Distinctio XXIX — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXIX
De his quae proprie et aeternaliter dicuntur de Deo secundum relationem seu proprietatem non personalem, quae est communis spiratio significata per hoc nomen, principium.
A. De principio quod relative dicitur, et multiplicem notat relationem.
DIVISIO TEXTUS
Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem, etc.
Hic determinat Magister de communi spiratione quae nec proprietas personae, nec personalis est, sed notio et relatio.
Dividitur autem distinctio ista in tres partes :
in quarum prima ostendit communitatem huius nominis, principium.
In secunda, qualiter Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, ibi, C :
In tertia quaerit : Utrum sint una notione principium, vel diversa ? ibi, D :
Prima habet tria capitula :
in quorum primo dicit, quod tripliciter dicitur principium, ut patet in Littera.
In secundo ostendit quod personaliter dicitur ab aeterno, essentialiter vero ad creaturam dicitur ex tempore, ibi, B : Et Pater ab aeterno principium est Filii, etc.
In tertio determinat, ex quo sensu omnia dicuntur esse a Deo sicut a principio, ibi in medio cap. B : Cum ergo omnia audivimus esse ex Deo, etc.
ARTICULUS I
An principium sit univocum in triplici ratione sua, scilicet notionali, personali, et essentiali ? et : An Pater dicatur principium Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti univoce ?
Hic autem ante Litteram sunt duo quaerenda :
quorum primum est : Utrum principium sit univocum in triplici sua ratione?
Secundum : Utrum prius per intellectum sit essentialiter dictum vel personaliter ?
Ad primum proceditur sic :
- Aeternum et temporale non univocantur in uno : sed in Littera habemus, quod principium creaturarum ex tempore est, personarum autem ab aeterno : ergo in uno non univocantur : ergo principium notionaliter, et personaliter, et essentialiter dictum, non sunt univoca.
- Item, principium ad creaturas et ad personas dictum, non fundatur super respectum eumdem, vel unius rationis : quia unus est essentiae, et alter non nisi personae : ergo principium quod causatur a talibus non est unius rationis.
- Item, si essent unius rationis, oporteret quod in aliquo unirentur ad unam naturam existentem in eis : et hoc non est verum, quia essentia non est principium Spiritus sancti, cum tamen essentia sit principium creaturarum.
- Item, diversi actus per rationem sunt creare, et spirare, et generare : ergo videtur, quod principio in una ratione non conveniant : quia ratio principii sumitur ab huiusmodi actibus.
Ulterius quaeritur gratia primae partis, scilicet quod dicitur Pater principium Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti, utrum dicatur univoce ?
Et videtur, quod non : quia
- Generare et spirare non sunt actus univoci : ergo nec ratio principii quae sumitur ab huiusmodi actibus.
- Item, principium Filii et principium quod est Filius, impossibile est quod sint eiusdem rationis in divinis : quia principium Filii numquam potest esse Filius, sed ipse est principium Spiritus sancti : ergo non sunt eiusdem rationis.
- Item, eamdem notionem non nominant : ergo eiusdem rationis non sunt, ut videtur.
Sed contra :
- Basilius dicit, quod accipere Filio cum omni creatura est commune, habere autem per essentiam proprium : sed quod accipit, causat rationem principii : ergo ratio principii Filii et creaturae est secundum commune aliquid : ergo univocum. Eadem ratione erit etiam univocum principium, quo Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti.
- Item, multitudo et paucitas suppositorum non faciunt terminum aequivocum : sed principium creaturarum convenit tribus, principium autem Spiritus sancti duobus, et principium Filii uni ergo videtur, quod non differant nisi penes plura et pauciora supposita : ergo non est principium aequivocum in significationibus illis.
- Item, species cum genere non facit aequivocationem : cum igitur principium dicatur communiter, et specificetur generando, spirando, creando, non habebit aequivocationem in speciebus illis.
- Item, gratia principii notionalis obicitur, quod relatio non erit aequivoca, ut videtur, dummodo illud univocum sit super quod fundatur : principium autem quo Pater est principium Filii, fundatur super actum naturae quo Filius accipit essentiam a Patre, et eodem modo accipit Spiritus sanctus essentiam totam sicut Filius : ergo principium videtur dici univoce.
Solutio. Dicendum, quod principium dupliciter potest accipi, scilicet a communi ratione accipiendi ab alio : et hoc commune est aeterno principio, et temporali per prius et per posterius, ut innuit Basilius : et illud est univocum ad generationem et spirationem, univocatione non generis, vel speciei, sed proportionis : haec autem proportio fundatur super hoc commune, quod sicut Filius ab alio et non a se habet essentiam, ita nec Spiritus sanctus, et e converso. Si autem accipiatur ratio principii a speciali modo accipiendi, scilicet per generationem, spirationem, creationem, tunc in tribus rationibus dicetur de tribus : et per hoc iam patet solutio ad totum.
Ad primum autem dicendum, quod licet nihil sit univocum temporali et aeterno, tamen aliquid est analogum analogia superius saepe determinata : et hoc est aequivocum in hoc quod potest inducere locum sophisticum, qui est aequivocatio : sed non est aequivocum per casum et fortunam, sed secundum prius et posterius dictum : et hoc innuit Basilii dictum dicentis quod accipere Filio cum omni creatura est commune, habere autem per naturam proprium est, qui solus ex natura est Patris.
Ad aliud dicendum, quod respectus in communi analogiae est unus, ut iam dictum est, quo determinatur accipere hoc et illud in communi.
Ad aliud dicendum, quod uniuntur in acceptione communi per analogiam dictam.
Ad aliud dicendum, quod ratio illa procedit de ratione principii a speciali modo accipiendi dicto, et illud non est univocum.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod illae rationes inductae omnes procedunt de principio a specie dicto, et non a communi in genere, vel proportione : et verum est, quod illud non est unius rationis ad Filium et ad Spiritum sanctum.
Ad ea autem quae in contrarium obiciuntur, dicendum quod Basilius non attendit accipere nisi in communitate analogiae, et non in communitate univocationis.
Ad aliud dicendum, quod non est tantum multitudo et paucitas suppositorum, sed etiam alia et alia ratione dici de illis, secundum quod sumitur ab actu speciali ratio ipsius principii.
Ad aliud iam patet solutio per dicta in principio solutionis istius.
Ad ultimum dicendum, quod licet uterque accipiat, non tamen accipiunt eadem ratione, nec eodem actu : et super illo fundatur relatio principaliter, et non super naturam, sicut supponit obiectio.
ARTICULUS II
Utrum secundum rationem intelligendi principium secundum essentiam dictum, sit ante principium notionaliter dictum, vel e converso ?
Secundo quaeritur : Utrum secundum rationem intelligentiae principium secundum essentiam dictum, sit ante principium dictum notionaliter, vel e converso ?
Et videtur, quod essentialiter dictum sit ante : quia
- Secundum rationem intelligentiae essentia est ante personam : ergo dictum essentialiter est ante dictum personaliter. Prima probatur per id quod supra habitum est, quod persona est ab essentia quasi formaliter, et non e converso.
- Item, in omni natura in qua est ordo naturae, natura est ante illum ordinem secundum rationem intelligentiae : sed principium creationis est naturae, et principium notionale est ordinis naturae : ergo principium creaturarum est ante principium personaliter dictum.
- Item, absolutum est ante respectivum : quia, ut supra dictum est ab Augustino, omne relativum est etiam aliquid aliud, et aliter nec relativum esset, quia oporteret aliter quod relatio in nihilo fundaretur : ergo cum principium creaturarum sit de dictis absolute, quia de essentia, et principium personaliter dictum sit de respectivis, erit principium essentialiter dictum ad creaturas ante personaliter dictum ad personam Filii et Spiritus sancti.
Sed contra :
- Ab aeterno Pater est principium Filii, et Spiritus sancti, ex tempore autem est principium creaturarum : et aeternum est ante temporale : ergo principium dictum notionaliter, est ante principium dictum essentialiter.
- Item, Anselmus vult, quod processio personarum causa sit processionis creaturarum : et hoc etiam innuit Augustinus, cum illud : Dixit Deus, fiat hoc vel illud, sic exponit, id est, verbum genuit in quo erat ut fieret.
Solutio. Ad hoc facile est solvere : quia similis quaestio supra habita est de potentia generandi, et de potentia creandi. Et dicendum, quod principium dictum notionaliter, est ante principium dictum essentialiter ad creaturam simpliciter, sed secundum quid est e converso : quia si sumatur principium ab habitudine sola, vel ab eo in quo est habitudo, scilicet essentia, tunc ab aeterno Deus est principium creaturarum, et hoc est principium secundum quid et non actu : et ita procedunt rationes primae. Si autem accipiatur in vera ratione principii, sumetur ab actu : et sic procedunt rationes factae in contrarium.
ARTICULUS III
Secundum quam rationem sumatur principium, cum dicitur, Pater est principium sine principio : aut essentialiter, aut notionaliter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in fine cap. A : Pater ergo principium est sine principio, etc.
- Quaeritur, secundum quam rationem sumatur principium, cum dicitur, Pater est principium sine principio : aut essentialiter, aut notionaliter ? Si essentialiter : ergo in eadem ratione sumetur, cum dicitur, Filius est principium de principio : et sic habebit principium essentiale : ergo aut sic quod ipse sit ab essentia, sive sic quod sua essentia habeat initium sicut creatura : et utrumque haereticum est : ergo non sumitur principium essentialiter. Si autem sumitur personaliter : ergo eodem modo sumetur, cum dicitur, quod Spiritus sanctus est principium de utroque principio : et hoc iterum falsum est, quia Spiritus sanctus nullius personae est principium. Si autem dicas, quod aliter sumitur, quando dicitur de Patre, quod ipse est principium non de principio : et aliter de Filio, cum dicitur, quod ipse est principium de principio : et aliter de Spiritu sancto, quando dicitur, quod ipse est principium de utroque principio : hoc nihil est : quia cum ista sit assignatio divisionis cuiusdam, nulla erit divisio nisi principium in una ratione accipiatur.
- Item, cum Pater dicitur principium non de principio : aut eodem modo sumitur principium negatum et affirmatum, aut non. Si eodem modo : ergo sicut ipse, est non de principio generando et spirando, ita erit principium et Filii et Spiritus sancti, quia dictione semel posita non est utendum aequivoce : et hoc falsum est. Si autem diversis modis : tunc sine arte loquitur.
Eodem penitus modo obicitur de ista, Filius est principium de principio : et ista, Spiritus sanctus est principium de utroque principio.
Solutio autem ad hoc est levis, si praedicta in duabus quaestionibus prioribus advertantur. Et dicendum est, quod principium accipiatur in communi ratione analogiae. Unde cum dicitur, Pater est principium sine principio, accipitur sine principio in communi quocumque modo, et principium esse in communi quocumque modo : et similiter de Filio : sufficit enim veritati propositionis, quod uno modo verificetur de ipso : sicut si uno modo homo est albus, ipse est albus. Ita uno modo ens a principio, est de principio et non sine principio : et uno modo ens principium est principium : sed non sic est in negativis : et ideo non valet argumentatio quam quidam faciunt, Filius uno modo non est de principio, quia non est de principio creando, et alio modo est de principio generando : ergo tantum dici potest non de principio sicut de principio.
Et per hoc patet solutio ad totum.
B. Quod ab aeterno Pater est principium, et Filius sed Spiritus sanctus non : imo coepit esse principium.
ARTICULUS IV
An Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti, vel plura ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Pater et Filius principium sunt Spiritus sancti, etc.
Aut igitur sunt unum principium, aut plura. Si plura principia : hoc negatur in Littera capitulo ultimo et penultimo istius distinctionis. Si autem unum sunt principium.
Contra :
- Quaecumque numerantur, accipiunt numerum a suppositis : sed Pater et Filius dicuntur plura supposita, ergo cum ly principium ponatur in suppositis illis, necessario accipit pluralitatem : et sic Pater et Filius sunt plura principia Spiritus sancti.
- Item, si sunt unum principium aut unum quod est Pater, aut unum quod non est Pater. Si unum quod est Pater : ergo Pater et Filius sunt Pater, quod falsum est. Si unum quod non est Pater : ergo Pater non est principium Spiritus sancti, quod iterum falsum est : ergo in illo sunt unum Spiritus sancti principium.
- Item, aut principium dicit essentiam, aut notionem, aut personam. Si essentiam : ergo conveniret etiam Spiritui sancto, quod falsum est. Si notionem. Contra : Proprietas una numero non convenit distinctis suppositis : Pater autem et Filius sunt distincta supposita : ergo non determinantur notione una. Si personam : tunc Pater et Filius erunt persona una, quod iterum falsum est : ergo nullo modo Pater et Filius sunt principium unum.
Praeterea, si unum sunt principium, quid unit eos in ratione principii ? nihil enim uniens est personas in divinis nisi essentia : ergo videtur, quod spirant Spiritum sanctum, in quantum sunt unum in essentia : et hoc expresse dicit Anselmus. Sed cum unum essentia cum eis sit Spiritus sanctus, sequitur ex hoc quod ipse spiret Spiritum sanctum : et hoc falsum est.
Solutio. Notandum, quod circa istud quinque sunt opiniones diversae.
Quidam dicunt, quod cum dicitur, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, quod ly unum dicit unitatem essentiae. Et illi innituntur auctoritati Anselmi. Et ad argumentum quod contra est factum, respondent quod dicit unitatem essentiae non simpliciter, sed in personis Patris et Filii prout se habent uno modo ad Spiritum sanctum quem spirant : et licet sit eadem essentia in Spiritu sancto, non tamen comparatur ad idem, quia non ad eamdem rationem principii : et illi necesse habent dicere, quod principium dicat rationem quae est ratio actus spirandi secundum quod est in Patre et Filio, et unum sunt in essentia. Et haec opinio non est multum irrationabilis, licet quidam reprobent eam ex hoc quod non videtur bene esse intellecta in expositione, qua hic exposita est.
Alii dicunt, quod ly unum dicit hic unitatem convenientiae, et non unitatem essentiae, vel personae, vel notionis : et ideo sensus est, Pater et Filius sunt unum principium, hoc est, sunt uno principium : ut sumatur unum quasi adverbialiter. Et hoc nihil est : quia unitas convenientiae non facit notionem unam numero : constat autem, quod una notio numero est qua Pater et Filius spirant Spiritum sanctum, sicut in tractatu de Spiritu sancto est ostensum.
Alii dicunt, quod unum notat tantum signum unionis in amore, ut sit sensus, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, hoc est, Spiritus sanctus signum est, quod sit ab eis in quantum unum sunt : quia sicut ab eodem in quantum idem, non est nisi unum : ita unum in quantum unum, non est a diversis in quantum diversa sunt : et hanc introduxit Simon Tornacensis.
Quarti dicunt, quod unum principium est nomen ad hoc specialiter inventum, ut ipso exprimatur modus existentiae Spiritus sancti a Patre et Filio : et ideo non requirit numerum pluralem propter distinctionem suppositorum : quia est inventum ut ipso exprimatur modus existentiae Spiritus sancti a Patre et Filio : et ideo non requirit numerum pluralem propter distinctionem suppositorum, quia est inventum ad hoc quod dicat unitatem notionis in duobus suppositis. Sed si ab istis quaeratur ratio inventionis huius nominis potius quam alterius, tunc oportet eos redire ad quaestionem : et ideo inter omnes ista opinio minus probabilis est.
Quinti dicunt, et hoc mihi magis placet, quod dicit unitatem notionis in duobus suppositis unitis in natura, et in vi spirativa vel principiativa Spiritus sancti.
Et secundum hanc respondendum est ad primum, quod ly principium determinat personam Patris et Filii, non in eo quod distinctae sunt, eo quod ratio distinctionis earum non est ratio quare sit ab eis Spiritus sanctus : quia paternitas dicit rationem communem qua Filius est a Patre, et filiatio dicit rationem quare se habet Filius ad Patrem : sed in eo determinatur a principio quod est in eis vis spirativa : et quia in illo unum sunt Pater et Filius, ideo non potest trahere numerum principium denotans illud a pluralitate suppositorum. Et est simile, sicut si ponamus Paulum et Ioannem esse unum in essentia, et diversos in personis, at esse aliquid ab eis in quantum unum : illud enim non pluraliter praedicabitur de ipsis : quia licet conveniat suppositis illorum facere illud et non essentiae, ratio tamen illius non sumitur a ratione distinctionis eorum. Et ita est hic quia Patri et Filio convenit spirare Spiritum sanctum, et actus ipse quod spirant non est nisi suppositorum : tamen quia ratio actus non sumitur a ratione distinctionis eorum, ideo non oportet quod illud nomen quod notat rationem illius habitudinis, accipiat pluralitatem a pluralitate suppositorum.
Ad aliud dicendum, quod sunt unum principium quod divisim est Pater, et quod est Filius : quia ratio principii non est a distinctione Patris et Filii. Et si ulterius inferat : ergo Pater est Filius : dicendum, quod hoc non valet : sed sequitur : ergo Pater et Filius sunt unum principium, vel Pater et Filius sunt in eadem ratione principium, vel Pater est principium in eadem ratione in qua Filius, et e converso. Cum enim dicitur principium quod est Pater, articulare notat implicationem et determinationem suppositi, et suppositum Patris non est suppositum Filii. Sed cum dicitur unum principium, non notatur nisi unitas rationis actus in eis, secundum quam procedit ab eis Spiritus sanctus, sine huiusmodi determinatione istius vel illius suppositi in quo distincta sunt.
Ad aliud dicendum, quod dicit unitatem notionis. Ad obiectum contra, dicendum quod una notio non convenit distinctis ut distincta sunt, sed in quantum sunt unum in vi spirativa, et illa est una numero in eis : potentia enim spirandi dicit naturam in Patre et Filio ut virtute cuius habent quod spirant, et principium dicit rationem actus : sicut etiam potentia generandi et Pater, ut supra diximus.
ARTICULUS V
Utrum sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur unus creator, ita Pater et Filius possunt dici unus spirator ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte distinctionis, ibi : Ad creaturam unum principium est, sicut unus creator.
- A simili enim videtur, quod etiam Pater et Filius ad Spiritum sanctum sunt unus spirator.
Item, unum sunt in spirando : ergo unus spirator.
- Item, non dicuntur unum principium nisi gratia spirationis : ergo videtur, quod potius sint unus spirator quam unum principium.
- Item, principium dicit ordinem ad actum et rationem actus : ergo si dicuntur sicut et spirator : ergo sicut dicuntur unum principium, ita debent dici unus spirator.
- Item, actus spirandi est in eis unus : ergo cum spirator nomen verbale sit, denotans exercitium illius actus, ipsi sunt et dicentur spirator unus.
Sed contra :
Sunt duo qui spirant : ergo duo sunt spiratores : non autem sequitur, sunt duo qui sunt principium : ergo duo sunt principia.
Solutio. Dicendum, quod Pater et Filius non sunt unus spirans, nec unus spirator, sed duo spirantes et duo spiratores. Et huius causa est : quia participium et verba et nomina verbalia omnia accipiunt modum significandi ab actu verbali, vel cum tempore vel sine tempore significato, et quantumcumque essentialia sint aliqua, quando significantur in modo actus cum tempore, accipiunt pluralitatem a suppositis, ut patet cum dicitur : Ego et Pater unum sumus, ubi verbum substantivum significans essentiam cadit in pluralitatem : quia non potest intelligi quomodo a tribus suppositis egrediatur actus unus cum tempore significatus ut in verbo significatur vel participio. Et ideo dicimus, quod Pater et Filius sunt plures qui spirant, et plures spirantes, et plures spiratores. Sed verum est quod haec ultima minus habet de proprietate quam primae duae : tamen quia spirator nomen verbale est, ideo etiam praedicatum de diversis suppositis agitur in pluralitate.
Dicendum ergo ad primum, quod non est simile : quia creator dicit actum essentiae vel substantiae, et non suppositi quod est persona, hoc modo accipiendi personam quo fides distinguit personas : sed spirator dicit actum personalem.
Ad secundum patet solutio per ante dicta.
Ad aliud dicendum, quod principium dicit ordinem ad actum per hoc quod dicit rationem actus quae est notio : sed spirator dicit exercitium actus illius.
Ad ultimum dicendum, quod licet actus unus sit, non tamen significatur ut unus, quando refertur ad plura supposita : et hoc fit in verbo et participio plus : et in nomine verbali etiam fit, licet minus per hoc quod abstrahatur a tempore.
C. Hic ostendit quomodo Pater sit principium Filii, et ipse et Filius principium Spiritus sancti.
ARTICULUS VI
An Pater et Filius sint idem principium Spiritus sancti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertia parte, ibi in medio cap. C :
Quaeritur enim hic iuxta hoc : Utrum Pater et Filius sint idem principium Spiritus sancti ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Unum in substantialibus facit idem : cum ergo principium Patri et Filio non conveniat accidentaliter, ut supra saepe probatur, videtur quod cum Pater et Filius sint unum principium, quod sint idem principium Spiritus sancti.
- Item, unitas non multiplicata facit idem : sed hic non multiplicatur unitas principii in Patre et Filio : ergo facit idem : ergo sunt idem principium Spiritus sancti.
- Item, idem et diversum dividunt ens : aut igitur sunt idem principium, aut diversum : constat autem, quod non diversum : ergo idem.
Sed contra :
Illa identitas aut erit substantialis, aut notionalis, aut personalis. Constat, quod non notionalis : quia si faceret identitatem in personis distinctis, tunc etiam diversitas notionalis faceret diversitatem in eadem persona, et sic Pater esset diversus a Patre tribus modis, et Filius esset diversus a se propter duas notiones quas habet : quorum utrumque falsum est. Si autem notat identitatem personalem : tunc principium poneret personas : et non possemus dicere, quod Pater et Filius essent unum principium, quod negatur in Littera : quia secundum hoc Pater et Filius essent eadem persona. Si autem notat identitatem essentiae, tunc etiam Spiritui sancto conveniret.
Solutio. Dicendum, quod non conceditur a Magistris, quod Pater et Filius sint idem principium Spiritus sancti : quia hoc nomen idem propter articulum inclusum, discretivum est suppositi, et notaret identitatem suppositi in Patre et Filio.
Ad primum ergo dicendum, quod in substantialibus in quibus per omnia est unitas in supposito, et essentia, et notione, unitas illa causat idem, sed non in illis in quibus non per omnia est unitas.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod licet illa unitas non multiplicetur ratione notionis, tamen supponit plura in suppositis : et ideo non potest causare idem.
Ad aliud dicendum, quod idem et diversum ens sequuntur, et dividunt ubi gratia eiusdem attribuuntur : sed hic non est ita : idem enim respicit suppositum, et ideo non convenit : et in hoc sensu bene esset diversum : sed diversum respicit essentiam proprie : et ideo iterum non convenit, ut habitum est supra. Sed in inferioribus in quibus unitatem suppositi sequitur unitas essentiae, et e converso, et diversitatem essentiae diversitas suppositorum, et e converso, in respectu eiusdem possunt attribui : et ideo ibi dividunt ens.
D. Cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti, quaeritur an eadem notione ?
ARTICULUS VII
Utrum notionis qua Pater et Filius dicuntur principium Spiritus sancti, non habeamus nomen proprium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte ubi dicit : Si vero quaeritur : Quae sit illa notio quam ibi notat principium ? Nomen eius non habemus, etc.
Videtur, quod falsum dicat : quia vocamus eam communem spiritationem.
Praeterea : Quare est hoc quod non est nomen proprium illius notionis, ut sunt aliarum nomina ?
Solutio. Dicendum, quod proprietatis nomen habere non potuit, quia non convenit uni soli. Similiter relationis nomen habere non potuit, quia relatio fundatur super unum suppositum : ista autem super duo : et cum omnis notio sit per modum formae adhaerentis, licet in re substantialis sit, ideo nomen proprietatis, ut est in duobus, cum omnis forma sit in uno, repugnabit impositioni nominum : et ideo ista in ambobus non est nominata.
Item, possumus dicere, quod sicut Spiritus sanctus, quia communis est Patri et Filio, habet proprium nomen quod est ambobus commune, ita etiam quia procedit ab utroque, processio notione communi debuit assignari.
ARTICULUS VIII
An si principium dicit notionem, utrum possumus dicere principium de principio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Non est ipsa paternitas vel filiatio : imo notio quaedam qua Patris est, etc.
Hic quaeruntur duo,
quorum primum est : Si principium dicit notionem, utrum possimus dicere principium de, principio.
Secundum est : Quare Deus a quinque notionibus non dicatur quinus, et Pater a tribus notionibus non dicatur trinus, et Filius binus a duabus : sicut Deus dicitur trinus propter tres personas ?
Ad primum proceditur sic :
Supra habitum est, quod non nisi nominibus essentialibus possumus dicere hoc de illo : sed possumus dicere principium de principio : ergo principium non significat notionem, ut hic expresse dicit Magister.
Solutio. Dicendum, quod principium accipitur tribus modis, scilicet communiter ad essentiale et personale. Item, communiter ad processionem Filii et Spiritus sancti. Et specialiter ad processionem specialem Spiritus sancti. Et in solo primo modo potest dici principium de principio, et non in secundo : quia sic essentiale est quando communiter sumitur. Unde illa obiectio non procedit.
Ulterius dicatur, quod principium dicitur respectu creaturae, et hoc est essentiale : et respectu personae, et hoc est notionale : et secundum primum dicitur hic principium de principio, et non secundo modo.
ARTICULUS IX
Quare a quinario notionum Deus non dicitur quinus ?
Secundo quaeritur, Quare a quinario notionum Deus non dicatur quinus ?
Videtur, quod sic esse debeat : quia
- Sicut se habet numerus personarum ad essentiam, ita numerus notionum ad personam : sed unitas essentiae non excludit quin dicatur Deus trinus propter tres personas : ergo unitas personae Patris non excludit quin persona Patris dicatur trina, et persona Filii bina, et Deus quinus.
- Item, quinque notiones sunt : ergo quinarius notionum est : et est etiam unitas essentiae. Cum igitur unitas essentiae et ternarius personarum sufficiant ad rationem trini, unitas eadem cum quinario notionum sufficiet ad rationem quini.
- Item, bene sequitur, quinarius lapidum est : ergo quinque lapides sunt. Ergo similiter sequi videtur, quinarius notionum in divinis est : ergo quinque noti sunt : sed quinque noti sunt quinque personae : ergo quinque personae sunt in divinis.
- Item, nihil est numerabile in divinis, nisi quod consistit in pluralitate : sed id quod est absolutum, non consistit in pluralitate : ergo solum numeratur quod est ad alterum : hoc autem sola notio est : ergo solae notiones numerantur : ergo videtur, quod magis dici debeat quinus, quam trinus.
Solutio. Dicendum, quod in nulla natura numerum simpliciter qui est suppositorum, facit proprietas ut proprietas est, nisi effective constituendo personas : et hoc non facit nisi proprietas personalis : et ideo tres proprietates in divinis tantum faciunt numerum : et tres hypostases sunt numeratae eo modo quo numerus potest esse in divinis.
Ad primum autem respondent quidam, quod innascibilitas et principium sunt quasi paternitatis partes, et sunt unum in Patre. Et hoc absurdum est, quod una notio sit alterius pars, cum numerus earum accipiatur a modis innotescendi, vel referendi, ut supra est habitum. Licet autem omnes quinque notiones in essentia unum sint quod est essentia, non tamen sunt una notio : unde hoc nihil est. Sed dicendum, quod distinctae sunt notiones : tamen non ab eis dicitur persona trina, vel bina : quia notio non facit numerum nisi sit personalis, et non numeratur, sed potius hypostasis : et ideo numerus notionis minus habet de ratione numeri, quam personarum.
Ad aliud dicendum, quod quinque notiones non faciunt quinque personas quas competit numerari sub essentia : quia notio non dicit existens per se perfectum, et in se distinctum, sicut persona, sed potius dicit existens in alio secundum modum, quo illud in quo est, innotescit : et tales multi modi possunt convenire uni supposito.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur : sicut non sequitur, quinarius modorum innotescendi lapides est : ergo quinque lapides sunt. Nec sequitur, quinque sunt modi quibus iste innotescit vel refertur : ergo quinque noti sunt : quia multis modis potest unum et idem cognosci et referri.
Ad ultimum dicendum, quod procedit ex falsis : quia hypostasis quae non est absolutum, enumeratur in divinis : et huic numerus attribuitur proprie, et non proprietati, vel notioni.
