Distinctio XXXIV — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXXIV]
Post praedicta de peccato actuali diligenti indagine…
[1.] Ista est distinctio 34, tractans de peccato adultorum et primo de radice peccati actualis.
Et 1° continet, quod origo et causa mali sive peccati fuit bonum, non Deus, sed voluntas, quae bona a Deo creata est.
2° quod malum non est nisi in re bona.
3° quod non est dare purum malum, bonum autem omnino malo carens est bonum integrum.
4° quod malum est bonum.
5° quod dialeticorum prima regula fallit, qua dicunt nulli rei simul inesse contraria.
[2.] Super his sunt hii versus : L
bona res vitio dic causa quod est et origo ;
Est quoque velle malum reliquorum causa malorum,
Inque bono tantum mala sunt ; patet ergo, quod unum
Dat natura bonum fore, sed corruptio pravum.
[3.] Dubitatur, utrum est aliquod purum et primum malum.
Videtur, quod sic, quia aut est aliquod summum malum aut non. Si primum, habetur propositum : nam illud erit primum et purum malum ; si non, sequitur, quod omni malo est accipere peius et erit processus in infinitum in permanentibus, quod est inconveniens ex 2 Metaphysicae. Ergo oportet, quod sit summum malum.
Item : si unum contrariorum est in natura, et reliqum, ut dicitur 2 Caeli. Sed summum bonum est, cui opponitur summum malum, igitur… Praeterea : omne, quod est per participationem sive per accidens, reducitur ad illud, quod est per essentiam, vel ad illud, quod est per se. Sed res, quae sunt male apud nos, non sunt male per essentiam et per se, sed per participationem et per accidens : ergo est dare malum per essentiam et per se ; sed tale est purum et primum malum.
In oppositum est Magister in littera dicens, quod non est dare purum malum, quia malum praesupponit bonum. Sed nullum ens est purum malum, quia in quantum ens habet rationem boni ; igitur impossibile est dare primum purum malum. Et pro ista parte est Philosophus 1 Metaphysicae et b. Augustinus in multis locis et praecipue sacra scriptura. Praeterea impossibile est esse puram privationem in se subsistentem. Sed malum, ut huiusmodi, dicit privationem boni, ut huiusmodi. Si ergo esset purum malum, esset pura privatio in se subsistens.
Item : inpossibile est summum malum esse a se, quia est pura privatio, quae non potest esse ens a se, nec esse ens per essentiam, nec per participationem.
Notandum, quod triplex est malum : videlicet culpae, poenae et damni, quod opponitur triplici bono, scilicet honesto, delectabili et utili. Nam culpae opponitur honestum, poenae opponitur delectabile, damno opponitur utile. Et damnati pro peccatis actualibus habebunt illud triplex malum, scilicet culpae, poenae et damni, quia erunt in peccato, in poena et in privatione visionis divinae essentiae.
2° notandum, quod malum poenae non proprie dicitur malum, nam poena est a Deo facta et iusta et bona, quamvis malis non videtur esse bona, neque iusta, sicut videtur de diabolo, qui iudicat sibi inesse poenam iniustam. Sed sanctus et iustus scit, quod mala poenae sunt a Deo et ad meritum sanctorum mala ; namque non sunt, quae nec crimine mentem inplicant, nec conscientiam ligant, sicut est paupertas, aegritudo et aliae poenalitates.
3° sciendum, quod malum sumitur dupliciter : vel abstractive, et sic dicitur malum per se et nominat vitium rei et ut sic non est ens, sed entis, privatio. 2° sumitur concretive et dicitur malum per accidens, et ut sic est aliqua natura, scilicet subiectum actus mali, ut angelus vel homo vel aliquis habitus deficiens a bonitate moris vel actio mala. Et ista acceptio valet pro praesenti distinctione, in qua Magister nunc vocat malum concretive, ut angelum vel hominem malum, nunc abstractive, ut malitiam vel iniquitatem ; et in prima acceptione concedit, quod bonum est malum, quia natura bona a Deo facta est, cui inest malitia ; et in 2a acceptione negat illam malum est bonum, quae tantum valet malitia moris est bonitas moris vel bona natura et sic accipitur in illo dicto Isaie 5 : Vae his, qui dicunt malum bonum et bonum malum ut qui dicunt adulterium bonum vel castitatem malam. Et sic Magister aequivocat in bono naturae et malo moris et dicit, quod in contrariis, quae mala et bona vocantur, illa dialecticorum regula deficit, qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Sed videamus dialecticorum regulam. Ecce Aristoteles diffinit contraria sic 10 Metaphysicae : Contraria sunt, quae sub eodem genere posita sunt, et maxime a se distant et eidem susceptibili vicissim insunt. Item dicit in praedicamento substantiae, quod substantiae nihil est contrarium. Comportemus illa : ecce bonum naturae ut homo est substantia ; malum moris ut adulterium est accidens - et homo non est in eodem genere, in quo moris malitia : igitur bonum naturae et malum moris non sunt contraria, quia non sub eodem genere posita, nec per se ipsa sunt genera opposita. Cum ergo conceditur bonum est malum, non ex eo conceditur duo contraria inesse eidem secundum idem eo, quod bonum in subiecto supponit pro natura bona materialiter sive personaliter pro subiecto malitiae et tantum valet bonum est malum, id est naturae bonae inest malum secundum regulam Philosophi 1 Priorum : In accidentalibus nihil refert dicere hoc esse hoc et hoc inesse huic. Nam non differt dicere ad signandum veritatem Sortes est albus et Sorti inest albedo, homo est iustus et homini inest iustitia et sic de similibus. Et patet, quod dialecticorum regula non fallit ; quibuscunque enim datis contrariis impossibile est, quod simul sint in eodem secundum eandem partem respectu eiusdem, ut impossibile est eundem hominem secundum spiritum suum simul instanter esse bonum moraliter, et esse malum moraliter secundum praesentem iustitiam vel secundum praedestinationem. Nam bonum moraliter, ut est contrarium malo moraliter, maxime distat ab eo distantia non locali, sed in compositis existentiae in eodem subiecto secundum idem. Malum autem et bonum naturae non sic se habent, quia bonum naturae nulli potest inesse, cum sit substantia ; bonum vero moris potest inesse, cum sit qualitas ; non ergo conceditur praedicari contrarium de contrario, cum conceditur bonum est malum, sicut nec ibi homo est malus sed conceditur ibi praedicari accidens de suo subiecto, cui non est contrarium. Unde si contraria possent simul eidem inesse secundum idem et respectu eiusdem, sine dubio duo contradictoria invicem contradicentia forent vera, sicut patet per regulas Philosophi, immo per regulam Christi : Non potest arbor mala bonos fructus facere, neque arbor bona malos fructus facere. Et iterum : Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? quasi diceret nullo modo.
Tunc ad argumenta quaestionis : negatur prima pars disiunctive ; ad probationem : sequitur, quod erit processus in infinitum, uno modo conceditur hoc, quamvis non conceditur fore processum in infinitum in causis essentialiter subordinatis, sicut vult Philosophus : peccata enim non sunt causae essentialiter subordinatae, sed magis accidentaliter deordinatae, immo nec causae propriae.
Ad 2m conceditur auctoritas de contrariis positis ;
Ad 3m, cum dicitur : Omne tale per participationem vel per accidens reducitur etc., dicitur uno modo, quod verum est in illis, quae perfectionem important et non defectum ; 2° dicitur, quod omne malum reducitur ad bonum, tamquam ad suam causam, ut deducit Magister in littera, quod nullum malum est, nec potest esse, nisi sit a bono et in bono. Ex omnibus his patet, quod non oportet dare unum primum purum malum in ordinatione malorum, sicut datur unum primum purum et integrum bonum, quod est Deus gloriosus etc.
