Distinctio XXI — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXI]
Videns igitur diabolus hominem per obedientiae etc.
[1.] Distinctio 21, quae est secunda pars libri 2, in qua Magister considerat de peccato primi hominis, prout formaliter infecit ipsum primum hominem. Quae summarie primo continet, quod diabolus videns, quod homo per humilitatem obedientiae posset ascendere, unde ipse per superbiam corruerat, invidit et mulierem ratione minus vigentem tentavit.
2° quod diabolus, qui per violentiam non potuit nocere mulieri, ad fraudem se convertit et, ne cito cognosceretur, non in specie propria, sed in specie serpentis ad eam venit.
3° quod serpens nec verba intelligebat, nec rationalis factus est ; dicitur tamen callidissimus propter astuciam diaboli, qui per ipsum loquebatur et tentabat.
4° quod mulier serpentem non horrit, quia ipsum creatum esse novit et sic a Deo officium loquendi ipsum accepisse putavit.
5° quod in tentatione illud, quod Deus affirmavit, mulier dubitavit, diabolus negavit ; igitur quae dubitavit, ab affirmante recessit et neganti appropinquavit.
6° malum, quod mulier timuit, diabolus negando removit, duplex praemium promisit, scilicet similitudinem Dei et scientiam boni et mali.
7° quod tribus peccatis mulierem tentavit, scilicet gula in persuasione cibi, avaricia in promissione scientiae, inani gloria in promissione Deitatis.
Unde versus :
Vincit Adam veterem gula, gloria vana, cupido ;
Dum comedit, vetitum vincit gula ; gloria, dum vult
Ut Deus esse ; cupido, dum vult omnia scire.
8° quod gula est inmoderata cibi aviditas, vana gloria amor proprie excellentiae, avaricia inmoderata habendi cupiditas.
9° quod duplex est tentatio, scilicet exterior, qua ad sensum extrinsecus nobis malum suggeritur, interior, qua intrinsecus nobis malum suggeritur. Haec aliquando fit ab hoste, aliquando a carne.
10° quod tentatio, quae a carne fit, non fit sine peccato ; quod sic intelligitur : id est non fieret, si homo non peccasset, quia quamlibet tentationem carnis in statu lapsus praecessi[sse]t peccatum.
11° quod homo primus gravius peccayit, quia sola exteriori tentatione pulsatus cecidit. Sed quia per alium cecidit, per alium erectus est ; diabolus vero, quia per se cecidit, per alium iuvari non debuit, nec per se potuit : igitur peccatum diaboli irremediabile et hominis remediabile, fuit.
12° quod natura angelica non est redempta, quia non tota ceciderat ; humana vero ex parte est redempta, ne tota periret penitus, quia tota perierat.
13° habetur, quod mandatum per Adam venit ad Evam. Ultimo habetur, quod Deus fecerat Adam et Evam, ut loqui possent et loquentem intelligere.
[2.] Pro his omnibus sunt hii versus : X
Satanas dolet [id est invidet] hoc [ex hoc] ; solum petit [impetit vel tentat] mulierem
Non specie propria [sed serpentis], ne fraus nimium sit aperta ;
Sed ne recta nimis, tantum conceditur [per Deum] anguis [non columba],
Per quem [anguem tentationis] verba movet, quaerit [cur, etc.], negat [id nequaquam] et duo [similitudinem et scientiam] spondet.
Tenandi genera [sunt duo] : foris [exterior] hostis, fomes ab intra [interior].
Peccavit gravius [quam alii], quoniam sine fomite, primus [Adam] ;
Sed levat hunc alter [Christus] merito, quem [Adam] deicit alter [diabolus].
Per se [non per alium] deicitur Satanas, non ergo levatur [ab alio].
Nota, quod per Adam praeceptum venit ad Evam.
[3.] Dubitatur, utrum omne peccatum hominis procedit ex invidia diaboli.
Videtur, quod sic, per illud Sapientiae 2° : Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, id est per invidiam diaboli intravit mors animae in orbem terrarum, igitur quaestio vera. Tenet consequentia ex eo, quod invidia est initium primi peccati hominis et per consequens omnium peccatorum.
In oppositum sic : omne peccatum hominis est ex superbia diaboli, igitur non ex invidia. Consequentia tenet, quia eorundem actuum non possunt esse due cause coequeve, et antecedens patet per illud Ecclesiastici 10 : Initium omnis peccati est superbia.
Hic est notandum, secundum Bonaventuram in Scripto q.1, quod mens diaboli his duobus peccatis, scilicet superbia et invidia, est obsessa. Nam per superbiam cadens a felicitate vult quemlibet hominem sibi subicere et per invidiam a statu felicitatis inpedire ; et superbia est sicut movens primum et invidia sicut movens proximum.
2° notandum secundum Thomam parte 1 q.14 articulo 3, quod causa alicuius potest esse aliquid dupliciter : uno modo directe, alio modo indirecte. Indirecte quidem, sicut cum aliquod agens causat aliquam dispositionem ad aliquem effectum occasionaliter, ut secans ligna est causa occasionalis combustionibus eorum : et isto modo diabolus est causa per suam invidiam omnium nostrorum peccatorum, quia ipse instigavit ad peccandum primum hominem, ex cuius peccato consecuta est in toto humano genere praeter Christum (et secundum aliquos praeter matrem eius gloriosam Virginem) quaedam pronitas ad peccandum. Directe autem dicitur aliquid causa alterius, quod operatur ex intentione ad id vel illud ; et isto modo diabolus non est causa peccati cuiuslibet ; non enim omne peccatum comittitur diabolo instigante ex intentione, sed aliquod committitur ex libertate arbitrii et corruptione carnis, quia Origenes dicit : Etiam si diabolus non esset, homines haberent appetitum cibi et venereorum et huiusmodi, circa quae inordinatio multa contingit, nisi per rationem tales appetitus refrenentur, et maxime supposita corruptione naturae ; refrenare autem et ordinare appetitum subiacet libero arbitrio. Ex his dictis patet, quod quaestio est vera. Ad rationem negatur consequentia ; et quando probatur ,quia eorundem actuum non possunt esse duae causae coaequevae, conceditur et negatur, quod superbia diaboli et invidia sint causae coaequevae cuiuslibet peccati hominis, cum invidia sit inmediatior causa, nec est per se causa directa cuislibet peccati hominis, ut est iam declaratum. Et ex superbia diaboli orta est invidia eius.
[4.] Utrum omnis tentatio est mala ? Videtur, quod sic. Nam rogamus Matth. 6 dicentes : Non inducas nos in tentationem, ibi negatur universaliter tentatio.
In oppositum sic : tentatio Dei, quae tentavit Abraham, non est mala ; ergo quaestio falsa.
Notandum, quod ad completam tentationem tria requiruntur : scilicet tentans, tentatus et res, circa quam fit tentatio. Et ab omnibus illis tentatio accipit saepe nomen sic, quod fit activa, ut diaboli tentantis, passiva, ut hominis tentati, et obiectiva sive occasionalis, ut mulier pulcra, divitiae et similia.
2° notandum, quod tentatio secundum Durandum est motus vel actus natus inclinare in aliquod malum. Talis autem motus fit principaliter a diabolo et a carne in ipso homine. Accipiendo autem tentationem prout est inquisitio experientiae naturae rationalis, ut innotescat prius incognitum, tunc solum illa tentatio fit a natura rationali ; et sic caro, ut est pars hominis, mundus, divitiae, mulier, non cooperans ex intentione ad tentationem, non tentant, sed sunt instrumenta tentationis.
Item sciendum, quod tentatio naturae rationalis tria requirit :
1° ut per eam cognitio alicuius dubii percipiatur,
2° quod hoc sit intentum ab illo, qui tentat,
3° ut ipsemet, qui tentat, cognitionem alicuius rei percipere velit.
Et secundum ista tentatio invenitur in hominibus, secundum quod homo hominem tentat ad accipiendum alterius scientiae cognitionem, vel alicuius, quod in ipso est. Aliquando autem dicitur tentatio, cum salvantur duo ex his, siciliet manifestatio ignoti et intentio tentantis ; et hoc modo Deus tentare dicitur, ut patet in tentatione Abrahe de immolatione filii Genesis 22, per quam tentationem Deus intendebat manifestare, qualis Abraham fuit in obedientia et in fide. Illo modo etiam tentavit ipsum Iob eiusdem cap. 1, Tobiam eiusdem 12 cap. ; de qua etiam tentatione dicitur Deuteron. 13 : Tentavit vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis eum. Ubi dicit b. Augustinus : In illa locutione positum est ut sciat pro eo ut vos scire faciat ; sicut letum dicimus diem, qui letos facit (et frigus pigros) ; illo ergo modo tentavit Deus Abraham, Iob, Tobiam et alios multos, ut nos virtutes eorum scire faceret et nobis manifestaret in exemplum. Et talis tentatio est laudabilis, qua quis tentat, ut lucrifaciat, sicut Deus, qui in omni sua tentatione facit proventum, ut dicitur 1 Corinth. 4. Aliquando tentatio est, in qua est tantum manifestatio tentati ; et sic tentat caro, mundus et quaelibet inpugnatio virtutis, quia per quamlibet impugnationem virtutis manifestatur fortitudo vel infirmitas mentis, sicut manifestatur virtus vel infirmitas militis in pugna. Huiusmodi autem inpugnatio virtutis vel est ab intrinseco ex carnis corruptione, et sic est tentatio a carne, vel a principio extrinseco - et hoc dupliciter, quia illud extrinsecum inpugnat solum per modum obiecti, sicut est tentatio a mundo et rebus, quae corda hominum alliciunt ad peccandum, vel 2° per modum agentis, quod trahit ad peccatum persuadendo, terrendo vel blandiendo : et sic est tentatio ab hoste, scilicet daemone vel homine.
Sciendum tamen, quod tentationem vel peccatum contingit esse ab hoste vel a carne dupliciter. Vel ut a movente remoto : sic omne peccatum est ab hoste et carne, id est corruptione mentis, quae habet ortum ab hoste et a carne ; nam diabolo suggerente facta est in primis parentibus carnis corruptio, qua mediante fit mentis corruptio in posteris. Vel 2° sicut amovente proximo : sic omne peccatum vel tentatio in malum est simul ab hoste et a carne. Aliquando enim coniunguntur ; ut quando diabolus utitur carne, ut instrumento, inflammando ipsam ; aliquando autem separantur, ut Christum Dominum diabolus tentavit, sed caro eius non eo, quod carebat fomite.
Praeterea sciendum iuxta secundum notabile, cum tentatio sit inquisitio experientiae naturae rationalis, ut innotescat prius incognitum, oportet, quod tres sint tentatores : Deus, homo et diabolus.
Deus tentans, ut erudiat manifeste et lucrifaciat, propter quod eius effectiva tentatio est desideranda, quia bona et tentato veniens ad profectum.
Homo aliquando tentat propter veritatem incognitam, ut cognoscat, et sic capitur proprie eo, quod tentare proprie est sumere experimentum de aliquo, ut sciatur aliquid circa ipsum ; et si circa illum finem sistitur, est tentatio humana, qua magister tentat discipulum.
3° modo fit tentatio ab homine et a diabolo propter tentatum secundum vitia callide seducendum ; et sic tentare est callide accipere experiendam alicuius hominis cum intentione decipiendi ; et haec tentatio est culpabilis, quae non potest Deo competere iuxta illud Iacobi 1 : Nemo, cum tentatur, dicat, quod a Deo tenetur ; Deus enim intentator est malorum ubi Glossa : quia nullo modo tentat inducendo ad malum, sed exercendo ad meritum. Et patet, quod aliter tentat Deus, quia ut tentato proficiat, aliter homo, quia ut sciat, aliter diabolus, quia ut seducat. Unde versus :
Dat tria tentare : seducere, scire, probat.
Item sciendum, quod in tentatione diabolica aliud est pure tentari, aliud tentatione titillari, aliud tentatione concuti, aliud in tentationem induci. Pure tentatur, qui tentatori resistit fortiter, ne a bono virtutis flectatur. Et sic tentatus est Iesus Matth. 4 ; Ioseph per dominam suam ad stuprum Gen. 39 ; Suzanna a senibus presbyteris Dan. 13. Tentatione titillatur, qui occurrente tentatione delectationem modicam suscipit voluntate repugnante. Tentatione concutitur vel quatitur, qui fluctuat, an velit vel nolit tentationi consentire, sicut fit in equilibra, ubi per impulsionem vehementem fit motus contra rationem propotionis aequalis, donec aequalis proportio non superat illum motum ; sic, donec ratio proportionata bono a motu contrarii resipiscat. In tentationem inducitur, quando ratio superatur et animus consentit peccato. Et secundum b. Augustinum super illo verbo Matth. 6 : Et ne nos inducas in tentationem, dupliciter aliquis inducitur in tentationem : uno modo, quando inducitur in peccatum mortale, quae inductio cedet tentato et ecclesiae ad bonum iuxta illud Rm. 8 : Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt sancti ; sic fuit inductus Petrus, dum Dominum ter negavit. Alio modo aliquis inducitur in peccatum finalis impenitentiae, quam inductionem est necesse tentato cedere ad perpetuam damnationem, quo modo Scarioth fuit inductus per Satanam in tentationem. Sed rogante Salvatore pro Petro, ne fides eius deficeret, Petrus non fuit secundo modo inductus per Satanam, ut aliquando conversus confirmaret fratres suos.
Et sciendum, quod Deus non inducit in tentationem effective, quamvis iuste reum permittit induci in tentationem, cum iustum sit, ut illi, qui refutat gratiam Dei et iuvamen, quod Deus in poenam peccati abstrahat ab eo gratiam et iuvamen ; sed cum sic ab eo abstrahit gratiam et iuvamen, iuste suo auxilio eum deserit et sic induci in tentationem permittit. Sed dicet quis : si Deus non inducit in tentationem, frustra ergo rogamus dicentes iuxta eius doctrinam : Et ne nos inducas in tentationem. Hic dicitur negando consequentiam. Rogamus enim, ut non permitta nos induci in tentationem, quod est proprium solius Dei ; ideo autem non inducit Deus in tentationem, quia non est auctor mali ; quod si faceret, scilicet induceret hominem in tentationem usque ad gradum peccati inclusive, esset auctor mali et tentator malorum. Et patet, quod omnis tentatio culpabilis est originaliter ab ipso peccante et non a Deo. Omnis enim tentatio culpabilis est originaliter concupiscenda inordinata peccantis. Patet, quia omnis tentatio culpabilis est motus vel actus natus inclinare ad illicitum, ut dictum est in notabili 2°. Sed omnis talis actus vel motus cum sit viciosus, est a concupiscenda inordinata peccantis, quae est radix cuiuslibet peccati secundum Augustinum 14 De Trinitate.
Et istud intendebat b. Iacobus cap. 1 dicens : Unusquisque tentatur a concupiscenda sua abstractus et illectus ; abstractus, scilicet a bono incommutabili ad peccatum per bonum temporale, et illectus, id est illaqueatus ad serviendum peccato in poenam peccati, cum omnis, qui facit peccatum, servus est peccati Ioan. 8. Ex omnibus his colligitur, quod quadruplex est tentatio : prima fraudulentiae, quae est a Satana et a pravo homine, de qua agitur in ista distinctione et de qua dixit Petrus Ananiae Actuum 5 : Cur tentavit Sathanas cor tuum ? 2a concupiscentia Iacobi 1 ut supra ; 3a experientiae, de qua Genes 22 : Tentavit Deus Abraham tolle filium tuum unigenitum Ysaac, et vade et offer ; 4a diffidentiae, de qua 1 Corinth. 10 : Cavete, ne tentaveritis Deum, sicut quidam.
Tunc ad quaestionem respondetur, quod est falsa : nam 1° patitur instantiam de tentatione Dei, 2° de tribulationibus iustorum, quae dicuntur tentationes, quae debent esse gaudium iustis, iuxta illud Iacobi 1 : Omne gaudium existimate fratres, cum in tentationes varias incideritis et iterum : Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Ad rationem dicitur, quod est solum distributio pro tentatione culpabili, quam cupimus per Dominum evitare.
