Distinctio IV — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio IV

[Distinctio IV.]

Post haec videndum est, utrum perfectos et beatos…

 

[1.] Distinctio IV, in qua 1° habetur, quod angeli non fuerunt creati beati, nec etiam miseri, nisi quis vellet beatitudinem appellare illum statum, in quo creati fuerunt, qui erat status nec beatitudinis nec miseriae.

2° habetur, quod mali angeli non fuerunt praescii sui casus, nec futurae damnationis.

3° habetur, quod angeli fuerunt creati perfecti quodammodo, quia secundum ea, quae ad tempus ante lapsum fuerunt requisita.

 

[2.] Unde versus :

D

fuit in cunctis vis naturalis amoris ;

Non fecit miseros Deus ipsos, neque beatos,

Sed nec perfectos natura, tempore vero.

 

[3.] Dubitatur, utrum omnes angeli fuerunt creati in gratia gratum faciente. Si sic, ergo omnes fuerunt beati. Consequens contra Magistrum ; ergo quaestio falsa.

In oppositum videtur illud dictum b. Ieronimi super Osee : Daemones cum magna pinguedine Spiritus Sancti sunt creati.

 

Notandum, quod gratia dicitur triplex (praeter gratiam praedestinationis).

1° modo accipitur gratia pro quocumque dono divinitus dato ; et sic, cum Deus donat cuilibet iusto omnia, quaelibet res potest dici gratia.

2° modo gratia dicitur spirituale donum pure gratis datum a Deo, quo se praeparat homo ad suscipiendum gratiam gratum facientem ; et haec dicitur gratia gratis data.

3° dicitur gratia forma creata, qua creatura rationalis dicitur grata Deo, et ista dicitur gratia infusa et gratia gratum faciens, scilicet ipsam creaturam Deo.

Sed notanda est ibi differentia adhuc : Nam est gratia gratum faciens effective et non formaliter ; et sic solum Deus dicitur gratia gratum faciens sibi creatum rationale.

Sed gratia gratum faciens infusa, illa est forma creata infusa rationali creaturae faciens eam formaliter esse gratam et variatur, secundum quod creatura plus vel minus meruit. Et ista gratia dicitur triplex, scilicet praeveniens, concomitans vel cooperans et consummans. Gratia praeveniens est gratia secundum quam Deus prius naturaliter agit opus meritorium, quam viator. Gratia autem cooperans vel concomitans est gratia, secundum quam Deus coagit cum meritorie laborante.

Sed gratia consummans est gratia, secundum quam Deus perficit actualiter meritum finaliter terminatum. De ista triplici gratia loquitur Apostolus I Corinthiorum 15 : Gratia Dei sum id, quod sum. - ecce prima. Et gratia eius in me vacua non fuit - ecce 2a. Et gratia eius in me semper manet - ecce 3a gratum faciens. Et ista gratia, quamvis habeatur ex Dei dono efficiente, non tamen sine libero arbitrio consenciente, quia dicit Augustinus : Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Fit etiam ista gratia a tribus, sed differenter. Primo a Deo, ut principaliter efficiente ; 2° a gratia gratis data liberum arbitrium excitante ; 3° a libero arbitrio, ut consenciente.

 

Istis notatis notandum ultra, quod utrum omnes angeli fuerunt creati in gratia gratum faciente, in hoc doctores aliqui conveniunt, alii vero non. Sed forte laborant in aequivoco huius nominis gratia gratum faciens. Sed est triplex modus dicendi :

primus Richardi, quia non fuerunt creati in gratia gratum faciente accipiendo gratiam pro gratia, quae est forma creata, qua creatura rationalis est grata Deo.

Secundus modus, quod omnes angeli creati sunt in gratia gratum faciente efficienter, hoc est in ipso Deo, sicut et omnia creata sunt in illa gratia. Et hoc forte non est directe ad propositum.

Tertius modus, quod omnes angeli creati sunt in gratia gratum faciente, hoc est in donis naturalibus, secundum quae dona erant accepti Deo.

 

[4.] Ex isto ulterius potest patere distinctio in ista quaestione, utrum angeli sunt creati beati.

Ad quod dicendum, quod beatitudo dicitur dupliciter : uno modo dicitur beatitudo status perfectus omnis boni et sic ponit visionem Dei claram et saciantem voluntatem creaturae, quia tunc habet, quidquid vult et nihil mali vult ; et in ista beatitudine nulli angeli fuerunt creati.

Alio modo dicitur beatitudo status perfectus creaturae rationalis per privationem omnis mali, tam poenae quam culpae ; et sic omnes angeli fuerunt creati beati. Ex omnibus istis colligitur opinio magis communis, quod angeli non sunt creati in gratia gratum faciente, de qua dictum est. Tunc ad auctoritatem b. Ieronimi, quae dicit : Daemones cum magna pinguedine Spiritus Sancti sunt creati, dicitur, quod verum est de pinguedine donorum gratuitorum, et non cum pinguedine, quae est gratia reddens angelos sive daemones gratos Deo.

 

[5.] Utrum angeli fuerunt praescii eventus sui, scilicet boni suae confirmationis et mali casus sui ? Ubi sciendum, quod aliquid dicitur praesciri dupliciter : vel cognitione certa, sicut futurum, quod habet causas determinatas, ut solem oriri cras ; vel secundo cognitione coniecturali, sicut illud, quod habet causas aliquas, sed non determinatas : qualiter medicus peritus cognoscit coniecturaliter futuram sanitatem vel infirmitatem. Et quia confirmatio bonorum angelorum et casus malorum dependent ex libero arbitrio eorum, quod non est causa determinata ad unum : [et] ideo praecognitio eventus ipsorum non potuit haberi, nisi a Deo, qui omnia simul infallibiliter intuetur. Poterant tamen secundum aliquam coniecturam supponere se beatitudinem ; habituros ex hoc, quod natura eorum magis ad beatitudinem erat inclinata. Sed de casu nullo modo coniecturari poterant, nec fuit congruum eis casum revelare, ne poena culpam praecederet, ut dicit Augustinus, nec bonis confirmationem suam, ne distinctio in illis culpam praecederet. Qualiter autem fuit certitudinaliter, novit Deus.