Distinctio XXXVIII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXXVIII]
Post praedicta de voluntate eiusque fine disserendum…
[1.] Distinctio 38, tractans de radice peccati extense et distincte, scilicet de voluntate et eius fine.
Et 1° continet, quod voluntas, an sit recta vel prava, ex fine cognoscitur.
2° quod finis bonae voluntatis est Deus, qui est vita aeterna, male vero voluntatis finis est mala delectatio.
3° quod bone voluntates proprios fines suos habent, qui tamen referuntur ad unum ultimum finem.
4° quod recte voluntates sunt et omnes colligate sunt, si bona est illa, ad quam cunctae referuntur ; si autem prava est, pravae sunt omnes.
5° quod propter Deum omnia facienda sunt sic, ut omnia bona, quae facimus, ad Deum omnes fines referamus.
6° quod differentia est inter voluntatem et intentionem et finem. Nam voluntas est, qua volumus aliquid, finis vero voluntatis est illud, quod volumus, vel potius aliquid, propter quod illud volumus. Intendo vero aliquando pro voluntate, aliquando pro fine voluntatis accipitur.
7° quod intendo, qua quis vult reficere esurientem, est voluntas et quod alia est voluntas, qua volo vitam aeternam, et alia, qua volo reficere esurientem. Alii autem dicunt, quod sit eadem.
[2.] Pro his sunt isti versus : Q
cuius finis Deus est, est, recta voluntas.
Saepe voluntates recte plures sibi fines
Construunt, omnes tamen ad solum [id est unum, qui est Deus finaliter] referentes.
Oppositos plures [quorum unus ad alium referatur] nullus statuet sibi fines.
Quo vis, est velle [scilicet voluntas], quod, vel propter quod, id esse
Finem dic, istud [finis] nunc est intentio, nunc haec [voluntas].
[3.] Dubitatur, utrum voluntas est iudicanda ex fine bona vel prava. Et Magister ponit in littera, quod sic. Pro quo sciendum, quod actus voluntatis potest fieri in finem dupliciter : vel immediate in ipsum finem, ut velle beatitudinem et sic actus voluntatis bonitatem vel malitiam habet ex fine, quia velle finem bonum bonum est et velle malum malum est : bonitas enim finis non dependet ulterius ex aliquo alio, nisi ex ipso fine. Alio modo fertur voluntas in finem mediante eo, quod est, et tunc distinguendum est, quia in malo absolute verum est, quod actus habet malitiam in fine, quia si finis intentus malus est, voluntas est mala, quantumcunque sit bonum, quod ad talem finem ordinatur ; unus enim particularis defectus ad malum sufficit. Exemplum accipe : ecce studium est bonum ; si ergo quis studet propter famam saeculi, tunc ponit finem vitium et statim studium est infectum ; si vero studet quis propter scire solum, tunc studere ex fine est vanum. Si vero studet propter lucrum, tunc studium est avarum. Sed si studet quis, ut aedificet proximum propter Deum, vel ut in vita bona aedificetur, tunc studii finis est caritas, ad quam, ut dicit Magister in praesenti, sunt omnia principaliter ordinanda. Et de exemplo studii ponit b. Bernardus super cantica, pro quo sunt isti versus :
Si studii causa sit fama, scientia, lucrum,
Finis erit vitium, tumidum, vanum vel avarum.
Si vel ut aedifices, discas, vel ut aedificeris,
Finis erit caritas, vel erit prudentia virtus.
[4.] In bonis autem distinguendum est, quod aut loquamur de fine voluntatis, aut de fine actus voluntatis. Dicitur autem finis voluntatis, quem volens sibi praestat, et loquendo de isto fine non sequitur, quod si finis sit bonus, quod voluntas sit bona, quia potest primo esse, quod illud, quod volitum est, sit malum. Non enim, si volo furari, ut elemosinas dem, propter hoc voluntas est bona.
2° potest fieri, quod bonum velim, ut beatitudinem, et tamen, ex crimine, quod habeo, voluntas sit mala ; finis autem ipsius actus est proportionatus ad bonum finem. Unde de illis, qui per malum actum volunt consequi bonum finem, dicit Philosophus 6 Ethicorum, quod quaerunt finem sortiri in inconvenienti modo. Loquendo ergo de fine actui bono proportionato ad bonum finem, sequitur : si finis est bonus, voluntas est bona, nam ut sic erit aequitas inter voluntatem, quae est ultimus finis, et inter voluntatem creatam, cum ipsa voluntas creata secundum actum proportionatum vult illum actum fieri sicut vult prima voluntas, ut dictum est in quaestione distinctionis 36.
Et patet, quod rectissima denominatio voluntatis bonae est a fine et circumstantiis in actu debite observatis ; illa ergo voluntas est bona, quae nihil mali vult, et quidquid vult prima voluntas, hoc vult, et ad illam voluntatem primam omnia volita reducit, ut in ultimum finem, in quo finaliter quiescitur, qui est finis omnium finium aliorum.
Pro quo sciendum est, quod duplex est finis voluntatis, scilicet principalis, in quo finaliter quiescitur, et finis sub fine, quo quiescitur ; finis, in quo finaliter quiescitur, est bonum ultimo intentum ; finis vero, quo quiescitur, est operatio, qua coniungimur illi bono. Sicut in illo, qui magistrari appetit propter honorem, finis, quo quiescitur, est adeptio magisterii ; sed finis, in quo quiescitur, est adeptio honoris. Et isto modo caritas increata, quae Deus est, est finis simpliciter ultimus, in quo quiescitur, quia ultra non procedit bonae voluntatis intendo. Caritas vero creata est finis, quo quiescitur, et hoc tam caritas viae, quam caritas patriae : sed differenter, quia caritate viae inperfecte quiescitur, sed caritate patriae perfectae. Est ergo ordo finium iste, quod Deus est finis ultimus, in quo quiescitur, caritas sive dilectio, quo in Deo quiescitur, delectatio finis consurgens ex illis duobus tamquam pulcritudo et quaelibet virtus theologica sive moralis, est finis, quo caritas et dilectio sustentatur. Ecce hii sunt fines, ad quos debet voluntas suum velle principaliter dirigere et nullo alio delectari, nisi quantum vel de quanto potest aliquid ad illos fines promovere.
[5.] Utrum sit finis unus omnium malorum voluntatum ?
Dicitur, quod non.
Ratio : Nam finis voluntatis dicitur id, ad quod voluntas convertitur, ut patet in littera. Illud autem, ad quod bona voluntas principaliter convertitur, est solum unicum bonum incommutabile, et ideo dilectio omnium voluntatum, quae ab ipso capitur, una est secundum speciem. Bonum vero, ad quod voluntas mala principaliter convertitur, est bonum commutabile, quia secundum Augustinum peccatum mortale est aversio a bono incommutabili et ad bonum commutabile conversio. Bonum autem commutabile non est tantum unicum numero, immo nec unum tantum specie vel genere, et ideo dilectio, quae a pluribus ex boni commutabilis adeptione capitur, non est una secundum speciem. Unde alius trahit dilectionem a muliere, alius a pecunia, alius a saeculi honore. Sed bona voluntas omnium bonorum principaliter trahit dilectionem tantum ab uno et hinc est, quod tantum unus finis est bonorum voluntatum omnium, sed non sic malorum. Ex isto consequitur, quod mali necessario sunt discordes eo, quod voluntates eorum trahunt ad diversos fines, sed omnes boni sunt concordes, quia omnes eorum voluntates trahunt ad unum simpliciter finem, ratione cuius omnium dicitur una mens, una fides, una spes, unum baptisma, una caritas et sic de aliis in finem ultimum ordinatis.
[6.] Utrum intendo sit solum actus voluntatis ?
Videtur, quod non : quia nisi sunt duo actus voluntatis, scilicet velle et eligere. Sed intendere nec videtur esse velle nec eligere, quia videtur aliquid addere utrique actui.
Item : 2 Physicorum vult Aristoteles, quod natura agit propter finem. Sed agere propter finem est intendere, ergo intendere convenit alteri quam voluntati.
Item : intendere est ordinare ad finem ; sed ordinare est rationis ; ergo intendere non ad voluntatem, sed pertinet ad rationem.
Item : Augustinus in Sermone de monte vocat intentionem oculum et ibidem vult, quod intentio vocatur lumen a Domino : oculus et lumen ad intellectum pertinet, ergo non ad voluntatem.
Ad oppositum sic : Meritum maxime iudicatur penes intentionem iuxta Veritatis vocem : Si oculus tuus (id est intentio) simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit, ergo intentio est actus illius potentiae, cuius proprie est mereri ; haec autem est voluntas : igitur…
Notandum hic, quod intentio sive intendere capitur generaliter et proprie. Cum enim intendere est in finem tendere, hoc autem fit dupliciter : Nam quaedam sibi finem praestituunt, ut rationalia, et illa dicuntur specialiter intendere ; quaedam autem sibi finem habent ab aliquo praestitum, ut irrationalia, et illa dicuntur communiter in finem tendere. Sic enim quodlibet ens intendit se conservare in esse ; isto ergo modo non solum est actus voluntatis intendere, sed primo modo proprie captum ; sic enim videtur dicere in aliud appraehensum tendere sub ratione finis et dirigere ad ipsum sub hac ratione. Hoc autem ad voluntatem pertinet, non ad intellectum. Conceditur tamen, quod intentionem ratio regulat, quia praeponit voluntati magis bonum, ut ratione illius maioris boni tendat in actum et consentiat actui.
Et patet, quod intentio est actus voluntatis ad finem.
Tunc ad rationes : ad primam negatur assumptum, cum sit dare alium actum voluntatis, quam velle et eligere, quia praecipere et intendere. Saepe enim aliquis intendit aliquid, quod nondum eligit, nec vult, sicut intendebat virgo Maria prius incarnationem et conceptionem Filii Dei, et post elegit et consensit dicens : Fiat mihi secundum verbum tuum, Lucae 2.
Ad 2m conceditur consequentia, quia dictum est, quod communiter captum intendere convenit aliis, quam rationalibus.
Ad 3m negatur consequentia et conceditur, quod intendere est quodam modo rationis et alio modo voluntatis, quia si nullo modo esset rationis, tunc intendere pariter et irrationalibus conveniret.
Ad ultimum, ubi Augustinus secundum evangelium intentionem vocat oculum et lumen, dicitur, quod hoc est ratione considerationis annexae intentioni ; nam sine appraehensione non haberet, quod ad aliud dirigeret vel ordinaret ; in quantum autem dirigit unum ad aliud et regulat, habet rationem oculi et luminis, ut finem operationis debitum aspiciat et cognoscat.
Et patet, quod intendere proprie nominat actum, qui est motus tendendi ab uno in alterum tamquam in finem. Ad huiusmodi autem motum duo requiruntur, scilicet consideratio finis et eius persecutio. Primum ad rationem pertinet, secundum ad voluntatem. Unde importat actum rationis dirigentis et actum voluntatis moventis, et ideo non nominat quasi simplicem actum unius potentiae, sed ex duobus compositum : materialiter tamen continet actum rationis, completive vero actum voluntatis. Unde propter actum rationis ordinantis et oculi et luminis et intelligentiae nomen habet.
Et nota, quod quando voluntas fertur in aliquid immediate, non dicitur proprie intentio illius, sive sit illud ultimus finis sive aliud. Sed quando aliquis per unum nititur pervenire in aliud, dicitur intentio esse de illo, ad quod nititur pervenire. Accipitur tamen quandoque intentio pro directione intellectus in obiectum determinatum, sicut quis dicitur intendere in illud, quod diligenter inspicit. Unde Magister dicens in littera, quod intentio aliquando sumitur pro voluntate, aliquando pro fine, comittit diligenti et pio lectori in scriptura discernere diligenter.
