Distinctio XLII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XLII]
Cum autem voluntas mala operatio sit peccati…
[1.] Distinctio 42 tractans peccatorum principia aliqualiter distincta.
Et 1° continet, quod concensus voluntatis in peccatum mortale et operatio sunt unum peccatum, sed maius ; alii dicunt, quod sunt duo peccata.
2° quod peccatum, cum fit actu interiori vel exteriori, manet actu et reatu, sed transeunte actu manet reatu.
3° quod reatus in scriptura accipitur pro culpa, pro poena et obligatione ad poenam temporalem vel aeternam. Et iuxta boc sunt duo genera peccatorum, scilicet mortale et veniale.
4° quod secundum Augustinum crimen est, quod dignum est accusatione et damnatione.
5° quod secundum Augustinum dupliciter peccatur, scilicet vel ex cupiditate male intendente vel ex timore male humiliante. Sed secundum Ieronimum peccatur aut cogitatione aut locutione aut operatione et quarto aliquando consuetudine ; et hoc vel in Deum vel in proximum vel in se ipsum.
6° quod delictum est peccatum, quo bonum obmittitur ; sed peccatum, quo malum committitur vel bonum obmittitur ; capitur tamen communiter unum pro reliquo.
7° quod septem sunt capitalia vitia, scilicet superbia, avaricia, luxuria, invidia, gula, ira, accidia ; quae dicuntur capitalia, quia ex illis alia oriuntur.
8° quod superbia est inicium omnis peccati, similiter cupiditas.
[2.] Super his sunt isti versus : V
quod [voluntatem] velle malum cum [operatione] facto sit scelus unum,
Sed maius, dicunt aliqui ; reliqui [diversia] duo ponunt.
Quando [id est penitentiam asas] doleas, actu [crimen] scelus nec remanet, quod reatus.
Peccati varios [quod varie capitur reatus et varie peccatur] scriptura modos tibi ponit.
Sunt etiam vitia septem capitalia dicta ;
Sed de principio [quomodo unum ab alio fit] certant tumor [superbia] atque cupido [cupiditas].
[3.] Hic quaeritur, utrum consensus in peccatum mortale et actus exterior ab illo consensu procedens sint tantum unum peccatum.
Dicendum, quod voluntas actui coniuncta et actus sunt unum peccatum, sed voluntas separata ab actu, scilicet illa, quae actum antecedit, sunt duo peccata : actus enim aliquis ad genus moris non pertinet, nisi secundum quod est voluntarius, scilicet a voluntate elicitus vel inportatus et ideo secundum unitatem voluntatis sumendum est iudicium de unitate eius, quod est in genere operis ; et propter hoc voluntas coniuncta actui et actus sunt unum peccatum, quia actus etiam non multiplicatur, voluntas autem separata est aliud peccatum ab actu, quia tunc actus voluntatis multiplicatur ; quando enim actus voluntatis exterius inpletur, tunc est ibi unus actus voluntatis et ante actum exteriorem fuit unus alius actus voluntatis. Ex isto patet, quod tot sunt peccata mortalia, quod volitiones interruptae cum consensu ad perficiendum peccatum exterius in opere. Quotienscumque ergo aliquis consentit interruptae in fornicationem, totiens peccat mortaliter. Patet : nam prima concupiscentia cum consensu fuit peccatum mortale, quam si secuta fuisset vera penitentia, fuisset dimissa ; et iterum post penitentiam si foret similis concupiscentia, foret similiter peccatum mortale. Et ad denotandum istam quotitatem et multiplicationem peccati quaesivit Petrus Matth. 18 : Domine, quotiens peccabit in me frater et dimittam ei ? Usque septies ? Et Salvator videns tam spissam multiplicationem peccati respondit : Non dico tibi septies, sed septuagesies septies. Paveant ergo fornicatores, qui multipliciter concupiscunt mulieres, ut suam nequitiam possint adimplere. Si autem est voluntas mala una continua, non interrupta, tunc est unum peccatum longum secundum tempus, capiens unitatem suam a subiecto uno, scilicet voluntate, et ab actu volitionis uno, et a tempore uno non interrupto. Et hinc est, quod vere penitens debet dolere, quod tam per longum tempus in peccato perstitit et illud tempus vane, quia in peccato, consumpsit, et ingratus de quolibet tempore sibi ad penitentiam concesso extitit. Illi autem, qui interruptae volitiones malas compleverunt, quando numerabunt eas, ut de qualibet reddant specialiter rationem ? Forte citius numerarent decem milia talenta, quam sua mortalia peccata, et consumerent prius centum olei cados, quam discernerent suos actus pravos, et centum choros tritici, quam rememorarentur sui cuiuslibet peccati.
[4.] Quaeritur 2°, utrum peccatum mortale et veniale convenienter distinguuntur per hoc, quod mortali debetur poena as aeterna, veniali vero temporalis.
Ubi sciendum, [quod] secundum sanctum Thomam in Scripto quaest. 4, quod veniale dicitur peccatum, cuius reatus facile solvitur et ita veniale dicitur tripliciter :
uno modo ex causa, quod fit per ignorantiam vel per infirmitatem, et ut sic habet causam remissionis vel veniae ;
2° modo dicitur veniale ex eventu, quia scilicet, per aliquid superveniens peccato poena peccati fiit remissibilis, sicut confessio mortali adveniens facit poenam eius temporalem virtute clavium ;
3° modo dicitur veniale ex genere actus, sicut verbum ociosum loquendo. De veniali 1° et 2° modo dicitur, quod non distinguitur a mortali, et sic loquitur Magister in littera de veniali.
Et notandum, quod peccatorum capitalium et venialium distinctionem ponit Augustinus in Omelia de igne purgatorio, et est in Canone dist. 25 cap. Unum orarium, ita dicens : Quamvis Apostolus plura capitalia crimina commemorat, nos tamen, ne desperationem facere videamur, dicemus, quae illa sunt : sacrilegium, homicidium, periurium, adulterium, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furtum, superbia, invidia, avaritia ; et, si longo tempore teneatur, iracundia, et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur. Quicunque aliquod de istis peccatis in se dominari cognoverit, nisi digne emendaverit, habuerit spacium longo tempore penitendi et largas elemosinas non erogaverit et a peccatis ipsis non abstinuerit, illo tamen transitorio, de quo ait Apostolis, purgari non poterit, sed aeterna illa flamma sine ullo remedio cruciabitur. Quae autem sunt minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen, quia longum est, ut omnia replicentur, opus est, ut ex eis vel aliqua nominemus. Quotiens aliquis in cibo aut potu plus accipit, quam necesse est, ad minuta peccata noverit pertinere. Quotiens plus loquitur, quam oportet, plus tacet, quam expedit. Quotiens pauperem inportune petentem exasperat. Quotiens, cum sit corpore sanus, aliis ieiunantibus prandere voluerit aut somno deditus tardus ad ecclesiam surgit. Quotiens excepto filiorum desiderio uxorem suam cognoverit. Quotiens in carcere positos tarde requisierit, infirmos tarde visitaverit, si discordes ad concordiam revocare neglexerit, si plus aut proximum aut uxorem aut filium aut servum exasperaverit, quam oportet ; si amplius fuerit blanditus, quam oportet. Si cuiquam maiori personae aut ex voluntate aut ex necessitate adulari voluerit. Si pauperibus esurientibus nimium deliciosa vel sumptuosa convivia praeparaverit, si se in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis otiosis, de quibus reddenda est ratio, in die iudicii occupaverit ; si, dum iacentes et incaute iuramus et haec per aliquam necessitatem implere non poterimus, utique periuremus ; et cum omni facilitate aut temeritate maledicimus, quoniam scriptum est : neque maledici regnum Dei possidebunt. Haec Augustinus.
Haec scripsi, ut vos a talibus peccatis, quoniam opus est, praemunirem et solus etiam praecaverem etc.
