quia secundum hoc Filius multoties generaretur, quod haereticum est.

Responsio. Dicendum quod non iteratur divina generatio, sicut splendor iteratur : sed quia generatio non dicit nisi rationem qua Filius est a Patre : et illa continue demonstratur, et non semel et deficit : ideo recipit fides, quod Filius semper generatur : et ex hoc tunc non sequitur, quod numquam generatio ejus perficiatur, sed quod ratio existentiae Filii a Patre continue demonstretur in Patre et Filio.

Qualiter autem splendor continue generatur a luce, probat Augustinus in libro VI supra Genesim, sic : Quod illuminatum est, non illuminatur amplius : sed aer continue illuminatur a sole praesente sole : ergo numquam potest dici, quod illuminatus sit : et in talibus simul sunt illuminari, et illuminatum esse : sed tamen usus habet, quod illuminari dicitur, quia nunc primo recipit lumen : illuminatus autem, quando jam recipit.

 

 

N. Quod Filius semper generatur, confirmatur ex dictis Hilarii.

O. Breviter docet quid de hoc concedendum sit.

P. Argumentatio haeretici.

 

ARTICULUS XXII

An vivum tantum nascatur ex vivo ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Hilarius, ibi, N : « Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectum », etc.

Hoc enim videtur falsum : quia puer nascitur de vivo : et tamen non habet nativitatis perfectum : nascitur enim de patre et matre viventibus.

 

Ad hoc dicendum, quod nihil nascitur ex omnino vivo, nisi quod nascitur ex vita ipsa prima : et ideo solus Filius nascitur ex vivo. Et hoc probatur sic : In generatione simplicium mineralium nihil est vivum : quia illa non vivunt : sicut si luminosum proferat lucem, vel clementum speciem suam, vel ex commixtione elementorum fiant lapides vel metalla. In generatione autem vivorum duplex modus est, scilicet ex generante uno, et ex mortuo : sicut in his quae ex putrefactis nascuntur, quorum modum generationis supra tetigimus : et in illis patet, quod non est generatio ex vivo. Ex vivo autem generante, neque in plantis, neque in animalihus, neque in hominibus fit generatio nisi ex semine, quod non vivit actu animae : et illa ex quo ut essentialiter in nato remanente, non fit generatio ex vivo. Sed in divinis si praepositio notat identitatem essentiae, quia nihil nisi vivum est in Patre, fit generatio ex ipsa vita et vivo : et hoc attendit Hilarius, quando dicit, quod non potest esse nisi vivum quod est ex vivo natum. Unde, Joan. V, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.

 

 

ARTICULUS XXIII

An verius sit quod dicit Magister, neque ex derivatione, sed ex virtute ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, N : « Neque ex derivatione, sed ex virtute », etc.

  1. Videtur, quod deriventur in Filium quae sunt in Patre : quia generatio quaedam derivatio est.
  2. Praeterea, Dionysius et Anselmus comparant Patrem fonti, et Filium et Spiritum sanctum rivis.

Solutio. Dicendum, quod non est derivatio in generatione proprie nisi quae quandoque est in fieri : haec autem non competit divinae generationi : et hoc vocat Hilarius esse ex virtute : quia quidquid est in fieri, est in potentia infirmitatis.

Dionysius autem et Anselmus dicunt, quod in Patre est fontana deitas propter virtutes generativam et processivam : non tamen oportet, quod omnia quae sunt in fonte et rivis ad divinam generationem vel processionem transferantur : quia in symbolicis non attenduntur omnia, sed tantum ea quae nobilitatem praedicant : unde de rivo non transfertur plus ad Filium quam quod ex alio est, sicut rivus a fonte est.

 

 

ARTICULUS XXIV

Quomodo intelligatur quando dicit, cui innascibilitatis esse imaginem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, N : « Cui innascibilitatis esse imaginem », etc.

Hoc enim falsum videtur : quia imago est, sicut patebit infra, rei ad rem coaequandam imaginata et indiscreta similitudo. Filius autem a Patre non est indiscretus quantum ad innascibilitatem, quin potius Pater est innascibilis, et Filius nascibilis.

Solutio. Dicendum, quod abstractum reduci habet ad concretum : et est sensus, innascibilitatis, etc., id est, sui innascibilis dat ei esse imaginem.

Alia quae dicuntur usque ad finem istius distinctionis, per ante dicta de facili patent.