Distinctio XLIII — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XLIII

[Distinctio XLIII]

Est praeterea quoddam peccatii genus, caeteris [gravius]…

 

[2.] Ista est distinctio 43, tractans de peccato in Spiritum Sanctum, quod dicitur peccatum ad mortem.

Et 1° continet quod peccatum in Spiritum Sanctum est gravissimum. quod quidam dicunt peccatum in Spiritum Sanctum esse peccatum obstinationis et desperationis. Est autem obstinatio induratio mentis in malitia et pertinacia, per quam fit homo impoenitens. Desperatio vero est, qua quis poenitus diffidit de Dei bonitate, aestimans suam malitiam magnitudinem bonitatis excedere.

3° qud utrumque istorum est peccatum in Spiritum Sanctum.

4° quod quidam dicunt omnem obstinationem et desperationem esse peccatum in Spiritum Sanctum ; et secundum illos pecatum illud dicitur irremissibile, id est vix aut difficulter remissibile.

5° quod alii dicunt solum illam obstinationem esse peccatum in Spiritum Sanctum, quam finalis concomitatur impoenitentia - et illud peccatum dicunt simpliciter irremisibile.

6° quod impugnatio agnitae veritatis et invidentia fraternae gratiae post reconciliationem sunt peccata in Spiritum Sanctum et quaedam species obstinationis.

7° quod peccatum ex infirmitate dicitur peccatum in Patrem, cui attribuitur potentia ; peccatum vero ex ignorantia dicitur peccatum in Filium, cui appropriatur sapientia. Sed peccatum in Spiritum Sanctum est, quod fit contra bonitatem et veritatem Spiritus Sancti :

 

[2.] Et pro ista distinctione est tantummodo iste versus :

X tibi peccatum describit flamen in almum.

 

[3.] Utrum sit aliquod peccatum in Spiritum Sanctum ?

Dicitur, quod sic.

Sed notandum, quod peccare in Spiritum Sanctum dicitur dupliciter : aut quia peccatur in personam Spiritus Sancti appropriate, quando scilicet aliquis male sentit de Spiritu Sancto pertinaciter, qualiter peccaverunt illi, qui dixerunt Spiritum Sanctum tertiam personam in divinis esse ministrum Patris et Filii, sicut ascribitur Origeni, et qui dixerunt Spiritum Sanctum esse creaturam ; sic autem non est ad praesens loqui de peccato in Spiritum Sanctum, quia sic peccatur appropriate peccato infidelitatis contra illum articulum : Credo in Spiritum Sanctum.

Aut 2° peccatur contra arbitrium Spiritus Sancti, scilicet ex certa malitia contra bonitatem Spiritus Sancti, sicut ex infirmitate est peccare in Patrem, cui appropriatur potentia, et peccare in Filium est peccare ex ignorantia, cui sapientia appropriatur, et peccare in Spiritum Sanctum est peccare ex malitia contra Spiritum Sanctum, cui appropriatur clemencia sive bonitas. Et sic in proposito locutio est de peccato.

 

Sciendum autem, quod peccare ex certa malitia, id est ex ipsa electione peccati, potest contingere dupliciter. Uno modo ex inclinatione habitus vitiosi, qui malitia dicitur, ex qua processit generaliter omne peccatum mortale ; et sic non est idem peccare ex malitia, quod peccare appropriate in Spiritum Sanctum. Alio modo contingit ex eo, quod per contemptum abicitur et removetur id, quod electionem peccati poterit impedire, sicut fides contemnitur per impugnationem, spes per desperationem, caritas per invidentiam, timor per praesumptionem, contritio per impoenitentiam, gratia per obstinationem : per hunc modum sunt sex species assignatae, quibus peccatur in Spiritum Sanctum, videlicet desperatio, praesumptio, impoenitentia, obstinatio, impugnatio veritatis fidei agnitae, et invidentia fraternae gratiae, quibus e contra correspondent sex species gratiae, quae retrahunt hominem a peccato et ducunt ad vitam veniae.

Item notandum, quod peccatum in Spiritum Sanctum specialiter opponitur gratiae poenitentiali, per quam fit remissio peccatorum. Ad remissionem autem peccatorum aut peccati quaedam exiguntur a parte remittentis, quaedam a parte eius, cui remittitur, et quaedam ex parte eius, per quod fit remissio. Ex parte remittentis concurrunt duo : scilicet misericordia (et contra hanc est desperatio) et iustitia (et contra hanc est praesumptio). Ex parte eius, cui fit remissio, [requiruntur] duo : scilicet propositum non peccandi (contra quod est obstinatio) et dolor de commissis (contra quod est finalis inpoenitentia).    

Unde finalis impoenitentia privat emendam et obstinatio cautelam. Ex parte eius, per quod fit remissio, requiruntur duo, scilicet fides Ecclesiae, contra quod est impugnatio veritatis agnitae, et gratia, quae datur in sacramentis, contra quam est invidentia fraternae gratiae. Differt autem invidia, quae est vitium capitale, ab invidia, quae est peccatum in Spiritum Sanctum, quia invidencia est respectu gratiae in se, in quantum corrupto pallato cordis bonum visum displicet ; sed invidia est respectu gratiae vel alterius boni, in quantum creditur diminutivum excellentiae proprie vel proprii boni.

 

[4.] Utrum peccatum in Spiritum Sanctum sit irremissibile ?

Sciendum, quod sancti doctores antiqui, ut Athanasius, Hilarius, Ambrosius, Ieronimus, Crisostomus dicunt esse peccatum in Spiritum Sanctum, quando ad litteram aliquid blasfemum dicitur contra Spiritum Sanctum, sive Spiritus Sanctus accipiatur secundum quod est nomen essentiale conveniens toti Trinitati et cuilibet personae, sive accipiatur Spiritus Sanctus, prout est nomen personale, distinctum a Patre et Filio. Et secundum hoc distinguitur Matth. 12 blasfemia in Spiritum Sanctum contra blasfemiam in spiritum hominis. Christus enim operabatur quaedam humanitus, ut comedendo, bibendo et alia huiusmodi faciendo ; et quaedam divinitus, ut daemones eiciendo, mortuos suscitando et peccata dimittendo et caetera huiusmodi, quae quidem agebat et per virtutem proprie divinitatis et per operationem Spiritus Sancti, quo secundum humanitatem erat repletus. Iudei autem primo dixerunt blasfemiam in filium hominis, cum dicebant eum voracem et potatorem vini et publicanorum amatorem, ut habetur Matth. 11 et Lucae 7, postmodum vero blasfemaverunt in Spiritum Sanctum, dum opera, quae ipse faciebat propria virtute divinitatis et per operam Spiritus Sancti, attribuebant principi daemoniorum - et propter hoc dicuntur blasfemasse in Spiritum Sanctum.

Augustinus autem in libro De verbis Domini blasfemiam vel peccatum in Spiritum Sanctum dicit finalem impoenitentiam, quando scilicet aliquis perseverat in peccato in mortali usque ad mortem, quod quidem non solum verbo oris fit, sed et verbo cordis et operis, nec uno sed multis. Hoc autem verbum sic acceptum dicitur esse contra Spiritum Sanctum, quod est contra remissionem peccatorum, quae remissio fit per Spiritum Sanctum, qui est caritas Patris et Filii.

 

Et iuxta diversam supradictam acceptionem peccatum in Spiritum Sanctum dicitur primo modo irremissibile non simpliciter, sed quia est difficulter remissibile ex eo, quod non habet causam excusationis, cum fiat ex certa malitia, sed non sic peccatum factum ex infirmitate vel ignorantia. Secundo modo acceptum, scilicet pro finali impoenitentia, tunc dicitur simpliciter irremissibile eo, quod nunquam dimittetur, nec in hoc saeculo, neque in futuro, ut dicit Salvator Matth. 12, Marc. 3 et Lucae 12. Et ad istum sensum allegat Magister in littera dicens, quod secundum illos peccatum dicitur irremissibile eo, quod numquam dimittatur. Unde inquit : Augustinus dicit, quod hoc solum peccatum veniam mereri non potest. Et Ieronimus, quod taliter peccans digne poenitere non potest ; et ideo recte Ioannes dicit 1 Iohannis 5, ut non pro eo oret quis, quia si sic peccat, orationibus Ecclesie hic vel in futuro iuvari non potest, habens cor induratum tamquam lapis, sicut de diabolo legitur.

Et quod peccatum finalis inpoenitentiae non dimittitur, nec in hoc saeculo nec in futuro, patet sic arguendo ; nam sequitur : ille finaliter est inpoenitens et peccat mortaliter actualiter, igitur nunquam finaliter poenitet, igitur peccatum ei nunquam dimittitur nec dimittetur ; tenet consequentia ex eo, quia ex opposito consequentis potest inferri oppositum antecedentis. Nam da oppositum consequentis : illi peccatum mortale actuale dimittetur vel dimittitur : igitur ille poenitet vel finaliter poenitebit ; et tamen per datum est finaliter impoenitens, quod manifeste repugnat. Quomodo enim quis potest finaliter poenitere et [finaliter] non poenitere ?

Et patet, quod Deus bonus nullum damnat, nisi finaliter impoenitentem et sic blasfemantem in Spiritum Sanctum. Stet ergo efficax verbum Domini, quod : Qui dixerit verbum contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro eo, quod voluntas repellit illud, per quod fit remissio peccatorum. Unde sicut aegritudo esset incurabilis, quae renueret medicinam certe sanativam morbi, ita peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile et ad mortem, quia per eius actum spiritualis medicina, scilicet poenitentia, repellitur. Unde Augustinus in De sermone Domini in monte dicit : Quod tanta est labes huius peccati, quod humilitatem deprecandi subire non potest.