Distinctio XXVI — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XXVI

[Distinctio XXVI]

Haec est gratia operans et cooperans ; ope[rans]…

 

[1.] Distinctio 26 tractans de gratia, qua homo, si perstitisset, proficere debuit.

Et 1° continet, quod duplex est gratia, scilicet praeveniens, quae dicitur operans, quae voluntatem praeparat, ut fiat bona ; altera cooperans, quae voluntatem iam iuvat, ut proficiat.

2° quod voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid ad mittendum vel adipiscendum.

3° quod gratia praevenit bonae voluntatis meritum.

4° quod gratia praeveniens voluntatem et praeparans est fides cum dilectione.

5° quod voluntas hominis quaedam dona praevenit Dei, quia eam comitatur gratia adiuvans, in quibusdam praevenitur, quia eam praevenit gratia operans, scilicet fides cum caritate.

6° quod fides solum est in eo, qui vult credere, cuius bonam voluntatem fides praevenit, non tempore, sed causa et natura.

7° quod bona voluntas sine caritate non est.

8° quod intellectus bonorum praecedit concupiscenciam, et ipsa delectationem, quae fit per fidem et caritatem, qua habita vere bona est voluntas, qua recte vivitur, ipsaque fidei comes est, non prima.

9° quod gratiam praevenientem et cooperantem in homine praecedunt quaedam bona, ex quibus tamen vitam non meretur, nec gratiam, qua iustificatur.

10° quod non negamus multa bona fieri ab homine per liberum arbitrium ante gratiam, qua iustificatur.

11° quod eadem gratia dicitur operans et cooperans, idemque donum, eadem virtus, sed propter eius diversos effectus diverse nominatur.

12° quod tria sunt genera bonorum : magna, media et minima ; magna sunt virtutes, quibus homo bene utitur et male uti non potest, quia virtus est bonus usus mediorum, sive liberi arbitrii ; media sunt potentiae animae, sine quibus recte vivi non potest ; minima sunt bona corporalia, sine quibus recte vivi potest ; mediis autem potest homo bene et male uti. Omnia dicta bona a Deo sunt.

 

[2.] Unde versus : C

[bonam voluntatem] rectum velle dat gratia [operans] praeveniens te ;

Altera [gratia cooperans] post sequitur, volitum qua perficietur.

Gratia [aliter volontatem simpliciter] non velle, sed velle bonum [bonam voluntatem] praeit ; haecque [gratia cooperans]

Est formata [dilectione] fides ; praeit [gratia operans] et facit ; ista [bonos] volentes

Praevenit [id est gratia praeveniens] ; hinc peream praeventus homo ; data [dona] quaedam

Rectum [bonam voluntatem] velle fides causa praeit ; est simul [temporaliter] hora.

Cerno [cogita rem bonam] bonum primo, post velle [voluntatem concupisco] volo volo [id est cum consensu] tandem :

Hoc est velle bonum, sed tale fides facit ipsum.

Quod [id est gratia operans] praeit et [gratia cooperans] sequitur, unum donum reputantur,

Sed duplex actus duplex nomen facit eius.

Est tibi forte bonum magnum [virtus], minimum [corporalia], [potentiae animae] mediumve.

 

[3.] Dubitatur, utrum gratia gratum faciens aliquid ponat in gratificato.

Dicendum, quod sic : Nam de non grato fieri gratum, vel de minus grato magis gratum, mutationem inportat et non aperte gratificantis Dei, quia in ipso ut Deo nulla potest fieri mutatio, ergo oportet, quod aperte gratificati ; et hoc oportet vel ab ipso solum removendo, aut aliquid ponendo. Si removendo solum, ergo id, quod relinquitur de natura, per se sufficit ad merendum et ad gloriam, quod est haereticum ; si ponendo, tunc habetur intentum, quod gratia aliquid ponit ; illud autem, quod gratia ponit, est aliquid creatum informans animam, quod oportet esse novam formam. Et quia Deus non potest esse forma alicuius, nisi exemplaris, ideo oportet gratiam esse formam informantem animam ut subiectum. Nam sicut ad illuminationem exteriorem alicuius corporis requiritur aliquid illuminans per modum efficientis et aliud per modum informantis, sicut sol vel radius efficientem illuminat aerem, lux autem causata est formaliter in aere : sic ad illuminationem animae interiorem requiritur duplex lux : una per modum efficientis, quae est increata, alia per modum forme inhaerentis, quae est gratia creata ipsam animam perficiens et faciens gratam Deo : et huiusmodi gratia est accidens ipsius animae, quod non potest aliqua pura creatura efficere, quamvis potest bene vel melius se ad illam recipiendam disponere auxilio Domini adiuvante.

Actus autem sive primus effectus gratiae est, ut acceptum faciat ; acceptio autem per prius respicit animam, quam operationem. Unde dicitur Gen. 4, quod respexit Deus ad Abel et ad munera eius, prius acceptans offerentem, quam eius munera. Et hinc est, quod nullum munus, nullus actus hominis est vite aeterne meritorius, nisi ab anima processerit, quae est accepta Domino per gratiam gratum facientem. Ista etiam gratia in novo homine dicitur esse una forma, quamvis dicitur esse plures gratiae ratione virtutum, quas gratas facit Deo in ipso homine. Et sic dicitur alia gratia daemonia eiciendi, alia praedicandi, alia contemplandi ; sic enim est in naturalibus unus actus primus, qui est vivere ab uno principio, scilicet anima, sed actus secundus, qui est operatio, est multiplex et a diversis potentiis. Ita vivere spirituale est ab uno principio, scilicet gratia, sed operatio et mereri multiplex a diversis principiis, scilicet virtutis.

 

[4.] Quomodo autem gratia dicitur multiplex et quid est, dixi in quaestione circa distinctionem 4. Sed hic adhuc dico, quod gratia diversos effectus habet in nobis :

primum effectum esse divinum ; gratia enim dat quoddam esse divinum et spirituale ;

secundum effectum facit, scilicet esse meritorium, quia sine gratia nihil est meritorium vitae aeternae ;

3m effectum facit, scilicet vitam beatam, ad quam per gratiam pervenitur.

Sciendum etiam, quod in actibus gratiae et voluntatis est quidam ordo, quia primum est opus interius, secundum opus exterius, quo voluntas completur. Et secundum hoc Augustinus videtur diversimode accipere gratiam praevenientem et subsequentem, considerato ordine meriti : ad primum, quod subsequitur, nominat gratiam praevenientem, quae est principium merendi, gratiam subsequentem ipsum habitum gloriae, qui beatam efficit vitam in nobis. Unde dicit : Liberum arbitrium de natura et gratia praevenit, ut vocemur, et subsequitur,  ut glorificemur. Secundum vero ordinem actus interioris ad exteriorem nominat gratiam praevenientem, quae causat motum interiorem ratione voluntatis gratiam subsequentem, quae opus exterius complet. Unde dicit : Praevenit voluntatem, ut bonum velit, subsequitur, ut bonum perficiat et sic procedit Magister in littera per totum. Secundum vero ordinem causae, quod causat opus, ponit gratiam praevenientem, quae dat animae quoddam esse salubre et spirituale, et gratiam subsequentem, quae opus meritorium causat. Unde dicit, quod gratia praevenit, ut salvemur, subsequitur, ut sanati negociemur. Et primo modo gratia pertinet ad statum vitae futurae.