Distinctio II — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio II

[Distinctio II]

De angelica itaque natura haec primo…

 

[1.] Ista est secunda distinctio, in qua Magister intendens de angelica natura determinare ostendit, quando et ubi creata est ; et vult ostendere qualitatem angelorum, sive quantum ad creationem, sive quantum ad conversationem, sive ad aversionem sive ordinationem officiorum et ordinum notando differentiam et distinctionem. Summatur ergo ista distinctio sic :

Nam 1° habetur, quod angeli creati sunt simul cum materia quattuor elementorum ;

2° quod illa non sunt creata in tempore, sicut nec tempus creatum est in tempore, sed angeli materia et caelum empyreum simul sunt creata ;

3° habetur, quod angeli creati fuerunt in caelo empyreo secundum Bedam ;

4° quod tam spiritualis quam corporalis natura creata est informis ;

5° habetur, quod illud Isaie 14, quod dixit Lucifer : ascendam etc. in caelum, notat aequalitatem Dei ; nam Deo parificari volebat.

 

[2.] Pro hiis habentur hii duo versus :

B

cum fit terra, fit et angelus et fit in aula :

Estque Dei paritas caelum, quod Lucifer optas.

 

[3.] Circa hanc distinctionem quaeritur, utrum in esse angeli sit realis successio partis post partem.

Arguitur, quod sic : nam angelus, qui nunc est, potest habere hodie esse interruptum et cras reparatum. Si autem suum esse esset cras reparatum, non haberet idem nunc durationis, quod modo habet, sed aliud, ergo in sua duratione est et aliud nunc et per consequens pars et pars.

In oppositum sic : Angelus est substantia indivisibilis, igitur in eius esse non est successio realis : tenet consequentia ex eo, quia in nullius substantiae esse est realis successio. Et antecedens arguitur is sic : Angelus est substantia, ut notum est, et non divisibilis in partes materiales aut quantitativas, cum non sit ex materia compositus, nec mole magnus : igitur assumptum verum.

 

Pro quaestione notandum, quod angelus est spiritus rationalis creatus non unibilis corpori. « Spiritus » ponitur pro genere, « creates » ad differentiam Dei, « rationalis » sive « intellectivus » ponitur ad differentiam spirituum irrationalium ; « corpori non unibilis » ponitur ad differentiam spiritus humani.

2° notandum, quod successio dicit ordinem secundum prius et posterius ipsius temporis, quomodo unum instans succedit alteri, vel tempus tempori, vel res aliqua alteri rei secundum instans vel instanda secundum tempus vel tempora.

3° notandum, quod esse successionem partis post partem in essentiali potest intelligi uno modo sic, quod sit intra ipsum esse angeli intrinsece, alio modo, quod sit solum in duratione ipsius esse angeli, ita quod duratio angeli habeat partem post partem intra se formaliter, que sit in ipso esse, sicut in subiecto sic, quod ipsum esse simplex per modum subiecti fluat de una parte durationis in aliam. Exemplum utriusque patet in motu de albationis suo modo, in qua est successio temporis post partem vel gradus post gradum in ipsa albedine formaliter, et intrinsece, scilicet in superficie, est tantum subiective.

 

Istis praemissis dimissa illa opinione, quae dicit, quod in esse angeli est pars post partem intrinsece, ita videlicet, ut illud, quod habet hodie de esse vel de existencia actuali, non habebit cras, tum quia ista opinio ponit, quod esse rei continue corrumpitur, tum etiam, quia necessario habet ponere, quod esse actualis existentiae remittitur et sicud accidens differt ab ipsa natura rei, tum etiam, quod hoc ponere, quod esse angeli sit in motu, que omnia videntur inconvenientia, ponitur conclusio ista : « in nullo esse angeli substantiali est realis successio partis post partem ». Nullum esse angeli substantiale habet partem non subiectivam : igitur conclusio [vera].

Consequentia tenet, quia ex opposito consequentis contradictorio sequitur oppositum antecedentis. Sed antecedens probatur, quia nullum esse angeli substantiale est divisibile in partes quantitativas aut graduales, eum omne esse angeli substantiale sit forma simplex, sive spiritus carens parte, ut dicit Magister in III distinctione sequenti : igitur conclusio vera.

Ex qua primo sequitur, quod nullus angelus est res successiva. 2° sequitur, quod nullius esse angeli intenditur aut remittitur gradualiter : et haec sunt quantum ad primam partem quarti notabilis.

Pro 2a parte notabilis sunt duae opiniones ; una, quae ponit successionem partis post partem in duratione ipsius angeli. Ista opinio imaginatur, quod Deus creavit angelum in quodam nunc fluente ita, quod continue esse angeli substantiale transit ab uno nunc durationis in aliud, ipso esse angeli manente invariato intra se intrinsece, sicut suo modo, si angelus transferretur de uno ubi in aliud ubi continue. Et sic ponit ista opinio, quod est quaedam duratio, quae habet prius et posterius cum innovatione et inveteratione rei durantis, cuiusmodi est tempus, alia, quae nec habet tempus nec posterius nec innovationem nec inveterationem rei durantis, cuiusmodi est aeternitas. Et pro ista opinione videtur sonare dictum Augustini in De cognitione verae vitae dicentis : Angeli mutabiles sunt, quia futurum nondum habent et consolatione eorum, qui cum eis beatificandi sunt, adhuc carent.

Ex quo videtur, quod angeli fluunt de nunc praesenti in nunc futurum.

Item Anselmus in Monologion 2,  loquens de Deo dicit : Hoc quoque modo transiens omnia et aeterna et tua et istorum aeternitas tota tibi praesens est ; cum ista et angeli de sua aeternitate non habent quoque futurum, sicut nec quod praeteritum est.

Item Ieronimus Ad Marcellum : Solus Deus non novit fuisse, nec futurum esse. Igitur secundum eum omne aliud a Deo novit praeteritum et futurum, scilicet quoad sui durationem.

 

2a opinio est, quae non ponit aliquid novi in esse vel durationem angeli praeter id, quod accedit per creationem ; quae opinio praeter multiloquium requiescat in pace.