Distinctio XIII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XIII]
Prima autem distinctionis operatio fuit formatio lucis…
[1.] Ista distinctio 13 primo continet, quod primum opus distinctionis fuit formatio lucis, quae lux secundum Augustinum dicitur esse natura angelica, quae prius informis, id est sine gratia confirmationis, fuit, sed postea per caritatis adhesionem est formata.
Vel 2° : lux illa dicitur lux corporalis velud nubes lucida, cum qua orta est prima dies.
2° habetur, quod lux ista facta est ibi, ubi sol cotidiano cursu, circumvectus apparet.
3° habetur, quod dies tripliciter accipitur : primo pro luce illa, quae in primo triduo tenebras illuminabat ; secundo pro illuminatione aeris pro decursu temporis 24 horarum.
4° habetur, quod dies naturalis debet computari a mane in mane.
5° habetur, quod sol factus est, quia lux non sufficiebat ad illuminandum partes inferiores et quod illa lux sit unita soli sic, quod discerni non valet.
6° habetur, quod illud dictum : Deus dixit fiat lux etc. debet intelligi, quod nec temporaliter nec sono vocis, sed dixit, id est in verbo sibi coaeterno, scilicet Filio, disposuit aeternaliter, ut in effectu fieret temporaliter.
7° habetur, quod Pater dicitur operari per Filium et Spiritum Sanctum, non quod sint ei instrumenta, sed quia Pater cum Filio et Spiritu Sancto operatur et sine eis nihil facit, vel quia Pater genuit Filium opificem et spirat Spiritum Sanctum, qui est omnium factor.
[2 ] Pro iam dictis sunt isti versus.
N
N ubi sol nunc [est], ibi lux [fuit creata], sed corpus [nubes lucida] erat tunc,
Qui [sol] post occasum [id vespere ad mane] redeundo diem [naturalem] facit unum.
Sed causa [ratione, figure] signi pervertitur ordo diei.
[ut opera Dei a luce inchoasse et in luce complete esse significarentur ; ideo debebat, ut dies a luce inciperet et in mane sequentis diei tenderet naturale temporaliter]
Non dicens sonuit Deus [vocavit lingua], aut Verbum generavit.
A Patre Filius est, sine quoque nihil facit inde.
Dic, quod agat cuncta per Verbum, non vice versa [id est non agit Filius per Patrem].
[3.] Utrum lux sit substantia ?
Videtur, quod sic.
Nam dicit Damascenum libro 2 ca. 6 : Non aliud est ignis, nisi lumen ; et quia ignis est substantia, ergo et lumen sive lux.
Item : lux prima est substantia, quia Deus (ergo et quaelibet lux) est substantia. Tenet consequentia ex eo, quod si unum alicuius est generis, et singula sunt eiusdem generis, quae sunt eiusdem rationis. Sed quia quaelibet lux est eiusdem rationis cum altera, igitur…
In oppositum sic :
Nihil est per se obiectum sensus, nisi accidens, cum omne per se obiectum sensus ponitur in tertia specie qualitatis. Sed lux est per se obiectum sensus, cum se ipsa visu percipitur, et est illud, quo mediante alia percipiuntur, ut dicit Augustinus 12 Super Genesim ad litteram : ergo lux est accidens.
Item : nulla substantia est de compositione accidentis vel e contra. Sed secundum Avicennam 6 Naturalium libro 3 ca 3 : lux [est] pars compositionis huius visibilis, quod vocamus colorem ; igitur lux non est substantia.
Sciendum hic, quod quidam voluerunt, quod lux sit corpus ex eo, quod posuerunt aliquod corpus pure lucere sic, quod nihil in eo esset admixtum de tenebrositate materiae, sicut est corpus solis, a quo caetera mundi corpora illustrantur, secundum cuius maiorem vel minorem illustrationis participationem corpora habent verius et dignius esse in genere entis. Et sic nobilissimum corpus, scilicet caelum empireum supremum, est praecipue luminosum, infernum vero, scilicet terra, est maxime opacum9 ; intermedia vero, secundum quod sunt magis et minus nobiliora, participant plus vel minus de luce vel lumine. Quidam vero opinantur oppositum dicentes lucem non esse corpus et sic nec substantiam, sed qualitatem. Pro quo notandum, quod secundum Scotum lux est qualitas naturalis activa corporis lucidi consequens formam substantialem corporis caelestis, sicut calor est qualitas corporis calidi ; et sicut a caliditate procedit actus calefaciendi, sic a luce actus lucendi.
Item sciendum, quod non omnis lux est eiusdem rationis cum altera ; prima namque lux est optima substantia causans aliam lucem quamlibet, quae est qualitas activa, ut dictum est.
Iterum sciendum, quod secundum b. Thomam et Petrum de Tharantasia, ista quatuor differunt : scilicet lux, lumen, radius et splendor. Quia lux dicit formam naturalem corporis luminosi, sicut in sole ; lumen dicit qualitatem diaphani, secundum quod ab alio est recepta ; radius dicit directam oppositionem luminis ad corpus lucidum, secundum lineam rectam - et ideo ubicunque est radius, ibi est lumen - sed non convertitur, sicut patet de lumine in domo, cum nullus radius ipsam illuminat ex directo, sed causatur ibi lumen ex radiorum reflexione ; splendor autem dicit reflexionem radii a corpore polito et terso ad corpus opacum. Et praesupponit splendor lucem et radium, sed non vice versa.
Conclusio 1 : Nulla lux creata est substantia. Probatur. Nulla qualitas accidentalis est substantia ; sed omnis lux creata est qualitas ; igitur conclusio [vera]. Maior est propositio inmediata per Philosophum in Posteriorum, et minor patet ex diffinitione lucis. Confirmatur : Omne, quod augetur vel multiplicatur in aliquo, salva eius substantia et natura, illud est accidens. Sed lux est huiusmodi, cum augetur in corporibus praecipue luminosis, iuxta illud Isaiae 30 : Erit lux lumen sicut lux solis septempliciter, ergo lux non est substantia. Similiter inpossibile est duo corpora naturaliter esse simul in eodem loco ; sed lux est cum alio corpore in eodem loco, ergo non potest esse corpus sive substantia corporea.
Item : impossibile est, quod idem sit forma substantialis in uno et quod sit accidentalis in alio. Et quia lux non est substantia aeris, quia alias ipsa recedente corrumperetur aer, ergo est forma accidentalis aeris et per consequens et in alio.
Item : si lux vel lumen esset corpus, tunc illuminatio esset motus localis et sic non posset esse in instanti, ut patet 2 De anima. Etiam quia omne corpus habet aliquem naturalem motum, lumen autem fit subito ad omnem partem, immo simul et semel ad oppositas partes diffunditur sursum, deorsum, ante, retro, ad dextrum, ad sinistrum. Etiam quia lumen habet oppositum, scilicet tenebras. Si ergo tenebra privatio [lucis], non est corporis privatio, sed formae : lumen non est corpus, sed forma. Ex hiis omnibus evidet, quod nulla lux creata est substantia. Ex qua conclusione sequitur, quod omnis lux creata, cum sit, est qualitas, cum non possit esse proprie de aliquo alio genere, quam qualitatis.
Sed obicitur : Color est per se obiectum visus ; sed impossibile est, quod unius potentiae sit duplex obiectum ; ergo lux non est per se primum obiectum visus et per consequens non per se est visibilis et sic adhuc erit substantia. Consequentiae notae videntur esse et minor et maior patent per Philosophum ex 2 De anima. Hic dicitur, quod primum per se obiectum simpliciter ipsius visus est lux ; color vero non est per se primum obiectum simpliciter, nisi in quantum luce participat. Et hinc est, quod color non potest videri sine luce, propter quod negabant antiqui, ut dicit Philosophus, colorem in tenebris esse colorem actu, sed potentia. Sed non dubium, quin albedo in papiro sine luce actualiter perseverat, alias papirusl3 tociens desineret esse alba, quociens non videretur actualiter vel in tenebris poneretur. Per hoc patet solutio instantiae negando maiorem ad istum sensum, quod color est per se primum simpliciter obiectum visus. Sed ad intentionem Philosophi conceditur, quod color est per se obiectum visus terminans visionem. Et patet, quod quaestio est falsa.
Ad lm dicitur, quod Damascenus recitat aliorum opinionem. Unde cum dixit : Non aliud est ignis, nisi lumen, inmediate subiunxit sicut quidam aiunt. Nam quidam estimaverunt lucem esse ignem purum et sic substantiam corpoream.
Ad 2m negatur consequentia ; sicut non sequitur : bonitas est substantia, ergo quaelibet bonitas est substantia, cum bonitas quaedam sit substantia, quaedam accidens : similiter et lux.
[4.] Utrum dicere sit solum vocem ex ore proferre?
Videtur, quod sic, pervulgatam opinionem. In oppositum est Augustinus et Magister in littera.
Notandum, quod dicere aliquando notat actum interiorem animae absolutum, secundum quod dicitur verbum conceptum ; aliquando actum interiorem animae ad exteriorem ordinatum, secundum quod dicitur verbum imaginatum ; aliquando actum interiorem coniunctum exteriori, secundum quod , dicitur verbum ab ore prolatum. Et istud dicere est humanum vel etiam angelicum in assumpto corpore. Sic dicere Dei aliquando nominat actum aeternum tantum sine respectu ad creaturam, et illo modo Filius Dei est Verbum vel dictio Patris aeterna ad intra ; 2° dicere Dei notat actum interiorem coniunctum exteriori pro sua mensura et sic Deus aeternaliter habens rationem rei producibilis : habet dictionem aeternam, quae habet respectum ad effectum pro suo tempore, quo existet ; et isto modo dixit et facta sunt omnia. Et praeter ista dicere est adhuc dicere rei non solum animatae rationalis, sed cuiuslibet rei, quod dicere est ipsam rem se intellectui repraesentare sive manifestare, nec solum intellectui, sed etiam sensui, quomodo albedo dicit sensui substantiam esse albam ; ut non frustra dicat Philosophus, quod qualitas est, secundum, quam dicuntur esse quales. Nam sine albedine nemo vere potest me dicere esse album, ideo oportet, quod prius albedo dicat et denominet me esse album. Et par est ratio de caeteris qualitatibus sive accidentibus, quae sua subiecta vere et realiter dicunt esse accidentata. Substantiae autem, cum non habeant potentiam denominandi accidentaliter alia, nec per se obiciuntur sensui, ideo solum per se dicunt se manifestative ipsi intellectui, et sic universalia genera et species ex parte rei existencia dicunt se et dicunt de suis per se inferioribus, cum ipsa inferiora dicant sua per se superiora. Et patet, [quod] quaestio est falsa ; et quod valde et principaliter restringunt dictionem ad vocalem prolationem et dicere ad vocaliter proferre.
