Distinctio XLIV — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XLIV
De potentia Dei in comparatione ad modum sive qualitatem rerum.
A. An Deus possit facere aliquid melius quam facit ?
B. Quaestio qua illi arctantur.
DIVISIO TEXTUS
Nunc illud restat discutiendum, etc.
In hac distinctione Magister quaerit modum omnipotentiae ex parte operis.
Et sunt hic tres quaestiones,
quarum prima est : Utrum ipse universum potuit melius facere quam fecit ? Et hoc concedit Magister.
Secunda quaestio est : Utrum ipse hoc quod fecit, potuit meliori modo facere quam fecit ? Et hoc concedit Magister, ibi, C : Post haec considerandum est, Utrum alio modo, etc.
Tertia est : Utrum Deus modo potest quidquid umquam potuit ? Et haec incipit ibi, D : Praeterea quaeri solet : Utrum Deus, etc. Et hoc etiam concedit Magister.
ARTICULUS I
An Deus ab aeterno res facere potuit ? et : Utrum potuit prius facere mundum quam fecit ?
Incidunt autem circa primum tres quaestiones,
quarum prima est : Utrum ab aeterno res facere potuit ?
Secunda : Utrum meliora facere potuit quam fecit ?
Tertia : Utrum ipsum bonum ordinis quod est in universo, melius esse potuit ?
Ad primum proceditur sic :
- Quidam Philosophi probaverunt mundum esse aeternum : ergo videtur ab minus, quod potuit esse ab aeterno.
- Item, nos videmus hoc in multis causatis quae essentialiter fiunt a causa aliqua : et tamen causa non praecedit ea nisi natura, et non duratione : sicut dicit ipse Augustinus de sole et illuminatione, et exemplum est supra : ergo videtur, quod sic etiam potuit esse in mundo.
- Item, hoc videtur Boetius velle in V de Consolatione philosophiae dicens, quod aeternitas non spatio aliquo sit ante mundum, eo quod ipsa simplex sit.
- Si forte dicas, quod creatura ab aeterno esse non potuit, ne tempus quod creaturae cointelligitur, parificetur aeternitati, et creatura Creatori. Hoc nihil esse videtur : quia Boetius probat, quod hoc non contingit, etiamsi mundus ponatur esse ab aeterno : adhuc enim tempora essent successiva, et creatura variabilis, ut ipse dicit : ergo adhuc creatura non parificatur Creatori.
- Item, causa sufficiens et nullo indigens ad agendum, semper agit, aut est otiosa, ut videtur. Deus autem ab aeterno fuit causa sufficiens ad agendum mundum sive creandum : ergo ab aeterno creavit mundum, aut otiosus fuit : otiositas autem in Deum non cadit : ergo ab aeterno videtur mundum creasse.
- Item, si non potuit ab aeterno, et postea potuit, videtur quod mutatus sit in potentia : ergo ad minus potuit ab aeterno.
- Item, Boethius dicit :
Quem non externae pepulerunt fingere causa.
Ergo ipse non dependet ad aliquid extra se : ergo quidquid potest, ab aeterno potest : ergo ab aeterno potuit facere mundum.
Sed contra :
- Quidquid Deus ab aeterno potuit facere, ab aeterno potuit fieri : ergo si Deus ab aeterno potuit mundum facere, mundus ab aeterno potuit fieri. Contra : Creatum est quod habet esse post nihil, aeternum autem est quod non habet principium : ergo nullum creatum est aeternum.
- Item, habere principium existentiae secundum durationem, et non habere, sunt contradictorie opposita : ergo non erunt de ratione unius et eiusdem et secundum idem : sed habere principium durationis est de ratione creati : ergo non habere huiusmodi principium, non potest ei convenire : conveniret autem si esset ab aeterno : ergo mundus non potest esse ab aeterno, ut videtur.
Sed tunc quaeritur ulterius iuxta hoc : Utrum potuit eum prius facere quam fecit ?
Videtur autem, quod sic : quia aeternitas non habet finem ante : ergo quantumcumque ante sumatur in infinitum, semper distat : ergo videtur, quod potuit ante fieri : et tamen non esset ab aeterno.
Si forte dicas, quod aeternitas non habet ante : et ideo quaestio nulla est : quia non est prius et posterius in simplici. Contra : Quandocumque fit creatura, tunc simul cum ea fit tempus : hoc autem est nunc minus quam septem millia annorum : quaero ergo, utrum potuit octo esse vel decem millia ? videtur, quod sic, quia Deo nihil est impossibile : ergo videtur quod ante potuit facere quam fecit.
Item, licet aeternitas non habeat partem et ante et post, tamen ipsa indeficiens est ab aeterno, et differt a temporali et aeviterno quantum ad indeficientiam : igitur aliquid potest sub ipsa prius et posterius esse : et tunc stat prima ratio, quod mundum potuit Deus prius facere quam fecit.
Sed tunc ulterius procedo sic in infinitum anteriorando : ergo mundus potuit fieri in infinitum antequam factus fuerit : in infinitum autem prius fieri, est sine principio fieri : ergo potuit esse sine principio durationis : ergo aeternus : dicit enim Boetius, quod unum momentum proportionem habet ad quantumcumque spatium temporis finite acceptum.
Sed contra :
Constat, quod infinitum tempus non contingit umquam pertransire : ergo si mundus incepisset infinito tempore ante, numquam esset devenire ad hanc diem in qua sumus modo : hoc autem falsum est : ergo mundus non potuit fieri in infinitum antequam fuit.
Solutio. Dicendum meo iudicio, quod cum dicitur, mundum potuit Deus facere ab aeterno, haec est duplex, ex eo quod ly ab aeterno potest determinare hoc verbum, potuit, et sic est vera : vel infinitum facere, et sic est falsa : quia bene concedo, quod de ratione creati est non esse ab aeterno, nec fieri posse : cum enim dicitur, Deus potest facere mundum vel omnia, diximus supra, quod ens possibile quod refertur ad potentiam accipiendum est in duplici proportione, scilicet ad facere, et ad fieri : cum autem dicitur, Creatum potest Deus facere ab aeterno, creatum quod est sub potentia, neutram habet proportionem, quia nec facienti hoc est decens, quod in aliquo parificetur sibi factum : nec etiam hoc potest fieri propter inclusam in se conditionem.
Ad primum ergo dicendum, quod illi Philosophi qui hoc probaverunt, erraverunt, et non supponebant aliquid esse creatum ex nihilo : sed dicebant incorruptibiles partes mundi esse ab aeterno, et corruptibiles in esse in infinitum conservari propter mutuam actionem et passionem : sed supposito quod creatae sint res, impossibile est cum hoc ponere, quod fuerunt ab aeterno. Utrum autem necesse sit creationem esse, in principio secundi libri habet inquiri.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum in his in quibus est actio per necessitatem naturae nihil quaerentis extra ad hoc ut causet, sicut luminosum quod nihil exigit ad hoc quod emittat lumen : sed hoc modo non causat Deus, quia omnia convenirent secum in forma, sicut lumen in luce illuminantis : tamen verum est, quod hoc dixerunt quidam gentiles Philosophi, quod intelligentia esset radius primae causae, et caelum radius quidam intelligentiae : et sic ulterius nitebantur probare res ab aeterno esse : quod frivolum est, et de facili improbatur, sicut patebit alibi.
Ad aliud dicendum, quod aeternitas non praecedit spatio distensionis, quod proprie spatium est, quia simplex ipsa est : tamen praecedit duratione esse, et causa, secundum quod duratio dicitur indeficientia esse : et hoc intendit Boetius.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo si poneremus tempus non habere principium, quod adhuc tempus non esset aeternitas : quia aeternitas est simul stans, tempus autem nihil minus quam modo esset successivum : nec creatura coaequaretur Creatori in omnibus, sed tamen aequaretur in hoc quod est non habere principium in esse durante : et hoc ipsum dico impossibile esse : unde Boetius loquitur ibi ex hypothesi falsi, scilicet quid sequeretur, si mundus poneretur fuisse ab aeterno.
Ad aliud dicendum, quod Deus semper potuit : sed res non potuit fieri ab aeterno : et ideo non sequitur quidquam de otiositate : quia sapientis est non quod ipse possit facere, sed quod possit fieri in re : et non solum hoc, sed etiam quid sibi decenter, et rebus factis utiliter fieri possit, attendere.
Ad aliud dicendum, quod nulla mutatio cadit in eum : quia ipse semper uno modo se habet, licet res diversimode se habeant in ipso : et huius exemplum saepius positum est de voluntate et intellectu divino. Unde quod res non ab aeterno sit, hoc est quia non potuit fieri, quod ipse semper uno modo potuit facere.
Ad aliud dicendum, quod sua potentia non dependet ad opus propter hoc, sed potius opus a sua potentia : sed tamen quia opus est alterius essentiae quam ipse, ideo non potest habere illam perfectionem quam habet sua potentia, sed deficiet ab ipsa : et hoc dicit imperfectionem operis, non dependentiam causae efficientis.
Si autem tu obicis, quod Dei perfecta sunt opera, ut dicitur in Canticis Deuteronomii. Respondeo, quod sunt perfecta in genere suo, sed non perfectione divinae essentiae, quae exigeretur ad hoc quod posset aequari potentiae efficientis.
Ad ea autem quae in contrarium obiciuntur, videtur mihi esse concedendum.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum ante potuit facere quam fecit ? Videtur mihi esse stulta quaestio : quia dato quod ante sumatur pro aliquot annis, resultat eadem quaestio quae modo est : bene enim concedo, quod Deus potuit fecisse, quod mundus iam stetisset per mille millia annorum : et si hoc fecisset, adhuc quaeremus idem quod modo : et ideo quaestio nulla est, ex quo ostensum est, quod non potuit esse aeternus, quia hoc est contra rationem creati.
Ad hoc autem quod obicit, quod in infinitum anteriorando, videtur auferre principium durationis. Dico quod hoc falsum est : quia quantumcumque accipias ante, finitum est : et non remanet respectu infiniti nisi potentia accipiendi. In aeternitate autem per se nullum est principium, et actu principium non habet. Unde tempus quidem tunc esset secundum actum principiatum, sed potens habere ulterius principium, non potens esse sine principio, eo quod creatum esse ponitur.
Ad hoc autem quod obicit, quod si hoc modo infinitum poneretur tempus, numquam esset devenire ad hanc diem, possumus concedere conclusionem, quia pro nobis est : sed quia sophistice probat, dicendum, quod si non ponamus tempus infinitum, sicut quidam Philosophi fecerunt, nos ponemus ipsum infinitum successione motuum caeli : et hoc infinitum explicatur per partes aliquotas, quae sunt hora, dies, mensis, et annus : et in hoc infinito contingit accipere partes determinatas, sed ad finem et medium totius durationis non contingit venire : unde bene venitur ad diem hanc vel illam, sed haec dies nulla pars est quae aliquoties sumpta, numeret totam successionem, quia iam infinitum poneretur esse finitum. Sed tamen nos non ita ponimus tempus esse infinitum successione motuum : quia tempus incepit, et similiter motus, et etiam finietur utrumque, sicut supra dictum est.
ARTICULUS II.
An ea quae fecit Deus, potuit facere meliora ?
Secundo quaeritur : Utrum meliora potuit facere quam fecit ?
Videtur autem, quod non : quia
- Dicit Dionysius, quod optimi est optima adducere : ergo videtur, quod ipse unumquodque creavit in meliori statu quem habere potuit.
- Item, Plato : Porro quia optimus erat, invidia ab eo longe relegata erat. Ergo unicuique dedit, quantum recipere potuit de bonitate sua : hoc autem est non posse melius facere : ergo videtur, quod non potuit melius facere res quam fecit.
Si forte dicas, quod hoc modo fecit optime, quia fecit unumquodque in omni bonitate cuius erat susceptibile. Contra : Ipse dedit capacitatem, et etiam implevit eam : ergo cum optimus sit, unicuique dedit maximam capacitatem, et implevit eam : ergo simpliciter videtur, quod ipse nihil melius potuit facere, quam fecit.
Sed contra :
- Constat, quod materia prima capax est nobilissimae formae : ergo Deus unicuique parti materiae dare potuit illam formam quae nobilissima est, ut totum universum informaretur anima rationali vel intellectiva : sed animatum rationali anima melius et nobilius est quam lapis : ergo lapidem melius potuit facere, quam fecit.
- Item, non est aliqua capacitas alicuius creaturae quae non sit finita : ergo Deus potuit maiorem facere : si autem fecisset maiorem, illa melioris boni esset capax : ergo daretur ei aliquid melius, quam modo habeat : quia aliter fieret non recta proportio capacitatis ad id quo impletur capacitas, quod non competeret sapientiae et bonitati Dei : ergo singulas res potuit facere melius quam sunt.
- Item, Magister probat hoc duabus rationibus in Littera, quae inspicienti patent, et concedit.
Solutio. Ista quaestio non quaerit nisi de bonitate singularum rerum in se. Et ideo dico, quod potest dupliciter intelligi, scilicet de bonitate rerum quae sunt in se in propriis naturis, et generibus suppositae : vel de rebus existentibus in potentia Creatoris tantum. Si intelligitur de rebus existentibus in se : tunc adhuc dupliciter potest intelligi, scilicet de bonitate consequente esse substantiale uniuscuiusque, vel consequente bene esse et esse accidentale : et si primo modo intelligatur : tunc dico, quod nulla res melius potuit fieri, quam facta est, licet Deus melius eam potuit facere : et hoc ideo, quia tunc supponitur capacitas principiorum materialium et formalium uniuscuiusque : et illis suppositis, de substantialibus nihil melius ex illis principiis fieri potuit, quam factum est. Si autem intelligatur secundo modo, scilicet de esse accidentali, vel de bene esse, dico quod potuit fieri melius et peius, sicut continue res in melius et peius mutantur. Si autem intelligatur quaestio de rebus non suppositis nisi in potentia Creatoris : tunc dico, quod potuerunt melius et peius fieri in utroque esse substantiali et accidentali secundum suam voluntatem : et hoc modo accipit quaestionem Magister in Littera.
Et per hoc patet solutio ad prima duo : quia Dionysii et Platonis verba intelliguntur de adductione rerum in esse substantiali ex illis principiis naturae, quae modo sunt et supponuntur esse in causis seminalibus in operibus sex dierum.
Ad aliud dicendum, quod Deus dedit capacitatem istam, sed non dedit maximam quam potuit dare. Et si quaeratur, quare hoc ? Dico quod ex sapientia non disposuit dare maiorem, et noluit dare maiorem : et quare noluit, ego ignoro, sed ipse novit : sed verum est, quod haec data capacitas, quoad esse substantiale impleri melius non poterat : quia, ut dicit Plato, secundum merita materiae dantur formae : et ideo nobiliori materiae datur melior forma, et unicuique forma secundum quod est capax, ut dicit Avicenna : et ponit simile in sphaera ignis, quae materiam quamdam minus suae speciei proportionatam calefacit tantum : quamdam autem magis proportionatam calefacit, et dissolvit, et lucere facit : aliam vero maxime proportionatam calefacit, dissolvit, illuminat, et ignit. Et sic est etiam de datore formarum Deo, quod omnia implet esse substantiali secundum eorum capacitatem, quaedam forma elementi, quaedam forma mixti, quaedam autem anima vegetabili, et quaedam sensibili, et quaedam rationali, secundum quod magis recedunt ab actu contrarietatis ad temperamentum et uniformitatem complexionis : quia in hoc accedunt ad naturam caeli, ut ipse dicit : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
An bonitatem quae resultat ex ordine universi, potuit Deus meliorem facere quam fecit ?
Tertio : Quaeritur : Quaestio magis difficilis, scilicet utrum bonitatem quae resultat ex ordine universi, potuit Deus meliorem facere ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Inter ea quae in infinitum distant, possunt esse infiniti gradus altiores inferiori, et inferiores superiori : sed Deus et summa creatura quaecumque sit illa, infinite distant : ergo inter Deum et Angelum sunt infiniti gradus implebiles bonitatibus ordinatis : si autem illi fierent, vicinius ordinaretur ad optimum quod est Deus ipse, mundus, quam modo faciat : ergo esset maior bonitas ordinis, quam modo sit : quae enim inter bonitates ordinis vicinius attingit ad summum bonum, illa est melior et maior.
- Item, possibile fuit Deo cui nihil est impossibile primum et ultimum in universo meliora facere, sicut materiam primam, et Angelum : de quibus dicit Augustinus in libro XII Confessionum, quod materia prima est prope nihil, et Angelus prope Deum : ergo et media erunt meliora : ergo totum universum melius, et ordo melior : ergo et bonitas resultans ex ordine melior.
Si forte dicas, quod mundus est ut cithara, in qua si una chorda tenditur in sonum meliorem, habet quidem in se meliorem, sed sonus ille melior turbat totam harmoniam, et ideo plus confusionis et mali affert citharae, quam habeat in se : ita etiam si res haec fieret melior quam est, confunderet alia ordinata ad ipsam. Contra : Consideretur tantum temperamentum citharae, quaero utrum cithara potest habere meliorem harmoniam, omnibus et non una chorda tantum melioribus factis ? Constat quod sic : ergo Deus potuit quamlibet et non unam sine alia tantum creaturam melius facere, quam fecit : ergo tunc melior esset ordo et dulcior harmonia, ut videtur.
- Praeterea, hoc expresse dicit Magister in Littera, et reputat oppositum haeresim.
Sed contra :
- Super illud Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona : dicit Glossa, quod bona erant in se, sed in universo optima : optimo autem non potest melius fieri : ergo bonitate universitatis istius non potest fieri melius aliquid, nec potuit.
- Item, universum tantae bonitatis est, quod etiam id quod est malum in se, confert completionem sibi : cum igitur nihil melius posset fieri illo, quod etiam malum ordinat in bonum, videtur quod nihil melius posset fieri universitate.
- Item, Augustinus : Duo fecisti, Domine : unum prope te, et alterum prope nihil. Ergo non posset etiam cogitari, ut videtur, maior et latior ordo bonitatis, quam a nihilo ad prope Deum : ergo non potest fieri melius.
- Item, Qui universa dicit, nihil excipit : ergo nulla bonitas deest universitati : sed nihil melius potest fieri eo cui nihil deest in bonitate : ergo nihil potest melius fieri universitate.
Solutio. Sine praeiudicio dico, quod universitas potest considerari tribus modis, scilicet ut supposita est in esse, et ut supposita in potentia efficientis tantum : et in quibusdam supposita in esse, et in aliis posita esse in potentia efficientis tantum. Si supponitur in esse : tunc videtur mihi, quod in istis rebus quae sunt, numquam poterat fieri melior harmonia naturalis, quam facta est : et hoc secundum bonitatem naturae, et non secundum bonitatem accidentalem vel gratiae : quia quid melius cogitari potest quam generabile et corruptibile reduci in motum declivis circuli, et eorum quae sequuntur circulum declivem et habent reduci in motum uniformem mobilis difformis, et hoc reduci in motorem uniformem uniformiter se semper et ad omnia habentem ? Similiter malum unius ordinari in bonum alterius, sicut corruptionem unius in generationem alterius, et persecutionem tyranni in patientiam virtutis, et probationem fidei, nihil melius potest fieri, istis rebus existentibus, ut videtur. Si autem mundus totus supponitur tantum esse in potentia efficientis : tunc videtur mihi, quod meliorem poterat facere mundum, et melius ordinatum : sicut cithara omnibus chordis aliis, vel aliter positis ab artifice in infinitum sciente contemperationes harmoniarum. Si autem tertio modo ponatur, scilicet partim esse in re, et partim in potentia, sicut si ponamus esse caelum et motum, et asinos et terram, et nihil plus nisi in mente divina et potentia divina : tunc videtur mihi, quod sine confusione harmoniae mundi non possunt res reliquae melius fieri quoad substantiam, quam etiam factae sunt, licet in nullo restringam potentiam Dei quae semper potest facere quod vult : sed ego loquor de fieri : et hoc ideo dico, quia asinus habet duplicem bonitatem, scilicet in se, et comparationis : et in comparatione ad equum est asinus vilis, sed comparatus ad hominem est adhuc vilior et minus bonus : ergo si omnes res aliae meliores fierent, efficeretur asinus minus bonus bonitate comparationis, quam esse debet, et sic disturbaretur harmonia universitatis. Solo autem medio modo, scilicet quod res sit in potentia divina tantum procedit intentio Magistri in Littera.
Dicendum ergo ad primum, quod hoc modo non accipiuntur gradus entium, quia sic semper imperfectus remaneret mundus : sed accipiuntur penes bonitates Dei participabiles, sicut esse, vivere, sentire, intelligere, incorruptibile esse, causam esse, et huiusmodi : et sic impletur universalis ordo : quia ea quae participabilia sunt de attributis Dei, faciunt gradus : et illi implentur tribus modis, scilicet in bonitatibus gratiae, sicut omnia ad hominem, et homo ad gratiam, et gratia ad Deum per Christum : et in ordine mali ad bonum : et sic non poterat esse vicinior ordo istis rebus existentibus.
Sequentes autem omnes obiectiones procedunt de universo supposito in potentia Dei tantum, et hoc modo conceduntur.
Ad ea autem quae in contrarium obiciuntur, dicendum ad tria prima, quod non procedunt nisi de universitate ista quae in natura rerum supponitur esse : et hoc modo conceditur quod concludunt.
Ad aliud dicendum, quod aliud est loqui de hoc universo, et aliud de ratione universi secundum nomen. Universum enim hoc multa non habet quae posset habere si Deus vellet : sed ratio universi secundum nomen omnia habet : et de hac nihil quaeritur hic : unde illa obiectio non facit ad propositum.
ARTICULUS IV
Utrum Deus potuit et non voluit, aut voluit et non potuit mundum meliorem facere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, A : Si enim voluit et non potuit, infirmus, etc.
Videtur enim hoc argumentum non solvi sufficienter a Magistro.
Unde dicendum sicut supra dictum est, quod aliud est in eo quod parificari potest per naturam, sicut Filius et Spiritus sanctus : aliud autem in eo quod est diversae essentiae, quia hoc parificari non potest etiam quantumcumque crescat. Et simile huius est : si accipiatur linea finita, et augeatur punctum per puncta : tunc in infinitum potest augeri punctum, et tamen non aequabitur lineae nec proportionabitur ei. Ita dicendum, quod augmentum bonitatis creatae respectu increatae bonitatis est sicut adjectio punctalis : et ideo quantumcumque crescat, nec erit proportionabile, nec erit aequale.
Si autem tu obicias, quod non est simile : quia punctum est indivisibile, et per indivisibilia crescere non potest, quia indivisibilia non sunt quanta, et ideo non augetur : sed bonitas creata quanta est, et ideo si in infinitum apponatur, aequalis erit infinitae. Dicendum, quod in omnibus illis bonitatibus semper cum addito additur etiam ratio distantiae infinitae : quia quodlibet erit bonum creatum : ergo quodlibet distabit sine proportione : et ideo numquam fiet proportionabile et numquam aequale : nec hoc est invidia, sed potius ordo sapientiae : quia invidia est respectu eorum quae parificari vel ad minus proportionari possunt, ut dicit Gregorius super illud Iob, V, 2 : Verum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
C. Utrum alio vel meliori modo possit facere quam facit ?
ARTICULUS V
An Christus, beata Virgo, Angelus, et Adam potuerunt meliores fieri quam facti sunt ? et : An Christus sit de universitate operum Dei ? et : Quomodo intelligitur, quod beata Virgo sit exaltata super choros Angelorum ?
Deinde quaeritur de secunda parte istius lectionis, ibi : Post haec considerandum : Utrum alio vel meliori, etc.
Incidit autem hic quaestio de quibusdam optimis, ut de Christo, et de beata Virgine, et Angelo, et Adam, utrum potuerunt melius fieri ?
Quaeratur ergo de Christo : Utrum ipse sit de universitate, vel non ?
Videtur, quod sic : quia
- Ita dicit Apostolus, I ad Corinth. XII, 27 : Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Et ibidem dicit Glossa : Membra de membro, id est, capite, quod est membrum : constat autem, quod caput est de universalitate membrorum : ergo Christus est de universitate sicut alia membra.
- Item, supra dicit Hilarius : Caput omnium Christus : ergo videtur, quod ipse sit de universitate.
- Item, quidquid est minus eo quod est de universitate, illud est de universitate plus quam illud : Christus est minor aliquo quod est de universitate, quia minoratus est paulo minus ab Angelis, qui sunt de universitate : ergo ut prius.
Sed contra :
- Christus est constitutus super universa opera manuum Dei : ergo ipse non est de universitate operum, ut videtur.
- Item, quicumque est causa totius boni universitatis, non potest esse aliquid universitatis : Christus autem est causa totius boni quod habet universitas : ergo, etc.
Ulterius quaeritur : Utrum Christus potuit fieri melior ?
Videtur autem, quod sic : quia anima ipsius creata fuit : ergo bonitas sua fuit finita, sicut et essentia : ergo potuit esse maior.
Item, corpus fuit creatum : ergo eadem ratione bonitas corporis eius potuit esse maior.
Sed contra :
Ioan. III, 34 : Datus est ei spiritus non ad mensuram ; quod autem non est ad mensuram, est immensum ; et quod est immensum, non potest crescere : ergo Christi bonitas crescere non potuit.
Ulterius quaeritur : Utrum beata Virgo melior esse potuit ?
Videtur, quod non : quia
- Dicit Anselmus, quod decebat ut Virgo illa quam Pater Filio suo matrem elegit, ea puritate niteret, qua maior sub Deo nequit intelligi : ergo videtur, quod crescere in bonitate non potuit.
- Item Augustinus dicit : Duo fecisti, Domine : unum prope te, et alterum prope nihil. Ergo Angelus prope fuit apud Deum : cantamus autem dictum Hieronymi de ipsa : Exaltata es supra choros Angelorum ad caelestia regna. Ergo ipsa est proximior proximo : non potest autem aliquid intelligi ultra posse accedere crescendo : ergo ipsa melior fieri non potuit.
- Item, sub Deo unito homini nihil est vicinius, quam materialiter idem esse cum unito : materia autem est accepta de ipsa : ergo ipsa est proxima : ergo non potest esse melior.
Sed contra :
Creatura est simplex : ergo ipsa est finitae bonitatis : ergo potest intelligi crescere : et quod tu potes intelligere, Deus potest facere, et multo amplius : ergo ipsa potest fieri melior.
Ulterius autem quaeritur de Angelo.
- Quia videtur melius, quod est gloriosius : gloriosius autem videtur per pugnam et meritum proficere ad beatitudinem, quam sine illis : ergo videtur, quod homo factus sit melior Angelo.
- Item, in Littera est, quod melior est natura quae peccare potest, quam illa quae peccare non potest : ergo status possibilis ad peccatum, melior est statu impossibili ad peccatum : et sequitur idem quod prius.
- Item, ex hoc sequitur, quod quanto infirmior est status et maiores habens occasiones peccandi, dummodo non habeat necessitatem, quod tanto sit melior : et haec frivola sunt, et de his alibi est quaesitum : unde ista hic sufficiant.
Solutio. Non est concedendum, quod Christus sit de universitate, sed super universitatem.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod eo ipso quod caput Dei significatur esse super omnia : sed membrum dicitur non omnium, sed Ecclesiae cum qua habet naturae conformitatem, et non quodlibet membrum aliis communicabile, sed potius quod eminet omnibus, et influit in omnia spiritum motivum et sensibilem, sicut dictum est super tertium. Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod Christus non est minoratus ab Angelis nisi dispensatorie et secundum quid, scilicet in eo quod passibilem naturam assumpsit. Quia vero illa unita est et non nuda, ideo etiam in illa super omnia est, et non ordinabilis cum omnibus.
Ad id quod ulterius quaeritur, sufficienter quantum potui, discussum est in tertio : tamen hic potest dici, quod si Christum consideramus unitum sicut est in rei veritate, tunc gratia hominis coniungitur infinito bono, et quoad hoc quod habet unionem cum illo in esse, qua unione nihil magis accedere ad summum bonum potest, et sic non potest crescere nec fieri melior : et hoc modo datus est ei Spiritus non ad mensuram. Si autem consideretur gratia simplex non pertingens ad unionem, quae consideratio tantum est secundum intellectum : tunc crescere posset, et esset finita gratia.
Et per hoc patet soluto ad ea quae obiciuntur de Christo : quia illis duobus modis procedunt obiectiones.
Ad id quod ulterius quaeritur de beata Virgine, bene puto, quod quidquid potest percipere creatura pura capax Dei, hoc totum communicatum est Matri Dei : et in illa consideratione procedunt rationes primo inductae. Sed divina potentia non restringitur, quin potuerit facere capacitatem maiorem quam hominis et Angeli, et tunc crescere posset et gratia : et hoc modo procedunt rationes in oppositum : et ideo etiam ad illa patet solutio.
Tamen notandum, quod licet dicatur exaltata super choros Angelorum, et super choros Archangelorum nihil sit, nisi altitudo divina : non tamen est exaltata ad aequalitatem altitudinis divinae : quia sicut prius dictum est, distantia est extra mensuram : et ideo licet sit altior omnibus Angelis, tamen adhuc distat a dignitate divina sine proportionis mensura.
Ad id quod ulterius quaeritur de homine et Angelo quoad statum pugnae, dicendum quod est bonitas secundum quid, scilicet secundum magis laudabile : et de hac tantum procedunt illae rationes. Est etiam bonitas simpliciter quae perficit secundum nobiliorem actum et altiorem gradum : et de illa non tenet et ideo quoad hanc loquendo de potentia Dei solum, uterque melius poterat fieri, sicut etiam Magister concedit in Littera.
D. Utrum Deus semper possit omne quod olim potuit ?
ARTICULUS VI.
An Deus semper possit quod potuit ?
Deinde quaeritur de ultima parte istius distinctionis quae incipit ibi, D : Praeterea quaeri solet, Utrum Deus, etc.
Videtur autem, quod Deus semper possit quod potuit :
- Omne enim non potens modo quod potuit, aut mutatum est in potentia sua, aut potentia sua dependet ad alterum quod mutatum est : Dei autem potentia nec mutatur in se, nec dependet ad aliud : ergo modo potest quidquid olim potuit.
- Item, quidquid uno modo semper se habet, semper potest idem : Deus autem uno modo semper se habet : ergo semper potest idem.
Sed contra sunt instantiae quae iacent in Littera.
Solutio. Dicendum, quod Magister videtur fuisse de opinione Nominalium. Unde solutio Magistri consistit in hoc quod una potentia semper significatur, quae refertur ad idem, licet diverso modo significandi in verbo vel adverbio pertinente ad tempus significetur. Unde dicit, quod eadem est potentia qua potuit mundum creare, et qua potuit mundum creasse : et patet sua solutio in Littera. Sed verius et probabilius videtur mihi dicendum, quod est potentia absolute considerata, et haec eadem est semper : et est potentia coniuncta actui, et haec determinatur secundum modum significandi ad rem quae refertur ad eam : et ratio non est eadem in relatione illa : et hac non potest modo quidquid potuit, nec haec ponit mutationem in eo, sed in re in quam potest.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia sua non propter hoc dependet ad rem, sed potius ex eo quod res dependet ad ipsam, surgit diversa habitudo relationis rei ad potentiam, et e converso, qua aliter se habet res ad potentiam antequam fit, et cum fit, et cum facta est.
Ad aliud dicendum, quod licet Deus uno modo se habeat ad res, non tamen res uno modo se habent ad ipsum : et ex illis habitudinibus fiunt diversae relationes, quibus significatur potentia diversimode.
Supra autem ostendimus, quod non est inconveniens aeternum accipere a temporali aliquem modum significandi.
