Distinctio XLI — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XLI]
Cumque intentio, ut supra dictum est bonum…
[1.] Distinctio 41, tractans de operibus illorum, qui carent fide.
Et 1° continet, quod quidam non irrationabiliter dicunt omnes actiones et voluntates hominis sine fide malas esse et vitam malam et peccatum, quia secundum Apostolum sine fide inpossibile est placere Deo ; et iterum omne, quod non est ex fide, peccatum est.
2° quod illi, qui ponunt triphariam distinctionem actuum, dicunt opera, quae infideles naturali pietate faciunt, bona esse et bona intentione fieri, sed non illa bona intentione, quae est remunerabilis ad vitam.
3° quod illa Augustini auctoritas : usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium, debet intelligi vel de primo peccato hominis, vel de omnibus generaliter peccatis mortiferis, quorum licet quaedam dicantur non voluntaria, quae scilicet per ignorantiam vel per infirmitatem fiunt, eadem tamen possunit dici voluntaria, quia sine voluntate non committuntur.
4° quod illud dictum Augustini : Nusquam nisi in voluntate peccatum est, debet intelligi de primi hominis peccato.
5° quod non peccatur nisi voluntate et voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid adipiscere ; quapropter peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est.
6° quod voluntas est prima causa peccandi et voluntas mala voluntariumpeccatum dicitur ; hoc autem de peccato mortali actuali intelligendum est.
[2.] Pro aliquibus iam dictis sunt hii versus : T
sine facta fide quidam dicunt fore prava ;
Quidam vero bonum [qui factum sine fide esse bonum, sed irremunerabile] variant actusque triplicant
Prima voluntatis dic quod sit culpa, vel omnis.
Iste versus ultimus sic intelligitur : Dic, quod prima culpa sit voluntatis, quia voluntas est prima causa peccandi vel dic quod omnis culpa id est peccatum mortale actuale est voluntatis.
[3.] Quaeritur, utrum sola intentio habitualis sufficiat ad meritum.
Videtur, quod non, quia Iacobi 2 dicitur : Fides sine operibus mortua est.
In oppositum est Glossa super illud Psalmi : Dixi confitebor votum pro opere iudicatur.
Notandum, quod intentio habitualis 1° accipitur prout consistit in solo habitu, et haec non sufficit ad meritum ; est enim etiam in dormiente ; 2° prout existit in actu, pro qua sciendum secundum Richardum in Scripto 1 principali quaest. 1, quod aut homo habet facultatem faciendi opus exterius, quod praeceptum est, aut non ; si sic, dico, quod non sufficit ad meritum intentio sola, quia tunc non potest esse intentio sufficiens nec recta, nisi homo faciat opus exterius, quod praeceptum est, quia secundum Gregorium in Omelia super illud Ioan. 14 : Si quis diligit me, nunquam est amor Dei otiosus ; operatur enim magna, si est. Si autem operari renuit, amor non est ; et secundum hoc intelligendum est, quod habetur Matth. 4, quod Dominus sententiabit in iudicio pro defectu operum misericordiae. Si autem homo non habeat facultatem operandi, tunc sola intentio sufficit ad meritum, quia potest esse intentio sufficiens et recta absque operatione exteriori. Et quantum ad tales potest referri verbum Gregorii in quadam omelia super illud Matth. 4 : Ambulans Iesus iuxta mare Galileae et legitur in festo sancti Andreae, quod non est vacua manus a munere, si archa cordis repleta est bona voluntate. Haec Richardus.
Ex iam dictis evidet, quod intentio procedens de bona voluntate, non valens ad opus extra procedere, potest regnum glorie obtinere. Nam dicit b. Gregorius in Omelia praeallegata : Exteriora nostra quantumlibet parva sufficiunt ; cor namque et non substantiam pensat, nec perpendit, quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur et infra : Estimationem quippe praecii non habet, sed tantum regnum Dei valet, quantum habes. Pensate ergo, fratres carissimi, quid vilius, cum emitur, quid carius, cum possidetur ? Sed fortasse nec calix aque suppetit frigide, qui indigenti tribuatur ? Etiam tunc nobis securitatem promittit sermo divinus. Redemptore enim nato caeli cives ostensi sunt, qui clamaverunt : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Ante Domini namque oculos nunquam est vacua manus a munere, si archa cordis repleta est bona voluntate. Hinc etenim Psalmista dicit : In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi, ac si aperte dicat etsi exterius munera offerenda non habeo, intra me met ipsum tamen invenio, quod in aram tuae laudis impono, quia qui nostra datione non pasceris, oblatione cordis melius placaris. Nihil quippe offertur dicius bona voluntate. Ecce quam plane iste Sanctus deducit, quod bona voluntas et sic intentio est magnum meritum, dum etiam est sine opere extrinseco. Sed ut non ponatur dubium, quid sit bona intentio vel voluntas, subdit : Bona autem voluntas est : sic adversa alterius sicut nostra pertimescere, sic de prosperitate proximi sicut de nostro profectu gratulari, aliena damna nostra credere, aliena lucra nostra deputare, amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere ; inimicum etiam amando tollerare ; nulli, quod pati non vis, facere ; nulli, quod tibi iuste impendi desideras, negare ; necessitati proximi iuxta vires non solum concurrere, sed prodesse etiam ultra vires velle. Quid ergo isto holocausto locuplecius, quando per hoc quod Deo immolat, in ara cordis anima se ipsam mactat ? Ecce quam clare declarat, iste sanctus, papa Gregorius, quomodo bona voluntas et sic intentio sine exteriori opere est meritoria regni Dei.
Et patet, quod quaestio ad unum sensum est vera. Tunc ad rationem, quando dicitur : fides sine operibus mortua est. Conceditur. Sed ex illo non sequitur, quod nulla intentio sine opere valeret ad meritum, cum iam dictum est : plus Deus omnipotens intentionem bonam respicit, quam opus ad extra et, hinc Salvator dicit : Si oculus tuus (id est intentio) fuerit simplex, totum corpus tuum (id est congeries operum tuorum) lucidum erit.
[4.] Utrum intentionem fides dirigat ?
Et dicitur in textu, quod sic :
Intentio enim dicit quendam actum sive motum interiorem ab eo, quod est ad finem. Ad directionem autem motus alicuius requiritur aliquid per modum moventis, aliud per modum inclinantis, sicut patet in motu ambulationis, in quo oculus dirigit, pes movet. Similiter ad directionem intentionis requiritur aliquid per modum ostendentis, sicut ratio, et aliquid per modum inclinantis, sicut voluntas. Sed cum finis humanus ultimus, scilicet vita aeterna, transcendat vires humanas, ad ostendendum finem illum non sufficit ratio, nisi perfecta sit per habitum infusum, scilicet fidei, nec voluntas sufficit ad inclinandum, nisi sit perfecta per habitum caritatis. Et ita dicitur, quod fides et caritas in finem dirigunt.
[5.] Utrum quilibet actus infidelium sit malus ?
Et videtur, quod sic Ad Rom. 14 : Omne, quod non est ex fide, peccatum est. Glossa ibidem : Omnis vita infidelium peccatum est. Richardus et S. Thomas tenent, quod sic, intelligendo cum reduplicatione, scilicet quantum infideles sunt, alias non omnis operatio infidelium est peccatum.
Tunc ad primum, cum dicitur : Omne, quod non ex fide est, peccatum est ; hoc est : illud, ad quod ex infidelitate compelluntur, ut adoirare idola, abstinere ab aliquibus cibis et huiusmodi.
Ad 2m cum dicitur : Omnis vita infidelium peccatum est, non est intelligendum hoc modo, quod omnis actus eorum peccatum sit, quia habent actus bonos ex genere, vel ex circumstantia, vel ex virtute politica. Sed intelligitur, quod semper cum peccato vivunt, quia [in] infidelitate retenta nullum aliorum remittitur ; vel dicendum, quia intelligitur de illis actibus, ad quos ex suis actibus inpelluntur. Et hoc videtur intendere Apostolus. Haec S. Thomas. Sed quis dubitat ? omnes actus in infidelibus, qui de se sunt vitia, sunt mali ; de illis non est necessaria quaestio. Sed sicut in textu arguitur per Augustinum, quod non fit, quemadmodum fieri oportet, ideo malum est. Cum ergo omnia opera gentilium fiunt et non sicut debent fieri, sequitur, quod male fiunt et per consequens sunt mala, quia fiunt sine fide, ergo non placent Deo et sine caritate, ergo nihil prosunt ; nec solum opera infidelium, sed malorum Christianorum omnia sunt mala, quae fiunt in peccato. Nam Propheta non in vanum dicit de malo episcopo Iuda in Psalmo 108 : Oratio eius fiat in peccatum. Et Salvator Lucae 11 dicit : Si lumen, quod in te est, tenebrae sunt, totum corpus tuum tenebrosum erit, hoc est : si intentio tua fuerit mala, totum corpus, id est congeries omnium operum tuorum, malum est. Et ratio convincit Augustini supra [dicta] tacta. Cum enim opus omne hominis debet fieri in caritate, sicut dicit Apostolus : Omnia vestra in caritate fiant et sic caritative et per consequens quodlibet opus, quod sic fiat, sicut debet fieri, et sacerdos existens in peccato luxuriae orat, missat, et caetera opera facit, ergo facit ea, sicut non debent fieri, ergo male et per consequens opera sunt mala moraliter ex defectu circumstantiarum.
Sed contra haec dicta est unum argumentum, quo Magister arguit per Augustinum dicens, quod in servili timore et bonum fiat, non tamen bene ; nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est, quod facit.
Ecce hic dicitur bonum facit, licet non bene : ergo oportet concedi, quod opera infidelium et pessimorum Christianorum sunt bona. Et arguitur sic : Iste malus sacerdos orat ; vel ergo bonum facit, vel malum ; quod bonum, patet per Augustinum, ergo…
Solutio : faciunt bona opera de genere et mala moraliter. Quando ergo arguitur : vel faciunt bona opera vel mala, respondetur : utrumque, quia bona ex genere et mala moraliter. Secundum logicam Aristotelis veram diceretur, quod quodammodo est verum, quodammodo falsum : nam verum est, quod faciunt moraliter mala, et verum est, quod faciunt bona de genere.
Ex istis patet, quantum homo debet esse sollicitus, ut faciat omnia in caritate etc.
