Distinctio XXXIV — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXXIV
De comparatione personae sine rei naturam, vel de comparatione personarum ad essentiam.
A. Opinio quorumdam non idem esse personam et essentiam vel naturam dicentium, et eamdem essentiam non posse esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum.
B. Hic docet quomodo eis obviat ipsius Scripturae circumstantia, et qualiter praedicta intelligi debeant ; et quod Spiritus sanctus est res unius naturae Patris, et Filii, et est ipsa natura.
C. Quod propter res creatas illud dixerit, non idem est natura et res naturae.
DIVISIO TEXTUS
Praedictis autem adiciendum est, quod quidam perversi sensus homines, etc.
Hic incipit secunda pars, in qua fit comparatio personae ad essentiam, utrum scilicet sint idem vel diversa ?
Et dividitur in quatuor partes :
in quarum prima ostendit Magister non esse diversitatem inter personam et naturam.
In secunda autem ponit rationem qualiter potentia, sapientia, bonitas, appropriantur tribus personis, ibi, F : Ex praedictis constat, etc.
In tertia autem ponit rationem huius nominis homoousios, ibi, I :
Hic non est praetermittendum, etc.
In quarta et ultima ponit rationem translative dictorum de Deo, et ponit epilogum istius tractatus de Trinitate.
Prima harum dividitur in duas.
In prima, ostendit personam esse essentiam.
In secunda, ponit rationem quare dicuntur tres personae unius essentiae, et non unius Dei, ibi, E : Hic considerandum est, cum Deus sit, etc.
In prima parte sunt tria,
scilicet quaestionis probatio,
et ad eamdem solvendam erroris per auctoritatem Hilarii introductio, ibi, § 2 cap. A : Idque testimonio Hilarii, etc.
Tertio, ponitur eiusdem auctoritatis solutio, et veritatis ostensio, ibi, B : Hoc quidam dicunt non intelligentes, etc.
Et ex his patet sententia.
ARTICULUS I
Utrum persona sit essentia, vel non, sicut dixit Gilbertus Porretanus ?
Incidit autem hic quaestio Gilberti Porretani, cui iste error imponitur, licet postea se correxerit, Utrum persona sit essentia ?
Videtur autem, quod non : quia
- In nulla natura affirmatio et negatio simul verificantur de eodem : si ergo persona est essentia, persona et essentia sunt idem in re : sed persona est incommunicabilis, essentia autem est communicabilis : ergo de eodem in re verum est dicere, quod ipsum est communicabile et non communicabile, et commune et non commune, et proprium et non proprium, et distinctum et non distinctum, et relatum et non relatum, et huiusmodi omnia : cum igitur hoc sit impossibile, videtur quod impossibile sit personam et essentiam omnino esse idem in re. Si forte dicas, quod secundum aliquid convenit ei unum, et secundum aliquid alterum : tunc sequitur, quod idem ibi sit unum et alterum, et sic non esset penitus idem.
- Item, in divinis remanent duo praedicamenta, quorum neutrum transit in alterum, scilicet substantia, et ad aliquid : nulla autem duo praedicamenta sunt nisi per hoc quod unum non est alterum : ergo ad aliquid non est substantia : persona est ad aliquid, quia Pater ad Filium : ergo Pater non est substantia divina.
- Item, essentia in aliqua habitudine se habet ad personam : aut ergo ut idem omnino, aut ut aliquo modo differens. Si ut idem omnino : ergo Pater omnino idem est quod essentia, et Filius omnino idem est quod essentia : sed quaecumque uni et eidem omnino sunt eadem, ipsa inter se sunt eadem, ut dicit Philosophus : ergo Pater est Filius : et haec ratio videtur innui in Littera, quod scilicet ista induxit Gilbertum ad hoc quod hoc diceret.
- Item, Philosophus dicit, quod quantulamcumque differentiam attulerimus, ostendentes erimus quod non idem, ad minus ostendemus quod non omnino idem : sed dicimus essentiam communem re, proprium autem re dicimus esse Patrem : ergo differentia realis invenitur : ergo non sunt omnino idem persona et essentia.
- Item, communis animi conceptio est, differentes hypostases omnino idem sibi realiter non posse participare : quia, detur quod omnino idem : ergo conveniunt in eo quod est omnino idem : ergo cum hoc in omnibus sit, facit omnino idem : et sic non essent plures hypostases : ergo haec est vera, quod differentes hypostases omnino idem sibi non participabunt : habent autem naturam vel essentiam unam tres divinae hypostases : ergo essentia non est idem sibi.
- Item, Philosophus dicit, quod a prima substantia nulla omnino erit praedicatio : sed, sicut habitum est supra, persona est ut prima substantia : ergo non praedicatur de aliquo : ergo nec de essentia praedicabitur, ut dicatur, Essentia divina est Pater.
- Item, saepe habuimus, quod Pater divina essentia est, et quod est ibi constructio secundum causam formalem : ergo essentia divina se habet ad hypostasim, sicut forma ad formatum. Inter illa autem oppositio est causae et causati : cum igitur causa et causatum numquam sint idem, essentia et hypostasis numquam erunt idem. Hic autem inducit Gilbertus, vel potest inducere sophismata Praepositivi, quae supra posuimus. Detur enim, quod essentia sit persona : tunc haec erit vera, essentia est Pater : Pater autem alicuius est Pater : et non nisi Filii : ergo essentia est Pater Filii : ergo genuit Filium.
Item, aliquo est Pater : non nisi paternitate : ergo paternitas inest essentiae : ergo determinat eam.
Sed contra obicitur secundum dicta beati Bernardi super Cantica.
- Dicit enim Gilbertus super librum Boetii de Trinitate : Deitate qua Deus est, non quae Deus est. Aut ergo aliquid maius est, aut aequale, aut minus Deo. Patet, quod non est maius. Si autem aequale. Contra : Aequale non facit sibi aequale ; quia non est potens in ipsum : ergo haec deitas non facit Deum. Si minus ; ergo Deus degenerat, fiendo Deus per illud, quod iterum absurdum est ; ergo deitas est ipse qui Deus est : ergo est hypostasis et persona.
- Item, si non est idem ; ergo persona est composita ex illo, et alio quodam : ergo non est simplex, quod haereticum.
- Item, omne compositum resolubile est in sua componentia ut priora se et simpliciora : ergo Deus esset resolubilis in alia priora se et simpliciora, et sic nec primum esset nec simplex, quod absurdum est.
- Item, omne compositum esse suum habet ab alio vel ab aliis : ergo Deus esset iam factura alterius Dei prioris se, quod falsum est.
Solutio. Patet cuilibet, quod ultimae rationes necessariae sunt, et prius inductae sophisticae : et hoc postea videns Gilbertus correxit dictum suum, in quo etiam, ut dicetur, prius sensum sanum habuit, licet incauta verba protulerit.
Dicendum ergo et credendum simpliciter, quod propter finem simplicitatis Dei, non differunt in eo esse et quod est, et essentia et persona re : differunt tamen in modo supponendi et attribuendi.
Si autem quaeras : Unde hoc fiat, cum omnino idem sit re, quod diversa attribuuntur ? Dicendum, quod illa simplicitas privat compositionem per hoc quod tollit diversitatem ab eis quae sibi in eodem uniuntur : et si illa diversa remanerent, tunc facerent compositionem sicut forma et materia in compositione : sed licet sic tollat compositionem, tamen veritatem uniuscuiusque eorum non tollit, sicut supra diximus de attributis. Licet enim sapientia Dei sit idem cum substantia propter simplicitatem, tamen sapientia Dei verissime sapientia est : aliter enim non aliquid esset in Dei sapientia, quod non esset in Dei essentia. Ita et haec simplicitas personae non tollit veritatem hypostasis, nec veritatem naturae : et ideo remanet illa communicabilis.
Et per hoc patet solutio ad primum : quia licet persona et essentia sint idem, tamen utrumque retinet ea quae sunt de ratione sua propria : et ita contradictoria non referuntur ad idem in ratione illa qua realiter ratio est, quia realiter incommunicabile convenit personae, et realiter communicabile convenit naturae, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod non remanent ibi modi praedicandi per hoc quod relatio est accidens, quia quoad hoc transit in substantiam : sed per hoc quod ad alterum est, et hoc est proprium personae, non impediente simplicitate : quia simplicitas veritatem naturae non tollit, sed tantum diversitatem communicabilis et incommunicabilis quae sunt in eodem.
Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum teneret, si essent idem omnino : ita quod unum virtute suae naturae et identitate rationis esset idem cum altero : sed haec retinent rationes diversas, eo quod vere incommunicabile est unum, et vere communicabile est alterum : et ideo cum ratione eius quod incommunicabile est, Pater opponatur Filio relative : et similiter Filius ratione eius quod est incommunicabile, opponatur Patri relative : non sequitur, quod unus sit alius, sed tantum quod sit idem sibi in substantia. Et huic aliquod simile imaginari possumus in puncto et unitate : ponamus enim punctum per id quod est, uniri unitati per id quod est : et tamen retinere utrumque proprietatem naturae suae : dicimus, quod punctum cum unitate omnino idem est in substantia et essentia : et tamen opponetur ei in relatione ad continuum : quia unitas habet relationem ad discretum : et tunc sequitur, quod habens relationem ad continuum, omnino idem sit in substantia habenti relationem ad discretum secundum quod huiusmodi. Simile tamen illud deficit, sicut omnia similia terrena.
Ad aliud dicendum, quod vim faciendo in differentia, vera est propositio : sed per hoc quod essentia est communis, ponitur potius convenientia quam differentia : sicut si probamus animal esse genus, et esse genus hominis, per hoc magis probamus quod sit homo, quam quod differat ab homine : et si esset simplex, probaremus per hoc quod est commune ad hominem, etiam quod esset idem homini : unde naturam esse communicabilem non ponit causam differentiae, sed potius unitatis et convenientiae cum omnibus personis in quibus est.
Ad aliud dicendum, quod non est communis animi conceptio, nisi in natura in qua quo est differt a quod est : et in illa necesse est multiplicari quo est secundum esse, secundum quod multiplicantur hypostases sive quod est : sed in divinis non est ita : ergo non oportet ibi illud concipere. Ad id per quod probat, patet solutio per ante dicta : quia licet simplicitas faciat identitatem personae et essentiae : non tamen tollit veritatem utriusque : et ideo quoad rationem personae quae realis est, eo quod est verae proprietatis et hypostasis, adhuc illae hypostases sunt plures.
Ad aliud dicendum, quod hoc nihil est : quia a prima substantia non erit praedicatio secundum coordinationem praedicabilium in genere : et hoc intendit Philosophus dicere : sed quod ipsa de nullo vere praedicetur, non intendit : in divinis autem etiam de communi potest praedicari, sicut supra ubi haec quaestio tractata est, ostendimus.
Ad alia iam saepius supra solutum est.
D. Quod non aliud est Deus et quae sua sunt, ita ut insint : alia enim sunt quae insunt, alia quae non insunt.
ARTICULUS II
Utrum persona differat a natura secundum intelligentiae rationem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : Non tamen diffitemur aliquam distinctionem habendam fore per intelligentiae rationem, etc.
Aut enim aliquid subest huic intelligentiae rationi, aut nihil. Si nihil : tunc erit cassa et vana. Si aliquid tunc est differentia secundum rem, et non secundum rationem tantum.
Ad hoc dicendum, quod aliquid respondet in re. Unde notandum, quod in inferioribus cum natura communis est in supposito, dupliciter significatur secundum rem, scilicet ut diversa quando dicitur, natura est simplex, et Socrates est compositus : et significatur ut aliquid sibi conveniens quod non convenit Socrati, ut cum dicitur, quod praedicatur de pluribus, Socrates autem de uno vel de nullo. In divinis autem natura non potest significari ut diversa a persona, quia idem est : tamen realiter aliquid convenit ei, quod non convenit personae, et e converso : et ideo dicunt Doctores, quod supposita natura, non supponitur persona, et super illud fundatur intelligentiae ratio.
Et nota, quod ab hoc loco trahitur illud multum vulgatum, quod distinguitur secundum intelligentiae rationem.
E. Utrum ita possit dici, unus Deus trium personarum, vel tres personae unius Dei : ut dicitur, una essentia trium personarum, et tres personae unius essentiae ?
ARTICULUS III
Utrum liceat dicere, tres personae sunt unius essentiae : et tres personae sunt essentiae, sicut unius essentiae, et una essentia trium personarum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Hic considerandum est, cum Deus sit divina essentia etc.
Cum enim dicitur, tres personae sunt unius essentiae, videtur notari indivisibilitas esse naturae in tribus personis : cum igitur Deus et deitas idem sint in divinis, videtur quod eadem ratione possit dici, quod sit unius Dei : et hoc negat in Littera.
- Item, potestne dici : tres personae sunt essentiae, sicut unius essentiae ?
Videtur, quod sic : quia ibi fit comparatio formati secundum rationem intelligendi ad formam, sicut et in illa cum dicitur, tres personae sunt unius essentiae.
- Item, potestne dici : una essentia est trium personarum, vel essentia trium personarum : sicut dicitur, tres personae unius essentiae ?
Videtur, quod sic : quia sicut est comparare personam ad naturam, ita e converso naturam ad personam : et sic unum potest dici in eadem habitudine in qua dicitur reliquum.
Item, videtur quod nullum illorum possit dici : quia obliqui transitivi sunt et diversitatem notant : et cum non sit diversitas aliqua inter essentiam et personam, videtur quod non debeat fieri comparatio illa nisi in recto, ut dicatur, tres personae sunt una essentia.
Solutio. Dicendum, quod bene potest dici, tres personae unius essentiae, ut constructio obliqui cum recto sit in designatione essentiae : vel melius ut ex propriis loquamur, in designatione simplicitatis essentiae in tribus. Nec tamen potest dici, unius Dei propter diversum modum significandi essentiae in hoc nomine, Deus, et in hoc nomine, essentia : quia in abstracto significatur ut natura quae est forma alicuius, in concreto autem significatur ut stans per seipsam, et non ut forma alicuius : et ideo transitio obliqui non salvatur secundum rationem intelligendi, cum dicitur tres personae unius Dei : sicut etiam in inferioribus dicitur, tres personae unius naturae humanae, non tamen dicitur unius hominis, nisi possessiva constructione.
Ad aliud dicendum, quod quando obliquus construitur in designatione essentiae, oportet esse duos genitivos, vel unum habentem vim duorum, ut mulier egregiae formae, vel vir sanguinum, vel homo turpitudinis : et ideo non bene dicitur, tres personae essentiae : quia non salvatur eadem habitudo constructionis.
Ad aliud dicendum, quod bene dicitur, una essentia trium personarum, et essentia trium personarum : sed non in toto salvatur eadem habitudo constructionis : cum enim dicitur, tres personae unius essentiae, constructio obliqui duo importat, scilicet habitudinem formae ad formatum, et designationem simplicitatis formae : cum autem dicitur, una essentia trium, vel essentia trium, non importatur nisi alterum : et ideo etiam sufficit unus rectus, ubi prius exigebantur duo obliqui, quorum unus importaret designationem, et alter formam : sicut grammatici dicunt de istis duabus, mulier egregiae formae, et egregia forma mulieris : quia variatur habitudo : et ideo mutando obliquum in rectum, et e converso, mutatur constructio, ut possum dicere, egregia forma mulieris et forma mulieris : et non tamen ita dicimus, mulier egregiae formae, et mulier formae.
Ad ultimum dicendum : quod notatur per obliquum transitio secundum rationem intelligentiae, quae non ponit diversitatem personae et naturae, sed potius veritatem utriusque.
F. Quod licet potentia, sapientia, bonitas de Deo secundum substantiam dicantur in Scriptura, tamen solent haec nomina distincte ad personas interdum referri.
ARTICULUS IV
Utrum potentia, sapientia, et bonitas faciant summum bonum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Ex praedictis constat, etc.
Ibi enim dicit, quod potentia, sapientia, bonitas faciunt summum bonum : et hoc non videtur : quia summum bonum est, cui nihil deest quod habet boni rationem : non autem verum est, quod omnis ratio boni comprehendatur sub his tribus.
Solutio. Dicendum, quod in perfectione horum trium omne bonum continetur : omne enim bonum, aut est naturae, aut superadditum. Potentia autem perfecta et omnipotens numquam est nisi in natura perfecta et omnipotente. Superaddita autem, aut sunt secundum intellectum, et tunc reducuntur ad verum : aut secundum affectum, et tunc reducuntur ad bonum. Alia autem non simpliciter sunt bona, ut corporalia, et sensibilia : et ideo in horum trium perfectione constat summa beatitudo.
G. Quare id fiat, scilicet quod Patri potentia, Filio sapientia attribuatur ?
H. Quare Spiritui sancto bonitas attribuatur ?
I. De hoc nomine, homoousion, ubi in auctoritatem receptum sit, et quid significet ?
ARTICULUS V
An appropriatio qua Deo attribuuntur appropriata, tantummodo fiat per nos et a nobis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, G : Id ergo sacri eloquii prudentia facere curavit, etc.
- Ex hoc enim videtur, quod appropriatio non fiat nisi per nos, et a nobis : sed hoc est inconveniens : quia si nos non essemus, adhuc sapientia appropriaretur Filio : ergo videtur, quod non dicat verum, quod hoc fecit sacri eloquii prudentia.
- Item, si non est alia ratio appropriationis nisi per connotatum ad creata : tunc aeternitas et unitas supra Patri appropriari non debebatur : quia illa conveniunt ab aeterno, et per connotatum non conveniunt.
- Item, I ad Corinth. I, 24, dicitur, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. ergo Filio appropriatur virtus : virtus autem est ultimum potentiae : ergo potentia Filio appropriatur : non ergo Patri : cuius contrarium dicit in Littera.
Item : Quaeritur de hoc quod dicunt quidam, quod appropriationes huiusmodi non fiunt a nobis : et duabus de causis, scilicet ad erroris evitationem, et veritatis expressionem : et dicunt, quod Patri attribuitur potentia ad erroris evitationem.
Sed contra : Si nulla accidit diversitas in modo intelligendi nisi erroris evitatio : tunc videtur, quod apud non errantes possumus dicere, quod Patri non attribuitur potentia, nec appropriatur : sed hoc falsum est : ergo aliquid est ex parte rei quare appropriatur.
Solutio. Dicendum, quod appropriatio potest considerari dupliciter : secundum aptitudinem, et secundum actum. Secundum aptitudinem est ex parte rei, ut supra dictum est : unum enim attributum viciniorem habet rationem uni personae, quam alteri : et ideo illi est appropriabile. Secundum actum autem appropriatio fit a viris peritis in sacra Scriptura, diversis de causis, scilicet propter errorem evitandum, vel veritatem exprimendam, et propter hoc ut ostendatur magis ratio distinctionis in propriis : et duae praecedentes causae necesse est ut semper supponant tertiam : quia nisi sit unitas in re, non bene fieret appropriatio.
Et per hoc patet solutio ad duo prima : quia Magister supponit convenientiam maiorem rationis potentiae ad proprium Patris, quam alterius personae.
Ad aliud dicendum, quod potentia triplici ratione attribuitur Patri : quarum duae sunt ex parte proprii Patris, et una ex parte nostra. Una est, quia potentia principium est, ut dicit Philosophus. Potentia enim activa est principium transmutationis in aliud, secundum quod est aliud : principium autem secundum rationem primam magis accedit ad principium non de principio, quam ad principium de principio. Secunda ratio est, quia non est sapientia nisi praeexistat potentia, et non est bonitas perfecta nisi praesupponat sapientiam et potentiam : sicut a Patre Filius, et ab utroque Spiritus sanctus. Tertia ratio est in Littera sumpta ex parte nostra : virtus enim licet sit in genere potentia, tamen addit aliquid ratione cuius convenit Filio, scilicet ultimum potentiae : et quia Pater per Filium operatur mundum, et per Filium redemit mundum, ipse Filius est in quo maxima quae fuerunt potentiae Patris, sunt expleta : et ideo sibi attribuitur virtus.
Ad id quod ulterius quaeritur de causis appropriationis, quas ponunt quidam, iam patet responsio : quia supra ostensum est, quod vera causa appropriationis est, quod attributum hoc vel illud magis accedit ad proprium unius personae, quam alterius. Alia autem quae possent obici, supra distinctione XXXI tacta sunt.
K. De nominibus quae translative et per similitudinem de Deo dicuntur.
L. Nihil dignum excellentia ineffabilis Trinitatis se tradidisse dicit, ad alia transiturus.
ARTICULUS VI
Utrum per translationem omnia nomina creaturarum possunt attribui Deo ? et e contra, An nomina Dei possint attribui creaturis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K : Praeterea sciendum est, quod in assignatione, etc.
Ibi enim tangendo rationem translationis docet attendere similitudines :
- Cum autem omnis creatura sit vestigium, videtur per hoc ab omni creatura fieri translatio ad Deum, ut dicatur Deus nomine omnium creaturarum.
- Item, Dionysius dicit eum esse omninominabilem.
- Item, Dionysius : In ipso oportet affirmare omnium positiones. Ergo ab omnibus fit translatio in Deum. Sed hoc nihil esse videtur, ut dicatur Deus diabolus, lupus, bufo, et huiusmodi.
- Item, videtur quod omnia nomina de Deo dicantur translative : quia non proprie univocum est, cum dicitur, Deus est vita, et anima vita : ergo per translationem.
- Item quaeritur : Utrum a nobilioribus creaturis fiat translatio, ut dicatur Deus seraphin et cherubin ? Hoc non videtur : quia nusquam legitur in sacra Scriptura.
- Praeterea, videtur etiam, quod translatio fiat e converso a Deo ad creaturas, sicut dicit Psalmus LXXXI, 6 : Ego dixi : Dii estis, etc.
Solutio. Dicendum, quod ista quaestio ex maxima parte determinata est supra. Dicendum ergo, quod translatio fit ab omnibus quae naturam sine vitio et nocumento deformitatis servant et exprimunt : unde a diabolo non potest, quia est nomen naturae deformatae : et similiter a rana, et bufone, quia est nomen naturae cum proprietatibus deformitatis et nocumenti.
Et si obicias, quod Deus dicitur significari per serpentem ? Dicendum quod serpens aliquid boni importat per astutiam et sapientiam : et etiam serpens in se habet medicinam veneni, eius enim carnes contra venenum valent : sed non sic bu-quam in bona significatione accipitur, quia exprimit astutiam deceptoriam : sed lupus quandoque accipitur in bona significatione, ut Beniamin lupus rapax dicitur esse.
Et ex hoc patet solutio ad tria prima : quia verbum Dionysii de his intelligitur quae non deformitatem de se sonant.
Ad aliud dicendum, quod non omnia dicuntur translative : et ratio supra dicta est.
Ad aliud dicendum, quod a nobilioribus et ab inferioribus potest fieri translatio : sed non fit, ut dicit Dionysius, a nobilioribus, ne sit occasio erroris, scilicet ne putentur illa nobilia per proprietatem convenire : et etiam quia non ita nota sunt nobis : translatio autem fit a magis notis, et illa sunt sensibilia apud nos.
Ad aliud dicendum, quod translatio non est in his quae per prius et posterius participant idem : unde a Deo non fit translatio ad nos, sed potius id quod est in Deo prius, hoc est in nobis posterius simile illius, et proprie est in nobis : sed similitudo quae requiritur in translatione, est similitudo non secundum rem, sed secundum convenientiam proprietatum rei.
