Distinctio XIX — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XIX.]
Solent quaeri plura de primi hominis statu…
[1.] Distinctio 19 de hominis statu, donis et conversatione, in qua
primo habetur, quod homo in statu innocentiae poterat mori et poterat non mori, eius enim immortalitas erat posse non mori ; in statu vero naturae lapse habet necessitatem moriendi ; in statu vero glorie habebit impossibilitatem moriendi, ex gratia tamen, non ex natura.
2° habetur, quod homo in statu innocentiae ex natura erat mortalis, sed immortalis ex ligno vitae.
3° quod quibusdam videtur, quod a natura habebat immortalitatem aliquam, sed per esum ligni vitae habuisset perfectam. Magister vero sustinet, quod habuit primam immortalitatem ex ligno vitae, declinans ad sententiam Augustini ; neutram tamen partem determinat.
[2]. Pro istis sunt isti versus : T
ante [id est in statu innocentiae] sic homo mortem tollerare quid et non ;
Quam [mortem] lapsus vitare [in peccatum ergo necessitas moriendi] nequit, tollerare [nequit mortem igitur inpossibilitas moriendi] resurgens.
Hanc vitae ligno poterat vitasse comesto ;
Quod [id est si non comedisset] nisi suppressisset, reus nec non criminis esset.
Primus versus construitur sic : T, id est 19 distinctio, ostendit, quod « homo quid tollerare » mortem « ante », id est in statu innocentiae, « sic », id est taliter (supple : quod) « quid », id est potest, mori « et » quid non mori.
[3.] Dubitatur, utrum quilibet homo sit immortalis.
Arguitur, quod non : nam quilibet homo est mortalis, igitur non est immortalis. Tenet consequentia per locum ab opposita differentia ; et antecedens patet, quia praedicatur essentialis differentia de sua specie.
Ad veritatem quaestionis arguitur sic : quilibet homo est immortalis. secundum partem principaliorem sui, scilicet secundum spiritum : igitur est immortalis. Consequentia videtur tenere : nam si homo dicitur exinde mortalis, quia secundum corpus potest mori, a fortiori debet sequi, quod ratione sui spiritus sit immortalis.
Notandum, quod sicut est mors duplex, scilicet naturae et culpae, sic est mortalitas duplex, scilicet ratione naturae et ratione culpae homini inexistens ; et quia mors naturae est separatio animae a corpore, mortalitas naturae est possibilitas separationis animae a corpore ; et quia mors culpae est separatio vite gratiae, sive Dei ab anima, mortalitas animae est possibilitas separationis vite gratiae, sive Dei ab anima. In proposito ergo volo loqui de mortalitate et immortalitate naturae.
2° notandum, quod homo est duplicis naturae, scilicet spiritualis et corporalis, ut dictum est distinctione 16. Ex parte naturae corporalis dicitur mortalis et ex parte naturae spiritualis dicitur immortalis ; et iuxta hoc mortalitas et immortalitas insunt eidem homini, sed non secundum eandem naturam.
3° notandum, quod immortale aliquando privat solum actum moriendi, et sic homo, in statu innocentiae si permansisset, fuisset immortalis, id est non moreretur ; sed aeque bene esset mortalis quoad potentiam, quia potuisset mori. Et sic accipiendo mortale et immortale non opponuntur, sicut nec ista : immortale secundum actum et mortale secundum potentiam. Alio modo privat actum et potentiam et sic est idem, quod esse non possibile mori, vel esse et non posse mori. Et sic mortale et immortale opponuntur, cum nihil sit, quod possit mori et non possit mori. Iuxta ergo primam acceptionem Magister et Augustinus dicunt, quod homo in statu innocentiae fuit mortalis et immortalis, quia potuit mori et potuit non mori ; quia quoad 2m, eius immortalitas erat posse non mori. Sed diceres : mortale et immortale sunt opposita privative vel contradictorie, ergo non possunt verificari de eodem pro eode tempore. Dicitur hic, quod consequentia de forma non valet. Nam de eodem Christo pro eodem tempore praedicabatur mortale, quia homo, et immortale, quia Deus ; similiter dicam de quolibet homine ratione spiritus et corporis. Et ergo, ut consequentia valeret, oporteret sic assumi : mortale et immortale sunt privative opposita, ergo non possunt verificari de eodem pro eodem instanti et secundum idem. Et tunc negatur, quod privative opposita mortale et immortale praedicarentur de eodem homine pro eodem instanti et secundum idem, capiendo immortale, ut dictum est in notabili, prout privat actum solum et non potentiam.
Item notandum, quod homo in statu innocentiae fuit immortalis, quoad actum ex conditione, quia : si non peccasset ; in statu lapsus [est mortalis ex necessitate conditionata, nam : quia peccavit, igitur necesse est eum mori ; in statu vero gloriae est immortalis ex necessitate conditionata, nam : quia confirmatus est ex gratia, igitur necesse est eum non mori. Et isto modo Christus est immortalis secundum humanitatem ; et propterea dicit Apostolus Roman. 6 : Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
Ad quaestionem ergo potest responderi propter grossiores homines per distinctionem ratione immortalis et restringendi ad spiritum. Ut sicut conceditur, quod quilibet homo est immortalis secundum spiritum, sic concederetur absolute, quod omnis homo est immortalis, quoad illum sensum ; ex quo non sequitur, quod omnis homo est immortalis, quoad corpus ; nam aliquis mortalis, immo quilibet viator, et aliquis immortalis, quia Christus. Quilibet tamen homo est mortalis accipiendo mortalitatem pro potentia moriendi secundum corpus absolute, quamvis iam Christus est immortalis, quoad actum subsequendi.
[4.] Utrum autem anima humana sive spiritus humamis sit immortalis, non est dubium apud catholice fidei homines, immo et secundum Philosophum gentilem 1 De anima dicentem : Intellectus videtur quaedam substantia esse et non corrumpi et iterum : separatur hoc ab hoc, tamquam perpetuum a corporali, quia spiritus a corpore. Difficile tamen est demonstrare arguitive, quod spiritus humanus sit immortalis et a corpore per se separabilis, ut est dictum in quaestione circa distinctionem 17. Potest autem sic suaderi : eligere mortem propter honorem Dei, promotionem fidei et propter salutem publice rei est eligere recte, quia in illo consistit actus fortitudinis, ex 3 Ethicorum. Sed secundum Augustinum 3° De libero arbitrio, quod quisque eligit appetendum, cum ad illud pervenerit, necesse est, ut melior fiat ; sed melior esse non poterit tunc, dum non erit : ergo ille, qui eligit mori propter honorem Dei, per illam mortem melior efficitur : igitur sequitur, quod per illam mortem quoad spiritum non desinit esse.
Item : nulla res naturaliter appetit illud, ad quod non habet aptitudinem naturalem. Sed spiritus humanus naturaliter appetit perpetuari in vita, non tantum secundum speciem, sed secundum individuum : igitur ex naturali instinctu noscit suam perpetuitatem Sed quidam maiorem negant dicentes, quod omne individuum, etiam corruptibile, appetit perpetuari saltim sub conditione, scilicet si perpetuitas esset sibi possibilis. Praeterea : quaelibet potentia corporalis laeditur et debilitatur ab excellenda obiecti ; sed spiritus humanus non laeditur et nec debilitatur, sed magis fortificatur secundum Philosophum 3 De anima, igitur spiritus humanus non est corruptibilis.
Item : anima rationalis sive spiritus humanus habet actum independentem a corpore, quia intelligit rem universaliter subesse universali et libere eligit et se potest reflectere super se et super actum suum cogitando et volendo ; quae facere non potest potentia non habens actum, nisi mediante organo corporeo. Sed potentia habens actum non dependentem a corpore non corrumpitur cum corpore ; igitur anima rationalis non corrumpitur cum corpore et per consequens est immortalis.
Item : Deus omnipotens est iustissimus iudex : igitur iustissime praemiabit tam bonos quam malos, ut nihil remaneat irremuneratum et inpunitum. Sed aliqui tam boni quam mali in vita praesenti sunt insufficienter puniti, cum mali deducant vitam voluptatis et boni vitam abstinentiae a malis : igitur videtur sequi, quod eos post mortem iustissime praemiabit. Et pro isto argumento est illud fundamentum fidei : Qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam ; qui vero mala, in ignem aeternum. Et de immortalitate animae quid amplius necesse est apud fidelem arguere, nisi credere verbo Veritatis, quo dicitur Sapientiae 2 : Deus creavit hominem inexterminabilem ; unde Spiritus Domini loquens ibidem contra impios, qui vitam non crediderunt futuram, dicit : Haec cogitaverunt et erraverunt et excecavit illos malitia eorum et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitiae, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum, quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis creavit illum. Invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum, imitantur illum, qui sunt ex parte illius. Et istam sententiam confirmat Salvator Matth. 10 dicens : Nolite timere eos, qui occidunt corpus et amplius non habent, quid faciant ; sed timete illum, qui potest occidere et animam mittere in Gehennam et per consequens ultra potest quam illi occisores, quia animam perpetue et sic immortalem cruciare. Et Luce 3 dicitur : Paleas comburet igne inextinguibili. Et patet ex fidei veritate, quod rationalis anima est immortalis.
