Distinctio XVIII — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XVIII

[Distinctio XVIII]

In eodem quoque paradiso mulierem formavit Deus…

 

[1.] Distinctio 18 de mulieris formatione, in qua

1° habetur, quod mulierem Deus formavit in paradiso de costa viri dormientis.

2° quod primo vir formatus est, deinde mulier ex viro et non ambo simul, ut unum esset humani generis principium, quatenus in hoc superbia confunderetur diaboli, qui aliud a Deo esse principium concupivit, et ut homines amarent se omnes, dum se ab uno esse principio cognoscerent.

3° quod mulier ideo facta est de viri latere, ut ostenderetur, quod creata est in consortium dilectionis, non de capite, ut non se estimaret dominam, nec de pede, ne vir eam haberet ut ancillam.

4° quod costa extracta est de latere viri dormientis et non vigilantis, ut ostenderetur Dei potentia, qui dormientis latus aperuit, quem tamen a sopore non excitavit, et ut sacramentum Christi panderetur et ecclesiae, quae morte Christi in cruce dormientis est reformata.

5° quod corpus mulieris de sola costa sine extrinseco additamento est formata.

6° quod mulier solum a Deo est facta, licet angelorum ministerio est formata.

7° quod causae omnium rerum sunt in Deo ab aeterno, quae causae dicuntur primordiales, ut potentia, sapientia et voluntas Dei, quae dicuntur causa pluraliter, propter plures effectus in creaturis. Etiam quarundam rerum, sed non omnium, dicuntur causae primordiales, ut rationes seminales ; dicuntur vero primordiales, licet non tantum proprie, quia habent ante se causam aeternam, sed quia ab illis alie res proveniunt et quia in prima rerum conditione rebus a Deo insite sunt. Seminales causae dicuntur elementa, vis rebus insita similia producens, merita bona vel mala.

8° quod illa, quae fiunt secundum causam seminalem, dicuntur naturaliter fieri, sed illa praeter naturam, quorum causae solum sunt in Deo. Et illa dicit Augustinus Super Epistolam ad Eph. 3 cap., quae fiunt per gratiam, ut est creatio, iustificatio et similia, vel quae ad ea signanda non naturaliter, sed mirabiliter fiunt, ut mulier de costa viri.

9° quod ecclesia tradit nec simul nec ex traduce factas animas, sed creari in uno quoque corpore disposito suam animam et corpori coniungi.

 

[2.] Unde versus : S

fit de latere mulier, sciat ut sociam se ;

Quod, cum dormit Adam, sic spectat ad allegoriam.

Unus homo cunctis est principium, quod amoris

Debet causa fore, similesque Deo sumus inde.

Eva fit ex sola costa, sed multiplicatur.

Non facit angelus hanc, servit tamen ad facienda[m].

Causas distingues in naturalibus : hoc est

Non, quod fit ita, sed quod fieri queat Eva.

Non animam fore tunc dicas ex traduce nec nunc.

 

[3.] Dubitatur, utrum mulier facta sit de costa viri ?

Videtur, quod non, quia illa costa vel fuit de perfectione viri, vel non. Non secundum, quia tunc Deus superflue eam in Adam creasset. Consequens falsum. Si vero fuit de perfectione viri, ergo per ablationem facta est in viro diminutio et cum in resurrectione debet quilibet homo cum omnibus membris resurgere, sequitur, quod Adam cum illa resurget costa et per consequens non resurget Eva. Similiter videtur, quod Eva sit solum pars hominis, quia vel facta est solum ex costa et habetur propositum, vel ex costa et addita alia materia : tunc erit contra Magistrum in littera.

In oppositum est textus scripturae Genesis 2 : Immisit Dominus Deus soporem in Adam, cumque obdormivisset, tulit unam costam eius et replevit carnem pro ea ; et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. Ex isto patet, quod quaestio est vera. Sed dubium est, quomodo et quare mulier facta est de costa viri. De modo dicit Magister et Hugo, quod per multiplicationem materiae absque additamento ; alii tamen dicunt contrarium ; multiplicatio autem illa materiae ipsius costae non potuit aliter fieri, nisi vel secundum quantitatem tantum, vel secundum essentiam materiae Si primo modo, tunc oportet, quod materia, quae prius fuit superius dimensionibus, maiores recipit dimensiones et hoc est rare fieri et iterum corpus formatum mulieris erit per modum rarefactionis, quod falsum videtur, quia tunc corpus mulieris esset rarius aere et aqua. Ergo oportet, quod materia multiplicata fuerit per essentiam et ita aliquid materiae erit sub forma mulieris, quod prius non fuit sub forma costae : et hoc non potest esse, nisi per additionem materiae vel de novo creatae, vel prius existentis sub forma alterius corporis. Verius tamen dicitur, quod materia addita non fuerit creata de novo, quia dicunt sancti omnia materialia simul creata in materia ; nec videtur inconveniens, quod per additamentum alterius creavit eam sive formavit. Planum est enim, quod non secundum quodlibet sui Eva est facta de costa ; quia secundum spiritum non, quem Deus creavit non ex costa. Tunc ad argumentum dicitur, quod illa costa fuit tunc de perfectione viri, sed ad hoc statim deputata, ut non amplius post ablationem reuniretur corpori Adae ; et ex hoc patet, quod non cum omnibus membris quilibet homo resurget, quibus est creatus, quia Adam non cum costa, ex qua formata est Eva, nec mater Christi resurget cum illo sanguine, ex quo meruit Iesum Christum Dominum generare. De aliis autem hominibus non est simile, quia singuli cum membris singulis ad summam proportionem eis possibilem resurgent, de quo postea erit sermo.

Tunc de 2°, scilicet quare mulier facta est de costa, dicitur :

1° quod ideo, quia Deus ita voluit ;

2° ut dicit Magister per Augustinum et Hugonem, ut ostenderetur facta esse in dilectionis consorcium. Hinc est, quod mulier naturaliter appetit latus viri, et e contra latus viri mulierem ; nec facta est ut domina, nec etiam ut serva, sed ut socia Genesis 3°. Nam vir et mulier, quantum seminales esse rerum elementa ad coniugalem actum, aequaliter obligantur, cum dicat Apostolus la Corinthiorum 7° : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir, similiter autem et vir potestatem non habet, sed mulier. Sed diceres, contra : mulier debet esse serva, ergo ratio invalida. Antecedens patet Genesis 3° : Eris sub potestate viri. Dicitur ibi primo, quod hoc accipiendum est ratione regiminis, 2° quod mulier facta est de costa lateris, ut non serva fieret, sed socia ; sed perdidit hoc per transgressionem praecepti ; sicut homo factus est, ut dominaretur omnibus, sed quia peccavit, dominium generale amisit. Bene ergo post transgressionem dixit Deus mulieri : Eris sub potestate viri ; bona data est ei penitentia, ut magna mulieris deleretur culpa et compesceretur protervia.

3a causa, quare mulier facta est de costa lateris viri dormientis, est misterium redempeionis ecclesie, quae est per effluxionem sanguinis de latere Christi mortui manantis reformata. Haec est ratio Magistri.

Quarta ratio, quod utile fuit feminam produci, secundum b. Thomam, ut scriptura dicit, in adiutorium viri non in quodlibet, sed generationis. Et ideo statim post formationem mulieris dicitur Genesis 2° : Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in una carne.

 

[4.] Utrum rationes seminales sint in materia ?

Videtur, quod non ; quia ratio seminalis est vis activa secundum Augustinum in multis locis. Sed talis vis activa non potest esse in materia cum sit pura potentia ; ergo nec ratio seminalis potest esse in materia, Oppositum vult Augustinus in multis dictis et videtur Magister innueri in textu.

Notandum, quod aliqui posuerunt, quod tota essentia forme praecedit in materia ita, quod secundum esse essentiae praeest, sed non secundum esse existentiae. Alii, quod est pars forme, quae virtute agentis naturalis potest perfici ; et formam sic praeexistentem dixerunt inchoationem activam coadiuvantem ad hoc, ut forma introducatur in materiam. Alii dixerunt rationem seminalem puram potentiam materiae, mediante qua est capax dabilis forme. Alii, quod rationes seminales sunt virtutes active et passive, secundum quas non quodlibet fit ex quolibet, sed determinatum ex determinato modo determinato et per media determinata. Omnibus istis dimissis apparet dicendum secundum dicta Bonaventurae, quod ratio seminalis est dispositio substantialis universalis propinqua dispositioni corporeae seminis vel grani vel alterius generabilis ad formam animati vel piante dandam secundum speciem pro complemento universi. Talis ergo dispositio substantialis universalis est principium agendi, qua movet se semen, ut expedit pro loco et tempore et universitati rerum convenit, ut a forma seminis vel grani secundum iuvamenta Dei et aliarum causarum universalium ad hoc concurrendum fiat planta vel animal. Et ex isto ulterius patet differentia inter causas primordiales et seminales : nam causae primordiales dicuntur virtutes naturales, secundum quod in mente divina existunt eo, quod ipsae sunt prima principia rerum producendarum ; potentia autem rebus indita ad recipiendum in se, quidquid voluerit Deus, vocatur ratio obedientialis ; vis autem, quae est dispositio materiae substantialis, qua effectus naturaliter producitur, dicitur ratio seminalis. Ex isto patet ulterius, quod quaestio est vera. Et negatur minor in argumento.

 

[5.] Sed dubitatur ulterius, utrum illa, quae fiunt praeter rationes seminales, sint miraculosa. Notandum, quod secundum Philosophum ex 1 Metaphysicae admiratio causatur ex duobus : primo ex hoc, quod alicuius effectus causa est occulta, 2° ex eo, quod aliquid in re videtur, per quod aliter esse deberet. Ideo illud dicitur simpliciter miraculosum, cuius causa est occulta ita, quod in re secundum veritatem est aliqua virtus, per quam aliter deberent effectus existere. Huiusmodi autem sunt, quae immediate a virtute divina causantur ; in qua latet causa occultissima habens se aliter ad effectum, quam ordo causarum naturalium exigebat ; sicut quod cecus iterum videat, vel quod mortuus resurgat, et huiusmodi. Et haec proprie miracula dicuntur, quasi in se ipsis et simpliciter mira. Fiunt autem talia aliquando supra naturam, scilicet quando natura non potest in substantiam facti fieri, ut est resurrectio mortui et divisio maris rubri ; aliquando fiunt praeter naturam, quando natura potest in substantiam facti, sed tamen praeter operationem naturae fiunt iussu divino, ut mutatio subita aque in vinum et productio multa ranarum ; aliquando contra naturam, ut quando in re est aliquid ei contrarium, quod fit, ut partus Virginis sine viri semine et ascensus ipsius gravis, in quibus datur actus miraculose, qui est contrarius actui ipsius naturae. Ex his patet, quod quaestio est vera.

 

[6.] Utrum animae rationales fiant ex traduce ?

Videtur, quod sic. Nam Genesis 47° dicitur, quod animae egressae sunt de femore Iacob. Sed non egreditur aliquid de femore, nisi per traductionem, igitur quaestio vera. In oppositum est b. Ieronimus, immo tota ecclesia, et etiam Philosophus in 16 De animalibus dicens, quod intellectus humanus ab extrinseco est, et in libro De proprietatibus elementorum dicens, quod innatus est spiritus vite iussu Dei.

Notandum est, quod quaestio quaerens, utrum animae rationales fiant ex traduce, habet istam intelligentiam : utrum animae rationales fiant ex propagatione vel origine ex altero, ut videlicet anima filii ex anima patris originem habeat. Tradux enim in proposito est radix vel origo vel ex altero ducta propago. 2° notandum, quod secundum b. Thomam in Scripto traductio duo inportat, scilicet originem et divisionem : non enim ignis generatus ab igne traduci proprie dicitur, sicut nec lignum divisum in partes a ligno traduci dicitur. Unde traductio proprie dicitur in generatione animatorum, quae fit per seminis decisionem. Ideo non potest dici, quod aliquid ab alio traducatur, nisi per decisionem seminis progrediatur ab illo. Et quia dividitur aliquid dupliciter, scilicet per se, ut corpus, et per accidens, ut forma corporalis materiae impressa, anima autem rationalis nec corpus est, nec virtus corporalis, quod eius operatio ostendit, quae sine corpore est, et ideo traduci non potest per modum divisionis. Et in hoc consistit ratio Aristotelis 16 libro De animalibus : vult enim, quod quorum principiorum operationes sunt sine corpore, illa principia non traducantur per semen. Similiter etiam patet, quod nullo alio modo originem potest habere anima filii ex anima patris. Aut enim hoc esset, quia intellectus filii ab intellectu patris oriretur mediante virtute generativa et formativa, aut immediate : primum est inpossibile, quia effectus non potest esse immaterialior vel melior sua causa. Unde cum virtus generativa sit potentia materialis, non potest eius actio ad formam immaterialem terminari ; secundum etiam esse non potest, cum sit duplex agens secundum Avicennam : unum, quod habet causalitatem respectu totius speciei, sicut sol est causa omnium generabilium et corporalium, aliud autem, quod est causa respectu unius individui tantum, ut ignis causa istius ignis. Neutro modo anima unius potest esse causa alterius animae. In causis enim, quae habent essentialem ordinem ad totam speciem, oportet, quod  causa et causatum non sint eiusdem ordinis, nec eiusdem speciei, quia habet directe causalitatem supra essentiam speciei, in quantum huiusmodi. Unde secundum hoc non omnes rationales animae essent eiusdem speciei, similiter etiam non potest esse per alium modum, quo aliquid in una eadem specie est causa alterius, quia hoc non convenit, nisi secundum quod agens movet materiam ad talem formam. Anima autem non fit ex materia praeexistente, nec forma sicut compositum, nec est forma materialis, quae posset de potentia materiae educi, sicut alie forme materiales. Unde relinquitur, quod principium originis animae intellective sit principium separatum, quod o conceditur communiter a theologis et philosophis. Augustinus autem super hoc diu fluctuat, sed postea diffinit. Unde traductio animae prolis non potest fieri a parente, nisi de corpore ipsius, vel de anima, vel de tota substantia, vel de parte. Si de tota, aut igitur totam dando, aut totam retinendo ; si primum, tunc moriente prole parens moreretur ; si secundum, tunc nihil sibi daret ; si de parte, aut ergo essentiali, et tunc in parente maneret materia sine forma vel forma sine materia, aut de parte accidentali, et per consequens quantitative et sic anima haberet quantitatem molis et per consequens non esset receptiva formarum sine quantitate. Ex quibus videtur sequi, quod nullo modo anima intellectiva fit ex traduce, quia nec ex corpore, nec ex materia, nec ex anima alia, nec ex semine. Et per consequens quaestio falsa. Ad rationem dicitur, quod nomine animae designantur homines secundum animam viventes, qui exierunt de femore Iacob per propagationem corporis, sed non intellectus.