Distinctio XXXVI — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XXXVI

[Distinctio XXXVI]

Sciendum est tamen quaedam sic peccata esse uti sint...

 

[1.] Ista est distinctio 36, tractans, quod quaedam peccata sunt etiam poena peccatorum, et illud est totius distinctionis principale.

 Continet autem primo, quod quaedam peccata sunt, quae etiam sunt poenae peccatorum, ut peccata, quae sunt inter primum peccatum apostasiae et ultimam poenam ignis aeterni.

2° quod ipsum peccatum secundum quosdam non est essentialiter poena, sed potius ipsa minutio vel corruptio boni, quae fit per peccatum, dicitur poena peccati.

3° quod secundum hoc omne peccatum mortale poena dici potest, sed non poena peccati.

4° quod quaedam peccata sunt poena et causa peccati.

5° quod in nullo veritati praeiudicatur, si dicantur ipsa peccata essentialiter esse poenae, id est punitiones praecedentium peccatorum, quae iustae sunt et a Deo.

6° quod tantum veniale non potest quis cavere, sed mortale potest.

7° quod quidam sunt actus boni de genere, ut reficere esurientem, quidam absolute boni, quia in quantum sunt, boni sunt, et quia voluntatem bonam et finem bonum meriti habent, ut sunt diligere Deum ex tota mente, peccatum odire, in Deum caritative credere et similes actus, qui inmediate reddunt hominem bonum moraliter.

 

[2.] Pro aliquibus sunt hii versus : N

causat reliqum [id est unum peccatum est causa et poena alterius], quando punitve scelus unum.

Per causam  [id est causando] tantum peccatum poena [id est peccati] vocatur.

Id scelus est [scilicet causa] poena, cuius [id est peccatum dicitur poena respectu praeeuntis et causa respectu sequentis] praeit antea causa

Invidia ; culpam [id est peccatum] patet simul quoque esse poenam.

Tantum mortale [id est potes] quis, non veniale, cavere.

 

[3.] Quaeritur, utrum unum peccatum potest esse causa alterius peccati.

Dicitur, quod sic ; et hoc secundum triplex genus causae. Primo secundum genus cause efficientis duplititer : per se et per accidens, quantum a parte aversionis ; et dico per accidens, sicut removens, prohibens. Prohibens enim a peccato est gratia gratum faciens, quae animam conservat in sua rectitudine, ne declinans a bono incommutabili avertatur. Et ideo peccatum, quod gratiam tollit, est causa per accidens peccatorum, quae postea accidunt, et sic quodlibet peccatum mortale potest esse causa alterius peccati cuiuslibet mortalis. Sed per se quasi efficiens, scilicet quantum ad actum subtractum, unum peccatum est causa alterius ex parte conversionis, in quantum ex actu peccati relinquitur quaedam dispositio vel habitus inclinans ad simile peccatum ; et hoc modo peccatum non est causa cuiuslibet alterius peccati, sed similis in specie, sicut luxuria luxuriae et similiter de aliis ; cum enim aliquis semel luxuriatur, tunc sua luxuria relinquit in eo quandam inclinationem ad secundam luxuriam, et sic in infinitum, quoad illum, si posset luxuriari. Sed per modum causae finalis unum peccatum est causa alterius, in quantum unum peccatum advocat aliud in finem suum, ut vindicta advocat homicidium, avaritia luxuriam vel etiam homicidium vel simoniam ; et isto modo quodlibet peccatum mortale potest causari ex alio, tamen ut in pluribus per hunc modum quaedam sunt magis nata ex quibusdam generari, sicut homicidium ex ira, mendatium ex avaritia, prodigalitas ex luxuria, et sic de aliis ; et huiusmodi peccata, quae proveniunt ex aliis, dicuntur priorum filiae. Per modum vero causa materialis unum peccatum est causa alterius, quando unum ministrat causam alteri, ut gula luxuriae, quia venter vino estuans de facili spumat in libidinem.

 

[4 ] Utrum peccatum sit poena peccati ?

 Et Magister tenet, quod sic.

Sed arguitur, quod non : 1° sic : Omnis poena est minor aut minus malum, quam peccatum, pro quo infligitur, cum Deus punit citra condignum. Sed iniquitas, in quam homo incidit in poenam peccati prioris, est communiter maior vel magis mala, quam iniquitas praecedens, ergo ipsa non est formaliter poena a Deo inflicta.

Item : omne peccatum formaliter dictum, quod est iniquitas, est voluntarium, ut dicit Augustinus ; omnis poena est involuntaria, ut patet per Anselmum De conceptu Virginali cap. 4, ergo nulla poena est iniquitas. Tunc enim iniquitas esset aequitas, vel aequa : longe ergo differunt hominem esse iniustum et ipsum carere amore Christi, et primum est causa secundi, sicut peccatum est causa poenae sequentis. Cum ergo est dare ultimam iniquitatem, quae non punitur iniquitate ulteriori et omnis iniquitas infinitum sit peior, quam poena, sequitur : si aliqua iniquitas sit poena alterius, peccata valde improportionabiliter puniuntur a Deo : ideo certum est, quod valde aequivoce dicuntur iniquitates et peccatorum poenae et peccata. Unde quotquot auctoritates sonant peccatum esse poenam peccati, omnes intelliguntur aequivoce in praedicatione causali, vel analogice, ut quilibet defectus boni nati inesse dicitur peccatum ; sic enim vere vocari praesumpsimus peccatum poenam damni, qui est defectus amoris Dei et ita iniquitas contingit homini in poenam peccati praecedentis. Sed non sequitur ex illo, quod illa sit poena peccati praecedentis. Poena enim, quae est defectus amoris Dei, facit peccatorem, frustratum divino auxilio, superari a temptatore et sic incidere in graviorem iniquitatem, et ista significat illa pro positio in circumstantiam cause, quando dicitur, quod in poenam peccati quis incidit in peccatum. Et illam distinctionem inter iniquitatem et poenam damni oportet diligenter notare. Poena autem consequitur ad iniquitatem sicut reatus et obligatio ad poenam ; qui igitur ignorant illam distinctionem inter iniquitatem et poenam, ignorant, quid sit absolvere a poena et a culpa. Scito tamen, quod aliqui intelligunt per culpam peccatum, propter quod est creatura culpabilis ; alii autem intelligunt per culpam culpationem passivam pro iniquitate procedente et omnis talis est iusta poena, sicut obligatio ad poenam. Sed ad habendum rectam intellectionem de peccato formaliter dicto, quod est iniquitas, oportet concipere creaturam rationalem esse libere potentiae ex imperio voluntatis ad active causandum actum conformem regule superiori, 2° quod continue debet sic facere, cum sit creatura Dei pro suo commodo ad hoc creata, et 3° si hoc non fatiat vel omittendo vel committendo difformiter ad voluntatem superioris regulae, tunc statim est in ea carentia iustitiae actualis, addo actualis, quia quaelibet creatura est essentialiter naturaliter iusta, quia a Deo iusta facta. Sed creatura rationalis debet habere iustitiam sibi contingentem agendo conformiter ad primam regulam, ita quod non sit obliquitas, qua actus exeat ab extremis, scilicet iusta voluntate Dei et iusta potentia voluntatis causatae, sed conformetur ad tantum volitioni Dei, quod non aliter fatiat, quam Deus vult illam fieri. Talis autem aequitas aut iniquitas est actualis creaturae et talis actualis aequitatis vel iustitiae carentia dicitur peccatum personale, quod est iniquitas. Scio tamen, quod peccatum sicut et alia similia potest nunc supponere pro talibus formis et nunc aggregative pro multis disparium rationum. Unde secundum hoc dicuntur habere peccata multas species, ut dicunt aggregatum ex actibus et privationibus, cum modis obligandi et committendi tales actus ut praevaricatio dicitur datae legis transgressio, delictum est peccatum omissione causatum, quando relinquitur illud, quod oportet fieri. Peccatum secundum aliquos appropriatur ad defectum in actu fundatum, offensa dicitur sub ratione, qua Deus offenditur vel irascitur modo suo vindicando sine passione, debitum dicitur sub ea ratione, qua facit hominem debere poenae subiacere. Unde Matthei 6 : Dimitte nobis debita nostra, necessitas notatur sub ratione, qua in poenam peccati est necessitatus in via ad habendum aliquam mergam peccati saltim venialis, ut Augustinus elicit ex illo Psalmi 106 : De necessitatibus meis erue me ; noxa vocatur, quia solum ista vel ratione illius nocetur homini, dicente Augustino in De natura boni : Nec naturae Dei omnino noceri potest, nec alicui naturae sub Deo iniuste noceri potest. Et ex hoc videtur, quod Deo non potest esse bonum utile, quia nocere oppositum utilitati sibi inesse non potest, et opposita nata sunt fieri circa idem. Ieronimus in De moribus monachorum cap. 4 ita scribit : Naturae summe nullo modo noceri potest, quia nocere est privare bono. Quodlibet sunt talia nomina peccati in scriptura, quorum quaedam secundum rationem nominis et alia secundum sensum mysticum peccato conveniunt. Sed inter omnia nomina peccato convenientia magis formaliter dicta est iniquitas, ut b. Iohannes loquitur, maxime appropriatum ; ideo scriptura crebrius utitur illo nomine speciali quoad peccata mortalia explicanda, solum enim talia videntur esse iniquitates. Ex iam dictis patet quodammodo, quod illorum sententia est vera, de quibus dicit Magister in littera, quod dixerunt aliqui, quod peccatum, in quantum peccatum, non est poena peccati. Et cum hoc stat, quod peccatum est poena peccati, ut dicit Magister in praedicatione causali, et ambae sententiae sunt verae, sed laborant in aequivoco, sicut et peccatum est aequivocum, ut patet ex iam dictis.