Distinctio XX — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XX

[Distinctio XX.]

Post haec videndum est, qualiter primi parentes

 

[1.] Distinctio 20 de primorum parentum generationis fecunditate, in qua

1° habetur, quod si primi parentes non peccassent, membris genitalibus sicut pedibus imperassent, nec in ardore libidinis seminassent, nec cum dolore mulier parturisset ;

2° quod in paradiso non coierunt, quia creata muliere mox transgressio facta est et eiecti sunt de paradiso ;

3° quod fuissent translati absque morte in vitam aeternam, sed an simul, vel successive, incertum est ;

4° quod in statu innocentiae filios parvos nasci oportuisset propter  materni uteri necessitatem ; sed utrum mox nati usum et perfectionem membrorum habuissent, auctoritatibus non habemus diffinitum ; sed auctoritas Augustini videtur consentire, nec foret vicium sic uti membris successive, sed naturale statutum, naturae corporee suscipere incrementum ;

5° quod illi pueri in sensu et cognitione successive profecissent, nec tamen ignorancia eorum ex peccato fuisset ;

6° quod sicut homo ex natura duplici, est compositus, ita Deus duo bona ei praeparavit : unum aeternum, aliud temporale ; unum visibile, aliud invisibile ; unum carni, aliud spiritui ; et temporale prius dedit, promittens aeternum meritis consequendum, ad quod merendum indidit animae rationem naturalem, qua posset inter bonum et malum discernere, addens obedientiae praeceptum, ut datum non perderet et promissum obtineret.

 

[2] Unde versus : V

non peccassent [ardore libidinis et concupiscentiae], sancto coitu generassent ;

Sed lapsu subito [id est propter peccatum statim eiecti sunt] coitus differtur ab orto.

Issent in melius sine morte, sed an simul omnes,

Non diffinitur, nec certum tempus habetur.

Si non peccassent, genuissent, ut modo, parvos [id est pueros]

Usu membrorum, quibus et sensum daret aetas ;

Nec foret hoc vitium [sicut nec comedere fuit vitium], sed naturale statutum.

Talis homo carne fit, qui cum posteritate [id est prole]

Servans mandatum mereatur scandere caelum.

 

[3.] Dubitatur, utrum in statu innocentiae fuisset filiorum et filiarum generatio per copulam carnalem.

Arguitur, quod non.

Nam omne generabile est corruptibile 1° Caeli. Sed corpora in statu innocentiae fuissent incorruptibilia, ut dicit distinctio recedens, ergo fuissent ingenerabilia.

Item : primi parentes non sunt producti per generationem naturalem, sed per divinam potentiam ; ergo nec alii debuissent aliter produci. Tenet consequentia ; quia omnium, quae sunt eiusdem speciei specialissime, debet esse idem modus originis. Et antecedens patet ex Genesi 3 ; sequeretur, quod in actu generationis foret perdita virginitas et per consequens in statu innocentiae fuisset natura humana statu dignissimo privata.

Item : non fuisset filiarum generatio, quia natura non impedita semper melius et nobilius producit. Sed tunc natura non fuisset impedita, ergo solum prolem masculinam produceret, quae est nobilior prole feminina.

 

In oppositum est illud Genesis 1 : Crescite et multiplicamini, quod fuit dictum in statu innocentiae. Sed multiplicatio eorum non potuit fieri, nisi per generationem : igitur…

Etiam patet ex illo, quod Deus fecit Evam in adiutorium viro ; sed principalissimum adiutorium mulieris respectu viri est in generatione prolis : igitur…

Confirmatur : vir habuit vim generativam ; sed planum videtur, quod prolem intra se concipere non potuit, cum non habuit locum, in quo foetus cresceret, nec viam, qua egrederetur : ergo necessarium fuit sibi cum muliere ad prolificandum commisceri.

Item : hoc vult Augustinus 14 De Trinitate cap. 23 dicens : Quisquis dicit non communicaturos seu generaturos homines, nisi peccassent, quid aliud dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium fuisse peccatum ? Sed hoc videtur esse inconveniens.

 

Sciendum, quod fuit opinio Gregorii Nazianzeni, quod omnes homines in illo statu inmediate fuissent a Deo per creationem. Sed hoc [non] tenetur ab aliquo modo. Dicitur ergo, quod in statu innocentiae fuisset prolis generatio. Nam Genesis 1 dictum fuit eis : Crescite et multiplicamini et replete terram. Sed diceres : in coitu absorbetur ratio ; non ergo fuisset coitus. Dicitur, quod hoc verum est in homine agente ex concupiscentia ; sed ibi fuisset sine libidine et concupiscentia ex electione propter finem, quem Deus intendebat. Et videtur ratio pro huiusmodi generatione primo ista : ubicunque invenitur generatio similis ex simili secundum speciem, illa magis perfectis convenit in illa specie : ex 4 Metaphysicorum et 2 De anima. Sed quia in humana specie est generatio similis ex simili, ergo haec maxime conveniebat statui innocentiae, in quo homo fuisset perfectior per illam generationem. Confirmatur, quia frustra videtur esse sexus distinctus, si non ad corporalem commixtionem et prolificationem ; sed Deus et natura nihil faciunt frustra : igitur videtur, quod in statu innocentiae fuisset generatio per copulam carnalem.

 

[4.] Circa statum innocentiae valde multe fabricantur quaestiones condicionales de praeterito, quae plus sunt dubie, quam certe.

Et ergo videtur utile, quod sint relinquendae ; quis enim homo viator sine revelatione et scriptura scit ostendere, utrum primi parentes, si non peccassent, tot masculos, quot femellas genuissent ? Vel utrum tociens genuissent, quociens convenissent ? vel utrum solum masculos genuissent ? vel utrum in aere et aqua ambulare potuissent ? utrum filii geniti matres suas ducere potuissent ? utrum de paradiso spaciatum exire voluissent ? utrum stando vel iacendo se cognovissent ? utrum ad secessum ambulassent, an solum ad nutrimentum praecise sufficiens comedissent ? Et sic de aliis quaestionibus, quae nihil certitudinis apud me videntur obtinere, quapropter requiescant in pace.

 

[5.] Sed tamen ad quaestionem principalem secundum doctorum sententiam dicitur, quod est vera.

Tunc ad primum, cum arguitur : « omne generabile est corruptibile ». 1° negatur illa, quia multa genita sunt perpetua, accipiendo generabile, quod incepit existere, ut patet de angelis et spiritibus humanis, immo caelo et mundo. Alio modo conceditur illa et negatur, quod corpora humana in statu innocentiae fuissent incorruptibilia simpliciter, sed bene ad actum, sicut Adam in statu innocentiae fuit inmortalis, quia potuit non mori, sed non fuit inmortalis sic, quod non potuisset mori.

Ad secundum negatur consequentia.

Ad tertium conceditur consequens et consequentia, et dicitur, quod virginitas in statu innocentiae non fuisset primarie intenta. Sed diceres : contra istud est Augustinus 14 De civitate Dei dicens : In tanta fecunditate hominum absit, ut suspicemur libidinis morbum, immo sine ulla corruptione integritatis infunderetur maritus in gremio mulieris. Dicitur, quod in coeundo mansisset castitas, non virginitas. Sed si dicitur : tunc Eva non fuisset corrupta, respondetur, quod corruptio, prout dicit violentiam et dolorem, delectationem et foeditatem, sic non fuisset in primo statu, sed sine dolore fuissent claustra virginitatis reserata in coitu. Et quantum ad hoc intelligitur auctoritas Augustini, quod sine corruptione integritatis infunderetur etc., quia non fuisset ibi dolor et violentia.

Ad quartum dicitur, quod melius est naturae ad conservandam speciem producere masculum et femellam, quam solum alterum illorum ; et ergo natura non impedita in statu innocentiae aut produxisset gemellos aut successive prius produceret masculum et post femellam. Et quis scit, quod mulier in statu innocentiae semel pariendo produxisset ? Forte decem vel octo vel forte, quod pro tunc producere voluisset.