Distinctio XXX — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XXX

[Distinctio XXX]

In superioribus insinuatum est, licet ex parte…

 

[1.] Ista est distinctio 30, tractans de peccato, prout ab ipso primo parente transfusum est in posteros causaliter seu originaliter.

Et 1° continet, quod peccatum et poena simul transeunt in posteros a primo parente et quod peccatum originale est culpa ;

2° quod peccatum originale non est actus nec motus concupiscendi, sed fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum sive languor naturae sive tyrannus naturae sive lex carnis, quae est in membris nostris.

3° quod ex peccato Adae actuali processit peccatum originale, quod ex voluntate primi hominis seminatum est, ut in illo esset et in omnes transiret ;

4° quod illud solum est de veritate humane naturae et solum resurget, quod a parentibus tractum est, quod sui multiplicatione ao sine additamento rei extrinsece auctum est.

5° quod caro, in quam cibi transeunt, tamquam superflua in resurrectione deponetur. Et scito, quod Magister in ultimis duabus conclusionibus non tenetur.

 

[2.] Pro aliquibus iam dictis sunt hii versus : G

natos cunctos de se scelus inquinat Adae ;

Hoc scelus est, cuius ab origine [originale] nomen habemus,      

Quod [peccatum] contra quosdam [qui dicebant nec esse poenam nec culpam] nos asserimus fore culpam.

 

 [3.] Quaeritur, utrum peccatum originale sit concupiscentia.

Et videtur, quod non.

Nam concupiscentia post baptismum manet, sed peccatum originale non manet in baptizato : igitur quaestio falsa.

In oppositum est Magister in littera, dicens, quod peccatum originale non est actus, nec motus concupiscendi, sed fomes peccati, scilicet concupiscentia.

Notandum est, quod magna est difficultas circa peccatum originale. Pro quo sciendum, quod ista nomina defectus, peccatum, vitium, culpa videntur idem signare, sed differenter. Nam defectus generaliter dicit carentiam alicuius perfectionis, sive sit debita inesse, sive non ; et ideo in omni creatura est defectus, et in solo Deo nullus defectus est, quia omnem habet perfectionem sive formaliter sive essentialiter, ideo simpliciter perfectus est, ut dicit Commentator 5 Metaphysicae cap. de perfecto et concorditer omnis scriptura sacra cum doctoribus et philosophis. Peccatum autem acceptum large dicit carendam perfectionis debite inesse et sic fit peccatum in naturalibus et in moralibus, ut carens membro debito corpori dicitur habere peccatum naturae, et carens iustitia dicitur habere peccatum moris ; et ideo peccatum originale potest esse et in naturalibus et in voluntariis. Vitium autem dicit carentiam perfectionis et rectitudinis debitae inesse in appetitivis. Unde vitium ponitur in appetitu sensitivo : motus enim primi sensuales rationem vitii habent. Culpa autem videtur dicere carentiam perfectionis debitae in volitivis tantum ; defectus enim culpabilis ad voluntatem pertinet : interdum tamen, immo frequenter, unum pro alio recipitur.

Ulterius sciendum, quod tria sunt genera peccatorum : nam omne peccatum aut est originale aut actuale : et actuale duplex, quia mortale et veniale. Et de originali in praesenti distinctione est difficultas, cum alii dicunt peccatum originale esse concupiscentiam, alii carentiam originalis iustitiae.

Ubi notandum, quod concupiscentia potest accipi, ut est actus seu pronitas in appetitu sensitivo - et sic non pertinet ad peccatum originale, in quantum peccatum est, quia nullum illorum ut sic est peccatum.

Vel concupiscentia potest accipi, prout est pronitas in appetitu rationali ad appetendum delectabilia inordinate et ad condelectandum appetitui sensitivo ; et isto modo pertinet ut materiale ad peccatum originale, quia per carentiam iustitiae originalis, quae erat sicut frenum cohibens ipsam voluntatem ab inmoderata delectatione, cum ipsa non positive, sed privative sit prona ad appetendum et sic ad concupiscendum delectabilia inordinate, sicut explicat Anselmus De conceptu Virginali cap. 4 de navi fracto gubernaculo et de equo, qui fracto freno dimittitur. Ex quo vult, quod peccatum originale formaliter est carentia originalis iustitiae debitae inesse, non tamen actu proprio, sed alieno, et sic est in iustitia privative loquendo secundum Anselmum ubi supra 27 cap. et De casu diaboli 16 cap., ubi dicit, quod nihil aliud dicit hoc peccatum, quam factam per inobedientiam Adae iustitiae debitae nuditatem, per quam omnes sunt filii ire. Materialiter autem dicit pronitatem appetitus rationalis et non concupiscentiam in parte inferiori ; ergo quod Magister dicit sicut et sancti sepe videntur dicere peccatum originale esse concupiscentiam, non debet accipi secundum eius formale, sed quia est in concupiscentia, quae est pronitas in parte superiori ipsius animae. Unde sicut in peccato actuali est aliquid materiale, scilicet conversio ad bonum commutabile et aliquid formale, scilicet aversio a bono incommutabili, sic in peccato naturali sive originali aliquid est per modum formae, scilicet habitualis, aversio a bono incommutabili, quae non est aliud, quam carentia debitae iustitiae, et aliud est per modum materiae, scilicet habitualis conversio virium sensitivarum ad sua delectabilia sine inperio rationis, quae non est aliud, quam concupiscentia ; in duobus enim, scilicet in adhesione voluntatis ad bonum incommutabile et in obedientia virium inferiorum ad superiores, consistebat rectitudo humana in statu innocentiae. Formaliter autem loquendo peccatum originale est carentia vel defectus debitae iustitiae ; materialiter autem loquendo est concupiscentia, unde homo primus in sua origine duplicem accepit iustitiam ; iustitiam, quae dicitur ius ad beatitudinem caelestem, 2° iustitiam, id est iurisdictionem plenam ipsius rationis super vires sensitivas animae, ut sine omni rebellione ipsi animae obedirent. Cum ergo Adam peccavit, tunc prima iustitia se privavit et tunc statim corpus ab obedientia animae recessit et cepit ipsi animae rebellare. Unde carentia primae iustitiae dicitur proprie originale, quod in baptismo deletur, sed carentia secundae iustitiae manet ut poena, quae de se non est peccatum, sed est incitamentum sive fomes ad peccatum. Item sciendum, quod defectus originalis iustitiae, quae est homini in sua creatione collata, ex voluntate hominis accidit, sicut deducit Magister in littera per Augustinum. Et sicut illa iustitia naturae donum fuit et fuisset in totam naturam humanam propagata, homine in statu innocentiae persistente, ita etiam et privatio illius iustitiae in naturam humanam totam producitur ab ipso Adam in omnes per propagationem concupiscentialiter procreatos, non autem in Christum, qui sine concupiscentia processit ab ipso Adam. Et ex his trahitur, quod peccatum originale est culpa et est poena culpae et est causa culpae.

 

[4.] Sed dubitatur, cum culpa sit defectus voluntarius, quo modo defectus originalis iustitiae est voluntarius ita, quod parvulo reputetur in culpam ?

Pro quo notandum, quod sicut est quoddam bonum, quod respicit naturam, quod omnibus habentibus naturam, datur, et aliud, quod respicit personam, ita est duplex culpa, scilicet naturae et persone. Ad culpam personae requiritur voluntas personae, sicut patet in peccato actuali. Ad culpam vero naturae, qualis est originalis, sufficit voluntas in natura. Quia ergo originalis iustitia data fuit ipsi Adae, non pro ipso solum, sed quod erat singulis ex ipso propagandis data, cum ipse erat fons et origo totam naturam humanam continens, inde est, quod singuli per propagationem concupiscentialem ab eo progeniti in natura radicitus sunt infecti.

Sciendum, quod peccatum actuale in Adam praecessit nostrum originale, sed nostrum originale praecedit omne actuale nostrum et in Adam idem peccatum fuit actuale et originale ; actuale ipsi Adae et originale respectu nostrorum peccatorum. Praeterea sciendum, quod est quaedam comparatio secundum maius et minus peccati originalis, mortalis et venialis. Nam peccatum mortale actuale ex eo, quod est privatio perfectionis maxime necessarie, scilicet gratiae, et habet plurimum de voluntario, ideo est gravius. Peccatum vero veniale, in quantum habet plus de voluntario quam originale, dicitur gravius eo, sed in quantum est privatio minoris boni et minus necessarii quam peccatum originale, levius est eo. Unde habent se sicut excedens et excessa. Haec secundum Parisiensem. Et hinc ex parte sensus plus punitur veniale, sed ex parte damni magis punitur originale. Ex iam dictis patet, quod peccatum originale formaliter secundum Anselmum est carentia originalis iustitiae debitae inesse, sed materialiter secundum Magistrum est concupiscentia, prout est pronitas in appetitu rationali ad appetendum delectabilia inordinata. Ex quo ulterius patet, quod quaestio principalis est vera. Tunc ad argumentum, cum arguitur : concupiscentia post baptismum manet : conceditur. Sed peccatum originale non manet in baptizato ;

primo conceditur hoc ; cum infertur : ergo peccatum originale non est concupiscentia : negatur consequentia, sicut non sequitur : spiritus Iohannis post mortem manet, sed anima Iohannis post mortem non manet : igitur spiritus Iohannis non est anima Iohannis.

2° potest dici negando minorem : nam peccatum originale manet, quoad eius esse materiale, sed non quoad eius esse formale, quod est carentia originalis iustitiae debite inesse.

3° propter grossiores potest distingui secunda pars : Nam si intelligitur, quod non manet peccatum originale quovis modo, tunc negatur ; si autem intelligitur, quod non manet, quoad eius esse formale, tunc conceditur.