Distinctio XXVII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXVII]
Hic videndum est, quid sit virtus et quid [actus]…
[1.] Distinctio 27, ostendens, quid sit virtus, et quod non est a nobis effective.
Et primo continet, quod virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, et qua nullus male utitur, et quam solus Deus in homine operatur.
2° quod quidam tradunt non inerudite virtutem esse bonam mentis qualitatem sive formam animi, quae informat animam, quae non est motus vel affectus animi, sed ea liberum arbitrium iuvatur, ut ad bonum moveatur et erigatur.
3° quod gratia non est actus, sed causat bonum actum cum libero arbitrio. Unde gratia, quae est virtus, non est usus liberi arbitrii, sed ex ea potius est usus liberi arbitrii ; nec gratia est meritum, sed cum libero arbitrio ipsum facit.
4° quod per actum gratiae meremur iustificationem in praesenti et vitam aeternam in futuro, et quod sine caritate nec credere, nec sperare meritum est vitae. Caritas enim est Spiritus Sanctus, qui qualitates animae informat et sanctificat. Et Magister in isto non tenetur, sicut dictum est in distinctione 17 primi libri, ubi dicit Magister, quod caritas, qua diligimus Deum, non est aliud, quam Spiritus Sanctus.
5° habetur, quod licet aliqui dicunt bonos usus naturalium potentiarum esse virtutes, non tamen omnes, sed tantummodo interiores, qui in mente sunt, exteriores vero, qui per corpus generantur, non virtutes esse dicunt, sed opera virtutum.
6° quod isti nihil aliud dicunt virtutes esse, quam affectus bonos mentis, vel motus mentis, quod Deus facit in homine, non homo.
7° quod praedictarum duarum sententiarum, scilicet an virtutes sint habitus vel actus et usus naturalium virtutum, iudicium Magister relinquit lectoris examini diligentis. Notandum etiam, quod Magister superius non tenetur a quibusdam, ubi dicit, quod virtutes non sint, nisi boni usus et opera virtutum, quia secundum hoc in dormientibus non essent virtutes.
[2.] Pro iam dictis sunt hii versus : D
virtus [id est qualitas animi] format animum, solus Deus hanc [virtutem] dat ;
Haec iuvat arbitrium [id est liberum meritorium], meriti producat ad actum.
Ergo [quae est habitus] fide vitam non, sed credendo mereris [principaliter] :
Gratia nam meritum non est, tamen efficit ipsum.
Quidam virtutes dicunt motus fore mentis.
[3.] Quaeritur, utrum diffinitio virtutis, quam ponit Augustinus, sit bona.
Et arguitur, quod non.
Nam sequeretur, quod puer existens in gratia esset virtuosus. Consequens contra Philosophum 1 Ethicorum. Sed consequentia probatur : Nam puer existens in gratia habet bonam qualitatem mentis, qua recte vivit eo, quod sine vitio vivit, et sic de aliis particulis diffinitionis ; igitur consequentia bona.
2° sic : illa diffinitio virtutis est superflua, igitur mala. Antecedens probatur : Nam sufficit dicere virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur.
Dicendum, quod quaestio est vera. Unde in diffinitione tanguntur omnes cause virtutis : causa formalis tangitur in genere et differentia, cum dicitur bona qualitas ; materialis, cum dicitur mentis : ipsa enim est in mente, sicut forma in materia ; causa finalis tangitur, cum dicitur qua recte vivitur ; causa efficiens, cum dicitur quam Deus dat, et conditio eius praestantissima, cum dicitur qua nullus male utitur. Ponit alibi etiam Augustinus, quod virtus est amor ordinis, et dicit : Haec diffinitio, quamvis sit brevis, est tamen sufficiens et bona.
Ad argumentum primum conceditur consequentia et negatur, quod consequens sit falsum ; et cum dicitur est contra Aristotelem, stet hoc, nam et tota diffinitio est contra Aristotelem : nam negaret Aristoteles illam partem diffinitionis, scilicet quam solus Deus dat ; ipse enim dicit, quod sumus iusti, quando volumus, et operamur iusta, cum volumus ; modo illa particula quam solus Deus dat ostendit, quod non habemus, quando volumus, sed quando Deus voluerit et virtutem dederit.
2° potest dici negando, quod sit contra Aristotelem ad intentionem eius, quia ipse vocat virtuosum ex operationibus, qualiter puer non est virtuosus eo, quod non operatur actualiter virtuose.
Ad 2m dicitur, quod non sufficeret ita bene ad completam explicationem causarum et differentiarum, quamvis foret bona diffinitio formalis dicendo virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur.
[4.] Utrum gratia et virtus sint idem ?
Sciendum, quod aliqui dixerunt gratiam et virtutem esse idem, sicut non potest dari subterfugium ex diffinitione virtutis, cum etiam gratia sit bona qualitas mentis, qua recte vivitur et qua nemo male utitur et quam solus Deus in homine operatur. Sed alii reprobant : Thomas et Petrus de Tarantasia hoc arguendo, quod tunc nunquam esset virtus sine gratia ;
2° quod sicut virtutes multiplicantur, sic multiplicaretur gratia ;
3° quod tunc nullus philosophorum gentilium fuisset virtuosus, quia nullus, ut huiusmodi, fuit in gratia, qua esset Deo gratus. Sed ista tria argumenta possunt concedi : nunquam enim, quoad primum, est vera humilitas sine gratia, nec vera iustitia aut alia quaecumque virtus moralis ; et sicut virtutes multiplicantur secundum actus suos, sic etiam gratia, quoad secundum ; et sicut aliquis facit bonum de genere, sed non virtuose exinde operatur, sic philosophi fecerunt bonum de genere et habuerunt bonas consuetudines, sed non virtutes, et per consequens non fuerunt virtuosi.
Et hoc quoad 3m. Sic enim adhuc vocamus hodie multos virtuosos, respicientes ad extrinseca opera, et tamen non scimus, an aliquis eorum sit virtuosus, quia forte est incontinens in occulto et per consequens intemperatus, imprudens, iniustus et sic secundum Philosophum ab omni virtute morali destitutus, cum secundum b. Augustinum in epistola ad Ieronimum et secundum Philosophum 6 Ethicorum, virtutes sunt sic coniunctae, quod, qui unam habet, omnes habet, et qui unam non habet, nullam habet. Unde imaginandum est sic de virtute et consuetudine laudabili, sive de opere bono de genere, sicut de lumine et colore illuminato. Nam lumen est forma per se, sed color illuminatus dicit et illam formam, et colorem subtractum forme et utrumque illorum ordinatur ad alterum et quodammodo completur ex alterius praesentia. Similiter intelligendum est de virtute et laudabili consuetudine, sive bono de genere ; nam sicut color completur lumine, ut dicatur actu color potens visum movere et sine lumine dicitur informis, sic bonum de genere vel consuetudo apud homines laudabilis est informis absque virtute vel gratia, quam Apostolus etiam vocat caritatem 1a Corinthiorum 13, sine qua nec praedicatio, nec elemosinatio, nec corporis in ignem positio quidquam valet. Sic ergo patet, quod virtus, gratia et caritas, qua homo vel creatura rationalis dicitur cara Deo, sunt idem ; et iuxta hoc debet consequenter dici, quod omnis virtus moralis est qualitas infusa, quamvis non omne opus virtutis est qualitas infusa. Exemplum superius de lumine et colore illuminato Nam lumen infunditur, sed non color illuminatus, et patet veritas quaestionis.
Ex qua ulterius patet, quod virtus est habitus, quia qualitas infusa, cuius primus actus est informare subiectum, et illo modo virtus semper dicitur in actu. Alius est secundus actus virtutis, qui est operatio virtutis, et in hoc non est continue, quia quandoque est defectus ex parte subiecti vel voluntarius vel naturalis, sicut in pueris infirmosis, existentibus in gratia, et in dormientibus, tamen quantum est de se, semper virtus ad actum illum inclinat. Et sciendum, quod b. Thomas in Scripto quaest. 2 et Petrus de Tarantasia tenent, quod virtus non est gratia, nec gratia caritas. Sed Doctor sollempnis, Doctor subtilis, Richardus de Mediavilla, Vilhelmus Ocam et quam plures alii tenent oppositum, quibus consonat dictum superius in quaestione.
[5.] Utrum habens gratiam possit mereri de condigno vitam aeternam ?
Notandum, quod mereri restrictum ad bonum est creaturam rationalem facere aliquod praemiabile, et anthonomastice dicitur de praemio vitae aeternae, sicut et illa dicitur anthonomastice praemium. Quando autem aliquis ex culpa reddit se dignum poena temporali, vel aeterna, tunc dicitur demereri. Est enim duplex meritum, scilicet de congruo et de condigno. De congruo, quando aliquis meretur de pura gratia praemiantis, ut puta quando praemians praevenit cooperando omne meritum merentis, ut bene sibi sit, et non, ut illi praemianti aliquid bonitatis inde adcrescat, cum nullo tali labore indiget ; ut si rex dederit peccunias operariis et omnia vite necessaria ad laborandum laborem, quo non indiget et in fine laboris gratiose statuerit dare pro labore laborantibus hereditatem perpetuam. Tales laboratores dicuntur mereri dictam, hereditatem de congruo. Sed de condigno dicitur quis mereri, quando meretur de pura iustitia ab aliquo praemiante, quod fit, quando praemians non gratiose coagit cum illo, iuvans ad sic merendum, vel quando fit meritum ad indigendam praemiantis, sit hoc, quod praeaccipiat, vel simul quo accipiat, iuvamen vel praemium pro labore, ut dominus temporalis vineae ducit operarios ad sui indigentiam, qua indiget cultura vineae, in fine dat praemium conventa [!] agricola vineae interim de propriis stipendiis ; tunc enim dominus vineae daret sibi stipendium in fine de rigore iustitiae, sine titulo gratiae. Vel, ut quibusdam videtur, de congruo mereri est, quando aequalitas non invenitur inter meritum et praemium, sed solum secundum liberalitatem dantis munus tribuitur, quod ipsum decet dare ; de condigno autem mereri est ubi invenitur aequalitas inter meritum et praemium secundum rectam estimationem.
Ex quo patet 1°, quod homo habens gratiam potest mereri de congruo vitam aeternam, 2° iuxta opinionem quorundam dicitur, quod potest mereri de condigno non secundum aequalitatem quantitatis, sed secundum aequalitatem proportionis.
Ubi notandum, quod duplex est aequalitas, scilicet quantitatis et proportionis ; secundum aequalitatem quantitatis ex actibus virtutum non meretur homo vitam aeternam : non enim tam magnum est bonum in actu meritorio, quam magnum est praemium gloriae. Sed secundum aequalitatem proportionis homo meretur vitam ex condigno ; non enim magis est Deo homini vitam aeternam ex liber[ali]tate tribuere, quam bonum actum meritorium exhibere. Qui ergo dicunt, quod non potest homo mereri vitam aeternam de condigno, attendunt aequalitatem quantitatis ; qui autem dicunt, quod homo potest mereri vitam aeternam de condigno, attendunt aequalitatem proportionis.
Pro quo sciendum, quod secundum Philosophum in Ethicorum duplex est iusticia, scilicet comutativa et distributiva. Comutativa, quae advertitur in contractibus, ut in emptione et venditione, respicit quantitatis aequalitatem, ut quantum accipit, tantum, scilicet in valore, reddat. Iustitia vero distributiva respicit aequalitatem proportionis ; in redditione autem praemii ad merita magis servatur forma distributionis, cum unicuique secundum merita sua vel opera iustus distributor reddat. Sed redeundo ad primam descriptionem mereri de condigno dicitur, quod non potest pura creatura de condigno mereri vitam aeternam. Nam claudit contradictionem creaturam quidquam mereri a Deo, nisi Deus praemiet titulo gratiae mixte cum iustitia : et eo ipso, quod sic, non meretur praemium de condigno, ut patet ex descriptione mereri de condigno ; igitur conclusio vera.
Et patet, quomodo idem meritum potest esse respectu unius praemiantis de condigno, et respectu alterius de congruo, et per consequens iste duae divisiones non distinguuntur ex opposito, sed quodammodo relative. Patet etiam, quod non sequitur : dignum est ex gratiosa promissione Dei, quod Petrus pro dato merito habeat B praemium ; ergo Petrus meretur B praemium de congruo, igitur de condigno. Condignitas enim excludit titulum gratiae respectu praemiantis et illum sensum praetendit Apostolus Ad Roman. 8 dicens : Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
3° patet, quomodo intelligitur illa consequens sententia doctorum, quod non potest praemiare Deus, nisi praemiaverit ultra, nec punire condigne, nisi puniat citra. Illud enim condignum est in sententia, ac si dicatur Deum non posse praemiare, nisi praemiaverit gratiose, nec punire, nisi misericorditer puniat, quod est necessarium.
4° patet, quod Deus per gratiam specialem praevenit omnem creaturam cooperatione gratiae in agendo. Patet : sic inpossibile est creaturam procedere in esse creaturae, nisi ex gratia Dei aeterna, qua vult totum genus creaturarum ad extra procedere tempore suo et ex gratia speciali creat istam creaturam, ut Apostolus addit gubernationem continuam et alia sequentia, ex quibus potest mereri in tantum, quod si homo vel alia creatura foret peccato turpitudinis a divino regimine destituta subito verteretur in nihilum, ut ostendit Augustinus 2 Super Genesim ad litteram 22, immo si homo aliquid boni facit, pulsatur a Deo ad taliter faciendum. Ideo Deus tamquam spiritualis fenerator praevenit omnem hominem, dans sibi prae manibus bona temporalia, quibus meretur, et plus praemii, quam de condigno meretur. Ideo dicit Apostolus Ad Roman. 11 admirando divinam praeordinationem et scientiam : 0 altitudo sapientiae et scientiae Dei, sequitur : Quis prior dedit ei et retribuetur illi ? Et sic intelligenda sunt dicta doctorum, qui dicunt Deum nihil aliud facere praemiando merita hominum, quam facta io propria cooperari. Nam omnis creatura in agendo non est nisi instrumentum Dei, cum quo Deus ex gratia operatur ; ideo nulla creatura plus potest sibi ascribere laudis aliquod praemium sine titulo gratiae, quam potest laus artificii serrae vel alteri instrument artificis per artem regulantis ipsum ad opus, cum Deus arte sua aeterna movet creaturam, ut suum organum, prout vult et quando vult ad quodlibet opus suum. Hoc considerans Isaias divinitus cap. 10 ita dicit contra inaniter gloriantes de se ipsis : Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat ea, aut exaltabitur terra contra eum, a quo attrahitur ?
Et patet, quod inanes sunt casus, quibus causatur praemium, a quo homo meretur a Deo de condigno. Deus enim separare illud a praemio de congruo [non potest], cum non potest illud cognoscere eo, quod non potest esse.
Patet etiam, quod idem meritum est de condigno, quoad hominem praemiantem et solum de congruo, quoad Deum.
Ex quo patet, quod meritum de congruo et de condigno sese invicem consecuntur respectu diversorum praemiancium vel etiam praemiorum. Nam servus domini civilis laborans ad indigendam domini sui sine hoc, quod continue ab eo accipiat regimen essentiale, quoad vitam et motum, meretur ab eo praemium de condigno, et illud praemium meretur a Deo de congruo, cum de tanto servit Deo, qui [non] indiget dicto servitio, sed semper praevenit dando continue homini plus mercedis, quam meretur vel mereri poterit de condigno Non enim potest mereri, nisi sibi accidentale, utputa decimas, honorem et beatitudinem, quibus omnibus est esse suo longe praestantior ; gubernatio etiam hominis, qua praeservatur homo a periculo animae et corporis, est praestantior, quam omnes divitiae mundi, vel quidquid mercedis creatura potest sibi vel alteri conferre.
Ex quo patet, quod impossibile est creaturam mereri a Deo vel a creatura praemium quodcunque, nisi a Deo mereatur illud praemium de congruo, non de condigno.
Patet ex hoc, quod claudit contradictionem creaturam mereri praemium ab altera creatura, nisi etiam mereatur a Deo, cum oportet omne iuste datum dari a Deo inmediate vel instrumentaliter per instrumentum suum. Unde Apostolus ad Ephes. 6 : Servi obedite dominis non ad oculum servientes, quasi hominibus, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, scientes, quod unus quisque, quodcunque fecerit bonum, hoc percipiet a Domino.
Ex qua auctoritate patet, quod sicut nemo potest servire bene alicui, nisi serviat Deo, sicut nec potest praemiari, nisi praemietur a Deo.
Et ista dicta nunc de merito sufficiant.
Quidquid habes meriti praeventrix gratia donat ;
Nil Deus in nobis praeter sua dona coronat.
