Distinctio XXXV — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXXV]
Post hoc videndum est, quid sit peccatum…
[1.] Ista est distinctio 35, ostendens, quid sit peccatum.
Et 1° continet, quod peccatum secundum Augustinum est omne dictum vel factum vel concupitum, quod fit contra legem Dei ; vel peccatum est voluntas retinendi vel consequendi, quod iusticia m vetat. Sed secundum Ambrosium est praevaricatio legis divinae et caelestium inobedientia praeceptorum.
2° quod tradi debet peccatum esse malum actum interiorem et exteriorem in anima principaliter consistentem.
3° quod quidam non indocte tradunt voluntatem malam et actus malos, in quantum sunt, bona esse, et quod peccatum, in quantum peccatum, nihil est.
4° quod adulterium et homicidium et huiusmodi non simpliciter actus denotant, sed actuum vitia, et in quantum sunt, a Deo sunt et bona sunt, non tamen simpliciter a Deo sunt.
5° quod illa, quae videntur negationes vel privationes simpliciter notare et nihil ponere, ut non credere in Christum, non ire ad ecclesiam, ponunt aliquid, quia voluntatem malam vel actum mentis, scilicet velle non credere, velle non ire ad ecclesiam ; et sic illa diffinitio peccati mortalis peccatum est dictum vel factum vel concupitum, quod fit contra legem Dei est vera et generalis.
6° quod peccatum, in quantum peccatum, privat bono et est privatio et corruptio boni.
7° quod peccatum, id est culpa, proprie animae corruptio est, quia per peccatum vulneratur et bonis naturae et gratuitis spoliatur et a Deo elongatur ab eius similitudine recedens sive deficiens.
8° quod privatio et corruptio boni dicuntur active et passive, et sic dicuntur peccatum et poena ; peccatum, ut dicuntur active, sed poena, ut dicuntur passive, et ut sunt poena, sunt Dei, et ut sunt peccatum vel culpa, sunt diaboli.
[2.] Unde versus : M
ibi [secundum Augustinum et Ambrosium] diffinit peccatum ; postea dicit,
Quod sit peccatum malus actus intus [propter concupitum] et extra [propter factum].
Actus [id est in peccato sunt : duo actus et modus, in quantum actus bonus est] atque modi si distinguantur agendi,
Fit peccando [deficiendo circumstantiis debitis] modus malus, est semper bonus [ut huiusmodi] actus.
Fit peccatum [in quantum malos] corruptio, quae notat actum.
Sic peccans anima [corrumpitur] perit, ut caro, si caret esca.
Peccatum [distare facit non localiter, sed dissimilitudinaliter] privat animam proprie removendo
A bonitate Dei, quia [dissimilis Deo] dispar ei fit in illo [peccato] ;
Estque boni [active et passive] varie privatio : culpa [active peccatum] dolorque [passive poena].
[3.] Quaeritur, quid sit peccatum actuale mortale.
Et dicit Augustinus, quod est dictum vel factum vel concupitum contra Dei legem ; dictum dicit propter peccatum oris, factum propter peccatum operis, concupitum propter peccatum cordis. Et ista diffinitio datur per causam efficientem.
2° dicit, quod peccatum est voluntas retinendi vel consequendi, quod iustitia vetat ; in hoc verbo retinendi tangitur peccatum obmissionis, et in verbo consequendi peccatum commissionis ; et ista diffinitio datur per causam, materialem. Ambrosius vero dicit : Peccatum est praevaricatio, legis divinae et caelestium inobedientia praeceptorum. Et ista diffinitio datur secundum causam formalem Augustinus iterum dicit : Peccatum est spreto incommutabili bono rebus mutabilibus adherere. Et haec diffinitio datur per causam finalem.
Ubi nota, quod aversio est disconformitas voluntatis creatae a voluntate divina, quae est in omni peccato, cum vult aliquid voluntas creata, quod non vult Deus, quamvis non omnis talis disconformitas causet peccatum ; cum enim sancti noluerunt Paulum Ierosolimis ligari et Deus voluit, sicut Agabus prophetavit, ut habetur Actuum, disconformitas voluntatum fuit, sed ignorantia et pietas sanctorum peccatum exclusit.
2° nota, quod in peccato duo sunt, scilicet aversio a creatore et conversio ad creaturam, quorum primum est formale et essenti[a]lius, quam secundum, quod est quasi materiale. Si enim fieret conversio ad creaturam ita, quod non fieret aversio a creatore, ut quando quis amat creaturam propter Deum, tunc non fieret peccatum ; sed ratione aversionis, in qua est difformitas et contemptus, statim completur peccatum. Quod autem ratione aversionis non fit principaliter peccatum mortale, patet, quia potest fieri quandoque venialiter, ut quando quis in creatura delectatur plus debito, sed tamen citra Deum, quandoque tamen non potest aliquis delectari in creatura sine peccato. Interdum autem potest quis delectari in creatura meritorie, quando scilicet ad Deum tota refertur delectatio. Unde in Psalmo dicitur : Delectasti me Domine in factura tua et tunc sumitur delectatio pro operatione, non pro passione. Quis ergo delectatur in bene operando propter beatitudinem, ille taliter delectatur.
Item quia quaeritur in quaestione, quid sit peccatum actuale mortale, tenendum est de peccato, ut huiusmodi, secundum Magistrum in littera, quod non est substantia vel res aliqua, sed defectus et corruptela. Unde dicitur in littera peccatum nihil propter tria :
1° propter defectum, quia peccatum ut huiusmodi non est aliqua res, sed corruptio boni ;
2° propter effectum, quia peccatum denihilat hominem et deficere facit a vero esse in tantum, quod 1 Corinth. 13 dicit Apostolus : Si caritatem non habuero, nihil sum, et Psalmista dicit : Peccatores in nihilum rediges ;
3° propter despectum, quia vilem facit hominem et indignum praemio.
Item sciendum, quod aliud est peccati actus, aliud habitus, aliud macula. Peccati actus aliquid est, sed quando non fit amplius, desinit esse adveniente gratia. Sed peccati habitus, qui relinquitur ex malis actibus et aliquid est et remanet interdum cessantibus actibus et post infusam gratiam et peccati remissionem. Unde actus denominat peccantem, sed habitus peccati peccatorem ; et sic stat esse peccatorem tunc, cum non habet peccatum, ut nunc Maria Magdalena est peccatrix, sed nunc non est peccans. Et iuxta hoc dicit Salvator Matth. 21 : Publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei, quamvis non tunc erunt publice peccantes et meretrices. Culpa autem sine peccati macula nihil est, sed tamen deformat animam non per modum positionis, sed privationis, sicut truncatio membri deformat corpus et maculat. Unde dicit Augustinus, quod sicut abstinentia nulla substantia est et tamen ex ea corpus languet, ita peccatum nulla est substantia, eo tamen natura animae corrumpitur semper, quousque non deletur per gratiam.
Item nota, quod peccatum extensive loquendo habet duplex esse, scilicet esse primum, quod verum est deficere sive deesse, et sicut illud non potest habere rationem boni, sic Deus bonus non potest illud velle, quia non potest habere aliquam rationem creaturae. Sed secundum esse peccati est bonum vel profectus, qui ex illo provenit, quia Deus bonus non potest permittere peccatum aliquod evenire, nisi bonum ex illo proveniat, cum nullum peccatum potest contingere, nisi ipsum a iusto domino sit punitum ; et necesse est, quod illa poena sit bona, cum sit iusta et ad pulchritudinem universi. Et secundum primum esse ipsum peccatum non habet causam efficientem, sed deficientem, dicente b. Augustino 12 De civitate Dei : Nemo quaerat efficientem causam male voluntatis, sed de facto deficere ; nam quia ab illo, quod summe est, ad illud, quod minus est, est incipere habere malam voluntatem, causas porro istarum defectionum, cum efficientes non sint, tale 5 est, ac si velit quisquam videre tenebras vel audire silendum.
Et in fine capituli dicitur : In quantum deficiunt, male faciunt et quid faciunt, nisi vana, quae causas habent deficientes.
Et ibidem 9 cap. in principio : Nec talem voluntatem facit anisi defectio, qua deseritur Deus, cuius etiam defectionis causa deficit. Ex quo dicto videtur, quod deficere est carentia debitae circumstantiae, in quantum debita est inesse circa actum creaturae rationalis ; et sic formaliter peccare est deficere a circumstantia debita actus Et hoc verbum deficio non est pure activum nec pure neutrale, sed quasi medium, nec dicens actionem per se, nec passionem.
Item notandum, quod peccatum habet multa nomina vocatur enim macula, quia Dei imaginem deformat, item reatus, quia ad aeternam poenam obligat, item pollutio, quantum ad imaginem contractam in extrema delectatione, item poena et hoc, in quantum respicit peccatum primi hominis, in quo natura fuit corrupta, item delictum et hoc, secundum quod est recessus a dignitate gratiae inhabite vel obmissio mandati affirmativi, item vocatur culpa et hoc prout respicit poenam, item offensa, quia contra Deum est, item praevaricatio et hoc, in quantum mandatum Dei transcendit, item vicium, id est defectus bonorum naturalium, item scelus propter magnam iniuriam Dei, item nefas, prout est illicitum personae perpetranti, item crimen, prout est dignum accusatione et poena.
Praeterea notandum est, quod peccatum quandoque accipitur materialiter, quandoque formaliter. Si materialiter, hoc vel pro subiecto peccante, ut 2 Ad Thessal. 2 vocatur Antichristus intransitive homo peccati. Et ista significatio est famosa apud eos, qui ponunt omne accidens positivum aut privativum esse subiectum sic se habens.
2° modo accipitur materialiter pro sacrificio peccati, ut Osee 4 de sacerdotibus et levitis Dominus dicit : Peccata populi mei comedent et ad iniquitates eorum sublevabunt animas eorum, et erit sicut populus, sic et sacerdos. Et isti modo loquendi alludit Apostolus 2 ad Corinth. 5, ubi loquens de Christo dicit : Eum, qui non novit peccatum, pro nobis fecit peccatum Deus Pater.
3° modo accipitur pro illo materiali extrinseco, in quo peccatur, ut Deuter. 9 alloquitur Moyses populum in haec verba : Peccatum autem, quod feceratis, id est vitulum arripiens igne combussi.
4° modo accipitur, ut supra dictum est, pro dicto vel facto vel concupito contra legem Dei, ut diffinit Augustinus peccatum 22 Contra Faustum, et ille modus loquendi est famosus, vocando actus tam intrinsecos quam extrinsecos inordinatos peccata. Unde Proverbiorum 24 : Cogitatio stulti peccatum est. Ideo Augustinus 3 De libero arbitrio dicit, quod iniuste aliquid facere peccatum est, et non solum hoc, sed quelibet commissio et quilibet modus habendi positivus vel privativus ratione cuius homini inest iniustitia, vocatur peccatum.
5° modo accipitur peccatum pro fomite ex peccato parentum causato, inclinante ad peccandum, de quo loquitur Apostolus ad Rom. 7 : Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Tale videtur Augustinus in Enchiridion vocare peccatum originale, contractum ex primis parentibus, de quo dictum est supra.
Peccatum vero formaliter dictum est defectus, cum peccare sit deficere. Et est duplex, scilicet moris et peccatum naturae. Naturae peccatum est defectus rei naturaliter debite inesse, ut defectus substantiae vel cuiuscunque accidentis naturalis ; et isto modo quaelibet creatura peiorabilis est peccabilis ; sic enim peccant monstra in ordine et proportione partium mutilata ; et ad illius similitudinem dicunt logici syllogismos peccare in materia vel forma. Peccatum autem moris solum rationali creaturae potest inesse, et est formaliter loquendo defectus iustitiae vel rectitudinis actualis. Et illud peccatum vocat S. Iohannes 1 Iohann. 3 iniquitatem, dicens : Et peccatum est iniquitas, id est defectus aequitatis et rectitudinis ; et illum defectum vocant quidam obliquitatem a iustitia, quidam aversionem a summa veritate et quidam falsitatem, quidam corruptionem boni et sic de quotlibet variis nominibus. Sed 3° modo formaliter vocatur carentia gratiae, quae est poena peccati prioris, non peccatum ; et ita valde multipliciter dicitur peccatum.
Et haec dicta quantum ad quid nominis peccati iuxta scripturam pro informatione nunc sufficiant.
