Distinctio XXVI — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXVI
De his quae proprie et aeternaliter dicuntur de Deo secundum relationem sive proprietatem personalem, secundum quod ipsis personis assignantur.
A. De proprietatibus personarum, sed prius de nomine hypostasis
DIVISIO TEXTUS
Nunc proprietatibus personarum, quas frequenter, etc.
Hic incipit pars illa quae est de proprietatibus distinguentibus personas.
Et dividitur in tres partes.
In prima determinat Magister de proprietatibus omnibus sive propriis, sive appropriatis, sive ab aeterno, sive ex tempore Deo convenientibus.
In secunda, determinat de comparatione personarum ad invicem secundum huiusmodi proprietates : et haec incipit infra, Dist. XXXII, ibi, A : Hic oritur quaestio ex praedictis deducta.
In tertia, agit de comparatione proprietatum ad essentiam et personam, ibi, Dist. XXXIII, A : Post supradicta interius considerari atque inquiri oportet, etc.
Prima harum adhuc subdividitur in tres.
Sunt enim proprietates appropriatae ab aeterno personis convenientes ; et de his agit primo.
Sunt etiam proprietates appropriatae ex tempore Deo convenientes ; et de his agit secundo, infra, Dist. XXX, ibi, A : Sunt enim quaedam quae ex tempore de Deo, etc.
Sunt etiam proprietates personis appropriatae non proprie, tamen ab aeterno convenientes ; de quibus agit tertio, ibi, Dist. XXXI, A : Praeterea considerari oportet, cum tres personae coaequales sibi sint, etc.
Harum prior subdividitur adhuc in tres :
in quarum prima determinat tres proprietates personales in communi.
In secunda determinat proprietatem Patris quae est personae non personalis ; et haec incipit in Distinct. XXVIII, ibi, A : Praeterea considerari oportet, quod non tantum tres, etc.
Tertio, determinat proprietatem personae non personalem, quae est communiter Patris et Filii, sed non Spiritus sancti ; et haec incipit, infra, Distinct. XXIX, ibi, A : Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem, etc.
Adhuc prior istarum subdividitur in duas.
In prima determinat de tribus proprietatibus personalibus prout propriis nominibus significantur.
In secunda prout significantur aliis nominibus, ibi, Dist. XXVII, A : Hic quaeri potest : Utrum proprietates quas Hilarius posuit, etc.
Distinctio autem ista dividitur in duas partes :
in quarum prima determinat de nomine hypostasis, eo quod proprietates ad hypostasim referuntur.
In secunda, determinat de proprietatibus, ibi, B : Iam de proprietatibus personarum, etc.
ARTICULUS I
Quid sit hypostasis ?
Hic quaeritur : Quid sit hypostasis ? et utrum sit in divinis eadem ratione qua in inferioribus, et quomodo se habeat ad essentiam, et etiam qualiter se habeat ad personam ? et utrum ipsa per intellectum remaneat, abstracta personalitate a persona vel non ?
Ad primum proceditur sic :
- Hic in Littera dicit Hieronymus, quod hypostasis, secundum quod dicimus tres hypostases, est subsistens persona perfecta : hoc enim colligitur ex Littera.
- Hoc etiam videtur dicere Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi sic : Longe significantius naturae rationalis individuam substantiam hupostaseôs nomine vocantes. Ergo secundum usum Graecorum hupostasis est individua substantia rationalis naturae : ergo idem quod persona. Sed contra : Hypostasis cadit in diffinitione personae : quia supra est posita diffinitio personae, quod est hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente.
- Praeterea obicitur fortius, Hypostasis aut quid absolutum dicit in divinis, aut respectivum. Si absolutum : ergo dicit essentiam : sed haec non distinguitur : ergo hypostasis non distinguitur, quod falsum est : quia etiam secundum Sanctos et Magistros hypostasis distinguitur proprietate. Si autem dicit relationem. Contra : Relatio in divinis est distinguens : ergo hypostasis est distinguens, non distincta, quod iterum est falsum, ut dicit Magister infra, quia Pater non dicit tantum proprietatem, sed hypostasim distinctam proprietate : ergo videtur, quod hypostasis nullo modo possit aliquid significare in divinis.
- Si forte dicas, quod dicit substantiam primam : unde etiam idem est hupostasis apud Graecos, et substantia prima apud Latinos, ut dicit Boetius. Contra : Illa substantia prima est ens absolutum : in nullo autem absoluto distinguuntur Pater et Filius : ergo in hypostasi non distinguuntur, quod est contra Sanctos.
- Item, si in aliquo substantiali distinguerentur, aliquid substantialiter esset in uno, quod non esset in alio, quod haeresis est.
- Item, magis separantur in inferioribus, quae separantur per totam hypostasim, quam illa quae per quo est tantum, vel per quod est tantum separantur. Probatio. Sit, quod aliqui uniantur in quo est, et non in quod est : isti separantur in parte suae essentiae, et non in toto. Sit etiam, quod aliqui uniantur in quod est, et non in quo est : isti etiam non separantur nisi in parte suae essentiae. Sed qui separatas habent hypostases, in toto separantur. Ergo videtur, quod si alia est hypostasis Patris et Filii in divinis, quod haec sit maior alietas, quam si essent alii in natura sola ; et hoc argumentum procedit, si hypostasis dicit substantiam individuam : ergo videtur, quod Pater et Filius non distinguantur in hypostasibus, nisi hypostasis dicat proprietatem solam.
Solutio. Difficile est hic vitare inconveniens. Potest tamen dici, quod dupliciter potest considerari nomen hypostasis, scilicet secundum id quod est hypostasis, et secundum quod significatur per nomen. Et si consideratur secundum id quod est hypostasis, tunc verum est quod idem est quod persona. Si autem consideretur secundum quod significatur per nomen, tunc dicit distinctum non determinans rationem distinctionis : persona autem dicit distinctum determinando rationem distinctionis in communi : Pater autem et Filius dicunt distinctum determinando rationem distinctionis in specie.
Dicendum igitur ad primum, quod Hieronymus hic attendit rem, et non nominis rationem.
Ad aliud dicendum, quod Boetius loquitur de usu nominis apud Graecos, cuius usus ratio assignata est supra distinctione praecedenti.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod hypostasis cadit in diffinitione personae : non quod minus sit secundum rem, sed quia minus dicit secundum modum significandi per nomen.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis dicit suppositum relative : et ideo hypostasis relativum est et ad alterum : et ideo in hypostasibus personae non unum, sed potius in essentia. Et si quaeratur ratio huius, dico sine praeiudicio, quod in divinis aliter est quam in inferioribus : quia in inferioribus relatio est accidens, et utriusque naturam servat : et secundum quod est relatio, est ad alterum : secundum autem quod est accidens, sic est in relativo tantum. In divinis autem relatio est relatio, et non accidens, sed potius substantia : et ideo ibi non est accidens relativum, sed ipsum suppositum relativi realiter seipso relativum : et tamen substantia ens per seipsam, hoc modo quo substantiam dicimus suppositum. Hoc autem modo substantiam accipiendo, scilicet pro supposito perfecto, quod quis est, vel aliquis : in divinis personae non communicant in substantia, sed distinguuntur : et suppositum hoc modo est ad aliquid, et substantia in se perfecta : et haec non repugnant in divinis, ut iam ostensum est. Unde bene concedo, quod in omnibus quae simpliciter absoluta sunt, conveniunt personae, et sunt unum : ex hoc tamen non sequitur, quod in huiusmodi substantia quae suppositum est, sint unum : quia non video qualiter ex hoc non sequitur haeresis Sabellii.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod id quod dicit hypostasis, dicit per modum substantiae primae non determinans proprietatem distinguentem ex nomine suo : sed haec substantia est substantia relativi, licet non dicat eam per modum relativi vel relationis : et non est secundum modum intelligendi substantia quae communis est tribus, licet realiter sit illa : et ideo illa substantia distinguitur.
Et quod obicitur, quod idem secundum modum intelligendi non potest esse distinguens et distinctum. Dicendum, quod hoc verum est : tamen idem re potest esse distinguens, et distinctum, et non distinctum : quia essentia et persona et relatio sunt idem re, et relatio est distinguens, et persona distincta, et essentia non distincta.
Ad aliud dicendum, quod si in aliquo substantiali simpliciter absoluto distinguerentur personae, tunc verum esset quod non in omnibus essent unum : sed substantiale quod est hypostasis, non est simpliciter absolutum : est enim relatum per modum absoluti dictum, et ideo non potest illud impedire unitatem personarum in essentia.
Ad aliud dicendum, quod in inferioribus secus est quam in superioribus : quia hypostases in inferioribus differunt per materiam et formam et per substantiam compositam : hypostases autem in superioribus distinguuntur per existentiae modum, ut supra dictum est : et ille modus existentiae significatur ut relatio, et ut in relativo : et secundum quod significatur ut relatio, sic causat in divinis notiones : secundum autem quod significatur in relativo, sic est distinctivus hypostasum.
Si autem quaeras : Unde venit distinctio hypostasum in quibus sunt relationes, utrum scilicet illae habeant distinctionem aliam, quam per relationes, infra in hac quaestione determinabitur.
ARTICULUS II
Utrum hypostasis sit in divinis eadem ratione qua in inferioribus ? et, An verius sit in inferioribus quam superioribus ?
Secundo quaeritur : Utrum in divinis sit eadem ratione qua in inferioribus ?
Videtur autem quod non : quia in inferioribus licet hypostasis distinctio cognoscatur proprietatibus quae in alia non inveniuntur, non tamen causatur ab illis, sed potius ab hac materia et hac forma, secundum quod dicitur, Per quod unum movetur, est materia unum : materia autem et forma sunt principia substantiae : et hoc aliquid est substantia composita. In divinis autem non sic causatur distinctio hypostasum : quia dicit Damascenus quod in omnibus idem sunt tres personae, praeter ingenerationem, et generationem, et processionem : et Augustinus dicit, quod in omnibus idem sunt, praeter id quod ad alterum est. Ergo distinctio in superioribus causatur a proprietatibus.
Sed contra : Omnis proprietas secundum intellectum est consequens subiectum cuius est proprietas : relationes in divinis sunt proprietates hypostasum : ergo secundum intellectum consequuntur eas : ergo hypostases secundum intellectum distinctae sunt ante proprietates. PRIMA probatur ex dicto Boetii in commento super Porphyrium, qui dicit, quod licet proprietas semper sequatur subiectum : tamen quia non est de constituentibus esse, est de generatione accidentium : sed verum est, quod est accidens fluens de principiis speciei, et ideo semper et ubique sequitur speciem. SECUNDA autem supponitur a sanctis.
Ulterius quaeritur : Utrum verius sit hypostasis in superioribus, vel in inferioribus ?
Videtur, quod in inferioribus : quia ubi verior est distinctio, ibi verior salvatur ratio hypostasis, dummodo sit in rationali natura ; sed verior est distinctio per substantiam quam per proprietatem : ergo verior est ratio hypostasis in inferioribus, quam in superioribus.
Contra : Ad Ephes. III, 15 : Ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Ergo inde huc venit nomen hypostasis et personae : ergo verius est ibi : et hoc supra ostensum est in quaestione de generatione Filii.
Solutio. Dico sine praeiudicio, quod hypostasis ab alio habet distinctionem
in superioribus, et ab alio in inferioribus, sicut probat obiectio : quia in superioribus non est distinctio nisi in proprietatibus, et non essentia quae significabilis sit ut quo est, nec etiam ut quod est : tres enim sunt una essentia, et tres sunt unus Deus : sed verum est, quod tres non sunt unus quis, vel unus aliquis : quia quis et aliquis dicunt supposita.
Ad id autem quod contra obicitur, dico quod licet proprietas secundum se, secundum intellectum sit post id cuius est proprietas : tamen in divinis non est ita : et hoc contingit ideo, quia in divinis non est proprietas tantum in ratione proprietatis, imo habet aliquo modo actum differentiae constitutivae respectu personae : est enim proprietas constituens personam : non dico, quod sit differentia, sed quoad hoc habet actum similem sibi, et ideo per intellectum est ante ; et ideo distinctio hypostasis secundum modum intelligendi, est ante omnem generationem, ut causa ante causatum. Motus autem localis in isto vel illo quod habet motum processivum, est post generationem istius vel illius.
Ad id quod ulterius quaeritur, facile est respondere : quia res verius est in superioribus, nomen autem verius salvatur in inferioribus : sicut etiam diximus de persona.
Ad obiectum dicendum, quod divisio non est de ratione hypostasis, sed potius existentiae modus sive in unitate substantiae, sive in diversitate, sicut supra dictum est.
ARTICULUS III
Quomodo hypostasis se habet ad essentiam ?
Tertio quaeritur : Quomodo hypostasis se habet ad essentiam ?
Videtur autem, quod essentia sit de intellectu eius :
- Praedicatum enim essentiale est de intellectu subiecti, sicut animal de intellectu hominis, et homo de intellectu huius hominis : sed cum dicitur, haec hypostasis est Deus, vel essentia divina, est praedicatio essentialis et in recto : ergo haec est de intellectu hypostasis.
- Praeterea, Hupostasis dicitur ab ipso hupo quod est sub, et thêsis, quod est positio : ergo est alicui suppositum : est autem eadem ratio subiecti et suppositi, quantum ad ly hupo sub : ergo hypostasis dicit id quod positum est sub natura communi : ergo natura communis est in ipso : ergo se habet ad naturam, sicut id in quo natura est et intelligitur.
- Item, Philosophus dicit, quod dicens unum quodammodo dicit multa : quia dicit ea quae per intellectum sunt in illo actu : superiora autem actu sunt in inferioribus, et inferiora potentia in superioribus : cum ergo hypostasis sit incommunicabile, in ipso autem actu intelligitur natura communis, et eaedem rationes sunt de persona : ergo videtur, quod tam hypostasis quam persona hoc modo significent commune.
Sed contra :
- Omne inferius in quo actualiter intelligitur suum superius, ex additione se habet ad suum superius, et est maioris compositionis quam illud : hypostasis et persona non se habent ex additione ad superius : ergo non sunt maioris compositionis quam illud : ergo non se habent ut inferius incommunicabile ad essentiam.
- Item, Si hypostasis aliquid adderet : aut hoc esset idem ei cui additur, aut diversum. Si idem : ergo non adderetur, quia idem non additur sibi. Si diversum : tunc necessario induceret compositionem, quod est haeresis, quia nihil compositum est in Deo. Si forte dicas, sicut communiter dicitur, quod additum est idem re, sed diversum in modo intelligendi. Contra : Huic modo intelligendi, aut aliquid respondet in re, aut nihil. Si nihil : tunc est cassus et vanus, ut dicit Boetius. Si autem aliquid respondet in re, tunc sequitur idem quod prius. Si dicas, quod non est cassus et vanus, quia ad esse non refertur : sicut dicit Philosophus, quod abstrahentium non est mendacium, quia non refertur ad esse : et sic dicit, quod non est mendacium demonstrando lineam esse monopedalem, quae non est monopedalis. Hoc nihil est : iste enim non est intellectus Philosophi : nec enim hoc umquam intellexit aliquis Philosophus, quod intellectus rei qui nullo modo potest referri ad rem, non sit cassus et vanus : licet enim demonstratio qua demonstro quod rectum tangit sphaeram, non possit referri ad esse rei quantae quae lignea est vel plumbea : tamen refero ad rem quae est natura quantitatis : et licet demonstrarem de linea non monopedali, quod sit monopedalis, tamen refero ad rem quae est linea intellecta per istam quam protraxi in continuo : iste autem modus intelligendi nullo modo potest ad rem de qua est, referri. Si forte dicas, ut quidam dicunt, quod iste est modus intelligendi pro nomen : hoc nihil est : quia de communi significatione nominis non quaeritur hic, sed potius de re divina quae significatur in nomine.
Si forte propter hoc dicatur, quod nihil addit essentiae. Contra : Quaecumque omnino sunt idem, quidquid dicitur de uno, dicitur etiam de altero : sed de essentia dicitur, quod unum est re : ergo de hypostasi dicetur idem.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod in hypostasi significatur essentia, ut natura communis significatur et dicitur in suo inferiori : non quod in divinis sit universale et particulare, sed quia est ibi communicabile, sicut probant rationes primo inductae.
Ad hoc autem quod quaeritur : Utrum aliquid addat ? Videtur mihi quod non addat re, sed modo intelligendi, qui modus intelligendi realiter significatur, cum dicitur, hypostasis est distincta, vel hypostasis est incommunicabilis. Unde dicendum, quod licet non omni modo ad rem retorqueri possit, tamen retorquetur ad rem aliquo modo. Et hoc ut intelligi possit, notanda est sententia antiquorum Doctorum de hoc, quia aliquid addi alii, duobus modis cognoscitur, scilicet quia facit compositionem, vel quia convenit ei quod alii non convenit, et in inferioribus est utroque modo : hoc enim et hoc faciunt compositionem, et huic convenit incommunicabile esse et distinctum in individuantibus, quod non convenit homini secundum se : in divinis autem alterum tantum est, quia additum non inducit compositionem, eo quod realiter est idem, sed inducit diversam suppositionem, ut dicunt antiqui et bene, ut mihi videtur : quia supposito uno non supponitur alterum, eo quod aliquid convenit uni quod non alii : convenit enim hypostasi distingui, et generare, et esse numerabilem numero tali, qualis est in divinis : quorum nullum convenit essentiae. Et huius inventionis auctor fuit Praepositivus.
Per hoc ergo patet solutio ad totum.
ARTICULUS IV
Qualiter se habet hypostasis ad personam ?
Quarto quaeritur, Qualiter se habeat hypostasis ad personam ?
Videtur autem, quod sicut distinguibile ad distinctum : quia
- Supra positam diffinitio claudit in se distinctionem, cum dicitur, Persona est individua substantia rationalis naturae : hypostasis autem non claudit in se factam distinctionem.
- Praeterea, Magister dicit saepe, quod proprietates sunt in hypostasibus : non autem sunt in ipsis nisi sicut in distinctis : ergo hypostases sine proprietatibus sunt distinguibiles.
Sed contra :
- In divinis nihil est in posse : ergo idem est ibi distinguibile et distinctum : ergo idem est hypostasis et persona.
- Item, Damascenus dicit, quod in omnibus idem sunt praeter ingenerationem, et generationem, et processionem : ergo quidquid est ante hoc, est de unitate essentiae ; ergo si hypostasis est ante hoc, est de unitate essentiae : sed hoc falsum est ; ergo hypostasis habet intellectum proprietatis : ergo idem est quod persona.
Solutio. Dicendum, quod in divinis nihil est in potentia sicut probat obiectio : et ideo hypostasis secundum rem est persona : et bene concedo ulterius, quod supposita hypostasi supponitur persona : quia hypostasi convenit quidquid convenit personae, scilicet distingui, generari, generare, procedere, et omnia huiusmodi.
Verum est tamen quod aliter significatur per nomen hypostasis, et aliter per nomen personae. Et ad hoc intelligendum, notandum quod in inferioribus sunt quatuor, scilicet res naturae, subiectum, suppositum, individuum, quibus etiam in natura rationali adiicitur quintum quod est persona : et rem naturae intelligimus compositum ex materia et forma, vel quod est et quo est, in natura et sub natura communi, et hoc est hoc aliquid in natura. Suppositum autem addit rei naturae respectum ad naturam communem, cui supponitur ut incommunicabile. Subiectum autem, ut dicit Philosophus, est ens in se completum, occasio alteri existendi in eo : et hoc habet respectum ad accidens, licet non sit in intellectu sui nominis habitus accidentis : et hoc vocatur ab Aristotele substantia, et a Graecis hupostasis. Individuum autem est habens accidentia individuantia. Persona autem in rationali natura dicit incommunicabile secundum modum, praeter solum intellectum compositionis, qui in divinis non est. A Sanctis autem inveniuntur posita quatuor, scilicet res naturae quam ponit Hilarius, et suppositum, et hypostasim, et personam : individuum enim et singulare non proprie sunt in divinis. Et res naturae erit in divinis hic, quis, vel aliquis in natura divina : suppositum autem per habitudinem ad naturam communem : hypostasis autem per habitudinem ad proprietatem : sed persona hypostasis distincta proprietate.
Ad hoc ergo quod obicitur primo, dicendum quod non sequitur ex hoc quod sint distinguibiles : sed sequitur ex hoc quod important in nomine habitudinem distincti ad distinguens, quam habitudinem non importat nomen personae, sed potius importat ipsum distinctum secundum quod est distinctum : sicut cum dico, hoc coelum est coelum, ly hoc coelum importat habitudinem materiae ad formam, ut dicit Philosophus : non tamen sequitur, quod materia illa umquam fuerit sine forma secundum naturam.
Ad id quod contra obicitur, iam responsum est.
Ad aliud dicendum, quod (ut dictum est) distinctum in divinis meo iudicio secundum intellectum est post distinguens : ideo non procedit illa obiectio : et tamen non habet in se intellectum proprietatis, sed potius habitudinis ad proprietatem distinguentem.
ARTICULUS V
An per intellectum remaneat hypostasis subtracta proprietate ?
Quinto quaeritur : Utrum per intellectum remaneat hypostasis subtracta proprietate ?
Videtur autem quod sic :
- Pater enim ab eodem habet quod est quis, et quod est Pater : aut non ab eodem. Si ab eodem : sed Filius etiam est quis : ergo ab eodem habet quo Pater : quis enim et quis in eo quod huiusmodi, non habent differentiam : sed Pater paternitate habet quod est quis : ergo et Filius, quod falsum est : ergo non ab eodem habet : ergo separata per intellectum paternitate a Patre, adhuc est Pater quis, et Filius quis et Spiritus sanctus similiter : sed non est quis, nisi hypostasis : ergo hypostases remanent abstracta personalitate.
- Item, omne quod cadit in diffinitione alterius, potest remanere illo separato ab eo quod addit id in cuius diffinitione cadit : hypostasis cadit in diffinitione personae : ergo separato illo quod addit persona, adhuc remanet hypostasis : sed non addit nisi proprietatem : ergo separata proprietate, adhuc remanet hypostasis.
- Item, cum dico distinguens et distinctum, duo dico : sed duorum quodlibet unum separabile est a reliquo, quod non est in ratione eius : distinguens autem non est in ratione distincti secundum id quod est, licet forte sit in ratione eius secundum quod distinctum est : cum ergo hypostasis dicat distinctum secundum id quod est, videtur per intellectum remanere si proprietates separentur.
Sed contra :
- Personae non habent numerum nisi factum per relationes : ergo remotis relationibus non remanet nisi unitas ; non ergo hypostasis, quia hypostasis numeratur in divinis. Prima probatur per Boetium, qui dicit, quod essentia continet unitatem, sola autem relatio multiplicat trinitatem. Et per Anselmum in libro de Processione Spiritus sancti, qui dicit, quod tres in omnibus ibi idem sunt, ubi non distinguit oppositionis relatio : et ergo conclusio sequitur.
- Item, nullus intellectus aliquid distinguit in natura aliqua, nisi habeat principium aliquod diversitatis, vel divisionis, vel distinctionis : sed in divinis non est principium distinctionis nisi oppositionis relatio : ergo cessante illo principio, nihil distinguitur in divinis. Si forte dicas, quod remanet hypostasis seipsa distincta ab alia : hoc est haeresis Arii apertissima : quia tunc essent tres substantiae divisae per id quod substantiae sunt, et per hoc tres dii essent. Si autem dicas, quod remanet hypostasis, sed non potest numerari, sed remanet in ratione alicuius unius. Contra : Illud unum, aut idem numero erit in omnibus personis, aut diversum. Si idem : tunc tres essent una hypostasis, quod falsum est. Si diversum : ergo proprietas essentialiter dividit ipsum, sicut fit divisio in inferioribus, quod falsum est.
Solutio. Sine praeiudicio loquendo dico, quod non potest abstrahi proprietas personalis a persona, ita quod aliquid remaneat : nec natura enim manet, nec hypostasis : et hoc sic probatur : Abstractio non potest esse nisi duobus modis, scilicet universalis a particulari, vel formae a materia in qua est, vel ab eo in quo est ut in materia. Si primo modo loquamur de abstractione, tunc commune abstrahitur ab incommunicabili, et non e converso : quia abstractum simplicius est quam id a quo fit abstractio, et etiam non potest abstrahi aliquid ab alio in quo est per potentiam tantum, sed in quo est per actum : unde cum superiora sint in inferioribus actu, et sint simpliciora eis, abstrahuntur ab eis, et non e converso : et ideo individuatione vel singularitate abstracta ab hoc homine, nihil remanet de isto homine. Et hoc modo non potest fieri abstractio naturae communis a personis divinis : quia nihil simplicius est natura quam persona, nec est universalis ad illam, sed ut idem, nisi forte velis large loqui de abstractione, ut dicas eam abstrahi : quia sine personis intelligi potest, ut Iudaei et Pagani eam intelligunt. Si autem loquamur de abstractione formae a subiecto in quo est, iterum non potest haec fieri in divinis : quia proprietates in divinis non habent ante se subiectum vel suppositum, sed potius ipsae sunt suppositum, ut paternitas et Pater, et sic de aliis : licet enim supposito Patre supponitur paternitas, tamen proprietas proprie loquendo nihil est in Patre, ita quod ly in notet diversitatem proprietatis ad substantiam eiusdem. Sed hoc verum est, quod aliquid convenit proprietati, quod non hypostasi, scilicet distinguere : et aliquid convenit hypostasi quod non convenit proprietati, scilicet distinctum esse : unde proprietates secundum quod per se significantur, non significantur ut res, sed potius ut rationes personarum : personae autem secundum quod in se significantur ut res : paternitas enim in divinis potius est ratio Patris quam res : et hoc dico, ut sumuntur vocabulis abstractivis : cum ergo per intellectum (ut probat obiectio) proprietas sit ante hypostasim, ut distinguens eam, et suum esse est esse distinctum, et nihil aliud, oportet quod remota proprietate, nihil remaneat de hypostasi. Sed non est ita in inferioribus : quia esse in hypostasibus inferioribus non est esse distincti tantum, imo est esse cuiusdam naturae et substantiae in se subsistentis, non indigentis proprietate ad hoc quod sit, sed ad hoc ut cognoscatur. Sic autem non est in divinis : quia si hypostasis haberet ab aliquo esse hypostasis, et ab alio esse distincti, oporteret quod in esse hypostasis per substantiam absolute dictam una personarum distingueretur ab alia, sicut in inferioribus : et hoc fuit haeresis Arii. Unde oportet dicere, quod ab eodem habet esse hypostasis et esse distincti.
Dicendum ergo ad primum, quod ab eodem habet Pater quod est Pater, et quod est quis. Et si dicas, quod Filius est quis, dico quod ly quis non est eis commune per intentionem unam, sed potius per proportionem habitudinis unam ad diversa : quia Pater est quis habitudine hypostasis ad suam proprietatem, et Filius est quis habitudine suae hypostasis ad suam proprietatem : et hae habitudines faciunt commune proportionis, vel proportionabilitatis, quae adhuc minor communitas est.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis cadit in intellectu personae, non ut diversum in re, ut dictum est, sed ut idem non eodem modo significatum per nomen : et ideo illa obiectio non procedit.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, distinguens et distinctum, secundum rationem intelligendi duo dicuntur, nec tamen unum separabile est a reliquo : quia distinctum non habet esse distincti nisi a distinguente : et hoc iam dictum est : quia hoc est suum esse secundum hypostasim, licet non sit suum esse secundum naturam : quia in natura non numeratur, nec numerabilis est hypostasis : unde hypostasis ut hypostasis est in divinis, et distincti esse, licet in nomine habitudinem ad distinguens importet, et non distinctionem.
Si autem obicias, quod non intellecta paternitate, adhuc Pater est quis, quia innascibilis : hoc nihil est quia infra ostendetur, quod innascibilitas non est proprietas personalis, sed personae potius : et non est quis in aliqua natura nisi a distinguente personalitatem, id est, personalitatem faciendo. Unde Pater tunc esset innascibilis, sicut natura divina est innascibilis, et non a proprietate distinguente ab alia persona eiusdem naturae, sed potius sicut attributo natura suae distinguente ab aliis rebus quae non sunt secum in eadem essentia.
Rationes autem adductae in contrarium, videntur mihi necessariae : licet quidam in hoc articulo aliter dicant, ut patet inspicienti scripta eorum.
B. De proprietatibus personarum, et de nominibus earum relativis.
DIVISIO TEXTUS
Iam de proprietatibus personarum videamus, etc.
Ista pars in qua Magister agit de proprietatibus, dividitur in quatuor partes :
in quarum prima ostendit Magister tres proprietates personales tribus personis inesse.
In secunda ostendit proprietates illas non inesse per accidens, ibi, C : Quocirca sciendum est, non omne quod, etc.
In tertia ostendit Magister secundum quem sensum filiatio et processio sive donum dicuntur esse personales proprietates Filii et Spiritus sancti, ibi, D : Hic quaeritur : Quomodo dicatur proprium nato Deo, etc.
In quarta determinat quaedam dubia circa hoc, ibi G : Hic quaeri potest, Utrum Pater, vel Filius.
Ex hoc patet sententia, quia Littera explicabitur in disputatione.
ARTICULUS VI
An in divinis sit relatio ?
Hic autem incidunt tria quaerenda,
quorum primum est de relationibus.
Secundum, de notione.
Tertium, de proprietate.
Circa relationem incidunt hic duo dubitabilia ante Litteram, scilicet utrum sit in divinis relatio ? Et secundum : Utrum ipsa sola multiplicet Trinitatem ?
Ad primum proceditur sic :
- Relatio aut dicit aliquis ens, aut rationem solam. Si dicit aliquid ens in divinis : aut illud est idem quod substantia, et nihil amplius : aut est aliquid plus. Si est sola substantia : ergo idem est esse relativum quod est esse substantiam : ergo ad distinctionem relativi sequitur distinctio substantiae, quod est haeresis Arii. Si autem est aliquid plus, et in illo plus distinguuntur personae : ergo persona maioris compositionis est quam substantia, quod iterum est haeresis. Si autem est relatio solum ens in ratione : tunc tantum secundum rationem differunt, quae relatione distinguuntur. Personae divinae sola relatione distinguuntur. Ergo non distinguuntur nisi secundum rationem, quod est haeresis Sabellii.
- Item, duo sunt in relatione si res esse ponatur. Unum est quod est accidens : et aliud est quod est respectus. Aut ergo quoad neutrum, aut quoad alterum. Si quoad utrumque manet in divinis, aut quoad neutrum, aut quoad alterum. Si quoad utrumque : sed omne accidens exigit subiectum : ergo oportet ponere subiectum esse in divinis, quod supra improbatum est. Si quoad neutrum : tunc non erit in divinis nisi ratio, et ex hoc sequitur haeresis Sabellii ut prius. Si quantum ad alterum : aut quoad accidens, aut quoad respectum. Si quoad accidens, sequitur iterum quod compositio sit in divinis. Si quoad respectum : sed hoc modo (ut dicit Boetius) est assistens : ergo in divinis sunt relationes assistentes extrinsecus : et sic relationes non erunt Deus : ergo videtur, quod relationes non sunt in divinis.
- Item, in inferioribus videmus, quod per se simplicissima seipsis distinguuntur et denominantur : sicut unitas seipsa est una, et differt a puncto : cum igitur in infinitum simplicior sit quaelibet persona quam unitas, videtur quod seipsa referatur ad aliam, et non per relationem.
- Item, relationes licet non sint proprie termini motus, tamen non innascuntur nisi per motum, non enim est pater nisi qui genuit de sua substantia : in Deo autem nec in personis est motus aliquis : ergo videtur, quod nec relationes.
- Item, plus distat Deus a creatura, quam una persona ab alia : sed seipso sine relatione reali distinguitur a creatura : ergo videtur, quod etiam seipsa una persona distinguatur ab alia.
- Item, in inferioribus invenitur aliquando, quod relativum secundum suam substantiam est relativum. Creatura enim refertur ad Creatorem : aut seipsa, aut relatione quae non est ipsa. Si primo modo : habetur propositum. Si secundo modo : ergo separata relatione a substantia creaturae, iam non refertur ad Creatorem, quod videtur falsum : ergo in ipsa substantia adhuc est relatio, aut eadem cum substantia, aut alia : et sic ibitur in infinitum : ergo necesse est, quod secundum substantiam referatur.
- Item, illa relatio qua creatura ad Creatorem refertur, est creatura : ergo et ipsa refertur : aut eadem relatione quae ipsa est, aut alia : et sic proceditur in infinitum, ut prius : ergo aliquid refertur substantialiter in inferioribus : ergo multo magis hoc convenit personis divinis propter maiorem simplicitatem.
- Item, materia seipsa (ut quidam dicunt) refertur ad formam. Si enim dicas, quod mediante potentia refertur illa potentia, aut est materia, aut forma, aut compositum, aut substantia, aut accidens. Constat quod non materia : quia sic materia esset materiae. Nec forma quia sic forma esset ante primam formam. Nec compositum, ut patet per se : quia primum compositum est a prima materia et prima forma. Nec substantia, ut patet per se : quia esset forma, vel materia, vel compositum : et hoc improbatur ut prius. Nec accidens : quia materia non est susceptibilis accidentis, nisi per formam substantialem, ut in multis locis probatur in Philosophia : accidentis enim adventus est motus subiecti ad subiectum : et ideo quod movetur secundum accidens, oportet quod sit actu ens : ergo ipsa materia per seipsam est potentia ad formam : aliter etiam forma non esset immediata materiae, et sic ex materia prima et forma prima non esset vere unum : quae omnia cum inconvenientia sint, videtur quod seipsa materia referatur ad formam : ergo multo magis persona ad personam refertur propter maiorem simplicitatem.
Sed contra hoc multipliciter opponitur sic :
- Pater habet se ad Filium aut seipso aut aliquo alio secundum modum intelligendi. Si aliquo alio : tunc habeo propositum : quia hoc erit relatio in Patre. Si seipso tantum : sed cum dicitur, Pater spirat Spiritum sanctum, ibi etiam Pater seipso habet se ad Spiritum sanctum per eamdem rationem : ergo eodem modo Pater generat Filium, et spirat Spiritum sanctum : ergo Spiritus sanctus est Filius : quia eadem sunt secundum rationem, quae eodem modo sunt ab eodem : sed hoc est inconveniens : ergo oportet ponere relationes etiam praeter intellectum personarum in divinis.
- Praeterea, generatio est in divinis, et solum spiratio. Aut ergo ista eadem ratione referuntur ad hypostasim, aut diversa. Si eadem : ergo generatio est spiratio : quia illi actus idem sunt, supple, ad minus, qui eadem ratione referuntur ad agentem : sed hoc falsum est : ergo diversa ratione referuntur ad Patrem : ergo necesse est ponere diversas relationes istis actibus respondentes.
- Item, ut dicit Richardus, personae distinguuntur proprietate originis, et proprietate sola, et proprietate et origine : in Deo autem distinguuntur originis proprietate : originis autem proprietas est illa quae determinat existentiae modum : sed illa non est nisi relatio originis : ergo in divinis necesse est ponere relationes, ut videtur.
Solutio. Dico relationes esse in divinis, sicut probant ultimae rationes, et modo loquor de relationibus quae sunt personae, et in personis secundum modum intelligendi : quia licet realiter loquendo relatio nihil sit in persona in divinis, tamen secundum modum intelligendi distinguens est in distincto, et supposita persona, relatio non supponitur : et sic ponimus in una persona plures relationes.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod relatio dicit ens respectivum quod ad alterum est, et id est idem cum substantia : tamen non supponitur, supposita substantia : et ideo ad distinctionem eius non sequitur distinctio substantiae : quod enim in inferioribus facit diversitas rei, hoc in divinis facit diversitas supponendi. Et est instantia ad argumentum : persona est idem omnino cum natura : sed personae sunt plures : ergo naturae plures : mutatur enim praedicamentum theologicum, et sic incidit fallacia figurae dictionis, vel etiam accidentis : quia licet idem sint, non tamen quidquid convenit uni et alii.
Ad aliud dicendum, quod relatio in divinis non servat naturam accidentis, sicut Magister probat in sequenti parte istius lectionis : et huius ratio dicta est supra : quia non transsumitur in divina ratione generis, sed ratione differentiae quam superaddit generationi : nec tamen sequitur, quod sit assistens : quia cum in inferioribus relatio habeat duo, scilicet accidentis naturam, et quod est ad alterum : in divinis vertitur in substantiam quoad naturam accidentis, sicut omnia alia quae nominant accidens, et de Deo praedicantur : et ideo relatio quae est in inferioribus inest relativo, et ad alterum referri facit, in divinis est relativum secundum substantiam, et facit ipsum referri ad aliud : et ideo non est extrinsecus assistens tantum.
Ad aliud dicendum, quod simplicissima distinguuntur distinctione essentiali sive substantiali : sed relatio non importat talem distinctionem in divinis, sed potius tres sunt unum in essentia. Unde si dicamus punctum a puncto differre in hoc quod unum est principium, et alterum finis, et unitatem ab unitate eiusdem generis in simplicissimo, ponemus adhuc distinctionem penes relationes. Ita est in divinis : quia, sicut in sequenti articulo patebit, nihil componitur ex hoc quod additur ei respectus relationis, sed adhuc manet simplex sicut prius, dummodo tantum respectus relationis addatur ei.
Ad aliud dicendum, quod relationes aliter sunt in divinis, et aliter in inferioribus : in divinis enim sunt ipsae relationes existentiae modi, sed in inferioribus causantur ex modis existentiae : et hoc ideo est, quia relationes sunt distinguentes, et secundum intellectum ante relativa : et hoc patuit in praecedenti quaestione de hypostasi : sed tamen adhuc in sequenti distinctione erit de hoc quaestio : et ideo non est substantiale relationi quod constituatur ex motu, sed accidit huic relationi vel illi.
Ad aliud dicendum, quod maior differentia causat maiorem distinctionem : et ideo essentialiter distinguitur Deus a creaturis : sed a supposito eiusdem naturae divinae non potest distingui suppositum eiusdem naturae, nisi distinctione minima : et haec non est essentialis, quia illa maxima est, sed potius distinctio relationis : et ideo per relationem necesse est distingui.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod aliquid seipso refertur ad aliud, sicut Creator et ipsa relatio creata : sed non concedo hoc de substantia, vel alia creatura. Et ad obiectum dicendum, quod si separetur relatio creaturae ab ipsa substantia creaturae, quod non erit iam creatura, nec referetur ad aliud : et hoc non est inconveniens secundum intellectum : dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod ea quae non separantur actu, bene separantur intellectu : bene enim intelligitur lapis esse non creatus. Et si obicis, quod primo non intellecto, non intelligitur secundum : dicendum quod hoc verum est de primo ut primo et secundo ut secundo : et non est verum de secundo secundum id quod est : hoc enim bene intelligibile est sine dependentia ad primum.
Ad aliud dicendum, quod hoc non credo esse verum, quod materia seipsa secundum id quod est, referatur ad formam : quia non dico potentiam quae privatio est, esse idem omnino cum materia : sed dico eam esse ordinem materiae ad formam. Et si dicas : Aut est materia, aut forma, etc. Dicendum, quod hoc non valet : quia potentia est ens secundum quid, et non simpliciter : unde sicut motus, qui est exitus de potentia ad actum, diffinitur per potentiam ad actum, eo quod est existens in potentia et in actu : ita dico, quod potentia habet aliquid rationis materiae si referatur ad id cuius est, et aliquid formae si referatur ad id quod est. Et ideo etiam non sequitur, quod non immediate uniatur forma materiae : quia potentia non reducitur nisi ad esse materiae et formae. Licet autem omnia haec concederentur, adhuc non sequitur quod persona seipsa referretur ad personam aliam, propter causam iam dictam : quia seipsis possunt aliqua essentialiter distingui, sed non personaliter in eadem natura existentia : quia illa habent minorem distinctionem, quam essentialem.
ARTICULUS VII
Utrum relatio sola multiplicet Trinitatem ?
Secundo quaeritur : Utrum relatio sola multiplicet Trinitatem ?
Videtur, quod non : quia
- Summae perfectionis sunt personae divinae : relatio autem inter entia non est summe perfectum ens, sed potius minus quolibet alio ente habens de ente : ergo videtur, quod relatio non debeat distinguere Trinitatem.
- Item, ens cuius esse est ad alterum, posterius est ente cuius esse est ad seipsum. Probatio. Dato quod nihil sit ad seipsum, nihil erit ad alterum : sed non convertitur : ergo ens in seipso prius est ente ad alterum : sed ente primo debet distingui primum omnium, si aliquo ente distinguitur : cum ergo personae sint primo, videtur quod ente absoluto debeant distingui.
- Item, substantia non causatur ab ente quod ad ipsam reducitur ut ad subiectum, sed potius causat ipsum : sed relatio in divinis reducitur ad personam sicut cuius est : ergo non distinguit eam, nec facit secundum modum intelligendi in esse personali.
Item, si relatio multiplicat Trinitatem, ut dicit Boetius, multiplicat eam per esse quod habet : non habet autem nisi esse respectivum : ergo non dat ei nisi esse respectivum : per hoc autem non est substantialiter : ergo personae divinae non erunt substantialiter subsistentes, quod est haeresis Sabellii : ergo videtur, quod non sola relatione distinguatur Trinitas.
Sed contra :
- Entium aliud est substantia, aliud accidens : et substantia verius est quam accidens.
Item, accidentium aliud est ens absolutum, et aliud ens respectivum : et respectivum minus est quam absolutum : quia innascitur et aufertur sine mutatione aliqua subiecti, sicut patet ex Boetio : puer enim qui nascitur, per annum secundum diversitatem sui incrementi, in multis faciet similitudinem, disparitatem, aequalitatem, inaequalitatem, quae ullo modo mutantur secundum illud genus mutationis : ergo relatio minime habet de ente : ergo sua multiplicatio maxime competit multiplicationi simplicissimi : hoc autem est Deus : ergo inter omnia praedicamenta nihil ita convenienter multiplicat Trinitatem sicut relatio.
- Item, Avicenna in prima Philosophia dicit, quod relationis appositio nihil facit compositum.
- Item, detur aliquod simplex, sicut est Deus, illud habet relationem primi ad secunda, et relationem causae, et multas alias relationes.
- Item, hoc patet in unitate et puncto : quae licet simplicia sint, tamen sunt in eis diversae rationes relationum : ergo relatio nihil reddit compositum : ergo sua multiplicatio maxime competit simplicissimo.
- Item, inter relationes quaedam sunt simpliciores aliis : quaedam enim immediatae sunt relativis, ut illae quae sunt secundum modum originis, ut causa refertur ad causatum, et e converso : sed non sic similis, et aequalis : quia illae fundantur super ens absolutum, sicut super qualitatem : et eodem modo differens sunt dissimilis, et inaequalis : ergo cum relationes originis super nihil fundentur, nisi super ipsum existens, simpliciores sunt aliis : ergo illae maxime competunt personis divinis propter summam simplicitatem.
Et hoc est concedendum, quod in numero generum nihil ita competit sicut relatio, et in speciebus relationis nihil ita competit sicut relatio originis, qua alius est ab alio, et per hoc distinguitur ab eo.
Dicendum ergo ad primum, quod quidquid est in divinis, est perfectissimum : cum enim praedicationes inferiorum in divina referimus, omnia imperfecta rejicimus : et ideo quod relatio est ens imperfectum, non refertur ad superiora, sed potius quod est non varians in essentia simplicissimum, et ipsum est perfectissimum in quantum est in divinis, licet imperfectum sit in se.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum, ubi esse ad alterum est ut natura accidentis : hoc autem non est in divinis, sicut prius habitum est : imo relatio in illa parte accipit substantiae praedicationem.
Ad aliud dicendum, quod oportet concedere quod dicit Augustinus, quod in omnibus Pater et Filius sunt unum, praeter id quod ad alterum est : tamen illud esse ad alterum complectitur illud quod est esse verum suppositum, et veram esse personam : quia haec in divinis non repugnant.
ARTICULUS VIII
Quid sit notio, et in quo differt a relatione ?
Deinde quaeritur de notione, scilicet quid sit notio, et in quo differat a relatione ?
- Dicit autem Boetius, quod notio est simplex conceptus mentis : talis autem non est nisi universale depuratum a materia et appenditiis materiae : ergo videtur, quod notio sit idem quod universale.
- Item, Magister vult, quod notio sit qua persona cognoscitur : sed relatione cognoscitur persona : ergo videtur, quod relatio sit notio.
Sed contra :
- Relativum est cuius esse est aliud se habere : ergo non diffinite est relatio unius personae : notio autem datur personae uni : ergo relatio non est notio.
- Item, aliqua est notio quae non est relatio, sicut ingenitus, quod negationem sonare videtur : ergo videtur, quod non omnis notio sit relatio in divinis.
- Item, in inferioribus notio rei non abstrahitur ab eo quo res est id quod est : id enim quod est principium formale essendi rem, est etiam principium intelligendi eam : ergo videtur, quod notiones in divinis magis debeant sumi a parte essentiae, quam a parte personarum.
Solutio. Dicendum, quod relatio et notio secundum nominum intentiones differunt : quia, sicut probat obiectio, notio est quo cognoscitur res : relatio autem quo refertur ad aliud. Sed tamen in divinis non accipitur omnino secundum diffinitionem Boetii : quia in divinis non est universale. Et praeterea a communi personarum non accipitur notio personarum, sed potius a proprio : et hoc ideo fit, quia commune non est principium intelligendi proprium. Unde cum personae in ratione personarum, cognoscantur propriis suis, oportuit accipere notiones facientes cognoscere ex parte propriorum, et non ex parte communis ; et per hoc patet solutio ad primum, et ultimum.
Ad aliud dicendum, quod relatio et notio quandoque sunt idem in supposito, sed tamen secundum nominum intentiones non sunt idem : et ideo secundum supposita non convertuntur : quia ingeneratio non dicit relationem nisi large loquendo, prout dicit Augustinus infra, quod negatio est in eodem genere cum sua affirmatione ; et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IX
Quae sint verae proprietates in divinis, et quomodo differant a relationibus et notionibus ?
Deinde quaeritur de proprietate.
- Dicit enim Philosophus, quod proprium est quod convenit omni et soli et semper. Hic autem proprium non convenit omni : quia quod convenit Patri, non convenit Filio : ergo videtur, quod non sint verae proprietates quae hic assignantur.
- Praeterea, dicit Boetius, quod proprium est de consequentibus speciem : supra autem probatum est in quaestione de hypostasi, quod proprietates personarum per intellectum sunt ante hypostases, licet realiter sint semper simul : ergo videtur, quod non sint proprietates, sed potius formae substantiales.
- Praeterea, videtur quod non omnes sunt proprietates : quia quaedam sunt quae conveniunt pluribus, ut principium, sive spiratio activa quae convenit Patri et Filio : ergo illa magis est commune quam proprium.
Item quaeritur, in quo differant proprietates a relationibus, et notionibus ?
Et videtur, quod in nullo.
- In divinis enim non ponuntur a Doctoribus nisi tria, scilicet notio, persona, et essentia : ergo ad aliquod istorum reducitur omne quod est in divinis : sed proprietates non possunt reduci ad personas, nec ad essentiam : ergo reducuntur ad notiones : ergo videtur, quod idem sit proprietas et notio.
- Item, quaedam sunt quae inveniuntur in personis non constituentes ipsas personas, sicut innascibilitas non facit Patrem esse Patrem : cum ergo proprietates constituant numerum personarum, videtur quod huiusmodi non sint proprietates.
Solutio. Dicendum, quod intellectus proprietatis est uni soli convenire et semper : et ideo quidquid invenitur in persona quod uni soli convenit et semper, hoc est personae proprietas. Et ex hoc patet, quod nulla proprietatum essentialis est : quia quod essentiale est, commune est, et omnibus convenit.
Ad primum ergo dicendum, quod Philosophus assignat proprium speciei : et quia species est de multis et in multis, ideo necesse est, quod illud proprium omnibus suppositis speciei conveniat, et soli speciei, et semper, eo quod semper sequitur essentialia principia speciei : et sicut essentialia non relinquunt rem cuius sunt essentialia, ita nec illud quod immediate sequitur ex illis. Sed Sancti assignant proprium personarum, et non naturae communis : et ideo non est necesse, quod ista propria omnibus conveniant.
Ad aliud dicendum, quod licet Philosophus in Topicis dicere videatur, quod proprium aliquando est de prioribus natura, tamen in veritate essentia proprii semper est de posterioribus : quia si dicatur, homo est animal disciplinae perceptibile, id quod est ibi prius natura quam homo, magis facit ad proprii bonitatem quam ad essentiam ipsius : quia dicit Boetius, quod licet proprium semper comitetur subiectum et ubique, tamen quia non est de constituentibus ipsum, est de genere accidentium. Sed hoc modo non accipitur proprium in divinis : et est dissimilitudo in duobus : quia a Philosophis assignatur proprium naturae communis, quae est species, et non hypostasis incommunicabilis : in divinis autem assignatur proprium incommunicabilis, et non naturae communis. Alia dissimilitudo est, quod proprium in inferioribus non constituit id cuius est proprium, sed potius constituitur ab illo : in divinis autem secundum rationem intelligendi est e converso : et ideo non est eiusdem rationis in toto proprium Creatoris, et creaturae.
Ad aliud dicendum, quod in divinis non ponimus formas substantiales, duabus rationibus : quarum una est, quia forma componit : proprium autem non facit essentialem compositionem, quia non est de essentia : unde transsumptum nomen proprii in divina, non indicat compositionem essentialem. Alia ratio est, quia forma substantialis est forma partis quae est materia : proprium autem nomen perfecti : et ideo magis competit divinis nomen proprietatis, quam nomen formae.
Ad aliud dicendum, quod proprietates a relatione differunt secundum nomen, et quandoque etiam secundum suppositum. Secundum nomen, quia relatio est ad alterum : proprietas autem non respicit nisi id cuius est proprietas. Secundum suppositum, quia commune pluribus bene potest esse relatio, non tamen potest esse proprietas proprie loquendo : sicut est communis spiratio relatio Patris et Filii ad Spiritum sanctum, non tamen est proprietas : et similiter innascibilitas proprietas est, et non relatio, nisi large sumendo relationem, sicut infra determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod differentia est in proprietatibus : quia quaedam a Praepositivo dicuntur personales, quaedam proprietates personae tantum. Personales sunt illae, a quibus secundum rationem intelligendi constituuntur et denominantur personae, ut paternitas, filiatio, spiratio passiva. Proprietates autem personae sunt, quae inveniuntur in personis, ita quod uni soli conveniunt, ut innascibilitas in Patre.
Et ex his patet, quod proprietas personalis et proprietas personae se habent sicut superius et inferius : quia omnis proprietas personalis est etiam proprietas personae, sed non convertitur. Proprietas autem personae et relatio se habent sicut excedentia et excessa : quia quaedam relatio est proprietas personae, ut paternitas : et quaedam non, ut communis spiratio : et e converso quaedam proprietas personae etiam est relatio, ut filiatio : et quaedam non, ut innascibilitas.
Ulterius patet, quod proprietas personalis et relatio se habent sicut inferius et superius : quia omnis proprietas personalis est relatio, sed non convertitur : quia communis spiratio est relatio, non tamen proprietas personalis.
Item, ulterius patet, quod tam proprietas personae quam personalis se habent ad notionem, ut superius et inferius : quia omnis proprietas, sive personae, sive personalis, est notio : sed non convertitur : quia communis spiratio est notio, et non proprietas. Relatio autem ad notionem sicut inferius ad suum superius se habet : quia omnis relatio est notio, et non convertitur, eo quod innascibilitas est notio, et non relatio, nisi large sumendo relationem, ut dictum est.
Item, ulterius ex hoc patet secundum communiorem opinionem, quae fere ab omnibus defenditur hodie, quod quinque sunt notiones, scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, communis spiratio activa, et spiratio passiva. Quatuor autem relationes : paternitas, filiatio, communis spiratio, et spiratio passiva. Quatuor etiam proprietates personae : innascibilitas, paternitas, filiatio, et spiratio passiva. Tres autem tantum proprietates personales, scilicet paternitas, filiatio, et spiratio passiva.
ARTICULUS X
Utrum in divinis sint finitae vel infinitae relationes, et omnes assistentes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, cap. B : Est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, etc.
- Hoc enim videtur falsum : quia infra dicet quod innascibilitas est proprietas Patris, eo quod soli Patri convenit : ergo proprium est Patris, quod soli Patri convenit : ergo proprium est Patris, quia non est natus ipse : et hoc negat hic.
- Item, ex hoc quod hic dicit, videtur accipi, quod proprietates sunt tres, et non plures. Et si dicas, quod intelligitur de proprietatibus personalibus tantum, quas Magister hic et in sequenti distinctione tantum determinat, videtur saltem quod relationes sint infinitae, sic : Quicquid sine omni mutatione personae et per accidens innascitur et ex habitudine alterius ad ipsum, hoc multiplicatur secundum illas habitudines : relatio sic innascitur : ergo multiplicatur secundum habitudines aliorum ad ipsum. Prima supponitur a Boetio in libro de Trinitate, et ab Avicenna in prima philosophia. Inde procedo ulterius : Habitudines aliorum ad quodlibet entium sunt infinitae, et vadunt et veniunt continue : ergo infinitae sunt relationes in quolibet ente : ergo multo magis in Deo qui se immediatius habet ad quodlibet ens, quam aliquod ens creatum ad aliud.
- Item, videntur etiam ab aeterno relationes infinitae in Deo fuisse : habitudo enim unius ad alterum facit relationem : sed secundum quodlibet attributum se habet unus ad alium ab aeterno : propter quod dicuntur aequales, similes, idem, et huiusmodi : ergo cum huiusmodi attributa infinita sint, videntur huiusmodi habitudines esse infinitae : et sic ab aeterno multae fuerunt relationes.
- Item, ab aeterno fuerunt in Deo omnium rerum rationes, quae non aequaliter possunt dici rationes nisi per respectum ad res creandas. Ergo illae rationes ab aeterno fuerunt in ipso et infinitae : non ergo sunt tantum tres.
- Si dicas, quod illae non constituunt personas, sed istae. Contra : Maioris diversitatis respectus est ad res diversas in hypostasi et natura, quam respectus ad res distinctas in hypostasi tantum et non natura : sed non distinguit personas respectus primus : ergo nec secundus.
Praeterea, videtur quod huiusmodi relationes infinitae ab aeterno existentes in Deo, fuerint assistentes, et non Deus et sunt obiectiones Gilberti Porretani, et Simonis Tornacensis.
- Aut enim eo Pater Deus est quo Pater est, aut alio. Si eodem : sed essentia Deus est, qua etiam Filius est Deus : ergo Filius est Pater. Vel sic : Paternitate Pater est : ergo paternitate Deus est et cum Filius sit Deus, Filius paternitate Deus est, quod est inconveniens. Si alio : ergo aliquid est in Deo quod non est Deus, sed aliud : et tunc habeo propositum, quod relatio Deo assistit, et nihil est in ipso.
- Item, In Posterioribus, supponitur ista ut immediata : Substantia non est quantitas : ergo a simili, et haec, Substantia non est relatio, quia generalissimum in utraque gratia sui et non alterius removetur a generalissimo primo : ergo relationes etiam in divinis nihil praedicant in divinis.
- Item, hoc expresse dicit Boetius, quod relatio nihil praedicat in eo cuius est relatio, sed assistit ei : et dicit qualiter se habeat ad aliud : ergo videtur, quod relationes assistant, et non sint Deus.
- Item, Richardus de sancto Victore dicit, quod relatio non tam genus est entis, quam ens in omni genere entium respersum : ergo videtur, quod ipsum sit magis ratio, quam natura aliqua : quia nihil in re est respersum in omni genere entis.
Sed contra :
- Augustinus supra dixit, quod si Deus non ea magnitudine est magnus quae ipse est, sed participatione, quod maior est sua magnitudo quam ipse : ergo a simili, si non ea paternitate Pater est quae ipse est, paternitas sua maior est quam ipse.
- Item obicitur fortius : Aut Porretanus ponit relationem suam aliquid esse ens in divinis, aut nihil. Si aliquid : tunc oportet, quod sit substantia, vel accidens : si accidens, erit in aliquo subiecto, et illud erit compositum variatum per accidens : quae omnia absurde de Deo intelliguntur. Si est substantia, tunc habeo propositum, quod non assistit, sed est substantia ipsum relativum. Si autem nihil est : ergo cum personae non distinguantur nisi solo eo quod ad alterum est, ut dicit Augustinus et fides Catholica, personae nullo distinguuntur : quod autem nullo distinguitur, omnino nihil est : ergo personae omnino nihil sunt, nisi nomina sola, quod est haeresis Sabellii.
- Item, quidquid distinguitur per assistens extrinsecus tantum, illud non distinguitur ab alio seipso : personae divinae distinguuntur relatione assistente extrinsecus tantum suis hypostasibus, et seipsis : et hoc iterum vicinum est haeresi Sabellii.
- Item, illud assistens ab aeterno Deo, aut est ens creatum, aut increatum. Si creatum : ergo creatum est ab aeterno, quod est repugnantia intellectus, quia creatum oppositam rationem habet aeterno. Si increatum : ergo est Deus, vel duo dii, vel etiam creati, vel infiniti erant, quod falsum est.
Si autem dicas, sicut dicunt quidam modernorum, quod relatio est medium entis, et non entis : eo quod ipsa est ratio rei, et non res : nec est etiam ratio rei absolute, sed est ratio comparationis rei ad aliam rem. Contra : Ista ratio aut aliquid ponit in re extra mentem ratiocinantis, aut nihil. Si aliquid ponit : tunc habeo propositum, quia tunc erit genus entis, et non ratio sola. Si nihil : ergo ratio eius est cassa et vana : et quod magis difficile est, ex hoc sequitur, quod personae divinae quae non nisi eo quod ad alterum est distinguuntur, non differunt nisi ratione sola, et non realiter distinguuntur : quod quia dixit Sabellius, condemnatus est pro haeretico.
- Praeterea, in praefatione cantat Ecclesia : Et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in maiestate adoretur aequalitas. Si ergo proprietas in personis adoranda est ut Deus, non erit assistens ut extrinsecus adhaerens tantum.
Solutio. Dicendum, quod opinio Porretanorum et falsa et haeretica est, et ab Alexandro Papa in concilio Remensi condemnata. Unde dicimus nec infinitas relationes ab aeterno esse, nec etiam relationes assistere, nec relationes nihil esse : sed confitemur relationes quatuor ab aeterno, et has Deum esse : et relationes etiam in inferioribus aliquid esse, et inesse, et adesse : in superioribus autem nec adesse, nec inesse, proprie loquendo, sed esse ipsa relativa, ut supra determinatum est.
Ad primum ergo dicendum, quod sunt quaedam relationes secundum rem existentes in utroque relativorum in inferioribus, ut illae quae innascuntur mutatione utriusque, sicut omnes relationes originis, et hae relationes verissimum dicunt correspectum ad se invicem, et semper exigunt diversas hypostases in quibus sint, sicut pater et filius : numquam enim est pater in inferioribus nisi sui mutatione, nec umquam filius alterius mutatione sed propria. Sed quaedam aliae sunt dictae quidem semper ad convertentiam et ad se invicem, sed non innascuntur ex utriusque mutatione necessario, sed alterius tantum : et illae sunt quae non sunt simplices, sed fundantur super aliud ens quantitatis, vel qualitatis, vel aliud huiusmodi, sicut similis, aequalis, dexter, sinister, et huiusmodi. Et quaedam sunt relativa, quae nec utriusque relatione ad convertentiam dicuntur, nec utriusque mutatione innascuntur, ut scientia et scibile, et unum et multum, ut dicit Dionysius et Philosophus, ut Creator et creatura. Non enim sequitur, si scientia ad alterum est, quod et scibile secundum id quod est ad alterum sit : nec etiam sequitur, si mutatus est sciens, quod mutatum sit scibile. Unde quia primo modo dicta relatio verissimum habet esse relationis et simplicissimum solum, illa ablata mutatione a relativis, transsumitur in divina, ut prius diximus. Et si obicias mihi, quod in inferioribus omnis relatio fundatur in alio ente, cum sit accidens, et accidentis esse est inesse. Respondeo, quod non sic intelligo fundari in alio ente, sed potius fundari in alio sicut in causa non in subiecto : sicut dicit Philosophus, quod unum in substantia facit idem, et unum in quantitate aequale, et unum in qualitate simile : cum tamen utrumque, scilicet et aequalitas et quantitas in uno fundentur subiecto quod est substantia : ita autem non substernitur aliquid in quo sit paternitas, vel filiatio, vel aliqua relatio originis : quia origo est secundum substantiam hypostasis : et ideo relatio talis immediatum habet ordinem ad hypostasim originantem vel originatam.
Dicendum ergo ad primum, quod Magister Hugo non quaerit nisi personales proprietates tantum, quae sunt relationes, licet non solae.
Ad aliud dicendum, quod relationes quae realiter existunt in relativo, secundum originem non sunt infinitae, ut iam patuit : sed relationes quae non surgunt ex origine, sed ex mutatione alterius, meo iudicio non sunt relationes reales in utroque, sed in uno tantum, et in altero ratio correspectus et non res relationis : et haec ratio non est vana, quia fundatur in habitudine respectus realis in altero relativorum.
Ad aliud dicendum, quod habitudo unius ad alium secundum attributa, non est habitudo proprie, sed unitas distinctorum : et illa non importat aliam realem relationem, nisi distinctorum sub illo uno : et ideo cum non sit relatio distinguens nisi quadruplex, non erunt plures relationes quam quatuor ab aeterno. Similiter et aequalis, et similis, ratione eius in quo est similitudo et aequalitas, non dicunt relationem, sed rationem aequalium et similium, et tunc important easdem quatuor relationes distinguendo, sicut supra dictum est.
Ad aliud dicendum, quod respectus rationum aeternarum est ratio, et non res diversa a Deo. Et si quaeras, In quo fuerit illa ratio ? Dico, quod ratio tribus modis dicitur, scilicet in aptitudine rei de qua est : et sic est in potentia, et in ratione ratiocinantis creati, et in ratione Creatoris. Primo autem et ultimo modo ratio potuit esse ab aeterno : quia nihil aliud ponit quam Deum : medio vero modo non. Unde ex hoc nihil potest probari.
Ad aliud dicendum, quod quoad quid, est maior distinctio in relatione respiciente diversum esse in natura et hypostasi, quam ad distinctum in hypostasi tantum : et quoad quid, non est verum. Si enim maior est distinctio quae fundatur super maiorem, id est, magis distincta : sic verum est : sed non facit relatio, sed potius fit ex illa. Si autem dicatur maior distinctio a magis distinguente relatione, non est verum : quia nulla ita distinguit, sicut illa quae est secundum originem : quia de illa dicit Anselmus, quod nec intellectus capit, nec ratio permittit, quod in eodem supposito oppositi respectus esse possint.
Ad aliud dicendum, quod ea re Pater est, qua Deus est, sed non ea ratione et modo intelligendi : qui modus intelligendi in divinis non nihil est, sed potius realiter significabilis, cum supposita deitate non supponatur paternitas : ut cum realiter loquentes dicimus, paternitas distinguit, et deitas non distinguit : et tunc non procedit obiectio, ut patet per se cuilibet.
Ad aliud dicendum, quod sicut supra habitum est, Deus sine quantitate magnus est, non tamen sine relatione relatus : secundum aliquid enim potest transferri relatio, secundum quod transferri non potest in divinam praedicationem quantitas : et huius ratio ibi dicta est, et ibi quaeratur.
Ad aliud dicendum, quod Boetius intendit, quod nihil praedicat absolutum secundum quod relatio : quia sic est habitudo quaedam ad alterum. Tamen secundum id quod est, aliquid praedicat in relativo in inferioribus, et est ipsum relativum in superioribus.
Ad aliud dicendum, quod Richardus non loquitur secundum quod est natura quaedam divisa contra alia entia, sed secundum suppositum suum et causam : causatur enim aliquo modo ab omnibus generibus entium : sed tamen est natura quaedam divisa contra omne ens.
ARTICULUS XI
Quomodo et penes quid differant notiones in divinis ? et, An proprietates plures quae sunt in una persona, differant in illa ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Ecce breviter assignavit tres proprietates trium personarum, etc.
Ex hoc enim videtur, quod notiones secundum proprietates differant.
Et quaeritur : Qua differentia ?
- In divinis enim non est differentia, nisi quae est secundum originem, quod unum est ex alio : talis autem differentia non est in notionibus, quia una non est ex alia : paternitas enim numquam producit filiationem.
- Praeterea, haec est falsa, Paternitas generat, sed haec est vera, Paternitas distinguit : ergo videtur, quod non differant in divinis.
Ulterius quaeritur quod magis est difficile : Utrum proprietates plures quae sunt in una persona, differant in illa ?
- Videtur quod sic : quia cum non sint nisi in persona illa, si in illa non haberent differentiam, simpliciter nullam haberent.
- Praeterea, haec est falsa, Innascibilitas in Patre est paternitas in Patre : ergo cum non fiat remotio vel negatio unius ab alia nisi ratione diversitatis, videtur quod illae proprietates in persona in qua sunt, habeant diversitatem.
- Item, quidquid in aliquo habet numerum, necesse est ut in eodem habeat distinctionem : sed dicimus, quod tres proprietates vel relationes vel notiones sunt in Patre, duae notiones sunt in Filio : ergo in Patre et Filio notiones illae distinguuntur.
Sed contra : Sicut se habent personae ad essentiam, ita notiones ad personam : sed personae in essentia non distinguuntur, sed unum sunt : ergo notiones in persona non distinguuntur, sed unum sunt, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod notiones distinguuntur seipsis : principia enim quibus distinguuntur res, ab invicem seipsis distinguuntur, ut homo et asinus differunt differentiis specificis, et ipsae differentiae non aliis differentiis, sed seipsis differunt.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod distinctio secundum originem est duplex, scilicet ad id quod est ab origine vel origo, et ad id quod est originis ratio : et hoc secundo modo distinctio secundum originem retorquetur ad distinctionem notionum : et per hoc patet solutio etiam ad secundum.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod notiones non sunt nisi in personis, et in ipsis habent distinctionem.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod personae non ita uniuntur in essentia, quod sint una persona, sed potius sunt una essentia : et ideo dicuntur unum, non unus. Ita etiam notiones non ita uniuntur in persona, quod efficiantur una notio : sed efficiuntur una persona, quae tamen non componitur ex eis, sicut nec essentia ex personis. Sed verum est, quod notiones non dicuntur unum propter unitatem personae in qua sunt : quia ly unum in neutro genere retorquetur ad essentiam : unde notiones non sunt unum propter personam, sed propter essentiae simplicitatem : a persona autem non habent distinctionem, nec etiam unitatem : quia seipsis distinguuntur, et in quantum referuntur ad actus notionales.
ARTICULUS XII
An supposita persona supponitur notio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Notant relationes quae non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab aeterno sunt, etc.
- Videtur enim, quod ex hoc sequatur, quod supposita persona supponatur notio : quaecumque enim penitus idem sunt in re, supposito uno, supponitur et alterum.
- Praeterea hoc dicit, quod notio est substantia, sed immediatius notio ordinatur ad hypostasim quam ad essentiam : ergo videtur, quod propria et immediata sit ista notio in persona : sed persona generat : ergo et notio : et sic videtur, quod supposita persona supponatur notio.
- Item, non est ita fides determinata in numero notionum sicut in numero personarum, et non condemnantur qui dicunt notiones in divinis nihil esse praeter personas : ergo videtur, quod secundum fidem Catholicam notiones nihil sint praeter personas : ergo supposita persona, supponitur notio.
Sed contra : Quaecumque ita se habent, quod supposito uno, supponitur reliquum, in illis quidquid attribuitur uni, attribuitur et alii : sed non sic est de notione, et persona : quia notio distinguit, et non distinguitur : persona autem distinguitur, et non distinguit : ergo supposita persona, non supponitur notio.
Quod concedimus : dicentes ad primum, quod licet persona et notio non differant re, differunt tamen in modo intelligendi : qui modus realiter significatur, cum dicitur, notio distinguit, persona distinguitur : unde nec sufficit ad hoc quod supposito uno supponatur et reliquum, identitas rei : sed oportet insuper etiam adesse hoc, quod quidquid convenit uni, conveniat et alteri.
Ad aliud dicendum, quod licet notio sit immediata personae, et persona substantiae, ita quod nullum est medium praedicatum quo personae participent notionem vel essentiam, non tamen hoc sufficit ad hoc quod supposito uno, supponatur et reliquum : sed oportet unum immediatum esse ad actum et attributum alterius : sicut generare est actus personae : et hoc non convenit notioni vel essentiae. Et ideo cum sic proceditur : notio est persona : persona generat : ergo notio generat : incidit fallacia accidentis : eo quod sumitur extraneum, quod non convenit secundum rationem intelligendi.
Ad aliud dicendum, quod licet notiones aliqui dicant non esse, hoc referunt ad hoc secundum quod abstractive significantur : sed si dicerent nihil distinguere personas divinas, hoc non esset Catholicum : et ideo oportet, quod notiones aliquo modo ponantur vel implicite vel explicite : et tunc non omne quod convenit notioni, convenit personae : et ita supposito uno, non supponitur reliquum.
C. Quod non omnia quae de Deo dicuntur, secundum substantiam dicuntur : quaedam enim secundum relationem dicuntur, nihil tamen secundum accidens.
ARTICULUS XIII
Utrum tantum tres sunt notiones in divinis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Ostenditur etiam proprietas Patris esse, quod habet Filium, etc.
Hic enim incidit quaestio de numero notionum. Supra enim probatum est, quod sint finitae, et in personis sunt, et non assistentes.
Videtur autem, quod sint tantum tres, et est communis obiectio :
- Omnis enim notio est aliqua trium personarum : sed personae non multiplicantur nisi per tres : ergo nec notiones.
- Item, persona una ut persona, non potest cognosci nisi uno modo, sicut ipsa non nisi uno modo est : cum ergo notio sit ad personae cognitionem, videtur quod notiones non sint nisi tres.
- Item, originis proprietas in divinis facit personas : sed unumquodque cognoscitur eodem modo quo in esse secundum rationem intelligendi constituitur : ergo cognoscitur originis proprietate : seu originis proprietas in divinis non nisi triplex est, scilicet qui non ab alio, a quo alius per generationem, et qui ab alio per spirationem : ergo videtur, quod non sint nisi tres.
Videtur autem, quod sint sex : quia
- Ita dicit Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti : Porro sex sunt differentiae Patris et Filii ex his nascentes nominibus, scilicet habere patrem, non habere patrem, habere filium, non habere filium, habere Spiritum sanctum de se procedentem, non habere Spiritum sanctum de se procedentem : cum igitur hic enumerentur sex, et insuper sit innascibilitas quae hic non tangitur, videtur quod septem sint notiones.
- Item, nos habemus notionem unam quae non est ab alio : ergo habebimus aliam quae est ab alio, et a quo alius, et a quo nullus, et qui ab alio, a quo alius : ergo videtur, ad minus sunt sex notiones.
- Item, videtur quod non sunt nisi tres : quia innascibilitas est in uno : sed videtur, quod paternitas et filiatio sint una : eadem enim est via a Thebis ad Athenas, quae est de Athenis ad Thebas : ergo a simili, eadem in essentia est comparatio Patris ad Filium, et Filii ad Patrem : sed Patris ad Filium comparationem nominat paternitas, filiatio autem e converso : ergo eadem est paternitas et filiatio. Eadem ratione eadem est spiratio activa, et passiva : ergo non sunt nisi tres notiones.
- Item, videtur quod non sint nisi duae : quia negatio nihil facit cognosci : cum igitur innascibilitas sit negatio, videtur quod non sit notio : et paternitas et filiatio et spiratio activa et passiva sunt duae : ut iam probatum est, videtur quod non sint nisi duae.
Solutio. Ad hoc leve est respondere, supponendo quod tria exiguntur ad hoc quod ipsum sit notio personae. Persona enim est nomen pertinens ad dignitatem, sicut supra determinatum est : ergo non cognoscitur nisi proprietate ad dignitatem pertinente. Dico igitur quod oportet quod pertineat ad dignitatem, et illam dignitatem in specie exprimat, et quod sit principium cognitionis personae : cum ergo non esse ab alio non conveniat nisi uni soli, patet quod hoc quod in specie dicit, dicit etiam dignitatem : quia non esse ab alio dignitas est, et dicit rationem cognoscendi : et ideo innascibilitas notio et dignitas est Patris, quia in ordine naturae duae personae non esse ab alio non possunt. Esse autem ab alio, non determinat in specie, et in genere, non dicit dignitatem : et ideo non est notio sed consequens notionem. Similiter a quo alius, licet dicat vel dicere videatur quamdam dignitatem, tamen quia in specie non determinat, non diffinit notionem dignitatis : et ideo non est notio. Sed esse ab alio per generationem est dignitatis : quod importat naturae aequalitatem et communicationem, et similiter esse ab alio per spirationem : et ideo illa dicunt notiones. Similiter a quo alius per generationem, et a quo alius per spirationem specificant principium cognoscendi, et ideo illa etiam dignitatem important. Notiones igitur sunt quinque tantum, scilicet qui non ab alio quod dicit innascibilitatem, a quo alius per generationem, et a quo alius per spirationem, et qui ab alio per generationem, et qui ab alio per spirationem.
Ad primum ergo dicendum, quod licet quaelibet notio sit aliqua trium personarum, non tamen sequitur quod non sint nisi tres : quia non accipiunt numerum a personis, sed potius a seipsis, secundum quod per ipsas personae dividuntur diversimode in esse personali, et dignitates cognoscuntur.
Ad aliud dicendum, quod originis proprietas multiplex est, secundum comparationem ad ante et post, et non est tantum secundum numerum eorum quae originantur illis proprietatibus.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus vocat differentias, distinctiones personarum, penes ea quae communiter vel proprie personas consequuntur : sicut non habere filium est commune quoddam, ex quo non cognoscitur aliqua dignitas : unde ibi non intendit probare numerum notionum.
Ad aliud dicendum, quod non esse ab alio dicit dignitatem et in speciali, esse autem ab alio non sic dicit : et ideo non est est simile.
Ad aliud dicendum, quod illud argumentum quidam concedunt. Sed aliter est dicendum, quod sicut in actione et est id quod accidens est, et est secundum hoc in agente : et est id quod est actio, et secundum hoc est ab agente in patiente : ita in relatione : unde paternitas est in Patre, et secundum quod est ad Filium, sic est adhuc in Patre respectu Filii, et e converso de filiatione : et ideo relatio secundum id quod est, non est nisi in relativo quod denominat, licet per respectum cointelligatur suum correlativum : et ideo relatio secundum id quod est, non est in medio. Unde non est simile via ab Athenis ad Thebas : quia illa secundum id quod est, in medio est : sed est simile de comparatione Thebarum ad Athenas, et e converso : quia termini viae licet ad se invicem comparentur, tamen differunt secundum id quod sunt : et idem est de paternitate et filiatione. De processione activa et passiva omnino eadem est ratio : et ideo differunt illae relationes.
Ad aliud dicendum, quod non est absolute negatio, sed ponit aliquid in Patre, ut infra patebit. Vel dicatur, quod negationes notum faciunt, sicut supra probatum est. Sed prima solutio verior est.
D. Quare dicatur esse proprium unigeniti quod est Filius Dei, cum etiam homines sint filii Dei ?
E. Quod homo dicitur filius Trinitatis, et Trinitas potest dici pater hominum.
F. Quod Spiritus sanctus dicitur proprie donum Dei, quia proprietate est donum, ut Filius nativitate : et utroque modo dicitur relative, et secundum eamdem relationem.
G. An Pater, vel Filius, vel Trinitas ipsa possit diei Spiritus sanctus ?
H. Quidam putant Spiritum sanctum non dici relative ad Patrem et Filium, quia non vicissim respondent sibi vocabula, sed falso.
ARTICULUS XIV
An liceat in divinis sine peccato diversimode opinari et loqui de notionibus, cum quidam ponunt plures, quidam pauciores ? et : An falsa opinio faciat haereticum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Hic quaeritur, quomodo dicatur proprium nato Deo, etc.
Hic enim oportet duo determinare, scilicet qualiter ausus est aliquis in divinis notiones ponere, praecipue cum sibi, ut videtur, in materia fidei Doctores contradicant ? Et secondo : Quid exigitur ad gratuitam filiationem ?
Ad primum proceditur sic :
- Alius dicit nullam proprietatem sive notionem, alius ponit infinitas, alius quinque, alius tres ; quaedam autem istarum contradictorie opponuntur, scilicet nullam esse notionem, et aliquam esse notionem : ergo altera erit falsa : mendacium autem, ut dicit Augustinus, quod est in doctrina fidei, maximum est omnium mendaciorum : ergo videtur, quod talis diversitas opinionum non possit esse sine peccato mortali.
- Item, supra habitum est, quod nusquam periculosius erratur, quam in materia de Trinitate : cum ergo iste error sit in materia de Trinitate, videtur esse periculosissimus.
- Si dicas, quod Scriptura non determinavit : et ideo opiniones circa hoc esse poterunt. Quaeratur, Quid vocatur Scriptura ? Si canon Bibliae scriptura vocatur : sicut non determinat quinque notiones, ita etiam non determinat tres esse personas : ergo etiam de hoc possunt esse diversae opiniones : quod falsum est : quia haereticus reputaretur, qui assereret non esse tres personas. Si autem canon Patrum dicitur scriptura, plane falsum videtur : quia infra habebimus, quod Augustinus nominat, et ponit notiones.
Ad hoc dicendum, quod propter difficultatem materiae non ex praesumptione, sed ex ratione hic diversa opinantes, excusantur : quia falsa opinio non facit haereticum, sed potius praesumptio assertionis et defensionis, ut dicit Magister infra.
Ad primum ergo dicendum, quod non contradicunt in re nullam dicentes esse notionem, et aliquas dicentes notiones esse : quia illi qui nullam dicunt, ponunt quod personae seipsis distinguuntur, et ita implicite ponunt notiones, sed non distinctas a personis nisi secundum intentionem : quia impossibile est ponere distinguens et distinctum per intentionem esse idem. Illi autem qui ponunt notiones, non dicunt eas re differre a personis, sed suppositione et modo intelligendi. Nec est mendacium : quia non dicunt intentione fallendi, sed potius id opinantur quod verum esse credunt. Qui autem dicit, quod non est verum et putat esse verum, non mentitur, ut dicit Augustinus.
Ad aliud dicendum, quod numerus notionum refertur ad numerum personarum : et ideo non habet articulum symboli specialem, et ideo non est ibi tantum periculum, sicut in alio quod expresse a Patribus est determinatum.
Ad aliud dicendum, quod licet Augustinus nominet notiones et proprietates, non tamen ostendit qualiter distinguuntur a personis : et non determinat, utrum sint ut notiones, vel in noto per eas tantum, vel utrum ponendae sint per se : et ideo circa illud possunt esse opiniones.
ARTICULUS XV
Quid exigatur ad gratuitam filiationem ?
Deinde quaeritur : Quid exigatur ad gratuitam filiationem in communi, quam Magister videtur hic tangere triplicem, scilicet factura sive creatione, et recreatione, et aeterna generatione, etc.
Sed quia de hoc alibi plurima dicta sunt ibi requirantur : quia ibi disputatum est de filiatione adoptionis, et filiatione per naturam et gratiam unionis, et factura. Hoc solum hic notandum est, quod licet aliae res sint factae ad exemplar quod habent in mente divina, non tamen Deus proprie dicitur pater earum, nec illae filii : quia filius est qui alio modo habet imaginem facientis, ut homo, et Angelus.
Quae autem in sequenti parte dicuntur a Magistro, satis plana sunt per ea quae tractata sunt de Spiritu sancto.
