Prooemium — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
PROOEMIUM
Solummodo hoc inveni, quod Deus fecit hominem rectum, et ipse se infinitis immiscuit quaestionibus.
Sollicite consideranti praesentis libri,
scilicet secundi Sententiarum principalem intentionem et totalem continentiam,
illud occurrit,
ad quod suam inquisitionem dicit Sapiens esse perductam, Ecclesiastis 7, 30, in verbo proposito.
Cum enim cuncta tentasset in sapientia et plus defecisset, quam profecisset ;
tandem hoc se invenisse fatetur,
quod
In quo verbo duo clauduntur,
scilicet quod hominis recta formatio et rectitudo est a Deo ;
et hoc tangitur, cum dicitur :
Aliud est,
quod hominis misera obliquatio est a se ipso ;
et hoc tangitur, cum dicitur :
In his autem duobus clauditur terminus totius humanae comprehensionis,
ut cognoscat originem boni
et cognoscendo requirat et ad illam perveniat et ibi requiescat ;
et ut cognoscat originem et principium mali,
et illud vitet et caveat.
In his etiam clauditur tota intentio tractatus libri praesentis,
qui circa duo versatur,
scilicet circa hominis conditionem et eius deviationem.
Hominis autem conditio tangitur,
cum dicitur :
Qualiter autem illud intelligitur,
quod Deus fecerit hominem rectum,
explicit Ecclesiasticus, 17 capitulo, ubi dicit :
- hoc dicit quantum ad corpus -
- hoc dicit quantum ad animae naturam -
- hoc dicit quantum ad gratiam superadditam,
quae animam convertit ad Deum per virtutum habitus ;
et ideo subiungit :
In hoc verbo ostenditur,
quod Deus non tantum fecit hominem possibilem ad rectitudinem,
suam ei imaginem conferendo,
sed etiam fecit hominem rectum,
ipsum ad se convertendo.
Tunc enim homo rectus est,
quando intelligentia adaequatur summae veritati in cognoscendo,
voluntas conformatur summae bonitati in diligendo,
et virtus continuatur summae potestati in operando.
Hoc autem est,
quando homo ad Deum convertitur ex se toto.
Primo igitur homo rectus est,
cum intelligentia summae veritati aequatur ;
aequari autem dico non per omnimodam impletionem, sed per quamdam imitationem.
Si enim
et rectitudini non potest aequari nisi rectum ;
cum intellectus noster aequatur veritati, necessario rectificatur.
Tunc autem aequatur,
quando actualiter se convertit ad veritatem.
Veritas enim in actu definitur,
quod est adaequatio rei et intellectus.
Intelligentia autem nostra ad veritatem conversa verificatur, ac per hoc veritati aequatur,
et dum aequatur rectitudini, rectificatur ;
unde sine veritate nullus recte iudicat,
ut dicitur in libro De vera religione,
et qui aspicit ad veritatem iudicat recte,
secundum quod Dominus dicit Simoni, Lucae 7, 43 :
id est recte decrevisti.
Similiter homo rectificatur,
dum voluntas summae bonitati conformatur.
Summa enim bonitas est summa aequitas sive iustitia ;
tanto enim quis melior, quanto iustior.
Sed, ut dicit Anselmus,
nihil autem conformatur rectitudini nisi rectum.
Dum ergo voluntas bonitati summae et aequitati conformatur,
necessario rectificatur.
Tunc autem conformatur, cum ad ipsam convertitur diligendo.
Unde Hugo :
Qui enim diligit bonitatem rectus est.
Et hoc est quod dicitur, Canticorum 1, 3 :
recti enim ad tuam bonitatem sunt conversi,
et tua bonitas ad eos inclinatur.
Unde anima experta clamat et dicit :
Et quia soli recti experiuntur, ideo
Nihilominus homo rectificatur,
dum virtus summae potestati continuatur.
Rectum enim est cuius medium non exit ab extremis.
Extrema sunt primum et ultimum, alpha et omega, principium et finis.
Medium, inter haec est operatio, per quam efficiens pervenit in finem.
Illa ergo virtus recta est,
cuius operatio est a principio primo ei ad finem ultimum.
Quoniam ergo divina virtus omnia operatur et propter Deum,
hinc est, quod rectissima est in operando.
Nihil autem continuatur recto nisi rectum ;
cum ergo virtus nostra summae potestati continuatur, absque dubio rectificatur :
et ex hoc homo non solum rectus,
sed etiam rector et rex efficitur, Deuteronomii penultimo, 5 :
Hoc erit in gloria,
quando virtus nostra continuabitur divinae virtuti ;
tunc erimus omnipotentes voluntatis nostrae,
sicut et Deus suae, et ideo omnes reges ;
et ideo omnibus promittitur regnum caelorum.
Fecit igitur Deus hominem rectum,
dum ipsum fecit ad se conversum.
In conversione enim hominis ad Deum non tantum rectificabatur ad id quod sursum,
sed etiam ad id quod deorsum.
Homo enim in medio constitutus,
dum factus est ad Deum conversus et subiectus, caetera sunt ei subiecta,
ita quod Deus
omnem veritatem creatam subiecerat eius intellectui ad diiudicandum,
omnem bonitatem eius affectui ad utendum,
omnem virtutem eius potestati ad gubernandum.
Ex hoc namque,
quod intelligentia conversa est ad divinam veritatem,
vindicat sapientiam, per quam omnia diiudicat,
secundum quod dicitur Sapientiae 7, 17-21 :
Ipsa dedit mihi omnium quae sunt scientiam,
ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum :
initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,
anni cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum,
vim ventorum et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum,
et quaecumque sunt absconsa et improvisa.
Unde et Adam omnibus nomina imposuit.
Subiecit nihilominus voluntati omnia ad utendum,
ut possit omnia in usum et utilitatem suam convertere.
Unde in Psalmo [8, 8] :
Unde Apostolus ad Deum conversis, I ad Corinthios 3, 22 :
Subiecit etiam virtuti omnia ad gubernandum, Genesis 1, 28 :
Ista autem recta hominis conditio quantum ad superius et inferius simul tangitur in illo verbo :
Fecit igitur Deus hominem rectum,
dum ad se convertendo sibi eum assimilavit,
et per hoc omnibus praeposuit ;
et sic patet recta hominis conditio.
Et sequitur miserabilis deviatio in hoc quod subicitur :
In quo potest notari et modus labendi,
et status in quem cecidit.
Modus labendi in his tribus,
quae dicit secundum tria, quae in peccato considerantur,
et tria, quae in hoc verbo proponuntur.
In peccato namque est aversio, est conversio, est bonorum amissio sive exspoliatio.
Conversio intelligitur per immixtionem,
aversio per finis privationem,
sed exspoliatio per quaestionem.
Nam conversio facit impurum,
aversio infirmum,
exspoliatio mendicum :
et hoc totum tangitur, cum dicitur :
Potest etiam notari status, in quem cecidit.
Sic enim cecidit a rectitudine,
ut perderet ipsam rectitudinem, non rectitudinis aptitudinem,
perderet habitum, non appetitum :
quia sic amisit similitudinem,
ut tamen
Quoniam, igitur remansit appetitus sine habitu,
ideo factus est homo quaerendo sollicitus.
Et quia nihil creatum recompensare potest bonum amissum, cum sit infinitum,
ideo appetit, quaerit et nunquam quiescit ;
et ideo declinando a rectitudine
Unde intelligentia,
avertendo se a summa veritate ignara effecta,
infinitis quaestionibus se immiscuit per curiositatem,
Ecclesiastis 8, 16-17 :
Est homo,
qui diebus et noctibus somnum non capit oculis,
et intellexi,
quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem,
supple,
quae finiat appetitum sive inquisitionem ;
immo generat aliam quaestionem,
et parit novam contentionem, et immiscet inextricabilem dubitationem.
Propter quod, Proverbiorum 20, 3 :
Honor est homini,
qui separat se a contentionibus ;
omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Tales sunt miseri homines,
qui intendunt fabulis et genealogiis interminatis etc.,
secundum quod dicitur, I ad Timotheum 1, 4.
Tales miscent se contumeliis,
quia, sicut dicitur, II ad Timotheum 3, 7,
Voluntas,
discordando a summa bonitate egena effecta,
immiscuit se infinitis quaestionibus per concupiscentiam et cupiditatem ;
quia, sicut dicitur Proverbiorum 30, 16,
ignis
Unde et
sicut dicitur Ecclesiastis 5, 9.
Ideo semper quaerit et mendicat.
Similiter concupiscentia nunquam satiatur,
immo infinitis voluptatum quaestionibus implicatur, Sapientiae 14, 25-26 :
Omnia commixta sunt, sanguis, homicidium, furtum, fictio, corruptio, infidelitas, turbatio, periurium, tumultus,
bonorum Domini immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio,
nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae.
Haec sunt quaestiones infinitae, quae commixtae sunt,
quibus immiscuit se homo,
dum voluntatem deformavit a summa bonitate.
Virtus autem,
discontinuando se a summa potestate facta infirma,
immiscuit se infinitis quaestionibus per instabilitatem,
unde semper quaerit quietem et non invenit.
Unde Isaiae 19, 14 :
Iste est spiritus instabilitatis,
pro eo quod nihil potest stabilire.
Unde homo peccator est
Unde in Psalmo [103, 29] :
et ideo erit
Sicut igitur pulvis non potest quiescere, quamdiu est ventus vertiginis,
sic nec nostra virtus stabilis permanere ;
et ideo infinita loca quaerit et mutat, et mendicat suffragia.
Immiscuit igitur se homo infinitis quaestionibus
per curiositatem,
dum cecidit a veritate in ignorantiam ;
per cupiditatem,
dum cecidit a bonitate in malitiam ;
per instabilitatem,
dum cecidit a potestate in impotentiam.
Sic igitur in verbo proposito notatur hominis conditio et eius deviatio ;
et hoc solum invenio determinatum in hoc libro.
