Distinctio X — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO X
A. Hic de Spiritu sancto agitur : et prius quod sit amor Patris et Filii dicitur.
DIVISIO TEXTUS
Nunc vero post Filii aeternitatem, etc.
Hic incipitur pars illa quae est de processione Spiritus sancti, et dividitur in duas partes :
in quarum prima agit de processione eius aeterna.
In secunda autem agit de processione eius temporali quae incipit in distinctione XIV, ibi, A : Praeterea diligenter annotandum est, quod gemina est processio, etc.
Prima dividitur ulterius in tres :
In quarum prima agitur de modo processionis eius in nomine.
In secunda de processione eius in comparatione ad terminum a quo, quae incipit in distinctione XI, ibi, A : Hic dicendum est Spiritum sanctum esse a Patre et Filio.
In tertia de differentia processionis Spiritus sancti, et generationis Filii, quae incipit in distinctione XIII, ibi, A : Post hoc considerandum est, quantum a talibus quales nos, etc.
Prima harum partium continetur tota in hac distinctione, quae dividitur in tres partes :
quarum prima continet, qualiter Spiritui sancto attribuitur, quod sit caritas vel amor.
Secunda continet, quod ut amor procedit a Patre et Filio, quae incipit ibi, F : Nunc vero quod incepimus ostendere, etc.
In tertia assignatur ratio huius nominis, quod ipse dicitur Spiritus sanctus proprio nomine, ibi, H : Hic notandum est, quod Spiritus sanctus in Trinitate specialiter dicitur, etc.
In prima harum continentur quinque :
quorum primum habet, quod sicut Spiritus sanctus est Patris et Filii communiter, ita insinuat amorem utriusque.
Secunda habet probationem huius per Canonicam Ioannis, ibi, B : Ioannes autem in Epistola.
Tertia probationem habet, quod caritas in divinis dicitur essentialiter et personaliter, in medio B : Nescio cur sicut sapientia et Pater, etc.
Quarta habet probationem per exemplum, ibi, D : Pluribus enim exemptis.
Quinta habet probationem, quod Spiritus sanctus est caritas de qua dicit Ioannes, quod Deus ex Deo est, ibi, sub principio E : Spiritus autem Sanctus ubi sit dictus caritas invenimus, etc.
Ex his patet sententia Litterae per totam distinctionem.
ARTICULUS I
Quomodo differant nomina quae attribuuntur Spiritui sancto, amor, dilectio, caritas ?
Incidit autem quaestio primo de hoc quod dicit : Spiritus sanctus amor est, sive caritas, sive dilectio Patris et Filii.
Et quaeruntur duo :
quorum primum est de differentia horum nominum quae tangit.
Et secundo, utrum Spiritus sanctus ut amor procedat ?
- Videtur autem non esse differentia : quia Augustinus dicit super illud Ioannis, XXI, 15, 16 et 17 : Simon Ioannis, diligis me ? et subiungit in fine dicens, Amas me ? quod amor et dilectio sunt idem : ergo videtur quod non differant.
- Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : Mihi videntur theologi commune quidem ducere dilectionis et amoris nomen.
Item, ibidem, reprehendit Dionysius distinguentes inter dilectionem et amorem, dicens quod faciunt vim levibus sonis, quasi nos non possimus quater unum per bis duo, et patriam per natale solum significare : ergo videtur, quod amor et dilectio et caritas sunt idem.
Sed contra :
- Isidorus dicit amorem esse rationalium et irrationalium, dilectionem autem rationalium tantum : ergo videtur, quod non sint idem.
- Item, nos dicimus nos multa amare quae non amamus ex charitate : ergo amor et caritas non sunt idem.
- Item, etiam in turpi amore bene inducimus nomen amoris, sed non nomen charitatis : ergo ista non sunt idem. Similiter nos ponimus ordinem in his quae ex charitate diligimus : in dilectione autem plura sunt : quia diligimus cibum, potum, et huiusmodi : non tamen charitatem habemus ad illa : ergo videtur in eis esse differentia.
Solutio. Dicendum, quod amor et dilectio et caritas in gratuitis donis nominant idem, secundum diversas tamen considerationes : tamen in se considerata se habent sicut superius et inferius : si enim ista ponantur circa gratuitum amorem tantum, tunc nominant eumdem habitum secundum diversam considerationem sui actus. Amor enim dicit adhaesionem affectus ipsi bono quod amatur. Dilectio autem dicit eumdem affectum, secundum quod est ex electione rationis praeeligentis illud de bonis aliis quae amantur, sicut dicitur in Canticis, V, 10 : Dilectus meus electus ex millibus. Sed caritas nominat eumdem affectum, secundum quod sub inaestimabili pretio ponit amatum : charum enim dicitur quod magni pretii aestimatur, sicut habetur in Cantic. VIII, 7: Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Si autem ista tria non circa gratuitum amorem considerentur, sed in se, tunc differunt sicut genus et species. Omnis enim dilectio est amor, sed non convertitur : et omnis caritas est dilectio et amor, sed non convertitur : quia tunc amor est in sensibiliter amatis et rationabiliter, sed dilectio est in rationabiliter amatis tantum, caritas autem in gratuitis tantum.
Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod Dominus ibi ter quaesivit ut acciperet confessionem Petri, non de amore, sed de amoris circumstantiis, secundum beatum Bernardum, quae sunt diligere dulciter quod est amoris in quantum est amor, et diligere sapienter quod est dilectionis in quantum est dilectio, et diligere ferventer quod est charitatis in quantum est caritas : et non intendit ibi dicere Augustinus quod ista non differant ratione, sed quod non differant re.
Ad id quod obicitur de Dionysio, dicendum quod Dionysius non reprehendit distinguentes in ratione nominum : sed potius loquitur contra quosdam qui dixerunt, quod amor non acciperetur in bona significatione, et ideo non deberet poni in divinis : contra quos adducit etiam illud Sapientiae, VIII, 2 : Amator factus sum formae illius. Et illud quod dixit divus Ignatius martyr de Domino Iesu Christo : Meus amor crucifixus est. Unde idem nominat amor, quod dilectio, licet sub alia nominis ratione.
ARTICULUS II
Utrum Spiritus sanctus procedit ut amor, et utrum caritas in homine et Angelo sit habitus voluntatis ?
Secundo quaeritur : Utrum Spiritus sanctus procedat ut amor ?
Et videtur multiplici ratione, quod non.
- Primo sic : Omne nomen quod non nominat ut distinctum ens, sed ut in alio, non convenit personae per se existenti : amor autem id quod nominat, dicit ut in aliquo existere : ergo non competit personae per se existenti perfecte : Spiritus sanctus est persona per se perfecta : ergo non competit ei procedere ut amor.
- Item, amor est eius in quo requiescit affectus : ergo accipitur semper ut in aliud procedens : Spiritus autem sanctus non procedit in aliud, imo ipse procedens manet in seipso distinctus : ergo non procedit ut amor.
- Item, personae divinae hypostases sunt perfectae, sicut Filius et Pater : nullus autem amor secundum rationem amoris dicit hypostasim, sed habitum, et accidens hypostasis : ergo Spiritus sanctus non procedit ut amor.
- Item, tantum amatur Spiritus a Patre sicut Filius : ergo amor medius est nexus Patris et Spiritus sancti : si ergo Spiritus sanctus est amor, erit amor amoris, quod in nullo est, quia sic iretur in infinitum : ergo Spiritus sanctus non procedit ut amor.
- Si forte dicas, quod amor dicat distinctum ab amante : et ideo illa distinctio personalitatem facit et personam. Contra : Essentia divina est eius amor quo Deus amat et se et alia : tamen cum dicat distinctionem secundum nomen, non distinguitur essentia a Patre : ergo talis distinctio non sufficit ad faciendum personam. Praeterea, Pater nominat substantiam distinctam, et similiter Filius, et generatio dicit actum naturae in communicatione naturae a Patre in Filium : amor autem nec dicit substantiam secundum nomen, nec dicit rationem processionis substantialis : ergo videtur ad distinctionem personalem non pertinere.
- Praeterea, cum in natura intellectuali sint aliae potentiae, et alii habitus, quam voluntas et amor, videtur quod processio cuiuslibet potentiae in habitum vel actum deberet facere personalem distinctionem, sicut potentia quae est ad arduum, quae irascibilis vocatur, dividitur contra concupiscibilem, cuius habitus amor attribuitur Spiritui sancto.
- Item, apprehensio boni est ante amorem boni : et ita videtur secundum naturam prius in Deo procedere boni apprehensio quam amor : et ita magis illa processio debet causare personam quam ista.
- Si forte dicas, quod apprehensio boni pertinet ad Filium, eo quod ipse est ars et ratio Patris. Contra : Filio adscribitur veritas : ergo boni apprehensio cum secundum rationem differat, sicut intellectus speculativus et practicus, videtur ad alterius personae distinctionem pertinere.
- Item, cum multi sint motus et passiones concupiscibilis, sicut concupiscere, desiderare, velle, quare penes actus istos vel habitus non accipitur aliqua persona distincta ?
- Praeterea, In mente amor procedit a mente, ut actus, non ut potentia distincta : ergo videtur, quod nulla in divinis persona penes hanc processionem distingui debeat.
Si forte propter hoc dicatur, quod Spiritus sanctus non procedit ut amor.
Contra :
- Quidam Philosophus dicit, quod substantiae separatae spirituales dividuntur per potentiam intellectus et voluntatis, et non plus : ergo sicut in Deo habemus unam processionem personalem ex parte intellectus, ita unam debemus habere ex parte affectus : illa autem non est nisi amoris : ergo amor notabit in divinis personalem distinctionem.
- Item, homines bene viventes non concordant in natura tantum, sed potius quaerunt consensum amicitiae : quia dicit Philosophus, quod amicitia est beatitudo, aut non sine beatitudine : ergo Pater et Filius cum non in paucioribus conveniant quam nos, conveniunt etiam in consensu amicitiae : amicitia autem semper spirat amorem : ergo spiratus ipse sic amor est, et procedit ut amor.
- Item, Hilarius in libro de Synodis : Quod scriptum est, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam : quia cognominato Spiritu, id est, Paraclito, consonantiae potius quam essentiae, per similitudinem essentiae praedicare convenit unitatem. Ex hoc accipitur, quod Pater et Filius non tantum conveniunt in similitudine sive identitate essentiae, sed etiam in consonantia amoris : cum ergo ille amor in Deo existens non possit esse nisi Deus, erit illa consonantia Spiritus sanctus.
- Item, cum mens nostra amat se, ita est aliquid in ipsa amor sui, sicut notitia sui : sed notitiae in divinis respondet persona Filii : ergo amori respondebit alia persona, et illam vocamus personam Spiritus sancti.
Solutio. Dicimus, quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio ut amor quo se invicem diligunt : et hoc praecipue cogit ista ratio : quia absurdum est ponere, quod Pater et Filius in nullo conveniant in quantum distincti sunt : in essentia autem conveniunt in quantum unum sunt : sed nos videmus, quod in omni natura rationali et non rationali omnes deliciae et iucunditates quas possunt habere in vita in quantum sunt differentes personae, fundantur omnes super mutuum amorem : propter quod etiam quidam Philosophi principia omnis naturae ponebant litem et amicitiam, tamquam alterum natura ab ipso universitatis principio ut divinum quoddam acciperet, scilicet amicitiam, quod congregat et unit : alterum autem haberet, scilicet litem, ex ipsa privatione materiae sibi concretum : unde Pater et Filius in eo quod personae distinctae sunt, conveniunt in hoc amore qui procedit ab ipsis quo se invicem amant : et ille est Spiritus sanctus.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod amor dupliciter considerari potest, scilicet secundum id quod nominat, et sic non nominat hypostasim completam, sicut nec verbum : verbum enim nostri intellectus notitia est, quae accidentalis est intellectui. Alio modo consideratur secundum proportionem ad naturam in qua est, scilicet divinam vel humanam : et secundum hoc erit perfectus vel imperfectus, sicut et verbum : unde cum in natura divina nihil sit imperfectum, oportet Spiritum a personis ut personae sunt procedentem esse perfectam in substantia personam.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus procedit ut in aliud, et manet in seipso distinctus : haec enim non sunt opposita : in quantum enim refertur ad Patrem et Filium ut ad unum principium sui, sic manet in se distinctus ab utroque per relativam oppositionem, sed in quantum in ratione amoris personalis procedit, nihil prohibet quod a Patre procedat in Filium, et e converso a Filio in Patrem, praecipue cum haec sit vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto : in quibus omnibus accipitur quod processionis est, et quod amoris qui specificat modum procedendi : et si accipitur processio in se, non causabit nisi distinctionem procedentis ab his a quibus procedit : si accipitur modus quo specificatur, sic causatur nexus Patris et Filii in vinculo amoris qui est Spiritus sanctus.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, nullus amor secundum rationem amoris, etc. : quia amor personarum divinarum cui non convenit nisi perfectio substantiae, et non accidens, est amor perfectus in hypostasi.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus amatur a Patre et Filio dilectione essentiali, et non amore qui distinguatur a Spiritu sancto : et hoc patet in simili : quia sive attendamus in imagine, sive in distinctis hominibus, numquam amor causat alium amorem quo diligatur ille. In imagine quidem, quia bene videmus, quod a noscente et notitia causatur amor eius quod notum est : sed ulterior amor non causatur, sed ipse amor diligitur eodem amore. Similiter inter homines diversos consensus causat amorem quo conspirant et concordant homines : sed non ab hoc amore causatur alter quo diligatur ille. Si dicas, quod non est simile : quia amor in inferioribus non est persona distincta amabilis : secundum hoc facilius habeo propositum, quod non est alter amor : persona enim illa in nullo distinguitur ab aliis personis nisi in oppositione relativa : ille secundus amor aut distinguitur oppositione relativa a primo, aut non. Si sic : ergo speciali proprietate differunt ab eo : ergo sicut Pater et Filius in quantum sunt unum principium Spiritus sancti, non dicuntur amor personalis : ita ille amor secundus non debet dici amor, sed ab alia proprietate opposita denominari, sicut fit in Patre et Filio, quod falsum est. Si autem non differt, habeo propositum quod est idem isti, et non sunt duo, sed unus amor.
Ad aliud dicendum, quod essentia divina est amor Patris et Filii, sed aliter quam amor personalis. Sicut enim diximus, ponere Patri et Filio convenientiam in essentia tantum, hoc est parum : quinimo si ponamus per impossibile Patrem et Filium non esse unum Deum, sicut sunt, sed duos et perfectos, adhuc convenient in amore qui procedit ab eis etiam distinctis, et in quantum personae sunt : et ille amor qui sic procedit ab eis distinctis non unde unum sunt in essentia, personalis et notionalis est : unde quod essentia amor est et dicitur, hoc non est Patris et Filii in quantum sunt personae distinctae, sed potius in quantum unus Deus : et ideo non est eorum ut ab ipsis, sed potius est eorum ut ipse est ideo non est distinctus ille : sed personalis qui est eorum, non unde sunt unus Deus, sed in quantum personae sunt conspirantes, ille est eorum ut ab ipsis : et ideo distinguitur ille ab utroque.
Ad aliud dicendum, quod natura spiritualis multiplex est : quaedam enim est quae refertur ad corpus multarum et dissimilium partium, sicut anima rationalis ad corpus organicum : et illa habet varietatem partium multarum secundum proportionem ad partes corporis, quas suis partibus perficit et movet : quaedam vero non habet relationem talem ad corpus : et ideo non oportet quod habeat partes huiusmodi : unde dicit Commentator super metaphysicam, quod in substantiis separatis non manifestantur potentiae nisi intellectus et voluntatis : et quidquid sit de hoc, sive verum sit dictum sive non, dicendum quod illae substantiae non habent multas illarum potentiarum quae sunt animae in corpore, et praecipue vegetabilis, et etiam quasdam sensibilis animae non habent : licet enim cognoscant sensibilia particularia, et sic dicantur habere sensum, erit sensus aequivoce dictus ad nostrum sensum, eo quod nostra sensibilis cognitio non sit in actu nisi variata ab ipsorum sensibilium immutatione, quod absurdum esset in talibus substantiis ponere. Similiter autem in Deo secundum hoc non erit ponere secundum naturam virtutes nisi intellectus et voluntatis : quia amplioris potentiae erunt in eo quam in nobis : quia intellectus erit respectu sensibilium et universalium, et voluntas respectu omnium bonorum : et ita non oportet, quod penes potentias plures sint plures personae procedentes.
De habitibus autem quod quaerit etiam illa obiectio, dicendum quod secundum rationem multi sunt habitus rationalis substantiae, sed nullus est intimi affectus demonstrativus nisi caritas : omnes enim alii aut imperfecti sunt, aut ad aliquid extra, et non ad id quod est in eadem natura : amor autem praecipue est intimus, et in id quod pertinet ad naturae eiusdem societatem et unionem : et ideo penes ipsum accipitur processio personae, et non penes alios habitus.
Eadem autem obiectio ponit questionem de irascibili, quod scilicet penes ipsam debet accipi persona sicut penes concupiscibilem : et hanc obiectionem faciunt quidam supponentes, quod in natura animae rationalis ut rationalis est, et in natura Angeli, et in natura divina, secundum rationem debeant esse concupiscibilis et irascibilis : et hoc a nullo Auctore, habetur omnino, nisi ab eo libro qui falso adscribitur Augustino, qui dicitur de Spiritu et anima. Philosophus enim in fine primi Ethicorum, Damascenus, Gregorius Nicaenus, et Avicenna, dicunt contrarium. Similiter Glossa super principium Ezechielis quae recitat sententiam Platonis, quod concupiscibilem posuit in hepate, irascibilem autem in felle : et ratio huius est, quia illae potentiae sunt denominatae a passionibus quae sunt ira et concupiscentia : omnibus autem (etiam qui parum noverunt) patet hoc quod passiones non sunt rationalis naturae, sed sunt inferentes vel illatae in sensu : unde plane possumus dicere, quod quaestio falsum supponit, scilicet in natura omnino spirituali esse concupiscibilem et irascibilem, in qua proprie est voluntas : quia sicut dicit Philosophus, in rationali voluntas fit, in irrationali desiderium et animus.
Si autem secundum hoc quaeratur : Cuius ergo vis est caritas quae in Deo et in Angelo ponitur ? Dicendum, quod voluntatis. Si obiciatur, quod etiam amor nominat passionem, et ita est alicuius partis sensibilis animae, et non Dei vel Angeli. Dicendum, quod non est verum generaliter : sed per corporalem actum, et habens contrarium, verum est quod nominat passionem, sed non amor qui dicit affectum voluntatis rationalis. Si autem non fiat in hoc vis, sed volumus concedere duplicem irascibilem, et duplicem concupiscibilem, scilicet humanam et sensibilem, tunc dicimus, quod non est simile de habitu irascibilis, et concupiscibilis : quia irascibilis est respectu eius quod est extra, quod repelli habet per victoriam super ipsum : concupiscibilis autem est respectu eorum quae unienda sunt intus, et respectu unientium : et ideo penes habitum concupiscibilis est processio personae, et non penes habitum irascibilis.
Ad aliud dicendum, quod apprehensio omnis attribuitur Filio, et praecipue apprehensio boni : quia illa spirare facit amorem, et est operativa ut ars operatur : speculativa enim est in universali, et non est de rebus nisi in potentia existentibus. Licet autem speculativus et practicus differant, non tamen penes speculativum accipitur verbum quod est Filius, quia verbum illud (ut dicit Augustinus in libro VIII de Trinitate) est notitia amata, et ideo est in ratione optimi : sed penes speculativum per appropriationem non ita convenit accipere personam duabus de causis, quarum una est : quia ipse est a re intus procedens in speculationem ; et ideo oppositum modum habet ad processionem personae de persona ; sed practicus est procedens de intelligente in opus, et ideo ille similior est processioni personarum. Secunda causa est, quod speculativus non est rei in propria natura, sed potius in ratione universali in qua res non est nisi in potentia : sed practicus est de propria natura rei : et ideo iterum magis convenit personarum processioni, quae propriam naturam accipiunt a persona a qua procedunt.
Ad aliud dicendum, quod Filio non attribuitur speculativum nisi attributione minus propria : quia idealis intellectus in divinis est operativus omnium rerum ideatarum quae procedunt in opus : et ille secundum Augustinus in libro LXXXIII Questionum, attribuitur Filio.
Ad aliud dicendum, quod supponendo, quod caritas vel amor sint concupiscibilis in natura spirituali, nullus aliorum actuum dicit completam et intimam inclinationem affectus ad amatum : et hoc sic probatur : Velle dicit actum voluntatis per se, qui communis est intimo et completo, et non intimis et incompletis. Caetera autem patent per Psalmum CXVIII, 20, ubi dicit : Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas. Unde concupiscere minus est quam desiderare, desiderare autem adhuc minus quam velle, et velle minus quam amare ex charitate.
Ad ultimum dicendum, quod secus est de imagine creata a Deo : quia imago in multis est dissimilis, praecipue in simplicitate naturae et perfectione : et ideo quod accidens est in ipsa, hypostasis divina distincta est in Deo, ut patet per ante dicta : tamen si quis consideret dicta Augustini supra notata, amor et notitia non omnino sunt accidentalia menti, sed secundum aliquem modum substantialia sunt.
B. Quod Spiritus sanctus proprie dilectio dicatur : et tamen Trinitas sit dilectio.
ARTICULUS III
An verbum proprie conveniat Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sicut proprie verbum Dei etiam sapientia, etc.
Ex hoc enim accipitur, quod verbum proprie convenit Filio.
Sed contra :
- Pater dicit se, Filius dicit se, et Spiritus sanctus dicit se : aut ergo dictum ab eis est verbum, aut non. Si est verbum, et verbum procedit a dicente : ergo Filius procedit non tantum a Patre, sed etiam a se, et a Spiritu sancto. Si autem non est verbum. Contra : Quando a dicente non dicitur verbum, nihil dicitur : ergo Filius dicendo se et Spiritus sanctus dicendo se, nihil dicunt, quod absurdum est.
- Praeterea, sicut dicit Anselmus in Monologio : Quilibet trium dicit se in alium vel in alios duos : ergo videtur quod non tantum Filius dicatur verbum.
- Praeterea, dicit omnes creaturas, sicut dicitur in principio Genes I, 3 : Dixit Deus : Fiat lux, etc., et Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 5 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Hoc autem dicere est creare : cum ergo omnibus aequaliter conveniat hoc dicere, omnibus conveniet verbum ab ipsis procedere.
Sed contra :
- Augustinus : In eo est Verbum quo Filius : sed Filius est generatione qua distinguitur a Patre, et a Spiritu sancto : ergo verbum est eadem generatione distinguente.
- Item, Anselmus : Mirum quidem et ineffabile video, scilicet tres dicentes, quorum quilibet dicit se et alios duos et tamen unum solum verbum, et unius tantum esse verbum, quia Patris : ergo videtur, quod tantum notionaliter verbum sumatur.
Solutio. Dicendum, Quaestio de Verbo longa est et difficilis : et infra suo loco tractabitur : sed hic modo sufficiat, quod meo judicio verbum dicitur dupliciter, scilicet essentialiter, et personaliter : et verbum essentialiter dictum appropriate convenit Filio, personaliter vero non nisi proprie convenit ei. Sicut enim duo nomina habemus ex parte Spiritus sancti, quorum unum convenit proprie, sicut Spiritus sanctus : alterum autem uno modo dictum convenit proprie, et alio modo dictum convenit appropriate, scilicet amor, vel caritas : ita est ex parte Filii quod habet unum nomen conveniens non nisi proprie, scilicet Filius aliud autem uno modo dictum convenit proprie, alio modo dictum appropriate, et hoc est verbum.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod dicere aequivocum est ad dicere essentiale quo quilibet dicit se et alium, et ad dicere notionale quo solus Pater dicendo generat Filium. Sunt autem qui dicunt, quod dicere dicitur tripliciter, scilicet essentialiter quomodo quilibet dicit se : et essentialiter connotando effectum in creatura, quo quilibet dicit creaturam : et notionaliter, quo solus Pater dicit verbum, et in hac tertia sola significatione respondet ei verbum : et hoc est verum quod respondet verbum personale : sed quod in duplici alia significatione nullum verbum respondeat, absurdum est : quia qui dicendo non dicit verbum, nihil dicit, quia nihil dicitur nisi verbum.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus vult dicere, quod ex pluralitate dicentium non multiplicatur ratio verbi per appropriationem : verbum enim a quocumque dicatur, sive etiam ab omnibus, sive a duobus, semper est appropriabile Filio magis quam alii.
Ad id quod obicitur de Augustino dicendum quod eo Verbum est quo Filius, id est, ea relatione dicitur Verbum, licet non ea ratione nominis : et hoc intelligit de verbo personaliter dicto.
C. Sicut verbum Dei proprie dicitur sapientia, et tamen tota Trinitas dicitur sapientia : ita et Spiritus sanctus proprie dicitur caritas, et tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus dicitur caritas.
ARTICULUS IV
An Spiritus sanctus proprie nuncupetur caritas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Et tamen Spiritus sanctus proprie caritas nuncupatur, etc.
- Hoc enim videtur falsum esse : quia quidquid est commune tribus, non potest esse proprium unius : sed caritas est communis tribus : ergo non potest esse proprium Spiritus sancti.
- Praeterea, caritas magis videtur appropriari Patri : quia in quadam antiphona de Trinitate cantat Ecclesia : Caritas Pater est, gratia Christus, communicatio Spiritus sanctus.
- Item, caritas virtutum est forma, et sic omnes virtutes aliquid accipiunt a charitate : ergo magis similis et appropriabilis est personae a qua aliae accipiunt, quam illi quae ab aliis accipit quod ab ipsa nulla alia accipit : haec autem est Spiritus sanctus : ergo non convenit Spiritui sancto.
- Item, caritas est finis praecepti, ut dicit Apostolus, I ad Timoth I, 5. Finis autem convenit ei in quem ultimum secundum naturae ordinem recurrimus. Ille autem est Pater, ut supra habitum est : ergo videtur caritas non esse propria Spiritui sancto.
Praeterea, dicitur essentia caritas in divinis Similiter dicitur Spiritus sanctus caritas. Et similiter caritas quaedam importatur, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se : in verbo enim diligunt importatur caritas quaedam. Et quaeritur : Qualiter illae charitates in divinis differant ?
Solutio. Dicendum, ut prius habitum est, quod caritas duplex est : est enim personalis, et essentialis : et personalis dicitur Spiritus sanctus proprie, ita quod nullus alius : essentialis autem dicitur ipse appropriate, sed communiter quilibet alius.
Ad primum dicendum, quod proprie innuitur in auctoritate Augustini per appropriate.
Ad aliud dicendum, quod caritas accipitur dupliciter, scilicet in se, sive ad proprium actum : et secundum quod se habet ad alias virtutes. Si in se, est ipsa in genere amoris, et pertinet ad Spiritum sanctum : et haec est sua propria consideratio. Si autem accipitur ut comparatur ad alias virtutes, sic habet rationem cuiusdam principii ad alias virtutes, et sic aptatur Patri.
Et per hoc patet solutio ad duo sequentia quae in illa consideratione charitatis procedunt.
Ad ultimum dicendum, quod in divinis est caritas essentialis, et notionalis, et personalis. Et patet hoc ratione, et exemplo. Ratione sic : Pater et Filius diligunt se in quantum unum sunt in natura : et in hac dilectione necessario etiam includitur Spiritus sanctus qui est eiusdem essentiae cum Patre et Filio : unde ly diligunt dicit actum charitatis essentialis. Cum autem dico sic, Pater diligit Filium amore qui est Spiritus sanctus, importatur duplex amor, scilicet notionalis in verbo quo Pater et Filius unum sunt inspirando amorem : et alius amor importatur per nomen quod est, amore qui est Spiritus sanctus. Exemplo autem id idem ostenditur : sponsus enim et sponsa diligunt se in convenientia naturae et societatis quae est inter homines bene convenientes : et a tali dilectione non excluduntur alii boni socii ad eamdem vitam pertinentes : et haec dilectio quantum potest, respondet dilectioni essentiali. Diligunt se etiam sponsus et sponsa ad actum communicationis naturae per generationem : et ab hac dilectione excluditur etiam proles genita : et haec respondet, quantum potest, dilectioni notionali in quantum sunt principium Spiritus sancti Pater et Filius : quae dilectio non est Spiritus sanctus, quia Spiritus sanctus non est principium quo Pater et Filius spirant Spiritum, sicut nec Filius est paternitas qua Pater generat Filium. Tertia dilectio est qua complacent sibi in prole genita : et esset hoc magis simile, si proles esset amor : quia tunc diligerent se in amore illo : et haec dilectio respondet personali dilectioni. Aliud exemplum magis conveniens est in mente. Ponamus enim memoriam non generare intelligentiam, adhuc diliget eam in quantum ad eamdem naturam mentis secum pertinet : si autem ponamus sicut verum est, concordiam memoriae et intelligentiae in producenda voluntate sui, ipsa concordia producendi dicet amorem similem notionali amori in divinis : voluntate autem iam producta, ipsa voluntate nectente memoriam et intelligentiam iterum diligunt se : et erit dilectio sicut personalis.
D. Exemplis firmat eadem nomina proprie et universaliter accipi.
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sicut Legis nomine aliquando simul omnia, etc. Ubi sic in Scriptura accipitur ?
Et dicendum, quod Joan. XV, 25, Lex ponitur pro toto Veteri Testamento, ubi dicit Dominus : Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis ; hoc enim in Psal. CXVIII, 161, scriptum est : qui non dicitur Lex, nisi quia est de Veteri Testamento, quod etiam instrumentum est, quia instruit, et sicut instrumentum harmoniam litterae ad spiritum, et typi ad veritatem ostendit. Similiter ibi, CXVIII, 1 : Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini : ibi enim tota Scriptura potest dici Lex. Et ibi, Psal. I, 2 : In lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. De data lege per Moysen est istud Joan I, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Item, Eccli. XXIV, 33 : Legem mandavit nobis Moyses in praeceptis iustitiarum. Et, Deuter. XXXIII, 2 : In dextera eius ignea lex.
ARTICULUS V
An sapientia non sit propria, sed appropriabilis tantum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Sicut ergo unicum Dei verbum proprie vocamus nomine sapientiae, etc.
- Hic enim dubium potest esse, quod sapientia est appropriabilis, et non propria : caritas autem appropriabilis, et propria, quae sit causa huius ?
- Item, cum verbum sit appropriabile, et proprium, ut prius ostensum est quare non similiter sapientia ?
- Si dicas, quod sapientia in sapiente est ut perfectio ipsius secundum sapere : et ideo non potest esse propria : quia tunc Pater saperet quasi formaliter sapientia quae ab ipso esset. Contra : Eodem modo video, quod amor est in amante sicut perfectio, vel amare vel diligere : ergo non debet esse proprius, sed appropriatus.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod ratio istius dicti dependet a ratione nominum : quia sic caritas hoc quod dicit, dicit ut in aliud, vel in alium procedens : unde Augustinus dicit, quod caritas minus quam inter duos haberi non potest. Sapientia autem hoc quod dicit, dicit ut inhaerens ipsi sapienti, quasi ex alio de quo est sapientia, quia sapientia de rebus est : et licet in Deo sit causa rerum, et non causata a rebus, tamen hoc non dicit ipso nomine : et ideo non potuit congrue proprium esse processioni personarum : et per hoc patet solutio ad primum et ultimum.
Ad medium dicendum, quod verbum dicit ut procedens ab alio, cuius ipsum est intentio et similitudo, praecipue quando aliquis dicit se : et ideo illud in se claudit rationem eius quod est esse ab alio, sicut et caritas vel amor : et ideo cum per esse ab alio distinguantur personae procedentes in divinis, illa nomina erant apta ut repraesentarent plus quam alia.
E. Auctoritatem ponit, quod Filius proprie dicitur sapientia.
ARTICULUS VI
Utrum Spiritus sanctus sit dilectio qua Pater et Filius diligunt se et nos, et etiam qua nos diligimus Deum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Spiritum sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem qua diligimus Deum, etc.
- Hoc enim videtur falsum pro prima parte : quia dilectio qua Pater et Filius diligunt nos, notat effectum in creatura rationali : sed omne tale nomen est essentiale, eo quod ille effectus communiter est totius Trinitatis : ergo illa dilectio non est specialiter Spiritus sanctus.
- Item, una est operatio trium : diligere autem nos est idem quod facere in nobis gratiam qua diligamus Deum : ergo est indivisibiliter trium : non ergo dicit specialiter dilectionem quae est Spiritus sanctus.
- Item, dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Amor est simplex virtus per se motiva ad unitivam quamdam concretionem ex bono usque ad extremum existentium, et ab illo rursus consequenter per omnia ad bonum, ex eadem, et per eamdem, et in eamdem seipsam reflectens, et ad eamdem et semper eodem modo revolutam. Cum ergo ista processio amoris et reflexio in primum bonum amans, sit communiter omnium personarum, non videtur Spiritus sanctus specialiter esse caritas illa qua Deus diligit se et nos.
- Item, hoc videtur esse contra Augustinum hic in ultimo capitulo istius distinctionis, ubi inducit illud Apostoli ad Coloss. I, 13 : Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae, sic dicens : Si ergo non est in illa Trinitate caritas Dei nisi Spiritus sanctus, Filius est etiam Spiritus sanctus.
Solutio. Dicendum, sicut supra dictum, quod triplex est in divinis caritas, et illa triplex caritas quadrupliciter significatur, et quandoque etiam quinque modis. Significatur enim essentialiter caritas, quandoque per se solam : ut cum dicitur, Deus caritas est. Quandoque etiam significatur notionaliter solum : ut cum dicitur Pater diligit Filium, in quantum personae distinctae existentes conveniunt in spirando. Significat etiam personaliter solum : sicut cum dicitur, caritas est Deus ex Deo : sicut Augustinus hic dicit in praecedenti capitulo, per contextionem et consequentiam quam accipit ex epistola Ioannis. Significatur etiam quandoque simul essentialiter et notionaliter : ut cum dicitur, Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae : et hoc supra probatum est. Significatur quinto modo quandoque essentialiter et notionaliter et personaliter simul : ut cum dicitur, Pater et Filius mittunt, vel dant Spiritum sanctum : ibi enim in effectu connotato accipitur caritas essentialis, et in ratione missionis notionalis, et in dono ipso quod datur caritas personalis intelligitur : et hoc ultimo modo accipit Magister hic.
Dicendum ergo ad primum quod licet per effectum connotatum accipiatur essentialis caritas, tamen non solus effectus est ibi : imo in effectu illo qui est appropriabilis Spiritui sancto, intelligitur mitti Spiritus sanctus : et ita notionalis cum illo, et personalis accipitur : unde essentialis accipitur in talibus in recto, et notionalis, et personalis in obliquo : et hoc magis declarabitur infra cum de missione disputabitur.
Ad aliud dicendum, quod una est operatio trium : sed illius operati appropriatio non aequaliter convenit tribus, sed est quandoque operatum appropriabile uni personae, sed separabile a missione illius personae : sicut virtus politica vel bonitas gratiae gratis data appropriabilis est Spiritui sancto, non tamen necessario est missus Spiritus sanctus in collatione huius gratiae. Quandoque autem operatum trium personarum est appropriabile uni inter personas, et inseparabile a missione unius personae : sicut caritas creata data rationali creaturae, quae appropriabilis est Spiritui sancto, et inseparabilis a missione Spiritus sancti in eum cui confertur donum charitatis et tunc ratione appropriationis et inseparabilitatis in talibus accipitur notionale et personale in essentiali.
Ad aliud dicendum quod Dionysius diffinit amorem in universali, non prout est huius vel illius. In universali autem dico, prout ex primo bono procedens efficiendo in omnibus entibus aliquid vel esse vel vivere vel sentire vel intelligere vel aliquid boni naturalis vel superadditi, et revertitur in fontem unde emanavit, reordinando omnia entia in ipsum secundum boni appetitum, secundum quod dicimus, quod bonum est quod omnia appetunt : et non loquitur in speciali de amore qui est caritas : tamen etiam ille amor appropriabilis est Spiritui sancto, licet missio Spiritus sancti separabilis sit ab ipso.
Ad auctoritatem autem Augustini patet solutio per ante dicta.
F. Redit ostendere quod proposuerat, scilicet quod Spiritus sanctus sit amor quo Pater a Filio, et Filius a Patre diligitur ?
ARTICULUS VII
Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, et reflectatur a Filio in Patrem : ita quod sit amor Filii in Patrem, et Patris in Filium ; et utrum ista sit vera locutio, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit se Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in penultimo capite F, de verbo Hieronymi : Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam Pater habet in Filium, et Filius in Patrem, etc.
Videtur enim ex hoc quod Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, et non quiescat ibi, sed reflectatur a Filio in Patrem : et hoc falsum videtur.
- Quidquid enim procedit ab aliquo in aliquem vel in aliud, aut recipitur ab illo in quod procedit, aut non. Si recipitur : ergo videtur, quod Filius recipit Spiritum sanctum a Patre : et hoc sonat indigentiam Spiritus esse in Filio, quod absurdum est.
- Praeterea, aut Filius recipit quod habet, aut quod non habet. Si quod habet : ergo receptio est habiti quod non est intelligibile. Si forte dicas, quod non hoc modo habet : ergo variatio ponitur circa Filium : quia alio modo se habet recipiendo quod habet a Patre, quam ante se habuit, vel quam non recipiendo : et hoc haereticum est.
- Praeterea, De conversa quaeritur quando dicit, quod est amor Filii in Patrem : ergo Pater etiam recipit a Filio, vel quod non habet, vel quod non hoc modo habet quo recipit : et hoc absurdum est : ergo videtur Spiritus sanctus non esse amor Patris in Filium, et Filii in Patrem.
Iuxta hoc ulterius quaeritur de quaestione antiqua, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, utrum vera sit locutio, et in qua habitudine ablativus construatur cum verbo ?
- Quod autem sit falsa, videtur : quia hac est falsa, Pater est sapiens sapientia quam genuit : ergo a simili haec est falsa, Pater et Filius diligunt se dilectione quae ab ipsis procedit : haec autem est Spiritus sanctus : ergo haec est falsa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
- Item, in divinis non est aliud diligere, quam esse : ergo si Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ipsi sunt Spiritu sancto. Et probatur, quod teneat argumentum supra, ubi a simili argumentatur Magister, et etiam Augustinus, quod non est Pater sapiens sapientia quam genuit : quia ibi non est aliud sapere quam esse : unde si esset sapiens sapientia quam genuit, esset etiam sapientia quam genuit.
- Item, Ponamus per impossibile Spiritum sanctum non esse, adhuc verum erit quoniam Pater et Filius diligunt se aliqua dilectione, quae verissima dilectio est : ergo videtur, quod non diligunt se Spiritu sancto : quia posito Spiritu, illa dilectio non aufertur ab eis.
- Item, fortius obicitur sic : Quidquid aequalem oppositionem habet ad duo, non refertur ad ipsa, nisi ut ad opposita relative. Spiritus sanctus aequalem habet oppositionem relationis ad Patrem et Filium in quantum sunt unum principium Spiritus sancti : ergo non refertur ad ipsos, nisi sicut unum relativorum ad aliud oppositum : ergo non refertur ad ipsos, ut forma amoris uniens et nectens eos.
- Item, unum relativorum non potest intelligi esse forma disponens reliquum : cum ergo Spiritus sanctus relativum sit ad Patrem et Filium, non capit etiam intellectus quod possit esse forma uniens et nectens Patrem et Filium : talis autem forma vel quasi forma importatur in verbo diligendi : ergo locutio simpliciter est falsa.
- Item, nihil idem principium est oppositionis, et unionis vel nexus : processio Spiritus sancti principium est oppositionis relativae : ergo non potest esse principium ut forma uniens vel nectens.
Praeterea quaeritur :
- Cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, cuiusmodi actum dicat ly diligunt ? Aut enim dicit actum essentialem, aut notionalem. Si essentialem : tunc sequitur, quod sunt Spiritu sancto : quia secundum hoc idem est ibi esse quod diligere : sed hoc est falsum : ergo non dicit actum essentialem. Si vero dicit notionalem. Contra : Secundum hoc loco eius potest poni verbum quod denotat illum actum, et secundum hoc possemus dicere, Pater et Filius spirant Spiritu sancto : hoc autem est falsum, quia non spirant Spiritu sancto, sed potius Spiritum sanctum.
- Praeterea, Si dicit notionem : aut notionem qua distinguuntur Pater et Filius ab invicem, aut eam in qua sunt unum. Si primo modo : tunc diceret paternitatem vel filiationem, quod aperte falsum est. Si autem secundo modo dicat notionem : tunc videtur, quod dicat notionem illam quae est principium : ergo possum dicere, Pater et Filius principiant Spiritum sanctum Spiritu sancto : et hoc iterum falsum est.
Praeterea quaeritur : Quare admittitur illa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : non autem haec, spirant Spiritu sancto : cum spirant et diligunt dicant eamdem notionem ?
Praeterea quaeritur de habitudine pronominis ad verbum : videtur enim esse reciprocum, vel retransitivum. Si est reciprocum tunc dilectio quae importatur in actu diligendi, notatur transire in eumdem a quo exivit : est enim sensus, Pater diligit se Spiritu sancto, et Filius diligit se Spiritu sancto.
Sed contra : Verbum notans notionem, notat eam in ratione distinctionis ad personam in qua est opposita notio : ergo non debet esse transitio actus ab eodem in eumdem, sed potius distinctus notari debet procedere a distincto. Si autem est transitiva ut sit sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto, sicut innuit auctoritas Hieronymi. Contra : Quia secundum hoc notatur Filius habere actum dilectionis a Spiritu sancto in Patrem, et e converso Patrem in Filium : ergo Spiritus sanctus non habet ab ipsis, sed potius illi ab ipso.
Iuxta hoc quaeritur ulterius : Utrum haec concedi debeat, Pater diligit se Spiritu sancto, et Filius diligit se Spiritu sancto ?
Videtur autem quod non : quia Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, et unus non sine alio : ergo cum divisim significantur, significantur ut principia plura, et non ut unum : ergo haec est falsa, Pater diligit se Spiritu sancto.
Sed contra : Si enim Pater non potest diligere se Spiritu sancto : aut hoc est quia impotens est spirare Spiritum sanctum sine adjutore, aut quia non vult, et utrumque est absurdum : ergo haec est vera, Pater diligit se Spiritu sancto : et haec similiter, Filius diligit se Spiritu sancto.
Ulterius quaeritur de habitudine ablativi ad verbum : non enim construi potest in ratione causae efficientis : quia Spiritus sanctus non est causa efficiens, quod Pater et Filius diligunt se.
Si forte dicas, quod in divinis non est causa, sed principium. Contra : Iterum haec est falsa, Spiritus sanctus est principium eius quod Pater et Filius diligunt se : ergo nec in ratione causae, nec in ratione principii construi potest ablativus ille. Nec construitur in ratione materiae : quia Spiritus sanctus non est materia circa quam solam est dilectio, nec in qua sola, nec ex qua, nec etiam dispositio materialis : cum ergo materia non sumatur pluribus modis, videtur quod in ratione causae materialis non construitur. Nec construi potest in ratione principii finalis : quia Pater et Filius non diligunt se propter Spiritum sanctum, sed propter seipsos. Praeterea finis movet : et secundum hoc esset sensus, quod Spiritus sanctus moveret intentionem Patris et Filii ad hoc ut diligerent se : quod iterum falsum est, quia sic Spiritus sanctus secundum rationem esset ante dilectionem quae importatur in verbo, sicut finis in intentione est ante opus efficientis. Nec videtur quod in ratione causae formalis posset construi : quia forma est dispositio agentis ad actum : ergo sensus esset, quod Spiritus sanctus esset forma disponens Patrem et Filium ad diligendum se : et secundum hoc Pater et Filius a Spiritu sancto sicut a forma haberent, quod se invicem diligerent : quod absurdum est : quia non habent ab ipso, sed ipse omnia quae habet, habet ab illis.
Propter haec et similia dicit Magister Simon Tornacensis, quod ablativus ille non construitur in habitudine alicuius causae, sed ponitur in designatione signi : et ideo iste est sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est, Spiritus sanctus unus in persona spiratus communiter a Patre et Filio, signum est quod Pater et Filius diligunt se.
Sed contra :
- Secundum hoc divisae quas Hieronymus ponit, non essent verae, scilicet, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto : quia Spiritus sanctus non est necessarium signum quod Pater diligit Filium, et e converso : quia sine hoc potest intelligi, quod Pater diligit Filium.
- Praeterea, Signum est alicui signum, qui illo signo cognoscat : sed non oportuit Patrem et Filium sibi ipsis facere signum suae dilectionis : ergo hoc signum erit respectu creati : ergo si ponamus nullum creatum esse, tunc erit falsa vel nugatoria ista, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
- Praeterea, Sapientia genita et sapientia creata signum est quod Pater sit sapiens : ergo videtur, quod Pater sit sapiens sapientia genita vel creata
- Item, Amor creatus signum est quod Pater et Filius et Spiritus sanctus diligunt se : ergo videtur, quod secundum hoc possimus dicere, quod Pater et Filius diligunt se amore creato : quia amor creatus signum est quod ipsi se diligunt.
Item quaeritur juxta hoc si haec conceditur, Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus, et quae sit magis propria ?
Solutio. Dicendum sine praeiudicio ad primum salvando Hieronymum, quod Spiritus sanctus est dilectio qua Pater et Filius diligunt se : sed ad intelligendum qualiter huiusmodi locutiones sunt verae, et qualiter sunt a quibusdam negatae, et a quibusdam concessae, praenotandum, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, verbum diligunt est notionale, et importat processionem Spiritus sancti activam, et insuper importat modum processionis eius : sicut verbum, generatur, non tantum dicit processionem a Patre, sed insuper dicit etiam modum processionis Filii. Quia autem modus processionis Spiritus sancti est, quod procedit ut amor : ideo modum dicit in principali significato, processionem autem dicit ex consequenti secundum intellectum. Quidam autem attendentes tantum processionem significatam in verbo, negabant istam, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, propter obiectiones factas : et dixerunt, quod Augustinus retractavit eam in suo simili, quando scilicet retractavit hanc, Pater est sapiens sapientia genita. Sed quia non est consuetudo Augustini, nisi faciat mentionem in speciali de isto, ideo aliter est dicendum, quia quando dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ablativus in duplici habitudine se habet ad verbum, secundum quod duo sunt in verbo : est enim in eo processio activa, et ad hanc non potest esse ablativus in habitudine causae alicuius : sed erit quasi in ratione principiati vel signi, sicut dicit Tornacensis. Sed quia hoc non est principale significatum in verbo, sed potius modus processionis : ideo ablativus potest se liabere in ratione causae quasi formalis ad verbum : sicut dixerunt quidam alii. Quomodo autem debeat intelligi in ratione causae quasi formalis ablativus, declaratur infra : et sic consequenter ad finem dubii.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod ex illa locutione non accipitur, quod Filius accipiat Spiritum sanctum a Patre tamquam non habitum : sed potius accipiat ab ipso, quod ab eo procedat Spiritus sanctus : quia hoc est Patrem diligere Filium Spiritu sancto, Filium ab ipso accipere quod ab eo procedat amor in quo nectantur et concordent. Cum autem dicitur, Filius diligit Patrem Spiritu sancto, non est alius sensus, nisi quod a Filio procedat Spiritus sanctus, in quo nectitur cum Patre : et ideo patet, quod ex falso intellectu verbi procedunt illa argumenta.
Ad id quod ulterius quaeritur de ista, Pater Filium diligit Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, dico sine praeiudicio, quod verae sunt omnes.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non est simile de sapientia et amore, ut supra diximus : quia sapientia dicit comparationem ad sapientem tantum : amor autem dicit ut ab amante, et ita magis convenit personae distinctae, et insuper diligere importat actum notionalem, cum dicat actum praecedentem et transeuntem ab amante : sapere autem non ita dicit : imo potius transit ad sapientem quam ab ipso, et magis est recipere quam dare vel agere.
Ad aliud dicendum, quod in divinis est diligere dupliciter, scilicet notionale, et essentiale : sed sapere non est nisi essentiale : et ideo non est simile.
Ad aliud dicendum, quod si ponatur Spiritus sanctus non esse, non erit in divinis nisi diligere essentialiter dictum : et hoc diligere est unde Pater et Filius unum sunt secundum essentiam : et ideo ex illo non sequitur personam esse : sed tunc non erit omnimoda perfectio in divinis, cum deficiat communicatio naturae divinae per modum amoris : si enim personae non sint, deficiet aliqua perfectio in Deo, scilicet communicatio naturae, non quod una persona indigeat alia, sed quia non demonstratur naturae potestas in communicabilitate nisi sint in ea plures hypostases, sicut infra probabitur.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus dicit duo, scilicet entem ab alio, et modum quo ab alio est : et quantum ad hoc quod est ens ab alio, non importat nisi oppositionem relativam : sed quoad modum quem superaddit, dicit nexum : et hoc nihil est inconveniens, sicut in multis relativis invenitur, sicut hic : ipsum genus et species, quae quoad relationem sunt opposita, tamen si consideratur id quod est genus, ipsum est pars speciei, et est potius principium convenientiae quam differentiae et oppositionis.
Ad aliud dicendum, quod verum est ut relativum accipitur in ratione suae oppositionis : sed si aliquid additur relativo gratia cuius non opponitur, id potest esse unitivum et quasi formale, sicut est videre cum dico, causa formalis : si enim attendo rationem causalitatis et rationem causati, sunt opposita, et unum non est forma alterius : si autem attendo rationem formae quam ponit causa formalis supra intentionem causalitatis, est id quod est relativum unitivum, et forma sui correlativi quod est causatum.
Ad aliud eadem est solutio, quod ex parte illa qua est principium oppositionis, non est principium nexus et formae.
Ad aliud dicendum, quod hoc verbum diligunt dicit notionem, alio tamen modo quam hoc verbum spirant : quia ly spirant non dicit nisi actum processionis absolute et in se, et gratia illius actus verbum non potest determinari ablativo, nisi sicut dixit Tornacensis, in designatione signi : sed in hoc sensu non scripserunt Sancti auctoritatem istam : sed ly diligunt super actum processionis addit modum procedendi quo Spiritus sanctus ut amor et ut donum processit vel procedit : et ideo cum hic sit quaedam forma, ut postea patebit, recipit determinationem ablativi in habitudine quasi formae cuiusdam.
Ad aliud dicendum, quod ly principiat etsi dicat eamdem notionem, non tamen dicit nisi ut actum processionis a quo, et non specificat modum, sicut facit ly diligunt.
Ad aliud iam patet solutio per dicta.
Ad id quod quaeritur de pronomine, dicendum quod utrumque meo judicio est verum, scilicet ut sit reciprocum, et retransitionem notans. Et si dicatur esse reciprocum, ad argumentum factum iam data est responsio : quia ly diligunt non dicit solum actum distinctionis et processionis, imo addit modum, et ille concordat formae vel quasi cuidam formae quae est in eo aliquo modo a quo est : et hoc patebit in fine ubi solventur obiecta de habitudine ablativi. Si autem est retransitiva : tunc iterum vera est, sicut dicit Hieronymus. Et solutum est supra quod obicitur, quod ex hoc non sequitur, quod Pater aliquid recipiat, vel quod Filius aliquo indigeat, sed quod ab ipsis est dilectio qua concordant in quantum personae distinctae sunt.
Bene autem concedo quod Pater diligit se Spiritus sancto sub hoc sensu quem pono in verbo sic, A Patre est Spiritus sanctus per modum amoris, qui amor personalis unit ipsum et nectit ad ea quae amat quasi quaedam forma.
Ad id quod ulterius quaeritur de habitudine ablativi, dicendum quod respiciendo ad modum notionalis actus qui importatur in verbo, construitur cum verbo ablativus in habitudine quasi formae. Sed duplex est forma, scilicet secundum esse, et secundum bene esse. In ratione formae secundum esse, non construitur ablativus cum verbo. Forma autem secundum bene esse adhuc dupliciter accipitur, scilicet absoluta quae quiescit in eo cuius est forma, et respiciens ad alterum procedens ab eo cuius est forma : sicut cum dico, ille est sapiens sapientia, ablativus dicit formam quiescentem in eo cuius est forma, et non in ratione procedentis a sapiente, ut prius est dictum. Cum autem dico, isti diligunt se amicitia, amicitia est forma, et forma dependet a verbo ad verbum. Sed haec forma tria in se claudit, scilicet quod est procedens ab his qui diligunt se, et quod non est in eis absolute, et quod amicitia est quasi medium ligans. Similiter secundum rationem intelligendi accipitur in divinis, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, non accipitur ibi Spiritus sanctus ut Spiritus sanctus, id est, secundum quod est tantum persona in se una et distincta ab aliis, secundum quod significatur in hoc nomine, Spiritus sanctus : sed accipitur ut nexus et amor : et ideo est quasi forma procedens ab utroque diligente, et respectu utriusque diligentis, quia se invicem diligunt : et est in se nexus utriusque.
Ad id quod ulterius quaeritur de positione Magistri Simonis, dicendum quod sustineri potest, si ly diligunt non dicat nisi actum spirandi : et tunc sumptum est in aptitudine quoad personam spiratam.
Ad id quod quaeritur ulterius, Utrum Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus, dicendum quod illa vera est, et magis propria quam illa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
G. Quid sit Spiritus sanctus, hic aperitur.
ARTICULUS VIII.
Utrum Spiritus sanctus sit unitas Patris et Filii, et qualiter sanctitas utriusque ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive caritas, etc.
Aut enim intelligitur de unitate essentiae, aut personae. Constat, quod non essentiae : quia licet Spiritus sanctus sit essentia, tamen ipse non est aliquis duorum, ut hic dicit Augustinus : sed unitas essentiae est uterque eorum. Si autem unitas personae. Contra : Pater et Filius non sunt una persona : ergo Spiritus sanctus non est unitas personae eorum.
Si forte dicatur, quod est unitas notionis. Contra : Illa notio non erit nisi communis spiratio activa : Spiritus autem sanctus non est notio illa : ergo videtur, quod nullo modo sit unitas Patris et Filii.
Ulterius quaeritur : Qualiter dicitur sanctitas duorum ? Qualiter enim sit caritas, iam habitum est.
Solutio. Unitas est personalis, quae persona est Spiritus sanctus, non ut Spiritus sanctus, sed ut amor : et intelligatur unitas quasi formae quoad hunc actum qui est in quocumque modo vivere unione consensus et amoris, quae unio procedit ab unitis, et neuter unitorum est, sicut duo lapides quandoque uniuntur aliquo humore ex utroque egrediente : licet illud exemplum tantae rei non competat. Unde etiam sicut in physicis non sequitur, quod omne quod habet actum unius faciat simpliciter unum, et omne quod habet actum formae sit simpliciter forma eius in quo est : ita videtur mihi vere dicendum de Spiritu sancto prout significatur amore personali : ipse enim est unitas Patris et Filii, non quod sit indistinctus et unus cum Patre et Filio personaliter : sed quia est uniens eos in hoc quod personae distinctae sunt, in consensu amoris : et sic etiam cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, habet actum cuiusdam formae : sicut amicitia vel amor est forma : non tamen ita quod ipse disponat Patrem et Filium sicut forma formatum, sed quia unit, et unire actus formae est : et sic patet, quod non sequitur, quod Pater et Filius efficiantur una persona in ipso : sed sequitur quod concordant, et ipse est concordia eorum.
Ad hoc quod quaeritur : Qualiter dicatur sanctitas ? Dicendum quod hoc habet secundum aliud nomen suum quod est spiritus : quia spiritus est liber a materialibus immundantibus et obscurantibus : et ideo ipse qui spiritus aliorum est per appropriationem, dicitur puritas amborum et sanctitas.
ARTICULUS IX
An Spiritus sanctus potest dici persona media ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur.
- Ex hoc enim videtur Spiritus sanctus media esse in Trinitate persona : quod est contra ordinem Ecclesiae quae ita pronuntiat, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
- Item, secundum ordinem naturae principium non de principio est ante principium de principio, et principium de principio est ante non principium respectu personae de principio quod est persona vel personae : sed Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio, Spiritus autem sanctus non est principium respectu alicuius personae, sed de principio : ergo videtur non esse medium coniungens, sed potius ultimum principiatum.
Si forte dicas, quod Spiritus ut est amor est medium, ut est Spiritus sanctus est tertium. Contra : Ut est amor, procedit ab utroque, quod autem procedit ab utroque secundum ordinem naturae est posterius utroque : ergo solutio illa non est vera.
Ad hoc sine praeiudicio debet responderi, quod nullus ordo qui simpliciter sit ordo, est inter personas : ordo enim naturae non est ordo simpliciter : quod patet, quia omnis ordo ponit prius, et posterius secundum aliquem modum : cum autem diffinitur ordo naturae, diffinitur per negationem prioris et posterioris sic : Ordo naturae est quo alter sit ex altero, non quo alter sit prior altero : quod tamen sine priori et posteriori est in divinis, non contingit enuntiari sine priori et posteriori : et ideo in enuntiatione personarum una ponitur ante aliam, ut significetur ordo naturae : et per hoc patet solutio ad duo obiecta.
Ad secundum autem quod quaeritur : Qualiter ergo Spiritus sanctus sit medium simul, et ultimum quodammodo ? Dicendum quod secundum ordinem naturae est persona tertia : sed quia procedit ut amor, et actus amoris est unire et coniungere, per hunc actum dicitur medium.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod bene conceditur, quod procedit ab utroque, et multa media sunt, quae tamen ab utrisque extremis procedunt, praecipue inter amicos quorum utriusque consensus tendit in alium : et illud medium habet actum vivendi per modum concordiae : et consuevit consimile poni in compositione propositionis, quam quia sine compositis non est intelligere, aliquo modo procedit a compositis : et tamen medium coniungens est ipsa composita : et cum situ sit medium, tamen dicitur nota eius esse quod est tertium adjacens, sed tamen non est omnino simile.
ARTICULUS X
Quomodo Pater et Filius dupliciter uniuntur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sintque non participatione alicuius, sed essentia sua : neque dono superioris, etc.
Ex hoc enim videtur, quod essentia procedat de essentia : sed quidquid procedit, distinguitur : ergo essentia distinguitur ab essentia vel a persona, quorum utrumque supra improbatur.
Solutio. Augustinus intendit dicere, quod dupliciter uniuntur Pater et Filius in essentia, quae non participative est in eis : sed uterque est tota essentia, et essentia est totus Pater et totus Filius : hoc enim habetur participative quod habetur secundum partem suae essentiae, vel secundum partem suae potentiae, sicut animal ab homine, quia non habetur secundum totum posse suum, quia posse suum est praedicari de multis et inesse eis. Similiter homo ab homine habetur participative : et breviter dicendo, quodlibet superius a suo inferiori : quia superius particulatur et contrahitur in inferiori. Sic autem non particulatur nec contrahitur essentia in Patre et Filio : sed quia Pater et Filius non tantum unum sunt in essentia, sed etiam in eo quod sunt personae distinctae habent convenientiam procedentem ab eis in eo quod personae sunt, sic etiam conveniunt dono sui amoris, quod neuter eorum est. Nec etiam natura permittit, nec intellectus capit, quod procedens a persona distincta sit idem in persona cum ipsa a qua procedit : habet tamen rationem unientis per modum distincti ab unitis ut amor et amicitia, sicut supra dictum est : et hoc est quod dicit, quod suo dono servant unitatem sicut in vinculo pacis.
ARTICULUS XI
An Spiritus sanctus sit aliquid commune Patri et Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Spiritus sanctus commune est aliquid, etc.
Qualiter enim est commune ?
Responsio. Dupliciter, scilicet secundum rationem principii, quia est ab utroque : et secundum rationem medii, et actum amoris et formae, quia coniungit et unit : sed dissimilitudo ponitur ad amicitiam inferiorum : quia illa uniens duos amicos non est substantia, nec hypostasis distincta ab eis participans talem naturam hominis cum ipsis : sed in divinis propter perfectionem est hypostasis distincta, et est suppositum eiusdem naturae : unde sicut verbum ibi habet proprium actum verbi, et tamen est hypostasis : ita amor ibi proprium actum habet amoris, et tamen est hypostasis distincta et una persona in Trinitate : et hoc intendit.
ARTICULUS XII
An plures possint esse divinae personae quam tres ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Tria ergo sunt, et non amplius, etc.
Et est hic quaestio : Utrum possint esse personae divinae quam tres ? Et secundo, Utrum necesse sit esse istas tres, et non alias ?
Videtur autem, quod plures possint esse, et debeant.
- Dicit enim Boetius, quod essentia continet unitatem, relatio autem multiplicat Trinitatem : sed relatio non est sine extremis relationis : ergo secundum quod exigit numerus relationum, erit multitudo personarum : cum ergo una relatio duo quaerat extrema, duae relationes quatuor extrema requirent, et ita erunt quatuor personae, et non duae.
- Item, ecce ab alio, et non esse ab alio sufficiunt in genere ad distinctiones personarum, aut oportet apponere speciem : si in genere sufficiunt : ergo cum non sint nisi duo, scilicet esse ab alio, et non esse ab alio, videtur quod tantum duae sint personae. Si autem oportet addere modum in specie, videtur quod multae efficiantur personae. Sicut enim est ab alio esse per generationem, ita est ab alio esse per spirationem, et ab alio esse per vitae collationem, et sic de aliis attributis divinis : ergo secundum hoc iam multae erunt personae.
- Praeterea, sicut habemus unam personam penes esse ab alio per generationem, et unam penes esse ab alio per spirationem : ita videtur, quod debeamus unam habere penes non esse ab alio per generationem, et aliam penes non esse ab ipso per spirationem : iam ergo habemus quatuor ad minus, duas penes non esse ab alio, et duas penes esse ab alio.
- Item, in genere video, quod ista differunt non esse ab alio, non esse ab alio a quo alius, non esse ab alio a quo nullus, non esse ab alio a quo alii diversis modis processionis, non esse ab alio a quo alii uno modo processionis : ergo videtur, quod quinque debemus habere personas, quae non essent ab alio. Similiter multos modos facile est invenire penes esse ab alio : ergo videtur, quod multas valde personas habere debemus.
- Item, videtur e contrario, quod non nisi duas : non enim aliqua relatio multiplicat Trinitatem nisi relatio originis : sed illa constituitur uno actu simplici, qui est generatio : ergo non debent esse personae, ut videtur, nisi determinatae per generationem : illae autem tantum sunt generans et genitus : ergo videtur, quod non debent esse personae divinae nisi Pater et Filius.
- Item, sunt obiectiones similes illis quas notavimus supra de Filio. Aut Spiritus sanctus habet potentiam spirativam, aut non. Si sic : ergo spirat alium spiritum, vel potentia in ipso esset otiosa, et ille alium, et sic in infinitum. Similiter aut potentia ista deficit in Filio et Patre, spirato iam Spiritu sancto, aut non. Si non : aut frustra erit, aut spirabunt alios multos spiritus. Si deficit : ergo variati sunt et facti sunt impotentes efficere id quod quandoque efficere potuerunt. De Filii autem generatione supra est expeditum.
Sed quia omnes infideles garriunt contra fidem de numero personarum, ponamus rationes efficaces ad probandum, quantum potest humanum ingenium, sufficere numerum esse trinum.
Et primo sic : Relatio distinguit Trinitatem aut secundum genus, aut secundum speciem. Non secundum genus : quia in genere nihil refertur, et nihil est in genere quod non sit in aliqua specierum : ergo secundum speciem distinguit : et supponatur hic illa relatio esse originis, et non alia, quia hoc infra necessario probabitur : cum ergo esse ab alio et non esse ab alio sint relationes in genere, non distinguunt Trinitatem : oportet ergo addere super esse ab alio, et non esse ab alio : et quaeramus per quid additum hoc potest specificari ? Si enim dicam sic, non esse ab alio per generationem, negatio non specificat nisi intelligatur esse ab aliquo alio modo quam per generationem : in eo autem quod nullo modo est ab aliquo, non specificat si dicat partem communitatis quae est in negatione in genere : quod enim nullo modo est ab alio, non est ab alio per generationem, sed non convertitur : ergo non esse ab alio per generationem est pars eius quod est non esse ab alio simpliciter, et ita non ponit aliquid super ipsum : ergo oportet, quod determinetur ex parte post per affirmationem sic, qui non est ab alio a quo alius : tunc enim aliquid affirmative est additum : sed cum adhuc hoc sit in genere, non specificat : ergo oportet ulterius specificare sic, qui non ab alio a quo alius hoc modo vel illo, quod determinet originem in specie personae, sicut per generationem, vel spirationem.
Modo ostendam, quod non possunt esse nisi isti duo modi specificantes.
- In natura spirituali divina simplici non est intelligere ex parte quod est, nisi naturam, et intellectum, et voluntatem sed natura indivisibilis est, et hoc probatum est supra : ergo si plurificeretur, hoc erit ex parte intellectus, et voluntatis. Intellectus autem dicit se, et dicit aliud : sed cum dicit aliud, illud est extra essentiam suam : et ideo non potest esse hypostasis : quia omnis hypostasis est intra in natura cuius est hypostasis : ergo dicendo se, dicit illud quod est intra naturam : dictum autem distinctum est a dicente : ergo est ibi distinctum in hypostasi, et unum in natura et ostensum est supra, quod dicere summo spiritui est generare : ergo habemus unum modum qui producit duas personas, scilicet generantem et genitum et ille modus supra probatus est : et probatum est ibidem, quod non potest esse nisi unus generans, et unus genitus. Ex parte autem communicationis per voluntatem, id quod procedit iam manens intra naturam eius a quo procedit, non est nisi amor : et cum non habeat oppositionem diversam ad Patrem et Filium, necesse est procedere ab utroque, ut probabitur in sequenti distinctione. Cum autem in divinis non sit multitudo proprietatum per materiam, sed speciem tantum, non potest esse amor amoris, vel alius amor, sicut supra probatum est quod non potest esse Filius : ergo non possunt esse nisi tres personae.
- Item, in imagine verbum non producit verbum, nec dicens se aliud verbum quam unum : nec amor alium amorem, nec verbum : quia est amor verbi, non quod verbum sit dictum vel genitum ab amore : sed sic erit etiam in divinis : ergo non sunt nisi tres personae.
- Item, Non manifestatur aliquid nisi duobus modis distinctis, scilicet per modum veri verbi et per modum boni : si enim manifestatur natura, non est distinctus modus manifestationis : ergo cum Pater qui est principium non de principio, manifestet se in processione personarum, non manifestabit se nisi istis duobus modis : sed bonum est post verum, et ita Spiritus sanctus erit a Filio cui convenit verum.
- Item, perfecta iucunditas est in tribus, non in duobus : duo enim non uniuntur nisi per naturam et naturalia, et hoc non complet perfectam iucunditatem nisi uniantur etiam in eo quod unum est in eis distinctis, sicut est amor vel amicitia : ergo cum illud in divinis non possit esse nisi perfectum, erit persona in divinis, et ita erunt tres personae.
Solutio. Dicimus, quod tantum sunt tres personae.
Ad omnia autem quae obiciuntur in contrarium, dicendum quod penes esse ab alio, et non esse ab alio, nulla accipitur persona nisi plus addatur : sicut etiam probat obiectio facta. Unde tria consideranda sunt in eo quod facit personam, scilicet quod sit proprietas in specie determinata, et quod sit proprietas originis, et quod habeat oppositionem relativam ad omne id a quo distinguit : unde cum non esse ab alio non sit in specie determinata proprietas, et similiter esse ab alio, nulla sumitur distinctio penes illa. Sed non esse ab alio a quo alius per generationem, et non esse ab alio a quo alius per spirationem, sunt quidem in specie determinatae proprietates, sed non habent oppositionem : et ideo non constituunt diversas personas, sed unam tantum. Similiter esse ab alio cum sit in genere, nullam facit : sed esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem, inter se non habent oppositionem et ideo necessario uni personae conveniunt sicut et praecedentes : vel oportet, quod aliqua oppositio quaeratur inter eas : et haec est oppositio, quod esse ab alio per spirationem dicit esse a Patre et Filio, et ideo per generationem esse ab alio, et per spirationem esse ab alio, uni non conveniunt.
Et ex hoc patet solutio ad omnia obiecta quae obiecta sunt de relationibus, et de eo quod est esse ab alio, et non esse ab alio : patet enim quod est necesse quod quaelibet relatio ponat duo extrema quae sint personae diversae : quia una relatio non habet unam oppositionem ad aliam : et ideo duo respectus eidem convenire possunt.
Ad id autem quod obicitur de potentia spirandi, supra solutum est in suo simili de generatione Filii : quia si spiraretur alius, ostensum est, quod nullam differentiam haberet ad istum, et sic non faceret numerum.
H. Quod Spiritus sanctus sicut communis est Patri et Filio, ita commune nomen habet proprium.
ARTICULUS XIII
Qualiter hoc nomen Spiritus conveniat specialiter Spiritui sancto, et quomodo sanctus dicatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod continetur in ultimo cap. ibi, Hic notandum est, quod Spiritus sanctus, etc.
Et quaeritur de hoc nomine quod est Spiritus sanctus, qualiter conveniat specialiter Spiritui sancto ?
Spiritus enim poni consuevit in sacra Scriptura pro principio vitae, sicut, Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Et, in Genes. I, 2 : Spiritus Dei ferebatur super aquas : quia in aquis primo apparuit anima vitae. Cum ergo una sit vita trium, non debet spiritus proprie referri ad unam personam.
Si forte dicatur, quod dicitur a spiritualitate : hoc iterum nihil est : quia haec convenit naturae divinae proprie. Si dicatur, quod spiritus dicitur a spirando : hoc iterum nihil est : quia spirare convenit omnibus.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod dicitur a spirando : sed spirare dicitur a spiritu emittendo : spiritus enim est de interioribus affectus, unde emissio amoris est emissio spiritus : tum quia calidum spirare facit, et amor ignis divinus est qui spirare facit affectum : tum etiam quia homines concordantes conspirant in osculo in quo est coniunctio oris spirantis ad os spirans, ut notetur coniunctio spirituum interius. Per hunc modum, cum verissima coniunctio sit inter Patrem et Filium in Spiritu, coniunctio ipsa spiritus vocatur. Sanctus autem additur, quia dicit sinceritatem ad actum spirandi. Sunt enim quaedam nomina quae absolute dicta notant generales habitus, sicut bonus, sanctus, et huiusmodi : et coniuncta cum aliis ordinatis ad actum aliquem, dicunt bonitatem ad actum illum, sicut cum dicitur bonus citharoedus, et huiusmodi. Ita dicitur Spiritus sanctus propter sanctitatis munditiam et immaterialitatem conspirandi amorem in Patre et Filio : et quia procedit ut amor : ideo congruentiam habet a nomine quod est Spiritus sanctus.
Et per hoc patet solutio ad obiecta de facili.
