Distinctio XXXIX — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XXXIX

[Distinctio XXXIX]

Hic autem oritur quaestio satis necessaria ex super…

 

[1.] Ista est distinctio 39, ostendens, quo modo voluntas vitiosa efficitur magis, quam intellectus et memoria.

Et 1° continet, quod voluntas aliquando accipitur pro potentia naturali volendi et sic semper est bona, secundo pro actu volendi et sic aliquando est bona, aliquando mala.

2° continet, quod alterius generis est actus voluntatis, quam actus intelligentiae et actus memoriae ; et hinc est, quod velle malum malum est, sed intelligere vel memorari malum malum non est.

3° quod secundum aliquos duo sunt motus voluntatis : unus, quo naturaliter volumus bonum et vocatur superior scintilla rationis, qua homo semper bonum vult et malum odit, quae secundum Ieronimum in Caim extingui non potuit. Alius motus est, quo mens relicta lege superiorum subicit se peccatis eisque oblectatur ; et iste motus, antequam gratia adsit, dominatur in homine et deprimit primum motum. Uterque tamen ex libero arbitrio est.

4° quod veniente gratia ille motus malus eliditur et, alter naturaliter bonus liberatur et adiuvatur, ut efficaciter bonum velit.

5° quod alii dicunt unum esse motum voluntatis, quo homo naturaliter vult bonum et ex vitio vult malum ; sed in quantum vult bonum, bonus naturaliter est, et in quantum vult malum, malus est.

 

[2.] Pro aliquibus sunt hii versus : R

naturalis vis [id est voluntas dicitur esse naturalis potentia et actus volendi] dicitur esse volendi :

Nam actus malus haec [potentia volendi] aliquando fit, haec [potentia naturalis] bona semper.

Esse duos motus [voluntatis] dicunt quidam, cum unus [inferior]

Vult mala, sed semper bona naturaliter alter [qui est superior].

Gratia liberat hunc [superiorem] veniens, tollitque priorem [inferiorem].

 

[3.] Quaeritur, utrum peccatum possit esse in voluntate ?

Dicendum, quod sic ; sed voluntas dupliciter accipitur, ut dicitur in littera, scilicet pro potentia et sic in ipsa potest esse peccatum, tamquam in efficiente causa et in subiecto, sed ipsa non potest esse peccatum, eo quod nihil imputatur in culpam actualem, nisi sit ab ipsa voluntate ; voluntatis autem potentia non est a nobis, sed a Deo, et similiter aliae potentiae animae. Sed prout secundo voluntas accipitur pro actu volendi, tunc potest esse peccatum, similiter et actus aliarum potentiarum, quia actus illi a nobis sunt ei quia quidam actus sunt a nobis, quorum domini non sumus ; et hii peccata non sunt, quia non imputatur alicui in culpam, quod non est in sua potestate vitare ; et sunt tales actus, qui non subiacent libero arbitrio, ut continue vel multum vigilare vel moveri carnaliter et sic de aliis, de quibus dicit Philosophus, quod primi motus non sunt in potestate nostra. Quidam autem actus sunt, quorum domini sumus, ut sunt illi, qui dependent a libero arbitrio, et hii possunt esse peccata, ut velle fornicari, velle occidere iniuste. Et quia inter hos actus nullius causa est ita in potestate m nostra, sicut actus voluntatis deliberativae, quae maxime est domina sui actus, ideo actus eius prae aliis actibus potest peccatum esse. Quia autem actus aliarum potentiarum non sic in libero arbitrio consistunt, sicut actus voluntatis, ideo in ipsis non fit peccatum, nisi in quantum coniunguntur voluntati vel inperanti vel omittenti, u ut velle memorari praeteritum ad nocendum proximo, velle scire verum ad inpugnandum ipsum, velle non cognoscere verum ad non prosequendum ; sed de se intelligere, memorari, scire non sunt actus mali : possum enim scire, intelligere et memorari peccata pessima, non peccando et hinc est, quod in illis actibus non consistit etiam principaliter meritum, sed in actu voluntatis, sicut et peccatum.

 

[4.] Quaeritur, utrum conscientia sit actus vel habitus vel potentia.

Pro quo notandum, quod conscientia dicitur multipliciter : quandoque enim conscientia dicitur ipsa res scita ; sic sumitur Ad Titum 1 : Caritas procedit de conscientia bona, id est spe, quia ex meritis, quae conscientia tenet, motus spei insurgit et ex spe motus caritatis. Quandoque vero dicitur habitus, quo quis disponitur ad consciendum ; et secundum hoc ipsa lex naturalis vel aliquis habitus rationis potest dici conscientia, sicut dicunt aliqui. Beatus vero Thomas dicit, quod proprie loquendo est actus, unde 1a parte quaest. 79 art. 1 dicit, quod : Proprie loquendo conscientia est actus, quod patet ex ratione nominis et etiam ex hiis, quae secundum communem usum conscientiae attribuuntur : conscientia enim dicitur, quasi cum alio scientia. Applicatio autem scientiae ad aliquid fit per aliquem actum. Unde ex ista ratione nominis patet, quod conscientia est actus. Idem etiam apparet ex his, quae conscientiae attribuuntur : dicitur enim conscientia testificari, ligare, iustificare, accusare vel remordere ; et haec omnia consecuntur applicationem nostrae recognitionis ad ea, quae agimus quae quidem applicatio fit tripliciter : uno modo secundum quod recognoscimus nos aliquid fecisse vel non fecisse - et secundum hoc dicitur testificari.

2° modo, secundum quod iudicamus aliquid esse faciendum vel non faciendum - et secundum hoc dicitur instigare vel ligare.

3° modo applicatur secundum, quod per conscientiam iudicamus, quod aliquid, quod factum est, sit bene vel male factum - et secundum hoc dicitur excusare vel accusare seu remordere. Haec autem omnia actum dicunt. Quia tamen habitus est principium actus, quandoque nomen conscientiae attribuitur primo habitui naturali, scilicet synderesi, sicut Ieronimus in Glosa Ezechielis 1 synderesim conscientiam nominat, et Basilius naturale iudicatorium. Et Damascenus dicit, quod est lex intellectus nostri ; consuetum est enim, quod causae et effectus invicem nominantur. Haec S. Thomas.

 

Notandum, quod conscientia diversimode diffinitur : nam secundum Origenem est spiritus corrector et pedagogus animae sibi sociatus, quo separatur a malis et adheret bonis. Et nota, quod spiritus in ista diffinitione accipitur pro spirituali operatione vel dono.

Item : conscientia est dictamen rationis, quo iudicat et ligat ad faciendum vel non faciendum.

Item : conscientia est cognitio sui ipsius.

Item ; conscientia est habitus animi agendorum et non agendorum.

Item : conscientia est habitus mentis boni et mali discretivus.

Item : conscientia est credulitas intencionis ad aliquid agendum vel non agendum cum animi deliberatione firmata.

 

Et sciendum, quod conscientia componitur a « con » et » scientia » et sic dicitur quasi cum scientia ; et iuxta hoc conscientia est habitus naturalis non solum cognitivus, sed etiam motivus : inclinat enim animam ad prosecutionem boni et fugam mali. Alio modo conscientia dicit acceptationem ex parte rationis, quod notatur in hac propositione cum.

Primo modo, prout conscientia includit scientiam in se, habet se sicut superius et coniungitur cum synderesi et est semper recta ; secundo modo coniungitur magis rationi et sic se habet sicut inferius - et hoc modo recipit errorem et conturbationem ; conscientiae enim ex parte inferiori potest accidere error : nam ratio, cui conscientia in parte inferiori iungitur, habet versari circa particularia, in quibus saepe contingit errare, sicut patet in syllogismo conscientiae, in quo synderesis proponit maiorem sic : nullum malum est faciendum et ratio assumit minorem, scilicet hoc est malum et conscientia concludit : igitur hoc non est faciendum. Circa primam non est error ; circa secundam quandoque est error - et ex hoc est falsitas in conclusione. Exemplum : omne iustum est bonum ; sed exigere pro sacramentis est iustum : igitur exigere pro sacramentis est bonum. Ecce hic est falsitas in conclusione conscientiae, quia error rationis accidit in minorem.

Item pensandum, quod conscientia quandoque respicit praeteritum, quandoque praesens, quandoque futurum. Nam conscientia accusat de praeterito et remurmurat de praesenti et praecavet de futuro ; accusat de praeterito bono omisso et de malo commisso ; remurmurat in praesenti, cum praesentia respicit contradicendo eis, quorum per conscientiam habemus oppositum, futura etiam respicit, quando instruit et stimulat mentem ad facienda, quae tenemur, et vitanda mala. Quod autem conscientia extendit [se] ad praeterita, praesentia et futura, colligitur ex diffinitionibus conscientiae supradictis.

Item : cavendum est a conscientia nimis larga et etiam nimis stricta, nam prima generat praesumptionem, secunda desperationem.

Item : prima dicit saepe malum bonum, secunda e contra bonum malum.

Item : prima saepe damnandum salvat et secunda e contra salvandum dampnat. Bene ergo secundum Hugonem libro 1 De anima cap. 12 conscientia dicitur cordis sui scientia ; cor enim aut se novit sua scientia aut alia : quando se novit, appellatur conscientia, quando alia praeter se, nominatur scientia. Unde Bernardus dicit : Multi multa sciunt et se ipsos nesciunt ; dicit : finxi me esse, quod non eram ; dixi me velle, quod nolebam ; aliud in corde dicebam et aliud ore volebam : et ita sub ovina pelle vulpinam conscientiam abscondetiam ; vulpina plane conscientia est tepida conversatio et animalis cogitatio et ficta confessio, brevis et rara compunctio, obedientia sine devotione, oratio sine intentione, locutio sine aedificatione, sermo sine circumspectione. 0 quam sunt mihi dura ista, quae loquor, quoniam loquendo me ipsum ferio, verumtamen quia me non nego peccatorem, sed peccatum meum cognosco, erit forte aput Deum iudicem pium ipsa cognitio culpae impetratio venie. Haec ille.

 

[5.] Utrum conscientia erronea liget ?

Et sunt opiniones in hoc oppositae : una dicens, quod sic, et in omni materia ; ratio huius est quod dictat aliquid [aliquid] esse faciendum vel non faciendum, id est debitum fieri vel non fieri. Unde faciens, quod conscientia dictat non faciendum, vel non faciens, quod dictat faciendum, contemptum incurrit et ideo peccat ; hoc enim est ligare conscientiam, scilicet voluntatem astringere ad faciendum, quod dictat conscientia ita, quod voluntas sine deformitatis nocumento non possit illud obmittere. Et pro ista opinione est Parisiensis in Scripto dicens, quod : Quidam dicunt, quod homo habens conscientiam erroneam ligatur ad eam dimittendam, non autem ad eam implendam, sed ego dico, quod obligatur ad eam implendam, quia alias non faceret, quod ex praecepto putaret faciendum. Et tamen si eam implet, peccat, nec tamen perplexus est, quia debet eam deponere, et ex tunc non ligat eum. Haec Parisiensis. Sed S. Thomas in Scripto distinct. 39, 3 principali, quaest. 3 dicit, quod : Tria sunt genera operationum : quaedam sunt per se bona et ad talia conscientia simpliciter ligat, nec umquam deponenda est, quia est recta. Quaedam autem sunt indifferentia et ad talia conscientia ligat non simpliciter, sed manente tali conscientia. Quaedam sunt de se mala, sicut fornicari, mentiri... et ad haec nullo modo conscientia obligare potest. Sed verum est : si aliquis non fornicando credit se legem Dei contemnere, peccat, non propter hoc, quod conscientia eum obligat ad fornicandum, sed quia in contemptum Dei hoc, quod dimittendum est, dimittit. Sed si diligenter videatur, quomodo conscientia ligat, invenitur in omnibus ligare, ut alia opinio dicit, quia hoc est ligare, scilicet astringere voluntatem, ut non possit sine nocumento deformitatis in aliud tendere, sicut ligatus non potest ire. Haec Thomas.

 

Et nota, quod aliud est conscientia, aliud timor conscientiae ; contra conscientiam facere, etsi sit erronea, peccatum est, ut iam dictum est. Sed contra timorem conscientiae facere non semper peccatum est, quia timor huiusmodi non est semper ex diffinitiva sententia rationis, per quam iudicet teneri ad aliquid ex eo, quod vacillat inter dubia, nesciens, quid sit melius vel ad quid teneatur potius, cum tamen non committeret, si sciret esse divinae placitum voluntati.

Item nota, quod inquinatio dicitur esse in conscientia non sicut in subiecto, sed sicut cognitum in cognitione : maculatam ergo conscientiam habent, qui contra conscientiam, quam habent, male operantur, quia contra rationem rectam. Conscientia enim in genere est dictamen rationis, id est applicatio quaedam scientiae vel rationis ad actum, secundum Thomam 2a 2e, quaest. 19, articulo 5. Ubi dicit, quod omnis voluntas discordans a ratione sive recta sive errante, semper est mala, vel per se vel per accidens ; per se quidem, quando non sequitur rationem rectam, per accidens vero, quando non sequitur etiam rationem falsam apparentem tamen veram. Unde et Philosophus 7 Ethicorum dicit, quod per se loquendo incontinens est, qui non sequitur rationem rectam, per accidens autem, quando non sequitur etiam rationem falsam, quod intelligendum est apparentem veram.

Et ad istud sonat illud : Omne, quod fit contra conscientiam, aedificat ad gehennam 28, quaest. 1, cap. omnes.                                                  

Multa alia essent dicenda de conscientia, sed pro hac vice iam dicta sufficiant.