Distinctio XXXII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXXII]
Quoniam supra dictum est peccatum originale…
[1.] Ista est distinctio 32, tractans de remissione peccati originalis.
Et primo continet, quod per baptismum peccatum originale deletur, quoad culpam, et debilitatur, quoad virium concupiscentiam.
2° quod quidam probabiliter dicunt, quod sicut in baptismo anima a culpa purgatur, sic etiam et caro a contagione.
3° quod alii dicunt tantum animam in baptismo purgari, carnem vero ab illa foeditate non mundari.
4° sicut animae scelus carnem corrumpit, sic e converso caro animam corrumpit.
5° quod concupiscentia, quae ante baptismum est culpa et poena, remanens post baptismum est solum poena et ut sic est a Deo, sed in quantum culpa, habet diabolum vel hominem auctorem.
6° quod peccatum originale dicitur necessarium, quia vitari non potest, et dicitur voluntarium, quia ex voluntate primi hominis processit.
7° quod ex altitudine iudiciorum Dei provenit, quod animam, quam sine macula creavit, corpori infecto unit, a quo maculam damnabilem contrahit et ipsam damnari praescit,
8° quod anima non omnino talis est, qualis creata est, quia bonitatem naturalem non amittens penitus viciatam habet, quia Deus creat mundam et statim fit sordida.
9° quod rationabiliter videtur pluribus, quod una anima in naturalibus sit subtilior alia, quia ad intelligendum et memorandum habilior, sicut in angelis constat esse.
10° quod licet quaedam animae in naturalibus donis prae aliis polleant, tamen ante baptismum a corpore discedentes parem poenam habent, et post baptismum statim equalem coronam sorciuntur.
[2.] Super quibusdam horum sunt hii versus : I
per baptisma fomes cessat [debilitatur], quia culpa [peccatum originale]
quoad esse formale
Non [quoad esse formale] est ulterius, etiam quia [ut dominari non tantum valeat] vis minor eius.
Fit quoque tunc anima per aquam simul et caro munda.
Carnem corrumpit animae scelus [primum]. Unde [propter hoc] modo fit,
Ut caro corrupta corrumpat eam [animam] vice versa.
Nemo [potest] quid [originale : et isc est necessarium] innatum vitare scelus, tamen ipsum [originale]
Esse [quia est voluntarium] voluntatis dic primi velle parentis.
Dic animam talem non esse per omnia, qualem
Hanc creat omnipotens, quia fit [creatur munda] bona, sordida mox est
Uni [animae] per dona naturae praeminet una [alia].
[3.] Quaeritur, utrum peccatum originale remittatur in baptismo.
Videtur, quod non :
primo, quia causa peccati inmediata, puta unio animae ad carnem concupiscentialiter seminatam, manet, ergo et peccatum.
2° quia culpa non remittitur, nisi iustitia opposita restituatur. Sed iustitia originalis in baptismo non restituitur, igitur nec culpa deletur. Consequentia nota est ex conditione oppositorum et minor probatur : nam inmortalitas non restituitur, nec omnimoda obedientia virium.
In oppositum est Magister in littera. Et probatur sic : Non potest aliquis esse simul filius gratiae et filius irae secundum praesentem iustitiam. Sed per originale peccatum nascuntur filii irae, secundum illud Ephes. 2 : Eramus natura filii irae, per baptismum autem regeneramur filii gratiae, igitur per remissionem peccati originalis in baptismo.
Notandum, quod in peccato originali, ut dictum est in quaestione circa 30 distinctionem, sunt duo, scilicet materiale et formale : materiale concupiscentia, formale vero privatio vel carentia debite iustitiae, cui gratia opponitur secundum se, non autem opponitur concupiscentiae. Unde gratia non patitur secum iustitiae carentiam, sed patitur secum concupiscentiam, cui non opponitur, nisi secundum effectum, in quantum inclinat ad oppositum eius, ad quod inclinat concupiscentia. Quia ergo in baptismo datur gratia, ideo remittitur originalis culpa quoad id, quod est formale. Unde desinit esse penitus culpa, sed non desinit penitus esse concupiscentia. Gratia ergo gratum faciens non stat cum peccato originali in eodem homine simul.
Sed diceret aliquis : peccatum originale dicit privationem oppositam originali iustitiae, quae differt a gratia gratum faciente, ergo videtur, quod cum ea possit stare. Ibi sciendum, quod carentia originalis iustitiae rationem peccati non habet, nisi secundum, quod disiungit ab ultimo fine naturam, quae apta nata est coniungi, ad quem coniungebat originalis iustitia ; gratia autem gratum faciens, licet non sit formaliter originalis iustitia, continet eam tamen virtualiter quantum ad hoc, quod perfectius coniungit ultimo fini, quam originalis iustitia, ideo gratia tollit peccatum originale quantum ad hoc, quod disiungebat ab ultimo fine. Cum ergo in baptismo non ponenti obicem gratia gratum faciens confertur, tunc carentia originalis iustitiae remittitur et concupiscentia remanens mitigatur. Et patet, quod quaestio est vera.
Ad 1am rationem dicitur, quod unio est causa originalis peccati in fieri, sed non in facto esse et ideo potest tolli peccatum unione remanente.
2° dicitur, quod illa unio non est causa coeva sive sufficiens peccati : posset enim Deus per infusionem gratiae impedire contractionem peccati originalis in ipsa unione ad carnem, sicut pie posset credi de matre Christi gloriosa.
Ad 2am concessa maiore negatur minor et dicitur : quod iustitia originalis restituitur quoad suum effectum, scilicet quoad coniungere ultimo fini : cum enim gratia datur, statim sequitur iusta coniunctio animae cum ultimo fine, sicut peccati originalis effectus erat disiunctio ab ultimo fine.
[4.] Utrum peccatum originale sit a Deo ? Dicendum, quod in [peccato] originali consideratur ratio culpae et ratio poenae : originale rationem culpae habet, in quantum ex voluntate inordinata primi hominis effectus huiusmodi est secutus. Unde sicut peccatum actuale Adae, per quod voluntas deordinata est, Deum non habet auctorem, ita a Deo non est secutus defectus, in quantum habet rationem culpae. Si autem consideretur, in quantum deficit ab aliqua perfectione, sic habet rationem poenae, cuius Deus est causa.
Et nota, quod non omnis poenae eodem modo Deus est causa ; quaedam enim poena est per inflictionem alicuius contrarii affligentis vel corrumpentis, et talis poena est a Deo agente, a quo est omnis actio et passio, secundum quod est in melius ordinata. Omnis autem poena, cum iusta sit, quae a Deo infligitur, patet, quod omnis talis est bona ; quaedam vero poena est, quae consistit in ablatione vel defectu, ut est subtractio gratiae : haec poena a Deo est non quidem agente aliquid, sed potius non influente talem perfectionem, quia in ipso est influere vel non influere. Fomes ergo, secundum quod poena, non dicit aliquam poenam inflictam, quia non supponit aliquid positive in homine, sed in solo defectu consistit. Ex hoc enim fomes vel concupiscentia inordinate inclinat, quia subtractum est vinculum originalis iustitiae, quod vires inferiores tenebat sub obedientia rationis ; et secundum hoc Deus dicitur esse causa huius poenae, in quantum originalem iustitiam non confert homini nato, quam primo homini creato contulerat.
[5.] Utrum Deus debeat animam infundere corpori, a quo maculam trahit ? Et videtur, quod non ; nam stultus videtur artifex, qui aliquid faceret sciens, quod ad illum finem, quem praetendit, non veniret. Sed Deus creando animam mundam facit eam ad hoc, ut sit perpetue munda, et scit, quod non erit sic munda, cum praescit eam damnari ; igitur videtur, quod non debeat creare animam et eam corpori infundere, a quo maculam trahit.
In oppositum est redargutio illa Matth. 20 : Serve nequam, an oculus tuus est nequam, quia ego bonus sum ? An non licet mihi facere, quod volo ?
Sciendum, quod Philosophus dicit, quod bonum gentis est divinius, id est melius, quam bonum unius hominis ; simul bonum universi, quam unius partis. Similiter defectus redundans in totum universum deterior est, quam defectus unius partis ; ideo maius bonum est magis amandum et deterior defectus plus vitandus.
Si ergo Deus cessaret ab infusione animarum, redundaret in defectum universi, scilicet quod subtraheretur ab aliqua natura de universo vel alicui partium universi subtraheretur sua perfectio naturalis, secundum quam unumquodque est natum suum simile generare. In infectione vero animarum corporibus foedis est malum partis solum, nec hoc est tantum malum, quin sit maius bonum hominis annexum ; et ideo non debet Deus cessare ab animarum infusione propter maculam, quae contrahitur.
[6.] Utrum anima maculetur in instanti suae infusionis ?
Dicitur, quod sic.
Cum enim sit privatio boni, duplex est privatio, sicut et duplex est bonum. Quaedam est privatio enim boni habiti, quaedam vero non habiti, sed debiti habere, sicut in illo, qui prius vidit et postea excecatur, et in illo, qui caecus est a nativitate. Sic duplex est privatio spiritualis secundum duplex genus boni et duplex genus peccati. Namque peccatum actuale saltim, quo peccatur post innocentiam baptismalem, est privatio boni iam habiti ; et quia non potest idem simul ab eodem secundum idem haberi et non haberi, ideo non potest creatura rationalis in primo instanti suae creationis peccare. Si enim tunc peccaret, tunc statim primum peccatum eius actuale esset et bono habito ipsam privaret ; et quia ante primum instans nullum bonum habuit, quia nondum extitit, igitur nullo bono habito ipsam privaret, quod implicat manifeste impossibile : peccatum vero originale est privatio boni debiti habere, sed nunquam habiti, et ideo potest esse in primo instanti suae creationis in peccato originali, in quo instanti debuit habere originalem iustitiam, id est ius ad beatitudinem, et ius, id est iurisdictionem, super omnes vires inferiores ; modo in primo instanti privatur illa iustitia, non tamen ex creatione, sed ex eo, cui infunditur in creando. Sed videtur, quod illa macula non debet animae, imputari et per consequens mortuo parvulo sine baptismo iniuria fieret sibi, si damnaretur.
Sciendum, quod culpam alicui imputari dupliciter contingit : vel ad obligationem poenae sensus vel ad obligationem poenae damni. Ad obligationem ergo poenae sensus non debet imputari, nisi culpa ex actu proprio ; sed ad obligationem poenae damni potest imputari culpa facta ex actu alieno. Quod enim caret aliqua perfectione, quae requiritur ad aliquid obtinendum, debet etiam carere illo obtinendo Unde cum parvuli careant originali iustitia, quae requiritur ad Dei visionem, debent etiam carere Dei visione. In hoc autem, quod utroque carent, scilicet originali iustitia et Dei visione, nulla fit eis iniuria ex parte Dei. Nam neutrum ex principiis naturae habent : iustitia enim originalis Adae ex gratia fuit data super principia naturalia, quam per suam amisit ingratitudinem ; unde cum ex gratia esset illa iustitia, nulla iniuria fit posteris, si non redditur eis iustitia ab Adam perdita. Visio etiam Dei debetur naturae perfecte per gratiam ; unde nulla fit iniuria naturae, si ea careat non habens gratiam. Et quis damnatus potest vere dicere, quod sibi is facta est iniuria ? Si enim vere diceret, tunc vere, quod ei deberetur ; illo privari se diceret et per consequens Deus in perpetuum illud ei non restituens iniustus iudex fieret. Consequens impossibile, cum ipse sit iustitia reddens unicuique pro dato tempore, quod debet esse suum.
