Distinctio VIII — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio VIII

[DISTINCTIO VIII]

Solet etiam in quaestione aput doctores versari…

 

[1.] Distinctio VIII, in qua ostenditur auctoritate Augustini, quod angeli habent corpora sibi unita, sed post solvendo determinatur, quod angeli non sunt corporei, sed assumunt sibi corpora ad officia exercenda et iubente Deo deponunt ea.

2° habetur, quod Deus in specie suae essentiae nunquam mortalibus apparuit, sed apparitiones Dei, quae in scriptura leguntur, per subiectam creaturam ministerio angelorum facte creduntur.

3° habetur, quod daemones non ingrediuntur substantialiter animas hominum, quia hoc solius Dei est, sed solum per effectum malitiae uniuntur.

 

[2.] Super hiis sunt hii versus :

H

neutri sunt corporei, sed corpora sumunt,

Quando iubet Dominus, et deponunt ea rursus.

Est quandoque Deus etiam sub corpore visus,

Quem, mortalis ut est, cernere nemo potest.

Cor nequit intrare daemon, sed id attrahit ad se.

 

[3.] Utrum angeli habeant corpora sibi unita naturaliter ?

Et videtur, quod sic per Augustinum, 2° per Platonem in Timeo et per Apulegium, qui dicunt, quod daemones sunt animalia, mente rationalia, corpore aerea, animo passiva et tempore aeterna. Unde Plato alloquens in persona summi Dei ipsos angelos dicit : Dii deorum, quorum ego Pater opifexque sum, opera quidem vos mea, natura dissolubilia, me autem volente indissolubilia.

In oppositum est Magister in littera. Et arguitur sic : Illud corpus naturaliter angelo unitum aut est corpus caeleste, aut elementale tantum, aut mixtum : nullum illorum potest dici. Nam si esset caeleste, tunc naturaliter moveretur in caelo et circulariter et violente moveretur deorsum et sic motus angeli de caelo ad terram foret violentus ; nec potest dici elementale, quia necessario esset ex se corruptibile, nec mixtum pari ratione.

Item : si angeli habent corpora naturaliter sibi unita, aut ergo spiritus angelicus esset separabilis a suo corpore, aut non. Si non, tunc esset minus abstractus a corpore, quam spiritus humanus. Si sic, separetur ; et sequitur, quod ista separatio erit mors : et sic quotiens separabitur spiritus angelicus a corpore, totiens morietur corpus, cui ille spiritus fuit unitus.

Dicitur hic cum Magistro, quod angeli non habent corpora sibi naturaliter unita. 1° ex hoc, quia forma spiritualis non videtur uniri materiae, nisi propter aliquam perfectionem vel operationem, quam non potest exercere, nisi in corpore et nisi in materia, ut patet de anima nostra secundum Philosophum respectu corporis, cui unitur, quia non potest sentire, nisi in corpore, nec naturaliter acquirere scientiam, nisi ex operationibus corporis. Patet etiam de divinitate, quae unita suppositaliter in Christo cum humanitate fecit magnam perfectionem in Christo et actus suppositales, qui non possunt ipsi divinitati per se competere ; nam Deus currebat, loquebatur, movebatur, ascendit in caelum et tamen divinitas non sic currebat, nec loquebatur et sic de aliis, sed fecit illos actus inexistere ipsi Christo. Ad illam instantiam dicit Magister in littera Augustinum dixisse recitative ad dictum Apulegii, quod recepit a Platone.

Dicitur, quod sunt daemones animalia illo modo, quo Aristoteles XII Metaphysicae dicit Deum esse animal optimum, id est vivens optimum. Sic daemones sunt animalia, id est viventia, rationalia mente, id est intellectu, corpore aerea, scilicet dum assumunt corpora, animo passiva, quia tristitiae susceptiva, tempore aeterna, id est perpetua. Ad dictum Platonis dicit Glossator in Timeo, quod locutio esset ad orbes caelestes, qui secundum naturam propriam dissolverentur, si non voluntate primi opificis indissolubiliter servarentur. Et eodem modo potest dici de angelis, quorum Deus est pater et opifex per creationem.

 

[4.] Utrum angeli habent corpora voluntarie assumpta ? Et patet, quod sic, quamvis non pro quolibet tempore habeant, sed secundum datum tempus. Patet in Genesi de angelis apparentibus Abrahae, et postea etiam Loth ; et de angelo habente gladium evaginatum super Ierusalem 2° Regum ; et de angelo Thobiae ; et sic de aliis locis sacrae scripturae. Fit autem huiusmodi assumptio corporum ad exercendum operationes aliquas sensibiles ; aliquando ad consolandum bonos et docendum, ut circa Loth et Thobiani ; aliquando ad annuntiandum, ut contra matrem Domini Iesu Christi et contra Zachariam, patrem Baptistae ; aliquando ad terraendum, ut de angelo exterminatore ; aliquando ad illudendum, ut patet de diabolis in multis locis. Nec mirum, quod Deo volente et permittente possunt tam boni quam mali corpora assumere : si enim spiritus humanus potest reuniri cum suo corpore, ut sibi tamquam superiori naturae obediat, quid prohibet, quod angelus corpus assumat, quamvis non sic uniatur corpori, sicut unitur spiritus humanus ? Sed iuxta argumentum in oppositum, cum nec assumunt corpus caeleste, nec elementale, nec mixtum, et non est dandum aliud ad exercendum operationes personales, sequitur, quod vel non assumunt corpora, vel fantasticae solum operationes huiusmodi ostendunt. Consequens falsum, cum visi sunt ambulare, auditi, loqui et moveri localiter sursum deorsum et sic de aliis differentiis positionis.

 

Hic est dicendum, quod angeli assumunt sibi corpora ex diversis elementis composita. Patet, quia corpora visibilia et ergo sensibilia et sic composita. Tenet consequentia ex I De generatione, cum elementum per se solum non est sensibile. Ubi sciendum, quod compositio ex diversis potest fieri tripliciter :

1°, quod sit diversorum adunatio et confusio et tamen, quod non sit mixtio, ut quia aer est humidus et interminabilis, ideo si terra applicaretur sibi propter terminationem fluxibilitatis servata tamen virtute aeris et terrae secundum distinctas naturas. Tale corpus figuratum aereum cum circumpositione terrae angeli boni quasi semper (secundum b. Thomam in Scripto q.3) assumunt eo, quod aer est vertibilis valde et per consequens executioni aptus. Oportet tamen propter hoc, quod figuram possit recipere angelo apparenti competentem, quod aer ille quantum ad terminum assumptionis sit inspissatus et ad proprietatem terrae accedens, servata tamen aeris natura. Hoc tamen possunt efficere angeli aggregando partes materiae et semina dispersa in elementis.

2° modo compositio potest fieri aliquorum ad invicem ipsa imperfecta mixtio, sicut contingit [in] impressionibus meteorologicis tripliciter : vel quando lux aeri spisso se incorporat - et iterum huiusmodi corpora assumunt, quamvis in eis moveri non possunt, sed tantum apparent aerem illum in figuram hominis figurando ;

vel 2°, quando aliquando miscentur elementaria, sicut in exalationibus ignitis - et huiusmodi corpora saepe assumunt, a quibus recedentes relinqunt fetorem circa corporum dissolutionem, cum evanescent.

3° modo est perfecta mixtio corporis ipsa expositio ; et huiusmodi corpus ipsi subito facere non possunt in figuram hominis vel alterius animalis, sed si in eo apparent, tunc cadaver assumpserunt derelictum ab anima, quamvis successive applicando activa passivis ; sed non aliter possunt facere corpus mixtum perfecte. Et patet, quod angeli corporibus assumptis vitam non influunt sic, ut ea vivificent, sicut humanus spiritus vivificat corpus, cui unitur.

Ideo sciendum, quod omnes operationes, quae secuntur corpus vivum, in quantum vivum, non possunt angelis in corporibus assumptis competere, sed illae operationes, quae secundum corpus mobile, in quantum huiusmodi, ut moveri, dividere aerem, tangi. Ex quo sequitur, quod angeli in corporibus assumptis non possunt comedere. Nam comedere secundum completam rationem non solum dicit divisionem cibi et traiectionem in os, sed etiam, quod iste actus procedat a virtute potente digerere et convertere in nutrimentum. Et ideo quamvis angeli in corpore assumpto cibum dividant et in os corporis assumpti traiciant, non tamen complete comedunt, quia non habent virtutem potentem digerere vel convertere, cum corpus assumptum non vivat. Christus autem vere comedit, quia quamvis cibus ille non fuit in nutrimentum conversus, divisio tamen fuit habentis virtutem nutritivam, digestivam et conversivam. Cibus vero traiectus in corpus assumptum dissolvitur in aliqua virtute angeli in praeiacentem materiam.

 

Ulterius patet ex isto, quod angeli, sive boni, sive mali, generare non possunt et sic nec possunt esse matres nec patres, quia non possunt naturam propriam communicare, quod requiritur ad generationem, nec possunt semen proprium commiscere, cum illud solum provenit a corpore vivo plene digerente. Sed tamen per actum eorum potest compleri generatio isto modo, quod daemon semen humanum potest recipere et brevi tempore conservare, ne calor vitalis exalaret et inveniendo mulierem dispositam ad susceptionem et conceptionem propter conveniendam loci, influendam caeli et complexionem mulieris infundere et tunc fit commixtio seminis illius cum semine mulieris et tunc consequenter generatur filius, qui erit filius illius mulieris et illius patris, a quo semen decisum est, qui tamen nunquam nupsit illi mulieri. Ex quo videtur sequi, quod quilibet vir, a quo semen decisum est et qui nulli nupsit mulieri, debet dubitare, an ipse genuit filium vel filiam.

2° videtur sequi, quod taliter genitus non debet dici filius diaboli naturalis. Patet, quia non de semine genitus est diaboli, quamvis diabolus semina ad invicem commiscuit.

3° sequitur, quod diaboli possunt esse incubi, non tamen patres, et succubi, non tamen matres, ut dictum est.

 

[5.] Sed utrum possit succubus concipere et parere, sicut incubus potest semen ministrare ? Et dicunt doctores, quod non, cum oporteret succubum secundum corpus vivere eo, quod fetus non posset vegetationem habere, nisi etiam dependeret a matrice vivente. Et exhinc est, quod mortua muliere, si non praecidatur venter eius et puer exceptus abscidatur, eo facto moritur.

 

[6.] Utrum daemones possunt intrare corpus hominis vivi, sive in corpus vivum ? Pro tunc, si sic, videtur necessario sequi, quod eadem ratione possunt intrare animam ; nam quaecumque sunt sic unita, quod unum informat aliud, istud secundum se totum informans et illud secundum omnem partem, videtur, quod quidquid, unum subintrat, illud subintrat et aliud ; sed tamen anima est tota in toto et in qualibet parte eius et sic fit unita, quod informat totum corpus eius et quamlibet partem eius. Videtur sequi propositum. Hic dupliciter potest dici : uno modo, quod non potest daemon intrare in corpus hominis vivi, nisi quantum ad partes, quae anima non informantur. Unde et refertur, quod legio illa, quae erat in corpore, de qua Matth. 5, erat in fecibus ventris, ut quidam de illa legione dicitur respondisse. Et hoc concordat cum auctoritate Bedae, quae ponitur in littera. Aliter potest dici, quod daemon non solum per operationem, sed per suam praesentiam insit corpori vivo, nec exinde sequitur, quod illabatur animae, quia non subintrat animam per se, sed solum per accidens, in quantum subintrat illud corpus, quod anima informat, licet anima sit in corpore intime. Et sic diceretur ad auctoritatem Bedae ; et si difficultas est de diabolo, quo intrat, ut ibi sit in corpore, detur sibi locus in culi foramine. Sed caveas tu, ne ibi veniat, quia ipsum per ventum bumbi non poteris exsufflare.

 

[7.] Utrum daemones possunt sensus deludere ? Dicitur, quod sic, quia natura spiritualis potestatem habet super vires sensitivas affixas organis corporeis et ideo supra organum corporeum et supra virtutem illi affixam potest facere aliquam inmutationem per fumos vel vapores et huiusmodi, ut res videatur alia, quam est, sicut per inmutationem gustus amarum iudicatur dulce. Et haec mutatio sicut contingit a parte organi, sic etiam contingit a parte medii vel obiecti.