Distinctio VII — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio VII

[Distinctio VII]

 

Supra dictum est, quod angeli, qui perstiterunt, per gratiam…

 

[1.] Ista est distinctio VII, quae primo continet, quod angeli boni in tantum sunt confirmati per gratiam, quod peccare nequeunt et mali in tantum sunt obstinati per malitiam, quod bene velle non possunt et tamen liberum arbitrium non perdiderunt.

2° quod boni angeli post confirmationem habent liberius arbitrium quam prius. Probat per Augustinum.

3° quod angeli mali, licet sint malitia obdurati, tamen non sunt vivacitate cognitionis privati. Probat per Augustinum et Isiodorum. Unde habent virtutem scientiae, subtilitatem naturae, experientiam temporum et revelationem sanctorum angelorum.

4° quod magicae artes et earum miracula fiunt scientia et virtute Daemonum, quam sciendam habent a Deo et potestatem ad fallendum fallaces vel ad monendum fideles et ad exercendam probandamque patientiam iustorum.

5° quod meteora visibilium non ad nutum Daemonum serviunt, sed Deo, qui dedit illis potestatem.

6° quod mali angeli non sunt dicendi creatores ob hoc, quod per illos magi ranas fecerunt ; et consequenter habetur, quod nulla creatura pura creare potest.

7° quod angeli mali quaedam possunt per naturae subtilitatem, quae tamen non possunt propter Dei vel bonorum angelorum prohibitionem.

 

[2.] Unde versus :

G

stantes labi nequeunt nec surgere pravi :

Libertas tamen arbitrii permansit utrisque.

Iam mala sponte mali cupiunt, bona sponte beati.

Magica fit mittente Deo, sed non sine causa.

Iusti sive mali de semine materiali

Res possunt facere, sed eas solus creat ille

Plura mali possunt, non omnia, si sinerentur.

 

[3. Quaeritur, utrum angeli boni possunt peccare.

Et videtur, quod sic.

Nam homines boni, qui vicerunt diabolum, possunt peccare ; ergo et angeli. Consequentia videtur tenere a simili et antecedens patet de viatoribus bonis.

Item : Deus potest eos permittere cadere, sicut permisit Luciferum : ergo assumptum verum. Consequentia patet, quia alias non videretur esse omnipotens.

 

In oppositum est Magister in littera.

 

Sciendum est, quod peccare, cum sit deficere (et sic posse peccare habere aptitudinem ad deficere), dupliciter removetur.

Primo per naturam, ut a Deo. Deus enim per naturam habet, ut non possit peccare, et hoc vocatur simpliciter non posse peccare.

2° removetur per gratiam confirmationis, ut ab angelis et sanctis in beatitudine perpetuo confirmatis. Sicut ergo Deus per naturam habet hoc, quod non possit peccare, sic angelus bonus et sanctus confirmatus habet per gratiam confirmationis, ut non possit peccare. Possibilitas enim angeli, quae erat principium sive causa mutabilitatis angeli, completur per lumen gloriae, ut non possit amplius mutari de bono in malum. Coniungitur enim angelus et quilibet sanctus in patria per plenam fruitionem ultimo frui in eius summa bonitate, quod non possit in contrarium deflecti ; sed non ideo caret libero arbitrio. Unde quamvis Deus non possit peccare, tamen liberrime potest facere - et facit, quidquid placet suae aeternaliter maiestati.

 

[4.] Utrum daemones possunt bonum facere ?

Videtur, quod sic.

Nam secundum Dionysium habent naturalia integra et per consequens est in eis inclinatio naturalis ad bonum et secundum illam inclinationem possunt aliquid conformiter velle. Sed talis actus non esset malus ; igitur quaestio vera. Confirmatur. Daemones habent vermem, qui est displicentia de peccato, sed illa displicentia non videtur actus esse malus ; licet posset ille actus in illis deformari mortaliter ex circumstantia aliqua, tamen possunt sistere in hoc, ut displiceat eis peccasse propter poenam. Igitur quaestio vera.

 

In oppositum est Magister in littera, dicens daemones nihil posse bene velle, nec posse habere bonam voluntatem.

 

Notandum, quod omnis creatura, in quantum a Deo est, ut sic est bona, et daemones sunt creaturae per naturam bonae, sed eorum voluntas mala est, cuius malitiae ipsi sunt causa ; et sic etiam actus naturae eorum bonus est, sed actus voluntatis eorum malus est. Actu autem contingit esse malum dupliciter : aut quantum ex se aut quantum ex defectu circumstantiarum ; quantum est ex se, nullus actus ad extra dicitur simpliciter malus, sed ex defectu circumstantiarum. Verbi gratia : hominem occidere est actus indifferens, et in se est bonus, sed indifferens, ut fiat bene vel male : bene a Deo et a sancto angelo vel homine, male a malo. Similiter poenitere hominem Deus bene vult, sed diabolus punit et vult male : possunt ergo daemones bonum facere de genere, sed non bene, nec bona voluntate, cuius obstinationis ratio a diversis diversimode assignatur. Sed ista videtur praecipue, quia secundum Damianum, quod est in angelis casus, hoc est in hominibus mors : homo enim post mortem in bono vel malo confirmatur, cum illi fini, cui adhaeret in vitae suae termino, oportet in posterum indeclinabiliter adhaerere, sive sit bonus sive malus. Sed dum est in via, potest deflecti ab illo fine. Et quia terminus hominis in viando est mors, ideo post mortem in bono confirmatur vel in malo obstinatur. Similiter dicitur, quod terminus viae [mali] angeli est terminus ille elationis, qua malo adhaesit et ideo non potest deflecti ab illo, et terminus viae boni angeli est persistentia, qua bono adhaesit et ideo non potest a bono deflecti. Quare autem datur homini longior, via quam angelo ? Forte est causa ista, quia homo magis differt vel distat a Deo, ideo oportet, quod longius inquirendo veniat in eius cognitionem. Angelus enim intellectu deiformi in divinam cognitionem pervenire potuit.

Ad primum negatur minor ; ad secundum negatur minor, eo, quod mali displicent sibimet sicut mali homines in peccando. Ex iam dictis patet primo, quod daemon potest habere actum bonum bonitate entis. 2° quod potest habere actum bonum bonitate moralis de genere, quia habet actus, qui transeunt super debitum obiectum, ut amare se, odire poenam. 3° quod non potest habere actum bonum bonitate meriti, qui actus moraliter bonus efficitur ex circumstandis debitis. Sed haec impossibilitas non est ex hoc, quod careat quolibet principio requisito ad actum meritorium, sed ex eo, quia caret altero principio requisito ad actum meritorium, quod est gratia. Iam enim non est in potestate habendi id principium secundum ordinationem divinam, non ex eo, quod non possit ex naturalibus suis facere, quidquid faciat homo ad recuperandum gratiam, sed quia, quidquid facere possit, non acceptabitur a Deo, nec de congruo, nec de condigno, ad gratiam conferendum. Et quantum ad hoc dicit Augustinus De fide ad Petrum cap. 5 : Quodsi possibile esset, ut aliqua natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex se ipsa rursum eam habere[t], multo possibilius esset in natura angelica, quae, quia non gravatur terreni ponderis corpore, et tanto magis hac esset praedita facultate.

                                                                              

[5.] Sed iterum dubium occurrit, utrum Deus potest perpetue damnato dare gratiam et ipsum salvare. Et dicitur communiter, quod in sensu diviso illa vera est, sed in sensu conposito falsa ita, quod impossibile est perpetue damnato dari gratiam et ipsum salvari, sicut impossibile est eundem simul esse bonum moraliter et malum secundum idem. Et dico secundum idem, quia aliquis secundum gratiam praedestinationis est bonus moraliter et secundum praesentem horam est malus moraliter, sicut patuit de Petro, qui per negationem pro dato tempore fuit malus moraliter et tamen secundum gratiam praedestinationis fuit bonus eo, quod gratia praedestinationis, quae est caritas, non excidit (I Corinthiorum 13).

 

[6.] Sed tollendo illam logicam de sensu conposito et diviso quaero, utrum Lucifer post lapsum, qui est perpetue damnatus, potest salvari. Et videtur, quod sic, quia Deus potest eum eripere de perpetua damnatione. In oppositum videtur esse illud Isaiae 66 : Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur ; et illud Mathei 25 : Ibunt hii in supplicium aeternum ; et illud Lucae 3 : Congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili. Nam sequitur : comburet Deus paleas, id est damnatos igne inextinguibilis, igitur ille ignis erit inextinguibilis et per consequens non poterit extingui. Et tamen per datum quaestionis poterit Lucifer post lapsum, qui est perpetue damnatus, salvari, igitur poterit ille ignis, extingui, quod implicat contradictionem. Similiter : sit ille ignis perpetuus Luciferi A, tunc arguitur sic : A ignis est perpetuus, igitur non potest desinere esse ; et ab alia parte A ignem potest Deus destruere, igitur A potest desinere esse. Iterum esse videtur contradictio. Igitur hic dicunt quidam, quod potest Deus de potentia sua absoluta salvare perpetue damnatum, sed non potest de potentia ordinata, quae est conformis in agendo regulis praeordinatis secundum sapientiam divinam, secundum quas regulas dicitur Ezechielis : Ubicunque ceciderit lignum, ibi erit, supple : perpetue ; hoc est : in quocunque amore creatura rationalis decesserit, in eo manebit, ut auctoritates innuunt iam adductae.