Distinctio X — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio X

[Distinctio X]

Hoc etiam investigandum est, utrum omnes illi…

 

[1.] Distinctio X continens primo, quod omnes angeli, id est de omnibus hierarchiis, mittuntur ; vel si intelligatur « omnes » simul interdum ;

2° quod spiritus, qui mittuntur, recipiunt denominationem ab officio ;

3° quod quidam putant ista nomina Michael, Gabriel, Raphael esse nomina propria angelorum, alii vero non propria singulariter unius, sed nunc unius, nunc alterius secundum qualitatem eorum, ad quae nuntianda vel gerenda mittuntur.

 

[2.] Pro istis sunt hii versus :

K

dicunt aliqui de quolibet ordine mitti,

Raro tamen summos tres atque frequentius imos.

Causam mittendi dat missio nomen, ut qui

Venerat ignire, Seraphin dicatur abinde.

 

[3.] Utrum omnes angeli mittuntur in ministerium ?

Et videtur, quod sic per illud ad Hebreos 1 : Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi.

2°, sic : Filius Dei, qui est angelus consilii super omnes angelos alios, missus est in ministerium, cum ipse dicat Matthei 20 : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare ; ergo a fortiori omnes alii angeli.

3°, si non omnes mitterentur in ministerium, tunc non omnes essent nostri adiutores.

 

In oppositum sic : nulli assistentes continue mittuntur in ministerium ; sed aliqui angelorum sunt assistentes continue, igitur... Minor patet per illud Danielis 7 : Milia milium ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei.

Item : superfluum est nuntios mittere, cum mittens potest absque nuntiis aeque bene subditos custodire ; sed Deus mittens est huiusmodi, qui potest etc.

Item : non licet ministros a meliori opere retrahere et ad minus dirigere ; sed mittendo angelos retrahet eos a contemplatione et mittet eos ad opus ministerii, quod est minus bonum. Igitur…

Sciendum, quod b. Gregorius istam quaestionem movet, sed neutram partem assertive determinat. Et ideo super isto sunt duae opiniones : prima dicens aliquos angelos ex officio deputari ad ministerium, ut inferiores ; sed aliqua de causa extra communem dispensationem exorta etiam superiores ad ministerium mitti. Alia opinio dicit, quod ad omne ministerium inferiores ordines sufficiunt, et dicit secundum Dionysium, quod angeli superiores nunquam circa nos ministerium habent. Ubi sciendum est, quod duplex est missio angelorum : una est interior, id est illuminatio, qua unus angelus mittitur ad alium ; alia est missio exterior localis, qua mittuntur ad nos. Secundum primam omnes mittuntur superiores ; sed iuxta secundam missionem non omnes mittuntur. Et in missione prima non oportet eos assumere corpora, sed in secunda, quando mittuntur visibiliter ad protegendum, illuminandum et dirigendum hominem, quia illi sunt actus angelorum respectu hominum, et portatio iuxta illud Psalmistae : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis ; in manibus portabunt te, ne forte etc. et Luce 16 : Factum est, ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis…

Possunt ergo concordari iste duae opiniones ; prima dicens, quod non omnes mittuntur, debet intelligi, io quod non omnes mittuntur ad extra in ministerium nostrum ; et pro isto sonat Dionysii dictum, dicens : Superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea, quae praeeminent usum exterioris officii, nunquam habent. Sed secunda dicens, quod omnes mittuntur, debet intelligi de missione interiori [intelligendo], quae est ab angelis propter nos. Nam sic mitti competit omnibus superioribus ad medios et infimos. Sed quis scit mortalis sine revelatione diffinire alteram partem ? Quis enim auderet pertinaciter dicere, quod angelus confortans Salvatorem suum in agonia non fieret unus de Seraphin, similiter de angelis, qui apparuerunt circa sepulcrum in resurrectione Domini Matth. 28, Marci ultimo ; similiter de angelis, qui post victoriam Sathanae accesserunt et ministrabant ei, Matth 4 ?

Et pro ista parte sonat auctoritas Apostoli allegata in principio, et ratio sequens illam, quamvis tertia ratio nihil concluderet. Unde etsi non omnes mitterentur, tamen adhuc essent nostri adiutores. Sicut enim Deus Pater non mittitur et tamen est noster adiutor, sic foret et de ipsis.

Pro 2a opinione negaretur maior assumpta in oppositum : nam aliqui assistentes continue mittuntur interiori missione ad inferiores. Ad secundum, quod videtur militare contra ambas opiniones, negatur maior : nam licet Deus, quantum est ex parte sui, aeque bene potest per se custodire homines, tamen ut homo ex omni parte cognosceret Dei beneficenciam, mittit ministros ei, nunc angelos, nunc prophetas, nunc apostolos et Filium suum, sicut dicit Salvator in evangelio.

Ad 3a dicitur negando minorem : non enim angeli propter missionem a divina contemplatione retrahuntur iuxta illud Matthei 18 : Angeli eorum semper vident faciem Patris.