Distinctio XL — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XL

[Distinctio XL]

Post haec de actibus adiciendum videtur…

 

[1.] Ista est distinctio 40, tractans de peccato, in quantum conisistit in actu exteriori.

Et 1° continet, quod licet omnes actus secundum quosdam boni sunt, in quantum sunt, non tamen absolute omnes dicendi sunt boni, nec omnes remunerabiles, sed quidam simpliciter mali dicuntur, sicut et alii boni.

2° quod simpliciter boni actus sunt, qui bonam habent causam et intentionem, id est qui bonam voluntatem comitantur et ad bonum finem tendunt, ut est vera dilectio Dei ; mali vero simpliciter sunt, qui perversam habent causam et intentionem.

3° quod secundum aliquos omnis actus exterior de se est indifferens, sed fit malus ex mala intentione et bonus ex bona.

4° quod secundum aliquos triplices sunt actus :

Quidam, qui de se sunt boni, qui mali esse non possunt [ut bene Deum diligere, vicium odire] ;

Quidam de se mali, qui boni esse non possunt [blasfemia, adulteria] ;

Quidam, qui ex fine vel causa boni [dare elemosinam, ieiunare] vel mali esse possunt.

5° quod secundum alios ex affectu et intentione nomen inponitur operi sive actui et est verum generaliter in bonis, sed in malis non, sed excipiuntur, quae per se mala sunt, id est quae sine praevaricatione fieri non possunt ; et ad hoc sonat illud vulgare proverbium :

Quidquid [scilicet quod bonum est] agant homines, intentio iudicat illos,

cuius confirmatio est regula Christi dicens : Si oculus tuus (id est intentio) simplex fuerit, totum corpus tuum (id est opus quodlibet tuum) lucidum erit.

 

[2.] Pro aliquibus sunt hii versus : S

bonus [si sit indifferens actus] aut pravus ex fine vocabitur actus ;

Non fit fine bonus, in se si sit [ut blasfemia, adulterium] malus actus.

Fine bono quidam dicunt fieri mala nunquam.

 

[3.] Quaeritur, utrum omnis actus humanus sit moraliter bonus vel moraliter malus.

Et videtur, quod sic, quia homo secundum quemlibet actum suum vel meretur vel demeretur. Si meretur, tunc actus ille est moraliter bonus, quo meretur ; si demeretur, tunc est malus.

Ad oppositum videtur esse Philosophus in Praedicamentis, ubi vult, quod bonum [et malum] morale sunt contraria mediata, ergo possunt habere medium contra subiectum proprium, quod est actus humanus et per consequens potest esse aliquis actus humanus indifferens, scilicet qui sit neque bonus neque malus moraliter.

 

Notandum, quod actus bonus moralis dicitur hominis actus laudabilis, malus vero moraliter dicitur culpabilis. Est ergo sensus quaestionis, utrum omnis actus, factus ab homine ex ratione et voluntate, sit laudabilis vel vituperabilis Et addo « factus ex ratione et voluntate », quia homo aliquando movetur ad quosdam actus suos ex sola imaginatione sine deliberatione rationis, sicut movetur ad fricationem barbae vel alterius membri ; et huiusmodi actus non dicuntur proprie humani, [quia,] licet sint hominis, quia tamen non conveniunt homini secundum id, quo homo est homo, quod est pars rationalis per essentiam ; et sunt communes etiam bestiis.

Et istam sententiam innuit S. Thomas parte 1a 2e quaest. 18, articulo 8 et 9. Qui duo dicit : primum, quod est aliquis actus humanus, qui secundum suam speciem nec est laudabilis nec vituperabilis, et sic nec bonus moraliter nec malus moraliter, cuius ratio est, quia actus sumit speciem ex obiecto relato ad principium humanum, quod est ratio ; contingit autem dare obiectum, quod includit aliquod conveniens rationi et per consequens actus transiens super illud obiectum ex sua specie habet bonitatem, ut dare elemosinam egenti ; contingit etiam dare obiectum, quod includit aliquid repugnans rationi et per consequens actus transiens super ipsum secundum suam speciem est malus, ut adulterari vel furari. Contingit etiam invenire obiecta, quae nec includunt aliquid inconveniens, nec aliquid repugnans, et per consequens actus transeuntes super huiusmodi obiecta secundum suam speciem nec sunt boni nec mali moraliter, sed indifferentes, ut levare festucam, movere pedem ; et tamen coniuncti ad voluntatem ratione boni finis fiunt boni et ratione mali finis fiunt mali : movere, enim pedem ad calcandum mulieris pedem ex carnali affectione praesbytero est malum moraliter ; sed movere caritative pro transitu ad ecclesiam, est bonum moraliter. Similiter fricare barbam mulieris ex carnali affectu, immo propriam, ad dandum ei signum, ut veniret, malum est moraliter. Et sic verum est, quod ibidem dicit S. Thomas, quod nullus actus relatus ad iudicium est indifferens, sed omnis vel est bonus vel malus ; et probat hoc dupliciter :

1° quia omne verbum humanum est bonum vel malum, ergo omnis actus. Consequentia patet per simile. Antecedens probatur, quia omne verbum aut caret ratione iustae necessitatis et piae utilitatis, aut non caret : si caret, est malum, ut patet per b. Gregorium in quadam homelia, qui dicit, quod verbum otiosum, de quo reddent homines rationem in die iudicii, est verbum, quod caret ratione iustae necessitatis vel piae utilitatis ; si non caret huius[modi] ratione, est bonum verbum ; ergo omne verbum vel est bonum vel malum.

2° probat sic conformiter in corpore solutionis : Omnis actus procedens a ratione deliberativa aut est ad debitum finem ordinatus, aut non ; si est ordinatus caeteris concurrentibus, est bonus ; si non, ex hoc ipso malus est, quia ex hoc ipso repugnat rationi ; ergo omnis actus secundum iudicium, ex quo contingit sibi, quod ordinetur ex intentione ad finem vel non ordinetur, necessario est malus vel bonus. Et pro ista sententia est Augustinus, quem Magister adducit in praesenti distinctione.

Scotus autem tenet oppositum dicens, quod homo advertenter et ex deliberatione potest habere actum voluntatis et elicitum et imperatum indifferentem. Sed quia non solum actus exterior procedens a voluntate ex deliberatione, sed etiam cogitatio vel ordinatur bene in finem ultimum, et habebit praemium, vel in aliud, quam in ultimum finem, et erit otiosa, ergo habebit demeritum, ideo relinquatur Scotus et acceptetur Christus, qui dicit, quod de omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem.

 

Et patet, quod quaestio ad sensum supra expositum est vera.

Ad rationem conceditur, quod respectu actus humani sunt contraria mediata, sed non respectu actus, qui fit ex deliberatione et voluntate.

Ex iam dictis videtur, quod actus bonus moralis capit suum esse formale ab obiecto bono, tamquam a fine, et a voluntate bona, tamquam efficiente, et a circumstandis debitis, tamquam causa formali. Opposito modo est de actu morali malo, qui fit malus aliquando solum ab obiecto malo, ut a delectatione carnali, sicut adulterium, aliquando a mala voluntate, sicut sacrificium vel oblatio, quae sunt abominibilia Deo propter malam voluntatem, vel a circumstandis deficientibus, ut commixtio viri cum coniuge propter prolem, sed non debito tempore.

Et patet, quod valde faciliter peccatur in actibus, cum una circumstantia obmissa fit actus malus, sed difficulter fiunt boni actus moraliter eo, quod finem bonum, voluntatem bonam et omnes circumstantias oportet concurrere, ut fiat actus moraliter bonus.

Patet 2°, quod facilius homo cognoscit, quando agit moraliter male, quam quando agit moraliter bene ; immo cum caritas, qua homo est carus Deo, sit viatoribus abscondita, nisi specialiter reveletur, sine qua nihil fit meritorie, nullus viator scit, quando bene moraliter operetur, cum nemo scit, an gratia vel odio dignus sit.