Distinctio I — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio I

[Distinctio I]

 

Creationem rerum insinuans scriptura Deum…

 

[1.] In isto libro 2 principalis intentio Magistri versatur circa tria : scilicet circa rerum creationem, 2° circa creatarum rerum dotationem et perfectionem, 3° circa creaturae dotatae aversionem.

Continet autem iste liber 2 44 distinctiones, quarum 1 habet 8 conclusiones.

1, conclusio : unus est creator omnium rerum circa se.

2, conclusio, que sequitur ex 1, haec est : non sunt plura principia prima ; per istam excluduntur errores plura principia opinandum fuisse sine principio.

3, conclusio : creare est facere et creator est opifex et factor ; non tamen omnis factor est creator, sicud nec omne facere est creare.

4, conclusio : ista verba creare facere agere non secundum eandem rationem dicuntur de Deo et de creaturis ; ratio, quia Deus creando, faciendo et agendo non mutatur, sed creaturae mutantur, dum aliquid faciunt vel agunt.

5, conclusio : Deus creavit naturam rationalem voluntate, non necessitate, scilicet coactionis.

6, conclusio : Deus creavit naturam rationalem propter suam bonitatem et creaturae rationalis utilitatem, ut ipsa summum bonum cognoscendo amaret, amando possideret et possidendo frueretur.

7, conclusio ; mundus factus est, ut serviret homini, et homo, ut serviret Deo ; unde omnia sunt hominis : Trinitas increata ad fruendum, angeli nunc ad serviendum et post ad convivendum, inferiora ad serviendum et homo factus ad ruinam angelicam reparandum.

8 conclusio : anima rationalis, que videtur maioris dignitatis, si absque corpore permaneret, quam quod unitur corpori, ideo corpori unitur, quia sic Deus voluit, cuius voluntatis causa quaerenda non est, et quod per huiusmodi unionem, scilicet animae cum corpore, a quo separari non vult, Deus exemplificaret vel ostenderet unionem, qua creatura rationalis uniretur Deo per dilectionem ex toto corde, ut plus mereretur et sic duplex meritum, scilicet in se et in suo corpore, reciperet. Unita est ergo anima carni Dei beneplacito (ecce causa efficiens), beatae unionis exemplo et pro maiori merito (ecce causa finalis).

 

[2.] De hiis habentur isti versus :

Id est prima distinctio

A

cum principio tres errores fugat uno.

Qui [Deus] creat, ille facit ; si vertis, hoc improprie fit :

Est facere, quod res nova [de nihilo vel a materia] producatur in esse.

Eius [Dei quia creat summa] ob hoc bonitas res causat sola creatas [in quantum creantur].

Fit natura duplex [incorporea angelus, corporea homo] operis ratione vigentis,

Ut gustu [id est cognitione] mentis bonitate fruatur agentis [id est Dei],

Serviat [ipsa creatura rationalis] auctori, mundusque reserviat [creaturae rationali] ipsi.

Spiritus [humanus] unitur carni, quia Deus hoc vult ;

Exempli causa meriti scolaque duplanda.

 

[3.] Quaeritur hic, utrum possunt esse plura principia simpliciter prima. Et videtur, quod sic.

Nam Deum esse est principium simpliciter primum et omne ens esse est principium simpliciter primum et neutrum est reliquum, cum Deum esse non sit omne ens esse ; igitur sunt duo distincta et per consequens plura ; quod autem omne ens esse est simpliciter primum, patet ; nam sequitur ad Deum esse et e contra. Sequitur enim : Deum esse est, igitur omne ens esse est. Nam si non sequitur, stet oppositum contradictorium cum antecedente, scilicet aliquod ens esse non est, quo dato stabit impossibile cum necessario, quod est inconveniens. In oppositum arguitur sic : Impossibile est esse plura simpliciter bona, igitur quaestio falsa. Antecedens probatur : impossibile est esse plura summe bona eo, quod alterum in sua bonitate includeret reliquum, cum summe bonum claudit omnem bonitatem ; igitur quaestio falsa.

Pro ista quaestione supponitur, quod in essentialiter ordinatis non est procedendum in infinitum. Patet suppositio per Philosophum 7 Physicorum et 2 Metaphysicae ; alias enim sequeretur, quod esset multitudo separatorum actualiter infinita, quod est contra Philosophum 3 Physicorum ; immo nullus esset ordo rerum universi, quod nullum est primum nec ultimum, sed hoc totam philosophiam et sacram scripturam interimeret : igitur nullo modo possibile est et per consequens patet suppositio.

 

Conclusio 1 : Principium simpliciter primum est. Probatur in ordine essentiali universali aliqua sunt essentia essentialiter magis perfecta et aliqua minus ; vel ergo in illis entibus est procedendum in infinitum, vel datur status. Primum non per suppositum ; si secundum, tunc in tali statu deveniendum est ad unum simpliciter perfectum, quod sibi subordinat omnia imperfectione essentiali : igitur conclusio vera.

Ex ista conclusione sequitur, quod primum ens est.

 

Conclusio 2 : Primum principium non est causa accidentalis rerum universi. Probatur sic : Res subordinata alteri accidentaliter potest esse vel agere causa accidentaliter subordinata non concurrente. Sed quia impossibile est aliquam rem citra primum principium esse seu agere, primo principio non concurrente, igitur conclusio vera. Consequentia nota est ; maior patet per diffinitionem causae accidentaliter subordinatae. Et minor probatur, quia alias sequitur, quod primum principium non esset primum principium et primum agens non esset primum agens. Cuius oppositum dicunt Philosophus et Commentator 12 Metaphysicae, Et patet sic : nam si possibile est aliquam rem esse vel agere primo principio non concurrentem, sit illa B ; tunc sic : B est et primum principium non concurrit ad B esse, igitur B non causatur a primo principio et pari ratione non causatur ab alio, eo, quod si ab alio causaretur, tunc et a primo principio, cum nihil possit causa secunda sine causa prima, ut dicit Auctor De causis. Ex quo sequitur, quod B est, et tamen a nullo est, et per consequens B est primum principium et tamen B est citra primum principium : B est primum principium et non primum principium, quod est contradictio.

Ex ista conclusione sequitur, quod primum principium est causa essentialis universi ; patet, quia est causa universi et non accidentalis, ut dicit conclusio, igitur corollarium verum.

 

Conclusio 3 : Tantum unum est principium simpliciter primum. Probatur : tantum unum est simpliciter infinite perfectum, bonum, simplicissimum, potentissimum, sapientissimum et delectabilissimum ; igitur conclusio vera. Antecedens probatur : si plura essent talia, tunc aggregatum ex illis esset summe bonum et per consequens summe ens, summe unum et summe simplex ; et tamen essent duo essentialiter distincta, quod manifeste claudit contradictionem. Confirmatur. Si essent plura, vel unum illorum dependeret ab alio, vel non. Si primum, tunc dependens esset minus bonum et sic non summum bonum ; si vero neutrum dependet ab alio, vel ambo illa concurrunt ad quemlibet effectum, vel non. Si non, tunc illud, quod non concurrit, non est summe bonum. Si ambo concurrunt, vel ergo unum perfectius, vel non ; si primum, ergo, quod imperfectius concurrit, non est summum bonum ; si ambo aeque perfect[a], ergo vel unum sufficit per se producere, vel non. Si primum, tunc alterum superfluit ; si datur, quod non, tunc est insufficiens producere et per consequens imperfectum et sic non summum bonum. Praeterea : si sunt plura prima principia, vel sunt contraria, vel non. Si contraria, vel sunt activa contra se, vel non : non secundum per diffinitionem contrariorum, ergo primum. Tunc ultra : illa principia sunt activa, ergo unum potest agere contra aliud et illud impedire et destruere ; vel ergo sunt aequae potentiae, tunc a proportione aequalitatis nullus sequeretur effectus. Si autem unum fuerit potentius, tunc reliquum destruet vel illud minus potens non erit summum bonum, summe potens et summe principians.

Item : si duo sunt principia, unum summe bonum et aliud summe malum, aut communicant in existere, aut non. Si non, ergo alterum  illorum erit existens per aliud et ita non sunt duo principia. Si communicant : sed quia existere per se bonum est, malum autem plus esset malum, si non haberet illud malum, igitur non est summe malum.

 

Item : illud summum malum vel potest aliquid causare, vel nihil : non secundum, quia tunc frustra esset, nec esset principium, sicud nec causa. Ergo oportet dici principium. Quo dato arguitur sic : summum malum causat aliquid : igitur verum est summum malum causare aliquid ; et ultra sequitur, quod ens et bonum est summum malum causare aliquid ; patet consequentia ex convertibili. Sed quia impossibile est, summum malum causare, nisi summum malum bonitatem includat, quia bonam causalitatem, et ex altera parte sequitur summum malum bonitatem includit : ergo non est summum malum. Tenet consequentia : nam sicut summum bonum est, quod nullam includit maliciam, sic summum malum si esset, nullam bonitatem includeret ; patet ergo, quod tantum unum est principium simpliciter primum.

Ex qua conclusione sequitur, quod sicud impossibile est esse plures Deos omnipotentes, sic impossibile est esse plura principia omnipotentia. Tunc ad rationem : negatur, quod omne ens esse est principium simpliciter primum. Ad probationem : omne ens esse sequitur ad Deum esse et e contra, in bona consequentia. Stet hoc ; ex hoc tamen non sequitur, quod omne ens esse sit principium simpliciter primum : nam habet veritatem priorem se causaliter ; prius enim est Deum esse, quam omne ens esse. Quamvis consecuntur se secundum essendi consequentiam, tamen naturaliter sive causaliter prius est homo quam risibile secundum esse formale eo, quod causatur ab ipso homine, cum sit passio consequens ipsum hominem.

 

[4.] Dubitatur 2°, utrum creare potest competere purae creaturae ? Et videtur, quod sic. Nam Deus est omnipotens, ergo potest purae creaturae potentiam creativam concedere. Consequentia videtur tenere ex eo, quod alias videretur esse non omnipotens. Confirmatur : nam pura creatura potest aliquid facere ex opposito, quod est maioris potentiae, quam facere aliquid ex nihilo, cum in factione alicuius ex opposito aliquid resistit ; in factione autem ex nihilo nihil resistit. Et hinc dicit Augustinus, quod facilius est Deum mundum creare, quam impium iustificare.

Item : creatura potest aliquid annihilare, ergo et creare. Consequentia tenet, quia tanta est distantia ab esse ad non esse, quanta e converso. Antecedens probatur, quia creatura rationalis potest se privaie gratia. Sed privare se gratia est gratiam annihilare, cum ut sic m creatura privans se gratia nihil est. Unde Apostolus 1 Corinthiorum 13 facit istam consequentiam : Si caritatem non habeo, nihil sum. Et Psalmista dicit : Peccatores autem in nihilum rediges, igitur quaestio vera.

In oppositum videntur esse doctores. Unde Augustinus super Genesim dicit : Non in est phas aliquem creatorem, nisi Deum credere aut dicere.

Et Damascenus libro 2 cap. 2 : Qui dicunt angelos esse creatores, sunt os patris sui diaboli, qui mendax est et pater eius.

Item Anselmus in Monologion 37 dicit : Sola essentia divina creatrix est.

Item Linconiensis De divinis nominibus parte 2 cap. 4 dicit : Aliquid ex nihilo facere non potest communicari creaturae.

Item Hugo De sacramentis parte 6 cap. ultimo dicit : De nihilo aliquid facere, sive de aliquo nihil, solus Deus potest et ibidem quasi in principio capituli dicit : De nihilo aliquid facere, vel de aliquo nihil, sunt opera soli Deo possibilia…

 

Supponitur pro quaestione, quod creare, ut dictum est in principio huius secundi, est de puro esse intelligibili nullo praeter Deum praesupposito aliquid ad extra producere. Ex quo patet, quod active creare est nullam causam, in virtute cuius agat, praesupponere. Ex quo statim sequitur ultra, quod sic creare soli Deo convenit, quia solum ipse in agendo nullam causam praesupponit, cum sit simpliciter prima causa.

2° sequitur ex notabili, quod creare nullum ens supponit praeter Deum, ex quo aliud creare.

 

Item notandum, quod Deus dupliciter operatur : nam aliqua facit mediante natura - et haec fiunt successive ; aliqua facit per se immediate, ut creare, peccata dimittere, gratiam infundere - et haec fiunt subito in instanti perfecte et complete, cum nescit tarda molimina Spiritus S. gratia, secundum Ambrosium super Lucam. Ex isto consequenter trahitur, quod nec creare nec peccata dimittere nec gratiam infundere inmediate potest pura creatura.

 

Ex iam dictis videtur, quod quaestio sit falsa. Suadetur tamen adhuc, quod non potest actio creativa competere purae creaturae, 1° sic : actio prima ad extra non potest competere, nisi primo agenti. Sed creare, vel creatio, est actio prima ad extra : igitur non potest competere, nisi primo agenti.

2° suadetur sic : Omne, quod potest totum effectum secundum se et quodlibet sui producere, potest agere independenter ; sed nulla creatura potest agere independenter, cum nulla talis potest esse independenter : ergo nulla creatura potest totum effectum secundum se et quodlibet sui producere, et per consequens nec creare. Consequentia patet in « camestres » ; minor nota est, sed maior probatur sic : Omne, quod potest totum effectum secundum se et quodlibet sui producere, hoc potest omnem effectum producere ; sed nulla creatura potest omnem effectum producere, quia se effectum non potest producere : ergo nulla creatura potest totum effectum secundum se et quodlibet sui producere, et per consequens nec creare, quia tunc oporteret primum effectum producere, qui est primum esse creatum ; et cum illud sit causa cuiuslibet creaturae posterioris efficientis et formalis, sequitur, quod creatura alia creans aliquem effectum crearet ipsum primum creatum et sic esset causa efficiens esse creati, et e contra, et sic duo causarent sese mutuo in eodem genere, quia efficientis ; sed illud est impossibile, ergo et primum.

3° potest suaderi sic : nulla operatio transiens, quae fit solo verbo et imperio voluntatis, potest convenire creaturae ; sed creare est huiusmodi : ergo maior patet, quia dato opposito tali actione posset produci, quidquid non implicat contradictionem, quia eadem ratione, qua unum, et alterum per talem actionem produceretur. Sed ad hoc sequitur ipsum producens esse potentiae infinitae, quae non potest creaturae purae competere : igitur etc.

4° sic : omne agens secundum de necessitate praesupponit agens  primum et sic effectum primi agentis. Sed quaelibet creatura est agens secundum : ergo praesupponit agens primum et sic effectum ; igitur non potest agere, nisi aliquo praesupposito : ergo etc.

5° sic : creatio activa est super distantia infinita ; sed super distantia infinita non potest, nisi potentia infinita : ergo nec pura creatura. Consequentia patet cum minore ; maior arguitur sic : Nam quanto magis remota est potentia ab actu, tanto maior virtus requiritur in agente. Verbi gratia : quanto materia est magis indisposita et plus remota a forma, tanto requiritur maior potentia in agente, ut reducat ipsam materiam ad formam. Sed inter ens et non ens est distantia infinita, cum nulla possit esse proportio entis ad non ens, igitur etc.

6° sic : effectus universalissimus creationis est esse absolute sumptum, ut dicit propositio 4a Auctoris de causis : Prima rerum creatarum est esse. Sed nulla creatura potest creare illud esse, cum effectus universalissimus non potest reduci nisi ad agens universalissimum et sic ad causam universalissimam ; aliter transcenderet effectus suam causam vel aequaretur ei in causatione et per consequens effectus esset aeque causativus, sicut prima causa, et sic foret aeque agens et aeque potens. Sed ista sunt impossibilia, ergo et illud, ex quo secuntur. Relinquitur ergo soli Deo potentia creativa et sic creatio, sine qua praesupposita nulla creatura potest dare esse alteri. Ideo dicitur 4 propositione De causis, quod nulla intelligentia dat esse, nisi in quantum operatur operatione divina.

 

Unde sciendum, quod licet creatura potest dare alteri esse, hoc tamen non potest per creationem propriam, sed per generationem aut per aliam creationem, praesupposita creatione et sic agentia primi agentis.

Et tunc ad rationes :

Ad 1 dicitur negando utramque consequentiam ; sicut enim non sequitur : Deus est omnipotens, ergo potest potentiam generandi Filium Deum sibi aequalem purae creaturae concedere, sic nunc in proposito ; nec 2° sequitur, quod non sit omnipotens, quia non potest sic concedere.

 

Ad 2, cum arguitur : pura creatura potest aliquid facere ex opposito, conceditur hoc primo ; et quando arguitur : sed hoc is est maioris potentiae, quam aliquid facere ex nihilo, negatur ista eo, quod ista factio creaturae praesupponit factionem ex nihilo. Et quando arguitur : « in factione alicuius ex opposito aliquid resistit, sed in factione ex nihilo nihil resistit », hic est pensandum, quod resistentia huiusmodi debet comparari vel referri ad factorem. Unde creaturae agenti resistit illud, ex quo aliquid facit et tamen illam resistendam vincit. Et quia ex nullo praesupposito aliquid facere hoc est aliquid Deo soli competens, et inde est, quod illud plus creaturae resistit, quam illud, ex quo tamquam praesupposito aliquid facit.

Negatur ergo, quod in factione ex nihilo nihil resistit creaturae, immo resistit hoc, scilicet ex nihilo aliquid facere. Potest secundo dici negando, quod pura creatura facit aliquid ex opposito. Nam si generat pura creatura, tunc facit substantiam ex substantia, quae non sunt sibi oppositae ; si autem facit rem aliqualem, tunc iterum non facit oppositum ex opposito, quia nunquam creatura pura facit albedinem ex nigredine, vel e contra ; similiter de aliis contrariis : nec facit visionem ex caecitate, vel e contra, et sic de aliis privatae oppositis : nec facit ex non esse esse, quia tunc faceret aliquid ex nihilo et sic crearet, contra quod iam instatur.

Et si opponitur : tamen creatura generat, ergo producit rem de non esse ad esse, cum terminus generationis « a quo » est non esse et terminus « ad quem » est esse, cum generatio descriptive secundum Philosophum et Commentatorem est transitus de non esse ad esse, hic dicitur negando primam consequentiam.

Sed bene conceditur sequi, quod producit rem de esse potentiali ad esse actuale formale ; et sic de esse potentiali, quod non tunc est, est esse actuale formale producti eo, quod homo generatus non habet esse actuale formale in materia ante generationem, quia alias prius esset actualiter formaliter, quam est genitus, quod implicat contradictionem. Et patet, quod terminus « a quo » generationis non est simpliciter non esse, sed esse potentiale, quod est non aliquid in actu sub forma ; et ad illum sensum debet retorqueri diffinitio iam dicta a Philosopho et Commentatore. Unde melior et declaratior est generationis diffinitio ista, quam ponit Philosophus in De generatione : Generatio est transmutatio huius totius in hoc totum, id est compositi in compositum nullo sensibili remanente, scilicet actu ut subiecto eodem id est non manente subiecto sub forma compositi priori, ut in generatione pulli ex ovo non remanet aliqua pars ovi sub forma priori totali pullo actualiter generato.

3° dicitur, quod quia  creaturam aliquid ex nihilo producere est impossibile, ideo dicitur, quod illud repugnat potentiae creaturae. Sicut dicimus, quod omne implicans contradictionem repugnat divinae potentiae, non tamen oportet, quod illud ex parte rei sit, cum hoc verbum « repugnat » non ponit rem simpliciter esse.

4° dicitur, quod facere aliquid ex opposito plus resistit positive quam facere aliquid ex nihilo.

 

Ad 3am negatur antecedens. Ad probationem : creatura potest se privare gratia, conceditur. Sed privare se gratia est gratiam annihilare : negatur hoc. Ad probationem : peccator in nihilum redigitur, contra hoc : quia peccans mortaliter fit sine gratia et sic non tunc in gratia et per consequens tunc nihil in gratia, quamvis sit homo in natura sine annihilatione gratiae, cum illa gratia habet esse in Deo et per consequens non est penitus annihilata, sicut nec simpliciter ex nihilo, sed ex Deo fuit facta.