Distinctio XX — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XX
De trium personarum aequalitate quantum ad potestatem.
A. Ostenso quod aliqua personarum aliam non superat magnitudine, nunc ostendit quod alia non excedit aliam potentia.
DIVISIO TEXTUS
Nunc ostendere restat, quomodo aliqua personarum, etc.
In hac distinctione Magister ostendit aequalitatem trium personarum in potentia divina quae substantialis est.
Et dividitur in tres partes :
in quarum prima continente duo capitula, scilicet A et B, per auctoritates ostendit aequales esse personas.
In secunda continente quatuor capitula contra haereticum ostendit quatuor modis Filium aequalem Patri.
Et prima probatio est de ratione generationis : quia generans et genitus sunt aequales per potentiam naturae.
Secunda est in secundo capitulo, scilicet D : per auctoritatem Joannis, XVI, 15 : Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt.
Tertia est in tertio, scilicet E : per rationem, quod aliter impotens aut invidus fuisset.
Quarta est in quarto, scilicet F : per similitudinem humanam.
In tertia parte respondet obiectis haeretici in ultima parte distinctionis istius, ibi, G : Sed forte dicis, eo ipso, etc.
ARTICULUS I
An potentia secundum omne genus causae sit in Deo, vel secundum aliquod genus tantum ?
Hic autem ante Litteram incidunt tria dubitabilia quorum primum est, Si potentia secundum omne genus causae sit in Deo, vel secundum aliquod genus tantum ?
Secundum est : Utrum potentia unius rationis sit ad potentiam creandi et processionis personarum ?
Tertium est : Utrum illae potentiae habent ordinem secundum rationem intelligentiae, et qua illarum sit prior ?
- Videtur autem, quod omnis potentia sit in Deo, per hoc quod omnis potentia nobilitatis est : ergo omne genus potentiae debet sibi attribui.
- Item, constat, quod ipse est efficiens : sed tres in unum coincidunt, ut dicit Philosophus : ergo ipse etiam est formalis, et finalis : ergo potentia causae formalis et finalis est in ipso : et hoc ipsum communiter dicitur, unde etiam versus dicitur :
Efficiens causa Deus est, formalis idea,
Finalis bonitas, materialis hyle.
- Item, dicitur, Apocal. XXII, 13, quod ipse est a et ô, principium et finis Finis autem et forma sunt idem.
Sed de potentia causae materialis videtur etiam posse probari sic, et est obiectio Alexandri cuiusdam Graeci, et David de Dinanto Latini :
- Quacumque sunt, et nullo modo differunt, eadem sunt : Deus et materia prima sunt, et nullo modo differunt : ergo eadem sunt. Probatio minoris (quia prima constat) : Simplicia omnino nullam habent differentiam : quia quod habet differentiam, compositum est ; sed Deus et materia prima simplicia sunt : ergo nullam habent differentiam : ergo sunt idem : ergo Deus est potentia materialis omnium, sicut efficiens et aliae causae.
- Item, Deus abstrahit ab omni ente quod trahitur in partem entis : sed omne actu ens tractum et determinatum est in partem entis : ergo abstrahit ab omni ente actu : ergo relinquitur tantum ens in potentia : ergo ens in potentia est primum. Primum autem est ante quod non est aliquid possibile intelligere : illud autem primum ante quod nihil possibile est intelligere, est Deus : ergo ens in potentia et Deus idem sunt : ens autem primo in potentia ponit materiam primam : ergo Deus et materia sunt idem.
- Item, quidquid necesse est praesupponere ante omne fieri, et post omne corrumpi, ipsum est sine principio et fine : potentiam materialem necesse est praesupponere ante omne fieri, et post omne corrumpi : ergo potentia materialis est sine principio et sine fine. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod in omni fieri necesse est aliquod praesupponere subjectum, et post omne corrumpi necesse est relinquere id in quod corrumpuntur quae corrumpuntur, et hoc est potentia materialis : ergo est sine principio et fine : et nihil est sine principio et fine nisi Deus : ergo in Deo est potentia materialis sicut potentia causarum aliarum.
Sed contra :
- Philosophus dicit, quod efficiens numquam est factum : ergo universaliter efficiens non est universaliter factum : universaliter efficiens Deus est, quia ipse agit quidquid fit : universaliter autem factum est materia : ergo Deus et materia vel potentia materialis non sunt idem.
- Item, Philosophus : Primum regit res praeterquam quod commisceatur cum eis : sed materia commiscetur cum omnibus : ergo materia non est Deus, nec potentia materialis potentia divina.
- Item, nihil est adeo imperfectum sicut id quod perficitur omnibus advenientibus sibi materia prima perficitur omnibus advenientibus sibi : ergo ipsa est imperfectissima.
Item, nihil est adeo perfectum sicut id quod omnibus largitur, et nihil recipit : primum efficiens omnibus largitur, et nihil recipit : ergo Deus est maxime perfectus. Inde sic : Perfectissimum et imperfectissimum maxime distant : Deus est summe perfectum, materia prima summe imperfectum secundum naturam : ergo maxime distant et differunt.
Solutio. Dicendum, quod in Deo est potentia universaliter efficientis causae et substantiam materiae, et formas in ea. In natura autem non est potentia efficiendi nisi formam, et similiter in arte. Potentia autem causae formalis intelligitur duobus modis : est enim forma intrinseca dans esse, et existens pars eius cui dat : et haec non est Deus. Est etiam formalis extra, et exemplar formale est ad exemplatum, ut ligneum sotular se habet ad calceum : et sic Deus est causa formalis per ideam. Potentia autem finalis est ipse : quia propter ipsum sunt, fiunt, et constant omnia, ipsum appetunt secundum quod possunt. Potentia autem causae materialis nullo modo, sicut necessario probatum est, convenit ei.
Ad id quod obicitur, dicendum quod multa differunt quae seipsis differunt, et est instantia ad argumentum, homo et asinus differunt rationali et irrationali : rationale autem et irrationale differunt non per differentiam quam ut partem sui claudunt in se, sed seipsis, aliter enim oporteret in infinitum abire in differentiis.
Ad aliud dicendum, quod ens increatum non abstrahitur ab ente ut simplicius a minus simplici : et hoc probatum est supra : sed abstrahitur ut commune proportionis quod vere et proprie est in Deo et simpliciter, in creatura autem receptum et concretum habitudinibus. Similiter ens in potentia non ponitur per ens quod est primum principium formale entis : quod patet ex hoc quod ens quod est primum in intellectu abstrahente, dividitur per potentiam, et actum. Unde etiamsi prima ratio non impediret, tamen falsum supponitur in obiectione.
Ad aliud dicendum, quod materia non praesupponitur ante omne fieri, nisi fieri stricte accipiatur pro motu, vel mutatione quae est cum motu. Si autem fieri sumatur generaliter ad creari, non praesupponitur materia : illud enim fieri cum non dicat nisi nunc primo existere creatum ante quod nihil fuit de creato, non exigit subjectum : et illo fieri ducitur materia in esse. Similiter licet materia numquam habitura sit finem, tamen posset in nihil decidere, si manus Omnipotentis non contineret.
ARTICULUS II
Utrum potentia operandi in Filio univoca sit cum potentia generandi et spirandi ?
Secundo quaeritur : Utrum potentia operandi in Deo univoca sit cum potentia generandi et spirandi ?
Videtur quod sic : quia utraque est in Deo : et quae sunt in Deo, sunt unius naturae simplicis ergo unius rationis secundum naturam : ergo potentia operandi, et illa qua procedunt personae, sunt univoce in Deo.
Sed contra : Potentia diffinitur per actum : et actus non sunt unius rationis : ergo nec potentiae.
Solutio. Supra determinatum est hoc, quod potentia considerata in radice potentiae quae est essentia, unius rationis est : sed considerata ut est coniunctum actui, est alterius rationis.
ARTICULUS III
An in Deo prior sit potentia spirandi quam potentia operandi ?
Sed tunc tertio quaeritur : Quae sit prior in Deo ?
Videtur autem, quod potentia operandi : quia illa est essentialis : et essentia secundum rationem est ante personam : ergo potentia essentialis ante potentiam personalem.
Sed contra : Anselmus dicit, quod processio personarum est causa processionis creaturarum : sicut etiam patet in illo versu : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt : et illo, Verbo Domini caeli firmati sunt, etc. Quod exponens Augustinus, dicit : Verbum genuit in quo erat ut fieret : cum ergo causa sit ante causatum, videtur quod potentia qua procedunt personae, sit ante potentiam creandi et operandi. Idem accipitur, Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt ; ergo necesse est Verbum et potentiam processionis Verbi omnibus praesupponere.
Solutio. Ad hoc eodem modo solvendum est sicut immediate ante, quod potentia consideratur dupliciter, scilicet secundum radicem in qua est : et sic una et eadem est potentia generandi, spirandi, et creandi : sed ad aliud est in Patre, et ad aliud in Filio est et Spiritu sancto potentia generandi et spirandi, sicut dictum est supra : una autem et eadem in tribus personis. Si autem consideratur ad actum determinata, sic est alia et alia potentia : et potentia generandi et spirandi secundum rationem intelligendi est ante potentiam creandi, sicut probatum est in obiectione : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IV
An solus Spiritus sanctus potest tantum quantum Pater et Filius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in parte prima, ubi dicit, quod nec plus potest Pater et Filius simul, quam solus Spiritus sanctus.
Si enim solus Spiritus sanctus potest tantum, quantum Pater et Filius : non ergo Pater potest tantum, quantum Pater et Filius, quod falsum est.
Ad hoc dicendum, quod haec est duplex, solus Spiritus sanctus potest tantum, quantum Pater et Filius : ex eo quod dictio exclusiva, scilicet ly solus potest sistere in subjecto, et sic vera est locutio sub hoc sensu, solus Spiritus sanctus, etc., id est, ille qui solus est Spiritus sanctus, ita quod alius non est Spiritus sanctus, potest tantum, etc. Si autem sit circa subjectum in comparatione ad praedicatum, tunc excludit alias personas a participatione praedicati, et sic falsa est, et sic procedit obiectio facta in contrarium.
B. Quod non potest minus Filius quam Pater.
C. Hoc verum fatebatur haereticus, ex quo progrediebatur ad falsa.
D. Quaestio Augustini, qua arctat haereticum.
ARTICULUS V
An Pater, Filius, et Spiritus sanctus sunt in potentia aequales ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B : Potens potentem potuerit generare vel gignere, et non omnipotens omnipotentem.
Videtur enim, quod teneat ratio haeretici :
- Aut enim posse gignere Filium est aliquid posse, aut non. Si non : tunc non tenet ratio Augustini contra haereticum facta, cum dicit, Aut potuit gignere aequale, et noluit : aut voluit, et non potuit : aut potuit, sed non voluit. Si voluit, et non potuit, ergo impotens fuit : si enim posse gignere non est aliquid posse, si hoc non potuit Pater, non sequitur quod impotens fuerit : sed hoc sequitur, ut dicit infra : ergo posse gignere est aliquid posse : et hoc non potest Filius : ergo Pater potest quod non potest Filius, et sic non sunt aequales in potentia.
- Item, est habere a se essentialiter, et personaliter : et est habere ab alio essentialiter, et personaliter : et duo media, scilicet habere ab alio personaliter, et non essentialiter : et habere ab alio essentialiter, et non personaliter : sed ille ultimus modus esse non potest, quoniam quaecumque essentia est ab alio, omnes personae illius ab alio sunt : sed video, quod non habere ab alio essentialiter et personaliter, est summae potentiae, personaliter habere ab alio et essentialiter, est impotentiae : ergo habere ab alio personaliter et non essentialiter, partim erit potentiae, et partim impotentiae : et hoc convenit Filio, et Spiritui sancto : ergo potentiae eorum permixtae sunt impotentia, et ita non aeque potentes Patri : ergo non sunt aequales in potentia.
- Item, Pater operatur per Filium, et non e converso : ergo aliquid secundum potentiam potest Pater, quod non potest Filius, nec Spiritus sanctus : ergo non sunt aequales.
- Item, nihil receptum ab aliquo est aeque potens danti : sed potentia Filii et Spiritus sancti est accepta, Patris autem dans : ergo non est aeque nobiliter in Filio et in Spiritu sancto sicut in Patre.
- Praeterea, propter aliquid speciale Patri attribuitur potentia, et non Filio, nec Spiritui sancto : ergo videtur, quod sibi potentia secundum aliquid plus conveniat quam aliis duobus.
- Item, ratio principii est ratio potentiae : sed maiorem rationem principii habet principium non de principio, quam principium de principio, vel quam non principium personae, sed de utroque principio : sed principium convenit Patri : ergo Patris potentia non est aequalis potentiae Filii et Spiritus sancti, et sic videtur procedere obiectio haeretici.
Sed contra :
- Genitus, nisi natura degeneret, vel deficiat generans, in omnia similia naturae producitur cum generante : cum ergo potentia sit de praecipuis naturae, necessario in similem producitur potentiam Filius cum Patre.
- Item, quorum una est natura et eadem numero, illorum est una potentia illius naturae : trium personarum est una natura et eadem numero : ergo ipsarum est potestas una vel potentia.
- Item, quaecumque ita se habent, quod omne opus eorum est indivisibiliter omnium illorum, est potentia operans una numero : ita se habent tres personae in omni opere suo : ergo ipsarum est una potentia numero : ergo est aequalis.
- Item, detur, quod maior sit Patris. Contra: Filii potentia est infinita et Spiritus sancti, quod patere potest in actu creandi : qui educendo aliquid de nihilo, quae infinite distant, probatur esse infinitus : Filius autem creat et Spiritus sanctus : sed infinito nihil est maius : ergo Patris potentia non est maior potentia Filii : et datum fuit, quod esset maior.
Solutio. Dicendum, quod tres personae omnino aequales sunt in potentia.
Et dicendum, quod posse generare Filium aliquid est posse, et est ad aliquid posse, sicut supra explanatum est. Si enim potentia sumatur per comparationem ad id in quo radicatur, tunc est aliquid posse, et est una in tribus personis, licet non ad idem in omnibus tribus. Si autem sumatur secundum coniunctionem ad actum, tunc non est aliquid posse, sed ad aliquid posse, et sic inest tantum Patri. Haereticus autem negavit hoc inesse Filio secundum utrumque modum simul : et ideo procedit ratio Augustini, quod hoc esset impotentiae, scilicet non habere naturam foecundam quae est in Patre : quia sic est aliquid posse.
Ad aliud dicendum, quod habere ab alio personaliter, non essentialiter non est medium inter illa extrema : quia extrema illa sine proportione distant, et ideo medium non habent : sed potius habere ab alio personaliter et non essentialiter, dicit auctoritatem principii in uno, et subauctoritatem in alio, et aequalitatem in habito vel eo quod habetur ab ambobus.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater operatur per Filium, praepositio non notat causam instrumentalem, sed tantum auctoritatem in Patre secundum rationem originis, et ideo sunt in opere aequales.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio vera est in recipientibus in diversitate naturae, sicut corpus a spirituali natura, et elementum a coelo, et huiusmodi. In his autem quae sunt agentia univoce et secundum eamdem naturam, etiam in creaturis falsa est, nisi intelligatur quod quoad hoc non est aeque nobile : quia receptum ut est receptum est in potentia, et postea fit in actu, et tunc falsa est in Deo, quia Filius non est accipiens in potentia, et postea mutatus ad actum.
Ad aliud dicendum, quod potentia attribuitur Patri propter principii rationem, quae est in ipso totius divinitatis : principium autem de se ponit potentiam : huiusmodi autem ratio principii non facit Patrem potentiorem, sed auctorem, ut saepius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio principii, licet approprietur ei potentia, non tamen proprie dicit potentiam, sed originis proprietatem : et ideo non tollit aequalitatem in potentia a Filio et Spiritu sancto.
E. Aliter probat Filium aequalem Patri.
F. Per simile ostendit, quod non minorem Pater Filium genuit.
ARTICULUS VI
Utrum Deus voluit, sed non potuit : aut potuit, sed non voluit creaturas facere meliores ?
Deinde quaeritur de processu Augustini quem ponit, ibi, E : Aut non potuit, etc.
Videtur enim instantia esse : quia aut voluit, et potuit me meliorem facere : aut voluit, sed non potuit : aut potuit, et non voluit. Si primo modo : ergo ego optimus, factus sum, et eadem est ratio de qualibet creatura. Si voluit, sed non potuit : ergo impotens. Si potuit, et non voluit : ergo invidus fuit.
Solutio. Dicendum quod inferior natura aequari Deo non potest, et est opus voluntatis eius, et non naturae : generatio autem et processio sunt in eadem essentia : et ideo aequalitatem participare possunt Filius et Spiritus sanctus : unde in illa natura sequitur, et non in inferiori.
Si autem obicias, quod secundum hoc ad minus omnes creaturas debuit facere in optimo in ea nobilitate cuius perceptibiles erant. Dicendum quod non sequitur : quia inferior natura respicit suum principium quod est voluntas et sapientia ordinans : et ideo exit in gradibus competentibus decori universi : superior autem natura huic non subjacet, et ideo necesse est, quod emanationes eius sint secundum aequales personas.
G. Opinionem haeretici ponit, ut destruat.
ARTICULUS VII
An in divinis sit ordo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo G : Aequalitatis autem, Qualis et quantus sit, etc.
Hoc enim non videtur : quia qualis potius dicit similitudinem, quam aequalitatem : quia sicut in praecedenti distinctione habitum est, unum in qualitate facit similitudinem.
Ad hoc dicendum, quod in Deo non est nisi quantitas virtutis, et illa bene radicatur in eo quod secundum modum significandi dicit qualitatem : dicit enim Augustinus, quod in his quae non mole, sed virtute magna sunt, idem est maius esse quod est melius esse.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nec cum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inaequalitas substantiae, sed ordo naturae, etc.
Videtur enim ex hoc quod ordo sit in divinis : quod etiam ratione probari potest :
- Causa enim ordine naturae est ante causatum : dicit autem Chrysostomus super epistolam ad Hebraeos, et Damascenus, quod Pater est causa Filii : ergo ordine intelligentiae et naturae est ante Filium.
- Item, secundum rationem intelligendi principium non de principio, est ante principium de principio : ergo videtur, quod in divinis sit prius et posterius secundum intellectum.
- Item, cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae : aut est ibi aggregatio sine ordine, aut cum ordine. Si sine ordine : ergo est ibi aggregatio confusa, quod inconveniens est. Si autem cum ordine : ergo est ibi prior et posterior persona : ergo prius et posterius.
- Item, supra saepe habuimus, quod Spiritus sanctus est tertia in Trinitate persona : non autem dicitur de Patre, quod sit tertia, vel secunda persona, sed prima : ergo est ibi primus, secundus, tertius : sed ista nomina ordinabilia sunt : ergo est ibi ordo secundum prius et posterius.
Sed contra : Si est ibi prius et posterius, hoc erit secundum aliquem modum prioris. Constat autem, quod prius tempore vel duratione non est in divinis personis, nec prius dignitate : ergo est ibi prius causa, vel intellectu : prius autem naturali intelligentia, simplicius est quam quod posterius est : ergo Pater esset jam simplicior Filio, et Filius aliquid adderet Patri, quod falsum est, et haeresis. Si autem esset ibi prius natura, eodem modo quo prius natura est prius causa : tunc sequitur cum causatum sit maioris concretionis vel compositionis quam causa vel posterius ipsa, quod esset Filius compositior Patre vel posterior in esse, quod totum absurdum est : ergo non est in divinis prius et posterius : ergo nec ordo, cum omnis ordo dicat prius et posterius.
Ulterius quaeritur iuxta hoc : Quid dicat ly ordo naturae ? Utrum personam, vel substantiam, vel notionem ? Si personam, tunc diceret aliquam personam, et tunc idem esset ordo naturae quod ordo personae, quod non est verum, quia non verificatur de aliqua persona in speciali. Si dicit substantiam, tunc idem esset ordo naturae quod ordo substantiae, quod iterum non est verum, quia in substantia nullus est ordo, nec ipsa ordinatur. Si autem dicit notionem, tunc aliquam diceret, et hoc iterum inconveniens est, sicut patet discurrenti per singulas notiones. Si dicas, quod ly ordo non dicit ordinem ex parte ordinatorum, sed dicit rationem ordinis. Contra : Ratio ordinis sumitur ex ratione prioris et posterioris : et non est in divinis ratio prioris et posterioris, ut probatum est : ergo non est ibi ratio ordinis. Si autem dicas, quod ly ordo dicit ordinata ipsa, et ly natura dicit id in quo attenditur ratio ordinis : hoc iterum non videtur, quia in natura unum et non ordinatae sunt personae divinae : ergo videtur, quod impropriissime locutus sit Augustinus.
Solutio. Adhoc dicendum, quod in divinis est ordo aliquo modo, non prius et posterius, sicut hoc supponitur in Littera : et ordo non est ordo simpliciter, sed ordo secundum quid. Cum enim ordo de se dicat duo, scilicet distinctionem, et prius et posterius, hic abstrahitur ab altero, scilicet a priori et posteriori, et remanet sibi distinctio tantum. Cum autem additur, naturae : cum natura sit, ut dicit Philosophus, ex quo pullulat pullulans, intelligitur alter distinctorum esse ex altero, et non alter prior altero. Unde dico, quod ly ordo naturae quasi in vi unius termini sunt sumenda : ut ex primo habeatur distinctio, ex secundo autem ratio existendi alterum ex altero.
Ad primum ergo dicendum, quod in divinis non est causa : quia causa est ad cuius esse sequitur aliud : unde causa et causatum ponunt prius et posterius : sed Graeci utuntur hoc nomine, causa, pro eo quod nos utimur principio, quod dici minus quam causa.
Ad aliud dicendum, quod principium non de principio, non est ante principium de principio, sed simul, ut supra probatum est : quia in principio non de principio intelligitur principium de principio : nec umquam etiam per intellectum praecedit. Et quae contra obici possunt, in distinctione IX supra sunt soluta et obiecta.
Ad aliud dicendum, quod non est in divinis pluralitas confusa : quia est ibi ordo naturae, et non ordo simpliciter : et ideo nec est ibi confusio, nec prius nec posterius.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia ordinante personas, unam pronuntiat prius, et aliam posterius, et hoc contingit propter defectum nostri materialis intellectus : et Ecclesia refert ordinem pronuntiationis ad ordinem naturae, et non ad prius et posterius secundum ordinem simpliciter.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod ly ordo naturae supponit essentiam non secundum quod essentia, sed secundum quod natura, hoc est, secundum quod virtute eius est potentia processionis unius personae de alia : licet enim essentia non generet, tamen Pater generat virtute essentiae ut est natura. Dicit ergo essentiam in persona non simpliciter, sed ut est natura praedicto modo accepta : et ideo non est idem ordo naturae et ordo substantiae vel essentiae propter diversum modum significandi.
Et per hoc etiam patet solutio omnium quae circa hoc obiecta sunt.
